FABII PLANCIADIS FULGENTII V.C. EXPOSITIO SERMONUM ANTIQUORUM AD GRAMMATICUM CALCIDIUM
Ne de tuorum praeceptorum, domine, serie nostra quicquam curtasse inoboedientia putaretur, libellum etiam quem de abstrusis sermonibus impertiri iussisti, in quantum memoriae enteca subrogare potuit absolutum retribui, non faleratis sermonum studentes spumis quam rerum manifestationibus dantes operam lucidandis.
1. [Quid sit sandapila.] Sandapilam antiqui dici uoluerunt feretrum mortuorum, id est loculum, non in. quo nobilium corpora, sed in quo plebeiorum atque damnatorum cadauera portabantur, sicut Stesimbrotus Tasius de morte Policratis regis Samiorum descripsit dicens: 'Posteaquam de cruce depositus, sandapila etiam deportatus est'.
2. [Quid sit uispillo.] Uispillones dicti sunt baiules, quamuis Antidamas Eracleopolites uispillones dixerit nudatores cadauerum, sicut in historia Alexandri Macedonis scripsit dicens: 'Plus quam trecentos cadauerum uispillones repperiens crucibus fixit'. Tamen Mnaseas scribit in Europae libro Apollinem, posteaquam a Ioue uictus atque interfectus est, a uispillonibus ad sepulturam delatus est.
3. [Quid sit pollinctor.] Pollinctores dicti sunt qui funera morientia accurant; unde et Plautus in Menecmi comoedia ait: 'Sicut pollinctor dixit qui eum pollinxerat'. Pollinctores dicti sunt quasi pollutorum unctores, id est cadauerum curatores, unde et Apuleius in Ermagora ait: 'Pollincto eius funere domuitionem paramus'.
4. [Quid sint manales lapides.] Labeo qui disciplinas Etruscas Tagetis et Bacitidis quindecim uoluminibus explanauit, ita ait: 'Fibrae iecoris sandaracei coloris dum fuerint, manales tunc uerrere opus est petras', id est quas solebant antiqui in modum cilindrorum per limites trahere pro pluuiae commutandam inopiam.
5. [Quid sint neferendi sues.] Diofontus Lacedemonius, qui de sacris deorum scripsit, ait aput Athenas Marti solere sacrificare sacrum quod ecatonpefoneuma appellatur; si quis enim centum hostes interfecisset, Marti de homine sacrificabat aput insulam Blennon, quod sacrificatum est a duobus Cretensibus et uno Locro, id est Timne Cortiniensi, ä Proculo Locro, sicut Solicrates scribit. Sed posteaquam hoc Atheniensibus displicuit, coeperunt offerre porcum castratum quem neferendum uocabant, id est quasi sine renibus. Et aput Romanos Uarro scribit Sitium Dentatum centies et uicies pugnasse singulari certamine, cicatrices habere econtra quadraginta quinque, pos tergum nullam, coronas accepisse uiginti sex, armillas centum quadraginta; et istum primum sacrum fecisse Marti.
6. [Quid sint ambignae oues.] Bebius Macer, qui fastalia sacrorum scripsit, ait Iunoni eas quae geminos parerent oues sacrificare cum duobus agnis altrinsecus religatis; quas oues ambignas uocari quasi ex utraque parte agnos habentes.
7. [Quid sint suggrundaria.] Priori tempore suggrundaria antiqui dicebant sepulchra infantium qui necdum quadraginta dies implessent, quia nec busta dici poterant, quia ossa quae conburerentur non erant, nec tanta inmanitas cadaueris quae locum tumisceret; unde et Rutilius Geminus in Astianactis tragoedia ait: 'Melius suggrundarium miser quereris quam sepulchrum'.
8. [Quid sit silicernius.] Silicernios dici uoluerunt senes iam incuruos quasi iam sepulchrorum suorum silices cernentes; unde et Cincius Alimentus in historia de Gorgia Leontino scribit dicens: 'Qui dum iam silicernius finem sui temporis expectaret, etsi morti non potuit, tamen infirmitatibus exultauit'.
9. [Quid sint aruales fratres.] Acca Laurentina Romuli nutrix consueuerat pro agris semel in anno sacrificare cum duodecim filiis suis sacrificium praecedentibus; unde dum unus mortuus esset, propter nutricis gratiam Romulus in uicem defuncti se succedere pollicetur; unde et ritus processit cum XII iam deinceps sacrificare et aruales dici fratres, sicut Rutilius Geminus in libris pontificalibus memorat.
10. [Quid sint iniuges boues.] Manilius Crestus inlibro quem de deorum himnis scribit ait Mineruae iniuges boues sacrificare, id est iugum numquam ferentes, illa uidelicet causa, quod et uirginitas iugum nesciat maritale et uirtus numquam sit iugo prementi subiecta.
11. [Quid sint semones.] Semones dici uoluerunt deos quos nec caelo dignos ascriberent ob meriti paupertatem, sicut sunt Priapus, Epona, Uertumnus, nec terrenos eos deputare uellent pro gratiae ueneratione, sicut Uarro in mistagogorum libro ait: 'Semoneque inferius derelicto deum depinnato orationis attollam alloquio'.
12. [Quid sit blatterare.] Pacuuius in Seudone comedia inducit Sceparnum seruum ancillae dicentem: 'Ni ego te blatterantem aspicerem, his mintium iudicassem'; blatterare enim quasi uerba trepidantia metu balbutire dixerunt.
13. [Quid sit luscicius.] Luscicios dici uoluerunt in die parum uidentes, quos Greci miopes uocant; unde et Plautus in mercatoris comedia ait: 'Mirum lolio uictitare te, tam uili tritico, quia lusciciosus es'; dicunt enim quod lolium comedentibus oculi obscurentur.
14. [Quid sit tutulus.] Uarro in pontificalibus ait tutulos sacerdotes dici breuium deorum. Numa uero Pompilius et ipse de pontificalibus scribens tutulum dici ait pallium quo sacerdotes caput tutabant, cum sacrificium accessissent, sicut et Uirgilius: 'Et capita ante aras Frigio uelamur amictu'.
15. [Quid sit oria.] Oriam dicunt nauicellam modicam piscatoriam; unde et Plautus in Cacisto ait: 'Malo hunc alligari ad oriam, ut semper piscetur, etsi sit tempestas maxima'.
16. [Quid sit problema.] Problema dicta est propositio in capite libri quaestionaliter posita; unde et Demostenes pro Philippo ait ‚ sed ne quid te Grecum turbet exemplum, ego pro hoc tibi Latinum feram ‚ ait enim: 'Problematis autenticum gradum tradamus astanti, cui nostra subsequens occurset oratio'. Nam et Tertullianus in libro quem de fato scripsit ita ait: 'Redde huic fratri primum problematis mancipatum'.
17. [Quid sit pumilior, quid sit glabrior.] Apuleius in asino aureo inducit sorores Psicae maritis detrahentis; dicit: 'quouis puero pumiliorem et cucurbita glabriorem'; pumilios enim dicunt molles atque enerues, glabrum uero lenem et inberbem.
18. [Quid sint sutelae.] Sutelam dici uolunt astutiam, quasi subtilia tela; unde et Plautus in Cassina ait: 'Possis clam me sutelis tuis praeripere Cassinam uxorem, proinde ut postulas'.
19. [Quid sit friguttire.] Friguttire dicitur subtiliter adgarrire; unde et Plautus in Cassina ait: 'Quidnam friguttis?' et Ennius in Telestide comedia sic ait: 'Haec anus admodum friguttit; nimirum sauciauit se flore Liberi'.
20. [Quid sit tittiuilicium.] Tittiuilicium dici uoluerunt fila putrida quae de telis cadunt; ut Plautus in Cassina ait: 'Non ego hoc uerbum empsim tittiuilicio', id est re admodum uilissima. Nam et Marcus Cornutus in satyra sic ait: 'Tittiuiles Flacce do tibi'.
21. [Quid sint isculponeas.] Sculponeas dici uoluerunt cestus plumbo ligatos; unde et Neuius in Philemporo comedia ait: 'Sculponeis battenda huic sunt latera probe' et Plautus in Cassina simili modo ait: 'Melius sculponeas, quibus battuatur tibi os, senex nequissime'.
22. [Quid sit catillatum.] Catillare dicitur per alienas domus infrontate girare, a catulis tractum, quod per omnes domus circuant; unde et Propertius: 'Catillata geris uadimonia, puplicum prostibulum' et Plautus similiter ait: 'Quin meam uxorem mittam catillatum?'
23. [Quid sit capularis.] Capularem dici uoluerunt senem iam morti contiguum, sed et reos capulares dicebant, qui capulo digni fuerunt; unde et Lucilius ait: 'Pergit capulare cadauer' et Flaccus Tibullus in Melene comedia ait: 'Tune amare audes, edentule et capularis senex?'; edentulum enim quasi iam sine dentibus dici uoluit.
24. [Quid sit promus et condus.] Promos et condos dici uoluerunt cellaritas, eo quod deintus promant et iutus condant; unde et Plautus in Asinaria ait: 'Ego sum promus condus procurator peni'; penum enim cellarium dicimus.
25. [Quid sint suppetiae.] Suppetias dicimus auxilium; unde et Memos in tragoedia Herculis ait: 'Ferte suppetias, optimi comites'.
26. [Quid sit auctio.] Auctionem dici uoluerunt uenditionem, quasi quod et ementem augeat et uendentem; unde et Plautus in Curculione comedia ait: 'Auctionem facio parasiticiam'.
27. [Quid sit mnasiterna.] Mnasiternam dicunt aquae urnam, id est orceum; unde et Calpurnius in Fronesi comedia ait: 'Ubi tu mnasiternatus aquam petas?' et Plautus in Baccide ait: 'Effer mnasiternam cum aqua foras'.
28. [Quid est antistare.] Antistare dicimus praecellere; unde et Crispinus in Eraclea ait: 'Diuinis uirtutibus antistans Alcides'.
29. [Quid sit istega.] Stega est nauis proscenium uel tabulatum, super quod nautae ambulant, sicut Plautus ait in Crisalo: 'Forte ego ut in stega consederam'.
30. [Quid sit lembum.] Lembum est genus nauicellae uelocissimae, quos dromones dicimus, sicut Uirgilius ait: 'Quam qui auerso uix flumine lembum remigiis subigit'.
31. [Quid sint ramenta.] Ramenta dici uoluerunt quasi quoddam proiecticium purgamentum; unde et Quintus Fabius Lucullus in epico carmine ait: 'Uilissimum ramentum, proluuiosa pestis'.
32.[Quid sint diouolares.] Diobolares dicuntur uilissimae meretrices quae sub paruo stipendio prostant, sicut Pammacius ait: 'Diobolare prostibolum, quem ego actutum ut Dircem partitam reddam'; nam et Pacuuius similiter ait: 'Non ego ita fui ut nunc sunt meretrices diobolae, quae suam nummi causa parui pendunt gratiam'.
33. [Quid sit ueruina.] Ueruina est genus iaculi longum quod aliquanti uerrutum uocant, sicut Gauius Bassus in satiris ait: 'Ueruina confodiende, non te nauci facio'; nauci enim quasi pro nihilo dici uoluerunt. Nam et Plautus in Baccide sic ait: 'Si tibi macera est foris, at mihi ueruina est domi, qua te ego et illos conficiamus soricina nenia'.
34.[Quid sint diuidiae.] Diuidias dixerunt tristitias, sicut Propertius [ait]: 'Diuidias mentis conficit omnis amor'.
35. [Quid sit iustitium.] Iustitium dicitur luctus puplicus, unde et Fronto in oratione pro Nucerinis ait: 'Denique iustitium plebi indicitur'.
36. [Quid sit coragium.] Coragium dicitur uirginale funus, sicut Apuleius in metamorfoseon ait: 'Coragio itaque perfecto omnes domuitionem parant'.
37. [Quid sit desiduo.] Desiduo dicitur diuturno; unde et Uarro in Corallaria ait: 'Diuidiae mihi fuerunt tum desiduo afuisse te'.
38. [Quid sit floccio.] Flocci dixerunt quasi nihili, unde et Plautus ait: 'Flocci pendo quid rerum geras'.
39. [Quid sit lentaculum.] Lentaculum dicitur gustatio, sicut Calimacus in Thesia: 'Lentaculum proferre Ioui'.
40. [Qmd sit edulium.] Edulium dicitur ab edendo dictum, id est quasi praegustatiua comestio; unde et Apuleius in asino aureo ait: 'Edulibus opipare excepta'.
41. [Quid sint tucceta.] Tucceta dicuntur escae regiae, sicut Callimorfus in Piseis [ait]: 'Ambrosio redolent tucceta fauore'.
42. [Quid sit ferculum.] Ferculum dicitur missum carnium, unde et Petronius Arbiter ait: 'Postquam ferculum allatum est'.
43. [Quid sit miropola, quid sit adfatim, quid sit uenustare.] Miropolam dicunt qui unguenta uendunt, ut sunt pigmentarii, unde et Neuius in Diobolaria ait: 'Miropola adfatim mihi unguentum largitus est, quo me uenustarem'; adfatim dicitur abundanter, uenustare uero exhilarare est.
44. [Quid sit celocem.] Celocem dicunt genus nauicellae modicissimum, quod bamplum dicimus, unde et Apuleius in libro de re puplica ait: 'Qui celocem regere nequit, onerariam petit'.
45. [Quid sit celibatum.] Celibatum dici uoluerunt uirginitatis abstinentiam, unde et Felix Capella in libro de nuptiis Mercurii et Philologiae ait: 'Placuit Mineruae pellere celibatum'.
46. [Quid sit exercitus, quid sit nictare, quid sint ualgia.] Exercitus dicitur contemptus, unde et Plautus in milite glorioso ait: 'Itane nos nostramque familiam habes exercitam', et ubi supra ait: 'Plus uideas ualgis quam sabiis, denique omnes nictant eum'; nictare enim dicimus cinnum facere, ualgia uero sunt labellorum obtortiones in subinatione factae, sicut et Petronius ait: 'Obtorto ualgiter labello'.
47. [Quid sint summates, quid sint simpolones, quid sit ganium.] Summates dicuntur uiri potentes, simpolones dicuntur conuiuae; nam et amicus sponsi qui cum eo per conuiuia ambulat simpolator dicitur; ganeum uero taberna est, unde et Sutrius in comedia Piscatoria ait: 'Summates uiri simpolones facti sunt ganei'.
48. [Quid sint praesegmina.] Praesegmina sunt partes corporis incisae, ut Tages in aruspicinis ait: 'Praesegminibus amputatis'.
49. [Quid sit congerra.] Congerrones dicuntur qui aliena ad se congregant, unde et aput Romanos gerrones Brutiani sunt dicti.
50. [Quid sit cistella, quid sint crepundia.] Cistellam dicunt capsellam, ut Plautus [ait]: 'Cistellam mihi effers cum crepundiis', id est cum puerilibus ornamentis.
51. [Quid sit fabre, quid sit pecuatum, quid sit aricinas.] Antidamas in moralibus libris ait: 'Fabre conpactum animal hominem quis ferat sic ire pecuatum' et 'Auerruncassit deus tam aricinas hominum mentes'; fabre dicitur perfecte, auerruncare eradicare, aricinas testeas uel argilleas, pecuatum stultum.
52. [Quid sit alucinare.] Alucinare dicitur uana somniari tractum ab alucitas quos nos conopes dicimus, sicut Petronius Arbiter ait: 'Nam centum uernali me alucitae molestabant'.
53. [Quid sit culleum.] Culleum dicitur saccum, in quo rei conclusi in mare mittuntur, sicut Plautus ait in Uidularia: 'Iube hunc insui in culleo atque in altum deportari, si uis annonam bonam'.
54. [Quid sit elogium.] Elogium est hereditas in malo, sicut Cornelius Tacitus in libro facetiarum ait: 'Cessit itaque morum elogio in filiis derelicto'.
55. [Quid sit lixa.] Lixa dicitur mercennarius, unde et Lucanus ait: 'Stat dum lixa bibat'.
56. [Quid sit sudum.] Sudum dicitur serenum; unde et Tiberianus ait: 'Aureos subducit ignes sudus ora Lucifer'.
57. [Quid sit luteum.] Luteum dicitur splendidum, unde et Pacuuius in tragoedia Tiestis ait: 'Non illic luteis aurora biiugis'.
58. [Quid sit abstemius.] Abstemius dicitur obseruans, sicut Rabirius in satira ait: 'Abstemium merulenta fugit Mettenia nomen'.
59. [Quid sit uadatus.] Uadatus dicitur obstrictus uel sub fideiussione ambulans, sicut Fenestella ait: 'Penes quem uadatus, amicitiae nodolo tenebantur'.
60. [Quid sint manubies.] Manubies dicuntur ornamenta regum, unde et Petronius Arbiter ait: 'Tot regum manubies penes fugitiuum repertae'.
61. [Quid sit aumacium.] Aumatium dicitur locum secretum puplicum sicut in theatris aut in circo, unde et Petronius Arbiter ait: 'In aumatium memet ipsum conieci'.
62. [Quid sit delenificus.] Delenificus dicitur blandilocus, unde et Lucretius comicus in Nummolaria ait: 'Nescio quorsum mihi eueniant tua uerba tam delenifica'.
Fulgentius | The Miscellany | The Latin Library | The Classics Page |