FABII PLANCIADIS FULGENTII V.C. MITOLOGIARUM LIBRI TRES

LIBER II

Studens, mi domine, tuo reuerendo imperio meam stultitiam uelut naufrag<us tu>o commisi iudicio bifida ambiguitate suspensus, utrumne lector quilibet laudet constructa aut destruat laborata. Sed quia nullatenus haec nostrum aut nomen extollunt aut crimen officiunt, illo uidelicet pacto quod si ab his lector melius sapit, deum proferat qui potiora concessit, sin uero ab his minus aliquid desipit, ipsum proferat qui ista contribuit: ergo et haec non nostra sunt, sed eius donum, et quae ampliora eueniunt, non hominis, sed diuinum est largimentum; sicut enim liuoris nota est silere quod noueram, ita non crimen est enarrare quod senseram. Ergo si his amplius sapis, lauda mentem purissimam quae quod habuit non negauit, si haec ante nescieras, habes arenam nostri studii ubi tui exerceas palestram ingenii.

I. Fabula de iudicio Paridis.

Philosophi tripertitam humanitatis uoluerunt uitam, ex quibus primam theoreticam, secundam practicam, tertiam filargicam uoluerunt, quas nos Latine contemplatiuam, actiuam, uoluptariam nuncupamus; ut etiam propheta ait: 'Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit', id est non abiit, non stetit, non sedit. Prima igitur contemplatiua est quae ad sapientiam et ad ueritatis inquisitionem pertinet, quam apud nos episcopi, sacerdotes ac monachi, apud illos philosophi gesserunt; quibus nulla lucri cupiditas, nulla furoris insania, nullum liuoris toxicum, nullus uapor libidinis, sed tantum indagandae ueritatis contemplandaeque iustitiae cura macerat, fama ornat, pascit spes. Secunda actiua est quae tantum uitae commodis anxiata, ornatui petax, habendi insatiata, rapiendi cauta, seruandi sollicita geritur; plus enim quod habeat cupit quam quod sapiat quaerit, nec considerat quod expediat, ubi intercedit quod rapiat; denique ideo non perstat stabile, quia non uenit honeste; hanc enim uitam penes antiquos aliqui tyranni, penes nos mundus omnis gerit. Uoluptaria uero uita est quae libidinis tantummodo noxia nullum honestum reputat bonum, sed solam uitae adpetens corruptelam aut libidine mollitur aut homicidiis cruentatur aut rapina succenditur aut liuoribus rancidatur; sed hoc penes illos Epicurei ac voluptarii, penes nos uero huiusmodi uita natura, non crimen est; et quia bonum nemo gerit, nec nasci bonum licet. Id itaque considerantes poetae trium dearum ponunt certamina, id est Mineruam, Iunonem et Uenerem de formae qualitate certantes. Ideo uero Iouem his non posse iudicare dixerunt, siue quod praefinitum mundi iudicium ignorabant, quia in libertatem arbitrii constitutum hominem crederent, — quod itaque, si uelut deus Iuppiter iudicasset, damnando duas unam tantummodo terris uitam dimitteret; sed ideo ad hominem iudicium transferunt cui liberum deligendi debetur arbitrium. Sed bene pastor, quia non ut sagitta certus et iaculo bonus et uultu decorus et ingenio sagacissimus, denique brutum quiddam desipuit et ut ferarum ac pecudum mos est ad libidinem limaces uisus intorsit quam uirtutem aut diuitias inquisiuit. Sed quid sibi tres deae de tribus uitarum ordinibus uindicent edicamus.

De Minerua.

Primam uitam theoreticam, quam nos in contemplandae sapientiae honore dicimus; ideo de Iouis uertice natam dicunt, quia ingenium in cerebro positum sit, ideo armatam, quod munita sit. Gorgonam etiam huic addunt in pectore quasi terroris imaginem, ut uir sapiens terrorem contra aduersarios gestet in pectore. Cristam cum galea ponunt, ut cerebrum sapientis et armatum sit et decorum; unde et Plautus in Trinummo ait: 'Hic fungino certe est capite, totum se tegit'. Triplici etiam ueste subnixa est, seu quod omnis sapientia sit multiplex siue etiam quod celata. Longam etiam hastam fert, quod sapientia longe uerbo percutiat. Triplici etiam ueste, quod omnis sapientia tecta extrinsecus rarius cognoscatur. In huius etiam tutelam noctuam uolunt, quod sapientia etiam in tenebris proprium fulgorem possideat. Inde etiam et conditricem Athenarum eam uolunt. Minerua denique et Athene Grece dicitur quasi athanate parthene, id est inmortalis uirgo, quia sapientia nec mori poterit nec corrumpi.

De Iunone.

Iunonem uero actiuae praeposuerunt uitae; Iuno enim quasi a iuuando dicta est. Ideo et regnis praeesse dicitur, quod haec uita diuitiis tantum studeat; ideo etiam cum sceptro pingitur, quod diuitiae regnis sint proximae; uelato etiam capite Iunonem ponunt, quod omnes diuitiae sint semper absconsae; deam etiam partus uolunt, quod diuitiae semper praegnaces sint et nonnumquam abortiant. Huius quoque in tutelam pauum ponunt, quod omnis uita potentiae petax in aspectum sui semper quaerat ornatum; sicut enim pauus stellatum caudae curuamine concauans antrum faciem ornet posterioraque turpiter nudet, ita diuitiarum gloriaeque appetitus momentaliter ornat, postrema tamen nudat; unde et Teofrastus in moralibus ait: [ta loipa gnothi], id est: reliqua considera, et Salomon: 'In obitu hominis nudatio operum eius'. Huic etiam Irim quasi arcum pacis adiungunt, quod sicut ille ornatus uarios pingens arquato curuamine momentaliter refugit, ita etiam fortuna quamuis ad praesens ornata, tamen est citius fugitiua.

De Uenere.

Tertiam Uenerem uoluptariae uitae in similitudinem posuerunt. Uenerem dici uoluerunt aut secundum Epicureos bonam rem aut secundum Stoicos uanam rem; Epicurei enim uoluptatem laudant, Stoici uoluptatem damnant; isti libidinem colunt, illi libidinem nolunt. Unde et Afrodis dicta est — afros enim Grece spuma dicitur —, siue ergo quod sicut spuma libido momentaliter surgat et in nihilum ueniat, siue quod concitatio ipsa seminis spumosa sit. Denique ferunt poetae quod exsectis falce Saturni uirilibus atque in mare proiectis exinde Uenus nata sit, illud nihilominus ostendere uolens poetica uanitas quod Saturnus Grece Cronos dicitur; chronos enim Grece tempus uocatur. Abscisae ergo uires temporis, id est fructus, falce quam maxime atque in humoribus uiscerum uelut in mari proiectae libidinem gignant necesse est. Saturitatis enim abundantia libidinem creat, unde et Terentius ait: 'Sine Cerere et Libero friget Uenus'. Hanc etiam nudam pingunt, siue quod nudos sibi adfectatores dimittat siue quod libidinis crimen numquam celatum sit siue quod numquam nisi nudis conueniat. Huic etiam rosas in tutelam adiciunt; rosae enim et rubent et pungunt, ut etiam libido rubet uerecundiae opprobrio, pungit etiam peccati aculeo; et sicut rosa delectat quidem, sed celeri motu temporis tollitur, ita et libido libet momenaliter, fugit perenniter. In huius etiam tutelam columbas ponunt, illa uidelicet causa, quod huius generis aues sint in coitu feruidae; huic etiam tres adiciunt Carites, duas ad nos conuersas, unam a nobis auersam, quod omnis gratia simplex eat, duplex redeat; ideo nudae sunt Carites, quia omnis gratia nescit subtilem ornatum. Hanc etiam in mari natantem pingunt, quod omnis libido rerum patiatur naufragia, unde et Porfirius in epigrammate ait: 'Nudus, egens, Ueneris naufragus in pelago.' Conca etiam marina portari pingitur, quod huius generis animal toto corpore simul aperto in coitu misceatur, sicut Iuba in fisiologis refert.

II. Fabula Herculis et Omfalae.

Parcite quaeso iudices humanis ardoribus. Quid enim puerilis aut muliebris sensus in amorem efficiat, ex quo in libidinis pugna Herculea desudat uirtus. Mulieris enim inlecebra maior est mundo, quia quem mundi magnitudo uincere non potuit libido conpressit. Inuasit ergo uirtutem de crimine femina quam mereri non potuit de natura. Hercules enim amauit Onfalem, quae eum persuasit et coli deligatos eneruare contractus et lasciuienti pollice fusi teretem rotare uertiginem. Hercules enim Eracles Grece dicitur, id est eroncleos quod nos Latine uirorum fortium famam dicimus, unde et Homerus ait: [kleos oion akousamen], hoc est: famam solam audiuimus. Ideo et Alcei nepos dicitur: alce enim Grece praesumptio interpretatur; nam et Almenam matrem habet quasi almera, quod Grece salsum dicitur. Nam ex igne ingenii ut ex Ioue et ex praesumptione ut ex Alceo auo et ex salsidine sapientiae ut ex Almena quid nascitur nisi fortitudinis gloria. Et tamen a libidine superatur; onfalon enim Grece umbilicum dicitur; libido enim in umbilico dominatur mulieribus, sicut lex diuina dicit: 'Non est praecisus umbilicus tuus', quasi si diceret: peccatum tuum non est amputatum; nam et matrix illuc catenata constringitur, unde et epomfalia eodem loco firmandis fetibus opponuntur. Ostendit ergo quod libido quamuis etiam inuictam possit superare uirtutem.

III. Fabula Caci et Herculis.

Si fumum fures eructuant, quis inuolantem dum negat agnoscat. Ergo aut caliginem aut fumum obicit ne agnosci possit, aut in fumum uanescit substantia quae furtiue succedit. Cacus enim Herculis boues furasse dicitur, quos cauda in speluncam tractos abscondidit; quem Hercules presso gutture interfecit. Cacon enim Grece malum dicimus. Ergo omnis malitia fumum eruptuat, id est aut quod contra sit ueritati hoc est luci aut quod acerbum sit uidentibus ut fumum oculis aut quod semper occultas obscurasque cauillationes obiciat. Ideo et duplex quod malitia multiformis, non simplex sit; triplici etiam modo nocet malitia, aut in euidenti ut potentior aut subtiliter ut falsus amicus aut occulte ut inpossibilis latro. Ideo etiam subtractos boues transuersis ducit uestigiis quod omnis malignus, aliena ut inuadat, transuersa defensionis nititur uia. Ideo et bona Herculis concupiscit, quia omnis malignitas est uirtuti contraria. Denique in spelunca absconditur, quod numquam malignitas aperta liberior fronte sit; sed uirtus et malos interficit et sua uindicat.

IV. Fabula Antei et Herculis.

Anteus enim in modum libidinis ponitur, unde et Grece antion contrarium dicimus; ideo et de terra natus, quia sola libido de carne concipitur. Denique etiam tacta terra uiridior exurgebat; libido enim quanto carni consenserit, tantum surgit iniquior. Denique a uirtute gloriae quasi ab Hercule superatur; nam denegato sibi terrae tactu commoritur altiusque eleuatus materna non potuit mutuari suffragia, quo euidentem suae rei fabulam demonstrasset. Omnem enim mentem dum uirtus in altum sustulerit et carnalibus eam denegarit aspectibus, uictrix statim exurgit. Ideo etiam et diu in certamine dicitur desudasse, quia rara est pugna quae cum concupiscentia uitiisque congreditur, sicut Plato in moralibus ait: 'Sapientes uiri maiorem cum uitiis quam cum inimicis pugnam gerunt'. Nam et Diogenes quinicus dum dolore ramicum torqueretur et uidisset homines ad amphitheatrum concurrentes dicebat: 'Qualis hominum stultitia; currunt spectare feris homines repugnantes et me praetereunt cum naturali dolore certantem'.

V. Fabula Teresiae.

Teresias serpentes duos concumbentes uidit, quos cum uirga percussisset, in feminam conuersus est. Iterum post temporis seriem eos concumbentes uidit, similiterque percussis iterum est in pristinam naturam conuersus. Ideoque dum de amoris qualitate certamen Iuno et Iuppiter habuissent, eum iudicem quaesierunt. Ille dixit tres uncias amoris habere uirum et nouem feminam; Iuno irata ei lumen ademit, Iuppiter uero diuinitatem ei concessit. Grecia enim quantum stupenda mendacio, tantum est admiranda commento; Teresiam enim in modum temporis posuerunt quasi teroseon id est aestiua perennitas. Ergo ex uerno tempore, quod masculinum est quia eodem tempore clusura soliditasque est germinum, dum coeuntia sibi adfectu animalia uiderit eaque uirga id est feruoris aestu percusserit, in femineum sexum conuertitur, id est in aestatis feruorem. Ideo uero aestatem in modum posuerunt feminae, quod omnia patefacta eodem tempore suis emergant folliculis. Et quia duo concipiendi sunt tempora, ueris et autumni, iterum conceptu prohibito ad pristinam redit imaginem. Autumnus enim ita omnia masculino corpore astringit, quo constrictis arborum uenis uitalis suci conmerciales transennas iterum stringens foliorum marculentam detundat caluitiem. Denique duobus diis id est duobus elementis arbiter quaeritur, igni atque aeri, de genuina amoris ratione certantibus. Denique iustum proferat iudicium; in fructificandis enim germinibus dupla aeri quam igni materia suppetit; aer enim et maritat in glebis et producit in foliis et grauidat in folliculis, sol uero maturare tantum nouit in granis. Nam, ut hoc certum sit, cecatur etiam a Iunone, illa uidelicet causa, quod hiemis tempus aeris nubilo caligante nigrescat, Iuppiter uero occultis uaporibus conceptionalem factum ei futuri germinis subministrat, id est quasi praescientiam; nam ob hac re etiam Ianuarius bifrons pingitur, quod et praeterita respiciat et futura.

VI. Fabula Promethei.

Nulla quaerantur ultra terris munimina, dum usque in caelum peruenerint furta; aut quae securitas erit argenti uel auri, ubi flamma potuit inuolari. Prometheum aiunt hominem ex luto finxisse. Quem quidem inanimatum atque insensibilem fecerat. Cuius opus Minerua mirata spondit ei, ut si quid uellet de caelestibus donis ad suum opus adiuuandum inquireret. Ille nihil se scire ait quae bona in caelestibus haberentur; sed si fieri posset, se usque ad superos eleuaret atque exinde, si quid suae figulinae congruum cerneret, melius in re oculatus arbiter praesumpsisset. Illa inter oras septemplicis clipei sublatum caelo opificem detulit, dumque uideret omnia caelestia flammatis animata uegetare uaporibus, clam ferulam Foebiacis applicans rotis ignem furatus est, quem pectusculo hominis applicans animatum reddit corpus. Itaque ligatum eum ferunt uulturi iecur perenne praebentem. Et quamuis Nicagorus in distemistea libro quem scripsit primum illum formasse idolum referat et, quod uulturi iecor praebeat, liuoris quasi pingat imaginem, unde et Petronius Arbiter ait:

'cui uoltur iecor intimum pererrat
et querit pectus intimasque fibras;
non est quem tepidi uocant poetae,
sed cordis liuor atque luxus', —

nam et Aristoxenus in lindosecemiarum libro quem scripsit similia profert — nos uero Prometheum dictum quasi pronianteu quod nos Latine praeuidentiam dei dicimus; ex dei praeuidentia et Minerua quasi caelesti sapientia hominem factum, diuinum uero ignem quem uoluerunt animam monstrant diuinitus inspiratam, quae aput paganos dicitur de caelis tracta; iecor uero Prometheum uulturi praebentem quod nos cor dicimus, quia in corde aliquanti philosophorum dixerunt sapientiam, unde et Iuuenalis ait: 'si leua parte papillae nil salit arcaico iuueni'. Denique uulturem in modum mundi posuerunt, quod mundus et celeri quadam uolucritate uersetur et cadauerum nascentium occidentiumque perennitate depascitur. Itaque alitur ac substentatur diuinae prouidentiae sapientia quae nec ipsa finiri nouit nec mundus cessare ab eius alimentis aliquatenus possit. Denique Pandoram dicitur formasse; Pandora enim Grece dicitur omnium munus, quod anima munus sit omnium generale.

VII. Fabula de adulterio Ueneris.

Iuste uel Sol Ueneris depalat adulterium, quatenus Luna solet eius celare secretum. Uenus cum Marte concubuit, quam Sol inueniens Uulcano prodidit; ille adamante catenas effecit ambosque religans diis turpiter iacentes ostendit. Illa dolens quinque filias Solis amore succendit [id est Pasiphe, Medea, Fedra, Circe, Dirce]. Quid sibi in hoc poetica alludat garrulitas inquiramus. Perstant nunc in nostra uita de hac fabula certe admodum testimonia; nam uirtus corrupta libidine sole teste apparet, unde et Ouidius in [quinto] metamorfoseon ait: 'Uidit hic deus omnia primus'. Quae quidem uirtus corrupta libidine turpiter catenata feruoris constrictione tenetur. Haec itaque quinque Solis filias, id est quinque humanos sensus luci ac ueritati deditos quasi solis fetus hac corruptela fuscatos [amore succendit]. Ob hac re etiam huiuscemodi nomina quinque ipsis Solis filiabus uoluerunt: primam Pasiphen ut uisum, id est quasi pasinfanon, quod nos Latine omnibus apparentem dicimus — uisus enim reliquos quattuor inspicit sensus, quia et eum qui clamat uidet et palpanda notat et degustata aspicit et odoranda intendit —, secundam Medeam quasi auditum hoc est medenidean quod nos Latine nullam uisionem dicimus — uox enim corpore nuda est —, tertia Circe tactui similis, id est quasi si diceret cironcre Grece, quod nos Latine manuum iudicium dicimus, quarta Fedra quasi odoratus, uelut si dicat feronedon quasi adferens suauitatem, quinta Dirce saporis iudex, id est quasi drimoncrine quod nos Latine acrum iudicans dicimus.

VIII. Fabula Ulixis et Sirenarum.

Sirenae enim Grece tractoriae dicuntur; tribus enim modis amoris inlecebra trahitur, aut cantu aut uisu aut consuetudine, amantur enim quaedam, <quaedam> speciei uenustate, quaedam etiam lenante consuetudine. Quas Ulixis socii obturatis auribus transeunt, ipse uero religatus transit. Ulixes enim Grece quasi olonxenos id est omnium peregrinus dicitur; et quia sapientia ab omnibus mundi rebus peregrina est, ideo astutior Ulixes dictus est. Denique Sirenas, id est delectationum inlecebras, et audiuit et uidit id est agnouit et iudicauit, et tamen transiit. Nihilominus ideo et quia auditae sunt, mortuae sunt; in sensu enim sapientis omnis affectus emoritur; ideo uolatiles, quia amantum mentes celeriter permeant; inde gallinaceos pedes, quia libidinis affectus omnia quae habet spargit; nam denique et Sirenes dictae sunt; sirene enim Grece trahere dicitur.

IX. Fabula Scyllae.

Scyllam ferunt uirginem pulcherrimam, quam Glaucus Antedonis filius amauit; quem Circe Solis filia diligebat zelataque Scyllam fontem in quo lauari solita erat uenenis infecit. Ubi illa discendens ab inguine lupis canibusque marinis inserta est. Scylla enim Grece quasi exquina dicta est, quod nos Latine confusio dicimus. Et quid confusio nisi libido est. Quam libidinem Glaucus amat; glaucus enim Grece luscitius dicitur, unde et glaucomata dicimus cecitatem. Ergo omnis qui luxuriam amat cecus est. Nam et Antedonis filius dictus est; Antedon enim Grece quasi antiidon quod nos Latine contrarium uidens dicimus; ergo lippitudo ex contraria uisione nascitur. Scylla uero in modum ponitur meretricis, quia omnis libidinosa canibus lupisque inguina sua necesse est misceat; iuste ergo lupis et canibus mixta, quia nescit sua alienigenis deuorationibus saturare secreta. Sed hanc Circe odisse dicitur. Circe ut ante dictum est manus diiudicatio uel operatio nuncupatur quasi cironcr<in>e. Laborem enim manuum et operationem libidinosa mulier non diligit, sicut Terentius ait: 'Ab labore procliua ad libidinem accepit condicionem, dehinc quaestu occipit'. Hanc etiam Ulixes innocuus transit, quia sapientia libidinem contemnit; unde et uxorem habere dicitur Penelopam castissimam, quod omnis castitas sapientiae coniungatur.

X. Fabula Midae regis et Pactoli fluuii.

Mida rex Apollinem petit ut quicquid tetigisset aurum fieret; cumque promeruisset, munus in ultionem conuersus est, coepitque sui uoti effectu torqueri; nam quidquid tetigerat aurum statim efficiebatur. Erat ergo necessitas aurea locuplesque penuria; nam et cibus et potus rigens auri materia marmorabat. Itaque Apollinem petiit ut male desiderata conuerteret responsoque accepto, ut tertio caput sub Pactoli fluminis undas subderet; quo facto Pactolus deinceps arenas aureas trahere dicitur. Sed euidenter poetae alluserunt argut<e auarit>iam, illa uidelicet causa, quod omnis appetitor auaritiae cum omnia pretio destinat fame moritur, quod et Mida rex erat; sed collecta pecuniarum suarum summa, ut Solicrates Cizicenus in libris historiae scribit, quod omni censu suo Mida rex Pactolum fluuium, qui in mari decurrere solitus erat, per innumerabiles meatus ad inrigandam prouinciam deriuauit suaque expensa auaritia fluuium fertilem reddidit. Mida enim Grece quasi medenidon, id est nihil sciens; auarus enim tantum stultus est, ut sibi prodesse non norit.

XI. Fabula Mineruae et Uulcani.

Uulcanus cum Ioui fulmen efficeret, ab Ioue promissum accepit ut quidquid uellet praesumeret. Ille Mineruam in coniugium petiuit; Iuppiter imperauit ut Minerua armis uirginitatem defendisset. Dumque cubiculum introirent, certando Uulcanus semen in pauimentum iecit; unde natus est Erictonius [cum draconteis pedibus]; eris enim Grece certamen dicitur, ctonus uero terra nuncupatur. Quem Minerua in cistam abscondidit draconeque custode opposito duabus sororibus Aclauro et Pandorae commendauit; qui primus currum repperit. Uulcanum dici uoluerunt quasi furiae ignem, unde et Uulcanus dicitur uelut uoluntatis calor; denique et Ioui fulgora facit, id est furorem concitat. Ideo uero eum Mineruae coniungi uoluerunt, quod furor etiam sapientibus aliquando subripiat. Illa uero armis uirginitatem defendit, hoc est: omnis sapientia integritatem morum suorum contra furiam uirtute animi uindicat. Unde quidem Erictonius nascitur; eris enim Grece certamen dicitur, tonos uero non solum terra, quantum etiam inuidia dici potest, unde et Tales Milesius ait: [ho phthonos doxes kosmikes phtharsia], id est: inuidia mundanae gloriae consumptio. Et quidnam aliut subripiens furor sapientiae generare poterat nisi certamen inuidiae. Quod quidem sapientia, id est Minerua abscondit in cista, id est in corde celat; omnis enim sapiens furorem suum in corde celat. Ergo Minerua draconem custodem adponit, id est perniciem; quem quidem duabus commendat uirginibus, id est Aclauro et Pandorae. Pandora enim uniuersale munus dicitur, Aclauro uero quasi aconleron, id est tristitiae obliuio. Sapiens enim dolorem suum aut benignitati commendat quae omnium munus est aut obliuioni sicut de Cesare dictum est: 'Qui obliuisci nihil amplius soles quam iniurias'. Denique cum Erictonius adolesceret, quid inuenisse dicitur? Nihilominus circum, ubi inuidiae semper certamen est; unde et Uirgilius: 'Primus Erictonius currus et quattuor ausus iungere equos'. Inspicite quantum ualeat cum sapientia iuncta castitas, cui flammarum non praeualuit deus.

XII. Fabula Dionisii.

Iuppiter cum Semele concubuit, de qua natus est Liber pater; ad quam cum fulmine ueniens, crepuit; unde pater puerum tollens in femore suo misit, postea Maroni nutriendum dedit. Hic Indiam debellauit et inter deos deputatus est. Itaque cum Semele quattuor sorores appellatae sunt, Ino, Autonoe, Semele et Agaue. Quid sibi haec fabula mistice sentiat, exquiramus. Quattuor sunt ebrietatis genera, id est prima uinolentia, secunda rerum obliuio, tertia libido, quarta insania; unde et nomina haec quattuor Baccae acceperunt: Baccae dictae sunt quasi uino baccantes, prima Ino — inos enim Grece uinum dicimus —, secunda Autonoe quasi autenunoe, id est se ipsam non cognoscens, tertia Semele quasi somalion quod nos Latine corpus solutum dicimus, unde et ipsa genuisse Liberum patrem dicitur, id est de libidine nata ebrietas, quarta Agaue quae ideo insaniae comparatur, quod caput filii uiolenta absciderit. Liber ergo pater dictus est, quod uini passio liberas mentes faciat; Indos uero uicisse, quod haec gens ualde sit uino dedita duobus scilicet modis, siue quod feruor solis eos faciat potatores siue quod ibi sit Falernum uinum uel Meroitanum, cuius uini tanta uirtus est, quo uix quilibet ebriosus sextarium mense toto bibat; unde et Lucanus ait: 'Indomitum Meroe cogens spumare Falernum'; aqua enim omnino domari non potest. Maroni etiam Dionisius nutriendus datur quasi Meroni; mero enim omnis nutritur uinolentia. Hic etiam tigribus sedere dicitur, quod omnis uinolentia feritati semper insistat siue etiam quod uino ecferatae mentes mulceantur; unde et Lieus dicitur quasi lenitatem praestans. Iuuenis uero ideo pingitur Dionisius, quia numquam ebrietas matura est; ideo etiam nudus, seu quod omnis ebriosus interuertendo nudus remaneat aut mentis suae secreta ebriosus nudet.

XIII. Fabula de Cigno et Leda.

Quamuis in omnibus libidinis amor sit turpior, numquam tamen deterior erit quam cum se honorato miscuerit. Libido enim honestatis nouerca dum quod expediat nescit, semper est maiestati contraria. Qualis enim diuinitas qui quaesit quod esse uelit, ne quod fuerat esset. Iuppiter enim conuersus in cignum cum Leda concubuit; quae peperit ouum, unde nati sunt tres, Castor, Pollux et Elena. Sed haec fabula mistici saporem cerebri consipit; Iuppiter enim in modum potentiae ponitur, Leda uero dicta est quasi lide, quod nos Latine aut iniuria aut conuicium dicimus. Ergo omnis potentia iniuriae mixta speciem suae generositatis mutat. Ideo uero in cignum conuersus dicitur quod ferant fisiologi, quam maxime Melistus Euboicus, qui omnium fisiologorum sententias disputauit, huius generis auem ita conuiciis esse plenam, ut ipsa aue clamante reliquae aues taceant quae praesto fuerint; unde et olor dictus est quasi ab oligoria tractum, quod nos Latine iniuriam dicimus. Ergo quotienscumque nobilitas in iniuriam uergit, conuiciis misceatur necesse est. Sed quid ex hac re concipitur, uideamus; nihilominus ouum, quia sicut in ouo omnis sordities, quae pur[g]ari potest in genere, continetur intrinsecus, ita etiam in effectus iniuriae omnis est inmunditia. Sed ex hoc ouo generantur tres, Castor, Pollux et Helena, nihilominus seminarium scandali et discordiae, sicut ante diximus, 'et geminum luctu concussit adultera mundum'. Castorem uero et Pollucem quasi in modum perditionis ponunt, unde et in mari Castorum signa dixerunt quae periculum creant; nam ob hanc rem etiam ambos alternatim resurgere atque occidere dicunt, quod superbia nonnumquam iubet, nonnumquam occidat; unde et iperefania Grece superbia dicitur. Sed iperefania proprie superapparitio nuncupatur, quod sicut in istis duobus signis quae eorum fratrum uocabulo nuncupauerunt unus superappareat, alter [uero] mergat, sicut lucifer et antifer; nam Grece Pollux apo tu apollin, id est a perdendo et Castor quasi cacon steron, id est malum extremum.

XIV. Fabula Ixionis.

Qui plus quaerit esse quam licet, minus erit quam est. Ixion igitur coniugium Iunonis adfectatus, illa nubem ornauit in speciem suam, cum qua Ixion coiens Centauros genuit. Sicut nihil Latina gratiosius ueritate, ita nihil Greca falsitate ornatius. Denique Ixionem dici uoluerunt quasi Axionem; axioma enim Grece dignitas dicitur. Dea uero regnorum Iuno est, ut pridem diximus; ergo dignitas regnum adfectans nubem meretur, id est similitudinem regni; regnum enim illud est quod perenniter duraturum est. At uero cui temporis fugitiua uis inuidet pinnatisque celerrima raptibus, momentaneae felicitatis figuras potius quam ueritatem ostendenti, uentositatis inanem speciem praesumit. Denique Uatinius augur dicere solitus erat diuersarum urbium honores somnialiter peragi urbicario mimologo et quamuis utraque nihil agere dixerit, tamen hoc Romae praestare uisus est, quod ex parte quidem ueros honores, sed risorios et citius fugitiuos; credo enim quod Cleobuli philosophi sententiam legerat dicentis: [mimos ho bios], id est: mimus uita. Nunc ergo fabulam repetamus. Dromocrites in theogonia scribit Ixionem in Grecia primum regni gloriam adfectasse, qui sibi centum equites primus omnium conquisiuit, unde et Centauri dicti sunt quasi centum armati — denique centippi dici debuerunt, ex quo equis mixti pinguntur —, sed ideo centum armati. Qui quidem Ixion paruo tempore celerem regnum adeptus dehinc regno expulsus est; unde eum et ad rotam damnatum dicunt, quod omnis rotae uertigo quae superiora habet modo deiciat. Ergo ostendere hic uoluerunt quod omnes qui per arma atque uiolentiam regnum adfectant subito erectiones, subito elisiones sustineant sicut rota quae stabile non habet ali quando cacumen.

XV. Fabula Tantali.

[Tantalus Gigas uolens probare diuinitatem deorum Pelopem filium suum eis apposuit epulandum; unde hac damnatus est seueritate.] Tantalum dicunt in laco in inferno depositum, cui fallax aqua gulosis labia titillamentis attingit, poma quoque fugitiuis cinerescentia tactibus desuper facie tenus apparent pendula. Ergo huic locuples uisus et pauper effectus; ita se illi unda fallax praebet ut sitiat, ita se poma ingerunt ut esuriat. Sed hanc fabulam Petronius breuiter exponet dicens:

'Nec bibit inter aquas nec poma pendentia carpit Tantalus infelix quem sua uota premunt. Diuitis haec magni facies erit, omnia late qui tenet et sicco concoquit ore famem'.

XVI. Fabula Lunae et Endymionis.

Lunam ideo ipsam uoluerunt etiam aput inferos Proserpinam seu quod nocte luceat siue quod humilior currat et terris praesit, illo uidelicet pacto quod detrimenta eius et augmenta non solum terra, sed et lapides uel cerebra animantium et quod maius incredibile sit etiam letamina sentiant, quae in lunae crementis eiecta uermiculos parturiant hortis. Ipsam etiam Dianam nemoribus [praeesse] uolunt simili modo, quod arborum et fructicum suco augmenta inculcet. Denique crementis lunae abscisa ligna furfuraceis tinearum terebraminibus fistulescunt. Nemoribus quoque adesse dicitur, quod omnis uenatio plusquam nocte pascatur dieque dormiat. Endimionem uero pastorem amasse dicitur duplo scilicet modo, seu quod primus hominum Endimion cursum lunae inuenerit, unde et triginta annos dormisse dicitur qui nihil aliut in uita sua nisi huic repertioni studuit, sicut Mnaseas in primo libro de Europa scribens tradidit, siue quod pastorem Endimionem amasse fertur, quod nocturni roris humor, quem uaporea siderum atque ipsius lunae animandis herbarum sucis insudant, pastoralibus prosit successibus.

Fulgentius The Miscellany The Latin Library The Classics Page