ST. FULBERT OF CHARTRES
DE LUSCINIA
Cum telluris, vere novo, producuntur germina,
nemorosa circumcirca frondescunt et brachia;
Fragrat odor cum suavis florida per gramina
hilarescit Philomela, dulcis sonus conscia,
et extendens modulando gutturis spiramina,
reddit veris et aestivi temporis praeconia.
... Vocis eius pulcritudo clarior quam cithera,
vincitur omnis cantando volucrum catervula,
implet sylvas atque cuncta modulis arbustula
gloriosa valde facta veris prae laetitia.
... Cedit auceps ad frondosa resonans umbracula.
Cedit cignus et suavis ipsius melodia;
quamvis enim videaris corpore premodica,
tamen cuncti capiuntur hac tua melodia.
Nemo dedit voci tuae haec dulcia carmina,
nisi solus Rex caelestis qui gubernat omnia.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |