FABII PLANCIADIS FULGENTII V.C. MITOLOGIARUM LIBRI TRES
LIBER III
Inscientiae formidolosa suspectio semper excusandi quaerit suffragia, quo quidquid ignorantia incursionum mater peccauerit, id ueniae absoluat petitio quae culpas uestire consueuit. Sed quia numquam de se male aestimat sermo qui ad amantem iudicem mittitur, idcirco meae simplicitatis negotium tuo, domine, purissimo commisi iudicio, fretus quia quicquid absurde digestum est non ut inuidus detrahis, sed ut doctissimus corrigis.
I. Fabula Bellerofontis.
Pritus rex uxorem habuit Antiam nomine; quae amauit Bellerofontem. Cui dum ob stupri causam mandasset, ille noluit; quem marito criminata est. Ille eum ad Cymeram interficiendam misit per socerum suum; quam Bellerofons equo Pegaso residens interfecit, qui de Gorgonae sanguine natus fuerat. Bellerofonta posuerunt quasi buleforunta, quod nos Latine sapientiae consultatorem dicimus, sicut Homerus ait: [Ou chre pannuchion heudein boulephoron andra], id est: nec decet tota nocte dormire consiliatorem uirum. Nam et Menander similiter in Disexapaton comedia ita ait: [boulephoros hemeteran Demea prokatelabes horasin], id est: consiliarie nostram, Demea, praeoccupauisti uisionem. Nam ut hoc certum sit, Homerus in fabula eiusdem Bellerofontis ita ait: [agatha phroneonta daiphrona Bellerophonten], id est: bona cogitantem, sapientissimum consili<ari>um. Spernit libidinem, id est Antiam; antion enim Grece contrarium dicitur, sicut antichristus dicimus quasi [enantion tou Christou], id est contrarius Christo. Uide itaque cuius uxor Antia dicatur; nihilominus Priti. Pritos Panfila lingua sordidus dicitur, sicut Esiodus in bucolico carmine scribit dicens: [bebrithos staphules eu <le>laktismenes haimorroo] , id est: sordidus uuarum bene calcatarum sanguineo rore. Et cuius uxor libido est nisi sordis. At uero Bellerofons, id est bona consultatio, qualem equum sedet nisi Pegasum, quasi pegaseon, id est fontem aeternum. Sapientia enim bonae consultationis aeternus fons est. Ideo pinnatus, quia uniuersam mundi naturam celeri cogitationum teoria conlustrat. Ideo et Musarum fontem ungula sua rupisse fertur; sapientia enim dat Musis fontem. Ob hac re etiam sanguine Gorgonae nascitur; Gorgona enim pro terrore ponitur; ideo et in Mineruae pectore fixa est, sicut Homerus in tertio decimo ait: [te d' epi men Gorgo blosuropis estephanoto]. Ergo hic duplex assertio est; aut enim terrore finito sapientia nascitur, sicut de sanguine id est de morte Gorgonae Pegasus, quia stultitia semper est timida, aut initium sapientiae timor est, quia et magistri timore sapientia crescit et dum quis famam timuerit sapiens erit. Unde et Cymeram occidit; Cymera enim quasi cymeron, id est fluctuatio amoris, unde et Homerus ait: [kuma kel<ain>on korthuetai]. Ideo etiam triceps Cymera pingitur, quia amoris tres modi sunt, hoc est incipere, perficere et finire. Dum enim amor nouiter uenit, ut leo feraliter inuadit, unde et Epicarmus comicus ait: [damastes eros leonteia dunamei thaleros], id est: domitor cupido leontea uirtute praesumptior; nam et Uirgilius in georgicis tetigit dicens: 'Catulorum oblita leena seuior errauit campis'. At uero capra quae in medio pingitur perfectio libidinis est, illa uidelicet causa, quod huius generis animal sit in libidine ualde procliuum; unde et Uirgilius in bucolicis ait: 'edique petulci'. Ideo et Satyri cum caprinis cornibus depinguntur, quia numquam nouerunt saturari libidinem. At uero quod dicitur: 'postremus draco', illa ratione ponitur, quia post perfectionem uulnus det penitentiae uenenumque peccati. Erit ergo hic ordo dicendi quod primum sit in amore inchoare, secundum perficere, tertium uero peniteri de perfecto uulnere.
II. Fabula Perdiccae.
Semper delicata consuetudo laborioso fert praeiudicium operi, et molliter educata, dum quod non optas euenerit, penitentiam creant; melius est enim labore partiliter securiore doceri quam ex necessitate uenientem repentaliter perterreri. Perdiccam ferunt uenatorem esse; qui quidem matris amore correptus, dum utrumque et inmodesta libido ferueret et uerecundia noui facinoris reluctaret, consumptus atque ad extremam tabem deductus esse dicitur. Primus etiam serram inuenit, sicut Uirgilius ait: 'Nam primum cuneis scindebant fissile lignum'. Sed ut Fenestella in archaicis scribit, hic primum uenator fuit; cui cum ferinae cedis cruenta uastatio et solitudinum uagabunda errando cursilitas displiceret, plusquam etiam uidens contiroletas suos, id est Acteonem, Adonem, Hippolitum miserandae necis functos interitu, artis pristinae affectui mittens repudium agriculturam affectatus est; ob quam rem matrem quasi terram omnium genetricem amasse dicitur. Quo, labore consumptus etiam ad maciem peruenisse fertur. Et quia cunctis uenatoribus de pristinae artis opprobrio detrahebat, serram quasi maleloquium dicitur repperisse. Matrem etiam Policasten habuit quasi policarpen quod nos Latine multifructam dicimus, id est terram.
III. Fabula Acteonis.
Curiositas semper periculorum germana detrimenta suis amatoribus nouit parturire quam gaudia. Acteon denique uenator Dianam lauantem uidisse dicitur; qui in ceruum conuersus a canibus suis non agnitus eorumque morsibus deuoratus est. Anaximenes qui de picturis antiquis disseruit libro secundo ait uenationem Acteonem dilexisse; qui cum ad maturam peruenisset aetatem consideratis uenationum periculis, id est quasi nudam artis suae rationem uidens timidus factus est; inde et cor cerui habens, unde et Homerus ait: [oinobares kunos ommat' echon kradien d' elaphoio], id est: ebriose, oculos canis habens et cor cerui. Sed dum periculum uenandi fugiret, affectum tamen canum non dimisit, quos inaniter pascendo pene omnem substantiam perdidit; ob hanc rem a canibus suis deuoratus esse dicitur.
IV. Fabula Ero et Leandri.
Amor cum periculo sepe concordat et dum ad illud solum notat quod diligit, numquam uidet quod expedit. Eros enim Grece amor dicitur, Leandrum uero dici uoluerunt quasi lisinandron, id est solutionem uirorum; solutio enim uiri amorem parturit. Sed natat nocte, id est: in obscuro temptat pericula. Ero quoque in amoris similitudine fingitur. Lucernam fert; et quid aliud amor nisi et flammam ferat et desideranti periculosam uiam ostendat. Cito tamen extinguitur, quia iuuenilis amor non diu perdurat. Denique nudus natat illa uidelicet causa, quod suos affectatores amor et nudare nouerit et periculis sicut in mari iactare. Nam et extincta lucerna utrisque mors est procurata maritima, hoc in euidenti significans quod in utroque sexu uapore aetatis extincto libido commoritur. In mari uero mortui feruntur uelut in humorem frigidae senectutis; omne enim caloratae iuuentutis igniculum torpidae ueternositatis algescit in senio.
V. Fabula Berecintiae et Attis.
Decepta Grecia credulitate demonum potius quam deorum numquam deterius suis diis reponeret quam ut eorum matrem ueternosam anum non solum puerilem amatricem quantum etiam fingerent et zelotipam. Tantum enim zeli succensa anus inuidiosa fraglauit quae nec suis utilitatibus furiosa pepercit, ut unde fructum sperabat libidinis illut ueterana succideret meretrix. Et quamuis apud muliebres animos libido optineat regnum, tamen etiam in inuicta libidine zelus optinet dominatum. Berecintia enim mater deorum Attin puerum formosissimum amasse dicitur, quem zelo succensa castrando semimasculum fecit. Quid ergo sibi in his Grecia sentiri uoluerit edicamus. Berecintiam dici uoluerunt quasi montium dominam; ideo matrem deorum, quod deos nuncupari pro superbia uoluerunt; ideo eos in Olimpo habitantes quasi excelsos ac superbos; ideo et demonia nuncupant secundum Homerum dum dicit: [meta daimonas allous], id est: cum deos alios; demos enim Grece populus dicitur, is dicitur unus, et quia populos subdere cupiebant et soli super populos esse demones dicti sunt. Ideo et apud Romanos indigetes quasi nihil indigentes. Ergo Berecinthiam montibus praeesse dixerunt quasi uerniquintos; quintos enim Attica lingua flos nuncupatur, unde et iacintos dicitur quasi hioscintos, quod nos Latine solus flos dicimus, quasi omnibus perfectior. Nam [et] Epicarmus ita ait: [kunthoeides stephephoros kai rhantheis probebeke Chrusalos], id est: florigere coronatus atque ebrius processit Crisalus. Itaque florem quamuis quilibet amet, tamen abscidit, ut Berecinthia in Attin fecit: antis enim Grece flos dicitur. Ut Sosicles Atticus in libro teologumenon quem appellauit scribit, matrem deum in modum potentiae uoluit poni, unde [et] Cibebe dicitur quasi cidos bebeon, id est gloriae firmitas; unde et Homerus ait: [ho ken Zeus kudos opaze], id est: cui Iuppiter gloriam donauerat. Ergo ideo et turrita pingitur, quod omnis potentiae elatio sit in capite; ideo et leonum curru praesidens, quia omnis potentia etiam uirtuti dominatur; ideo et multiplici ueste, quod omnis potentia ornata sit; sceptrum etiam fert, quod regno uicina sit omnis potentia. Ob hanc rem etiam mater deum dicta est, illud nihilominus ostendere uolentes, quod siue indigetes siue dii siue demones aput antiquos a diuitiis dicti sunt, ergo potentia diuitum mater est; unde et Homerus Agamemnonem considerans ait: [o ma<ka>r Atreide moiregenes olbiodaimon], nec non et Euripides consimilans Tantalum Ioui in tragoedia Electrae ait:
[ho gar makarios, kouk oneidizo tuchas, Dios pephukos hos legousi Tantalos Koruphes hu<per> ...],
id est: beatus ille nec inuideo fortunas eius Iouis aequalis ut dicitur Tantalus. Ergo potentiae gloria semper et amore torretur et liuore torquetur citoque abscidit quod diligit, dum tamen amputet illud quod odit. Denique omnis nunc usque potentia nescit circa suos diuturnum seruare affectum, et quod amauerit cito aut zelando amputat aut fastidendo horrescit. Ideo et Attin dici uoluerunt quasi eton; etos enim Grece consuetudo dicitur. Ergo quantuscumque amor sit potentibus, stabilis esse non nouit.
VI. Fabula deae Psicae et Cupidinis.
Apuleius in libris metamorfoseon hanc fabulam planissime designauit dicens esse in quadam ciuitate regem et reginam, habere tres filias, duas natu maiores esse temperata specie, iuniorem uero tam magnificae esse figurae quae crederetur Uenus esse terrestris. Denique duabus maioribus quae temperata erant specie conubia euenere; illam uero ueluti deam non quisquam amare ausus quam uenerari pronus atque hostiis sibimet deplacare. Contaminata ergo honoris maiestate Uenus succensa inuidia Cupidinem petit, ut in contumacem formam seueriter uindicaret. Ille ad matris ultionem aduentans uisam puellam adamauit; poena enim in affectum conuersa est, et ut magnificus iaculator ipse se suo telo percussit. Itaque Apollinis denuntiatione iubetur puella in montis cacumine sola dimitti et uelut feralibus deducta exequiis pinnato serpenti sponso destinari; perfecto iamque coragio puella per montis decliuia zephiri flantis leni uectura delapsa in quandam domum auream rapitur, quae pretiosa sine pretio sola consideratione laude deficiente poterat aestimari, ibique uocibus sibi tantummodo seruientibus ignoto atque mansionario utebatur coniugio; nocte enim adueniens maritus, Ueneris proeliis obscure peractis, ut inuise uespertinus aduenerat, ita crepusculo incognitus etiam discedebat. Habuit ergo uocale seruitium, uentosum dominium, nocturnum commercium, ignotum coniugium. Sed ad huius mortem deflendam sorores adueniunt montisque conscenso cacumine germanum lugubri uoce flagitabant uocabulum, et quamuis ille coniux lucifuga sororios ei comminando uetaret aspectus, tamen consanguineae caritatis inuincibilis ardor maritale obumbrauit imperium. Zephyri ergo flabrantis aurae anhelante uectura ad semet sororios perducit affectus, earumque uenenosis consiliis de mariti forma quaerenda consentiens curiositatem, suae salutis nouercam, arripuit et facillimam credulitatem, quae semper deceptionum mater est, postposito cautelae suffragio arripit: denique credens sororibus se marito serpenti coniunctam uelut bestiam interfectura nouaculam sub puluinal abscondit lucernamque modio contegit. Cumque altum soporem maritus extenderet, illa ferro armata lucernaque modii custodia eruta Cupidine cognito, dum inmodesto amoris torretur affectu, scintillantis olei desputamento maritum succendit, fugiensque Cupido multa super curiositate puellae increpitans domo extorrem ac profugam derelinquit. Tandem multis iactatam Ueneris persecutionibus postea Ioue petente in coniugio accepit. Poteram quidem totius fabulae ordinem hoc libello percurrere, qualiter et ad infernum descenderit et ex Stigiis aquis urnulam delibauerit et Solis armenta uellere spoliauerit et seminum germina confusa discreuerit et de Proserpinae pulchritudine particulam moritura praesumpserit; sed quia haec saturantius et Apuleius pene duorum continentia librorum tantam falsitatum congeriem enarrauit et Aristofontes Atheneus in libris qui disarestia nuncupantur hanc fabulam inormi uerborum circuitu discere cupientibus prodidit, ob hanc rem superuacuum duximus ab aliis digesta nostris libris inserere, ne nostra opera aut a propriis exularemus officiis aut alienis addiceremus negotiis. Sed dum is qui hanc fabulam legerit in nostra haec transeat sciturus quid sibi illorum falsitas sentire uoluerit: Ciuitatem posuerunt quasi in modum mundi, in qua regem et reginam uelut deum et materiam posuerunt. Quibus tres filias addunt, id est carnem, ultronietatem quam libertatem arbitrii dicimus et animam. Psice enim Grece anima dicitur, quam ideo iuniorem uoluerunt, quod corpori iam facto postea inditam esse animam dicebant; hanc igitur ideo pulchriorem, quod et a libertate superior et a carne nobilior. Huic inuidet Uenus quasi libido; ad quam perdendam cupiditatem mittit; sed quia cupiditas est boni, est mali, cupiditas animam diligit et ei uelut in coniunctione miscetur; quam persuadet ne suam faciem uideat, id est cupiditatis delectamenta discat unde et Adam quamuis uideat nudum se non uidet, donec de concupiscentiae arbore comedat neue suis sororibus, id est carni et libertati, de suae formae curiositate perdiscenda consentiat; sed illarum conpulsamento perterrita lucernam desub modio eicit, id est desiderii flammam in pectore absconsam depalat uisamque taliter dulcem amat ac diligit. Quam ideo lucernae ebullitione dicitur incendisse, quia omnis cupiditas quantum diligitur tantum ardescit et peccatricem suae carni configit maculam. Ergo quasi cupiditate nudata et potenti fortuna priuatur et periculis iactatur et regia domo expellitur. Sed nos, quia longum est ut dixi omnia persequi, tenorem dedimus sentiendi. Si quis uero in Apuleio ipsam fabulam legerit, nostra expositionis materia quae non diximus ipse reliqua recognoscit.
VII. Fabula Pelei et Thetidis.
Tetidem dici uoluerunt aquam, unde et nympha dicta est. Istam Iuppiter quasi deus coniungit Peleo; Pelos enim Grece [Latine] lutum dicitur. Ergo terram cum aqua commixtam uolunt hominem genuisse, unde etiam Iouem cum Tetide uoluisse concumbere dicunt et prohibitum esse, ne maiorem se genuisset qui eum de regno expelleret; ignis enim, id est Iuppiter, si cum aqua coeat, aquae uirtute extinguitur. Ergo in coniunctione aquae et terrae, id est Tetidis et Pelei, discordia sola non petitur, illa uidelicet causa aut quia concordia est utrorumque elementorum ut homo gignatur; nam et conpetentia ipsa indicat quod Peleus ut terra, id est caro, Tetis ut aqua, id est humor, Iuppiter qui utraque coniungit ignis, id est anima. Ergo in conceptione hominis ex elementorum iugalitate tres deae, ut supra diximus, tres uitae certantur. Nam et discordia malum aureum iecisse dicitur, id est cupiditatem, illa uidelicet causa, quod in malo aureo est quod uideas, non est quod comedas, sicut cupiditas nouit habere, non nouit frui. Omnes etiam deos Iuppiter ad nuptias dicitur conuocasse illa de causa, quod putarent pagani singulas partes in homine deos singulos obtinere, ut Iouem caput, Mineruam oculos, Iunonem brachia, pectus Neptunum, cinctum Martis, renes et inguina Ueneris, pedes Mercurio, sicut Dromocrites in fisiologumenon scripsit; unde et Homerus ait:
[ommata kai kephalen homoios Dii terpikerauno
Arei de zonen, sternon de Poseidaoni],
id est: caput et oculos similis Ioui fulmina delectanti, Marti cingulum et pectus Neptuni; nam et Tiberianus in Prometheo ait deos singula sua homini tribuisse. Denique Achillem natum uelut hominem perfectum mater in aquas intinguit Stigias, id est: durum contra omnes labores munit; solum ei talum non tinguit, nihilominus illut fisicum significare uolentes, quod uenae quae in talo sunt ad renum et femorum atque uirilium rationem pertineant, unde et aliquae uenae usque ad pollicem tendunt; quod tractantes et fisici et mulieres ad optinendos partus et sciadicos eodem flebotomant loco; nam et inplastrum entaticum quem stisidem Africanus hiatrosofistes uocauit pollici et talo inponendum praecepit. Nam et Orfeus illum esse principalem libidinis indicat locum; nam denique et enterocelicis in isdem locis cauteria ponenda praecipiunt. Ergo monstrat quod humana uirtus quamuis ad omnia munita tamen libidinis ictibus subiacet patula; unde et ad Licomedis regiam datur quasi ad luxoriae regnum. Licomeden enim Grece quasi gliconmeden, id est dulce nihilum; omnis enim libido et dulcis est et nihil est. Denique et amore Polixenae perit et pro libidine per talum occiditur. Polixene enim Grece multorum peregrina dicitur, seu quod amor peregrinari faciat mentes ab ingenio suo, siue quod aput multos libido ut peregrinabunda uagetur.
VIII. Fabula Mirrae et Adonis.
Mirra patrem suum amasse dicitur, cum quo debriato concubuit; cumque eam pater utero plenam rescisset, crimine cognito euaginato eam coepit persequi gladio. Illa in arborem myrram conuersa est; quam arborem pater gladio percutiens, Adon exinde natus est. Quid uero sibi haec fabula sentiat edicamus. Mirra genus est arboris, de qua sucus ipse exsudat; haec patrem amasse dicitur. Istae enim arbores in India sunt, quae solis caloribus crementantur, et quia patrem omnium rerum solem esse dicebant, cuius opitulatu cuncta germinum adolescit maturitas, ideo et patrem amasse dicitur; dumque iam grandioris fuerit roboris, solis ardoribus crepans ragades efficit, per quas sucum desudat quod mirra dicitur et redolentibus lacrimosa guttulis fletus suaues scissuris hiantibus iaculatur. Unde et Adonem genuisse fertur; adon enim Grece suauitas dicitur; et quia haec species odore suauis est, Adonem dicitur genuisse. Ideo autem Uenerem eum amasse dicunt, quod hoc genus pigmenti sit ualde feruidum; unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum mirrinum se poculum bibisse refert; nam et Sutrius comediarum scriptor introducit Gliconem meretricem dicentem: 'Murrinum mihi adfers quo uirilibus armis occursem fortiuscula.'
IX. Fabula Apollinis et Marsyae.
Minerua ex osse tibias inuenit, de quibus cum in conuiuio deorum cecinisset eiusque tumentes buccas dii omnes inrisissent, illa ad Tritonam paludem pergens in aqua faciem suam speculata, dum turpia adiudicasset buccarum inflamina, tibias iecit. Quibus Marsyas repertis doctior factus Apollinem concertaturus de cantibus prouocauit. [Qui] sibi Midam regem iudicem deligunt. Quem Apollo, cur non recte iudicasset, asininis auribus deprauauit. Ille criminis sui notam tonsori tantum ostendit praecipiens ei ut, si crimen eius celaret, eum participem regni efficeret. Ille in terram fodiuit et secretum domini sui in defosso terrae dixit et operuit; in eodem loco calamus natus est, unde sibi pastor tibiam faciens quae cum percutiebatur dicebat: Mida rex aures asininas habet, nihilominus quod ex terra conceperat [calamus canebat]. Unde et Petronius Arbiter ait:
'Sic commissa uerens auidus reserare minister
fodit humum regisque latentes prodidit aures;
concepit nam terra sonum, calamique loquentes
inuenere Midam qualem conceperat index.'
Nunc ergo huius misticae fabulae interiorem cerebrum inquiramus. A musicis haec reperta est fabula, ut Orfeus in teogonia scribit; musici enim duos artis suae posuerunt ordines, tertium uero quasi ex necessitate adicientes, ut Ermes Trismegistus ait, id est: adomenon, psallomenon, aulumenon, hoc est: aut cantantium aut citharidiantium aut tibizantium. Prima ergo est uiua uox, quae sibi in omnibus musicis necessitatibus celerrima subuenit; potest enim et limmata subrigere et parallelos concordare et distonias mollire et ptongos iugare et ornare quilismata. Sequitur secunda cithara; quamuis enim de his rebus quas musici disafexis dicunt, sicut Mariandes scribit, multa de his faciat, tamen aliqua non implet quae uiua uox potest; limmata enim facta non erigit, quilismata in se catenata non implet. At uero tibia artis musicae partem extremam poterit adimplere. Cithara enim simfoniarum gradus habet quinque, secundum quod Pithagoras ait, dum numerorum arithmeticos modulos ad symphoniarum adduxisset concordiam; prima enim simphonia diapason, quod est in aritmeticis diplasion, quod nos in Latinis I ad II dicimus; secunda simphonia diapente, quod est in arithmeticis emiolius, quod nos Latine II ad III nuncupamus; tertia simphonia diatessaron, quod est in arithmeticis epitritus, id est III ad IV; quarta simphonia dicitur tonus, quod aput arithmeticos epocdous nuncupatur, aput nos V ad IV; et quoniam ultra arithmeticus ordo progredi non patitur propter nouenarium limitem, quia decimus alterius ordinis primus gradus est, contingit ergo ut habeat quintam simphoniam quae armonia nuncupatur, id est VIII ad IX; nullum enim ultra numerum coniunctiorem inuenies. Habet igitur musica partes septem, id est genera, diastemata, systemata, ptongos, tonos, metabolas et melopias; unde et Uirgilius in sexto ait:
'Nec non Threicius longa cum ueste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina uocum.'
In arithmeticis enim quibus plenitudo formulae est ut etiam in geometricis, <in musicis> tonus. Uox uero habet gradus symphoniarum innumeros, quantum natura dotauerit ipsam uocem ut habeat arsis et thesis quas nos Latine elationes et deiectiones dicimus. Tibia uero uix unam et dimidiam perficit simphoniam; una enim simphonia quinque symphonias habet. Ergo post artem musicam Minerua repperit tibias, quas omnis doctus in musicis propter sonorum despuit paupertatem. Inflatas uero buccas ideo risisse dicuntur, quod tibia uentose in musicis sonet et idiomatum proprietate amissa sibilet potius rem quam enuntiet. Ideo illam iniuste sufflantem omnis quicumque est doctior ridet; unde se et Minerua, id est sapientia, exprobrans proicit; quas Marsyas adsumit. Marsyas enim Grece quasi morosis, id est stultus solus, qui in arte musica tibiam praeponere uoluit citharae; unde et cum porcina pingitur cauda. Sed his duobus certantibus Mida rex residet; Mida enim Grece quasi medenidon dicitur, quod nos Latine nihil sciens dicimus. Ideo etiam et asininis auribus dicitur, quia omnis discernendi ignarus nihil differt ab asino. Ob hanc rem etiam et seruum eius auriculas referunt prodidisse. Ingenium enim nostrum seruum habere debemus ad omnia quae uolumus obsequentem et nostra secreta celantem. Quod autem per cannam prodidit, 'per fistulam gutturis', 'loquendo' significat. Quod uero pastor audit, pastores sunt illi, qui aliena exculcando suptilius pascunt.
X. Fabula Orphei et Euridicis.
Orpheus Euridicem nimfam amauit; quam sono citharae mulcens uxorem duxit. Hanc Aristeus pastor dum amans sequitur, illa fugiens in serpentem incidit et mortua est. Post quam maritus ad inferos descendit et legem accepit, ne eam conuersus aspiceret; quam conuersus et aspiciens iterum perdidit. Haec igitur fabula artis est musicae designatio. Orpheus [enim] dicitur oreafone, id est optima uox, Euridice uero profunda diiudicatio. In omnibus igitur artibus sunt primae artes, sunt secundae; ut in puerilibus litteris prima abecetaria, secunda nota, in grammaticis prima lectio, secunda articulatio, in rethoricis prima rethorica, secunda dialectica, in geometricis prima geometrica, secunda arithmetica, in astrologicis prima mathesis, secunda astronomia, in medicinis prima gnostice, secunda dinamice, in aruspicinis prima aruspicina, secunda parallaxis, in musicis prima musica, secunda apotelesmatice. De quibus omnibus breuiter rationem perstringam necesse est. Aliut est enim aput grammaticos aliena agnoscere, aliut sua efficere; aput rethores uero aliud est profusa et libero cursu effrenata loquacitas, aliud constricta ueritatisque indagandae curiosa nexilitas; aput astrologos aliut est astrorum ac siderum cursus effectusque cognoscere, aliut significata traducere; in medicinis aliut est morborum agnoscere meritum, aliud infirmitatis uenientem mederi concursum; in geometricis aliut formulas lineasque depingere, aliut numeros formulis coaptare; in aruspicinis aliud fibrarum particularumque inspectio, aliud secundum Battiadem euentuum inmutatio, in musicis uero aliud est armonia ptongorum, sistematum et diastematum, aliud effectus tonorum uirtusque uerborum; uocis ergo pulchritudo delectans interna artis secreta uirtutem etiam misticam uerborum attingit. Sed haec quantum ab optimis amatur sicut ab Aristeo ariston enim Grece optimum dicitur , tanto ipsa ars communionem hominum uitat. Quae quidem serpentis ictu moritur quasi astutiae interceptu, secretis uelut inferis transmigratur. Sed post hanc artem exquirendam atque eleuandam uox canora descendit et quia apotelesmatica fonascica omnia praebet et modulis tantum ui secreta latentibus uoluptatum reddit effectus; dicere enim possumus quod Dorius tonus aut Frigius Saturno coiens feras mulceat, si Ioui, aues oblectet. At uero si rei expositio quaeritur cur hoc fiat, uestigandae rationis captus inmoritur. Ideo ergo et ne eam respiciat prohibetur et dum uidet amittit; nam perfectissimus Pithagoras dum modulos numeris coaptaret simphoniarumque pondera terminibus arithmeticis per mela et rithmos uel modulos sequeretur, effectus uero rationem reddere non potuit.
XI. Fabula Finei.
Fineus enim in modum auaritiae ponitur; a fenerando Fineus dictus est. Ideo cecus, quod omnis auaritia ceca sit quae sua non uidet; ideo ei Arpyiae cibos rapiunt, quia rapina ei aliquid de suo comedere non permittit. At uero quod eius prandia stercoribus fedant, ostendit fenerantium uitam rapinae inluuie esse sordidam. Sed has a conspectu eius Zetus et Calais fugant; Grece enim zeton calon inquirens bonum dicimus. Ideo uolatici quia omnis inquisitio boni numquam terrenis rebus miscetur; ideo Aquilonis uenti filii, quia bona inquisitio spiritalis est, non carnalis. Ergo ueniente bonitate omnis rapina fugatur.
XII. Fabula Alphei et Arethusae.
Alfeus fluuius Aretusam nimpham amauit; quam cum sequeretur, in fontem conuersa est. Ille in mediis undis ambulans non inmixtus in sinu eius inmergitur; unde et aput inferos obliuionem animarum trahere dicitur. Alpheus enim Grece quasi aletiasfos, id est ueritatis lux, Arethusa uero quasi areteisa, id est nobilitas aequitatis. Ergo quid amare poterat ueritas nisi aequitatem, quid lux nisi nobilitatem. Ideo et in mari ambulans non miscetur, quia lucida ueritas omni malorum morum salsidine circumdata pollui aliqua commixtione non nouit. Sed tamen in sinu aequissimae potestatis omnis lux ueritatis delabitur; nam et descendens in infernum, id est in secreta conscientia, ueritatis lux malarum rerum semper obliuionem inportat.
Fulgentius | The Miscellany | The Latin Library | The Classics Page |