SEXTUS IULIUS FRONTINUS
STRATEGEMATA
Dispositis primo libro exemplis instructuris, ut mea fert opinio, ducem in his, quae ante commissum proelium agenda sunt, deinceps reddemus pertinentia ad ea, quae in ipso proelio agi solent, et deinde ea, quae post proelium.
Eorum, quae ad proelium pertinent, species sunt:
I. De tempore ad pugnam eligendo.
II. De loco ad pugnam eligendo.
III. De acie ordinanda.
IV. De acie hostium turbanda.
V. De insidiis.
VI. De emittendo hoste, ne clausus proelium ex desperatione redintegret.
VII. De dissimulandis adversis.
VIII. De restituenda per constantiam acie.
Eorum deinde, quae post proelium agenda sunt, has esse species existimaverim:
IX. Si res prospere cesserit, de consummandis reliquiis belli.
X. Si res durius cesserit, de adversis emendandis.
XI. De dubiorum animis in fide retinendis.
XII. Quae facienda sint pro castris, si satis fiduciae in praesentibus copiis non habemus.
XIII. De effugiendo.
DE TEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO
P. Scipio in Hispania, cum comperisset Hasdrubalem Poenorum ducem ieiuno exercitu mane processisse in aciem, continuit in horam septimam suos, quibus praeceperat, ut quiescerent et cibum caperent: cumque hostes inedia, siti, mora sub armis fatigati repetere castra coepissent, subito copias eduxit et commisso proelio vicit.
Metellus Pius in Hispania adversus Hirtuleium, cum ille oriente protinusdie instructam aciem vallo eius admovisset, fervidissimo tunc tempore anni intra castra continuit suos in horam diei sextam: atque ita fatigatos aestu facile integris et recentibus suorum viribus vicit.
Idem, iunctis cum Pompeio castris adversus Sertorium in Hispania, cum saepe instruxisset aciem, hoste, qui imparem se duobus credebat, pugnamdetrectante, quodam deinde tempore Sertorianos milites animadvertissetmagno impetu instinctos, deposcentes pugnam umerosque exserentes et lanceas vibrantes, existimavit ardori cedendum in tempore recepitque exercitum et Pompeio idem faciendi auctor fuit.
Postumius consul in Sicilia, cum castra eius a Punicis trium milium passuum spatio distarent et dictatores Carthaginiensium cotidie ante ipsa munimenta Romanorum dirigerent aciem, exigua manu levibus assidue proeliis pro vallo resistebat. Quam consuetudinem contemnente iam Poeno, reliquis omnibus per quietem intra vallum praeparatis, ex more pristino cum paucis sustentavit incursum adversariorum ac solito diutius detinuit: quibus fatigatis post sextam horam et iam se recipientibus, [et] cum inedia quoque laborarent, per recentes suos hostem, quem praedicta profligaverantincommoda, fugavit.
Iphicrates Atheniensis, quia exploraverat eodem assidue tempore hostescibum capere, maturius vesci suos iussit et eduxit in aciem egressumque hostem ita detinuit, ut ei neque confligendi neque abeundi daret facultatem. Inclinato deinde iam die reduxit suos et nihilo minus in armis retinuit. Fatigati hostes non statione magis quam inedia statim ad curam corporis et cibum capiendum festinaverunt: Iphicrates rursus eduxit et incompositi hostis aggressus est castra.
Idem, cum adversus Lacedaemonios pluribus diebus castra comminus haberet et utraque pars certis temporibus assidue pabulatum lignatumque procederet, quodam die militum habitu servos lixasque dimisit ad munera, milites retinuit: et cum hostes dispersi essent ad similia munera, expugnavit castra eorum inermesque cum fasciculis passim ad tumultum recurrentes facile aut occidit aut cepit.
Verginius consul in Volscis, cum procurrere hostes effuse ex longinquo vidisset, quiescere suos ac defixa tenere pila iussit: tum anhelantem integris viribus exercitus sui aggressus avertit.
Fabius Maximus non ignarus, Gallos et Samnites primo impetu praevalere, suorum autem infatigabiles spiritus inter moras decertandi etiam incalescere, imperavit militibus, contenti primo congressu sustinere hostem mora fatigarent: quod ubi successit, admoto etiam subsidio suis in prima acie, universis viribus oppressum fudit hostem.
Philippus ad Chaeroniam memor, sibi esse militem longo usu duratum, Atheniensibus acrem quidem, sed inexercitatum et in impetu tantum violentum,ex industria proelium traxit: moxque languentibus iam Atheniensibus concitatius intulit signa et ipsos cecidit.
Lacedaemonii certiores ab exploratoribus facti, Messenios in eam exarsisse rabiem, ut in proelium cum coniugibus ac liberis descenderent, pugnam distulerunt.
C. Caesar bello civili, cum exercitum Afranii et Petrei circumvallatum siti angeret isque ob hoc exasperatus interfectis omnibus impedimentis ad pugnam descendisset, continuit suos, arbitratus alienum dimicationi tempus,quod adversarios ira et desperatio incenderet.
Cn. Pompeius, fugientem Mithridatem cupiens ad proelium compellere,elegit tempus dimicationi nocturnum, ut abeunti se opponeret: atque ita praeparatus subitam hostibus necessitatem decernendi iniecit. Praeterea sic constituit aciem, ut Ponticorum quidem oculos adversa luna praestringeret, suis autem illustrem et conspicuum praeberet hostem. Iugurtham constat, memorem virtutis Romanorum, semper inclinato die committere proelia solitum, ut, si fugarentur sui, opportunam noctem haberent ad delitiscendum.
Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertam, cum ipse non amplius quindecim milia armatorum haberet, hostis autem innumerabilem multitudinem eoque ipso inhabilem, usus hoc eius incommodo nondum ordinatam hostium aciem invasit atque ita protinusdissipavit, ut ipsi quoque reges abiectis insignibus fugerent.
Ti. Nero adversus Pannonios, cum barbari feroces in aciem oriente statim die processissent, continuit suos passusque est hostem nebula et imbribus, qui forte illo die crebri erant, verberari. Ac deinde, ubi fessum stando et pluvia non solum sed et lassitudine deficere animadvertit, signo dato adortus superavit.
C. Caesar in Gallia, quia compererat Ariovisto Germanorum regi institutumet quasi legem esse non pugnandi decrescente luna, tum potissimum acie commissa impeditos religione hostes vicit.
Divus Augustus Vespasianus Iudaeos Saturni die, quo eis nefas est quicquam seriae rei agere, adortus superavit.
Lysander Lacedaemonius adversus Atheniensis apud Aegospotamos instituit certo tempore infestare naves Atheniensium, dein revocare classem.ea re in consuetudinem perducta, cum Athenienses post digressum eius ad contrahendas copias dispergerentur, extendit ex consuetudine classem et recepit: tum hostium maxima parte ex more dilapsa, reliquos adortus occidit et universas naves cepit.
DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO
M'. Curius, quia phalangi regis Pyrrhi explicitae resisti non posse animadvertebat, dedit operam, ut in angustiis confligeret, ubi conferta sibi ipsa esset impedimento.
Cn. Pompeius in Cappadocia elegit castris locum editum: unde adiuvanteproclivi impetum militum facile ipso decursu Mithridatem superavit.
C. Caesar adversus Pharnacem Mithridatis filium dimicaturus in colle instruxit aciem; quae res expeditam ei victoriam fecit: nam pila ex edito in subeuntis barbaros emissa protinus eos averterunt.
Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertam dimicaturus, collis proximi planum verticem raptim cum parte copiarum adeptus, in subiectos hostes decucurrit et equitatum eorum a latere invasit: aversumque et eorundem pariter pedites proturbantem insecutus clarissimam victoriam re<t>tulit.
Ventidius adversus Parthos non ante militem eduxit, quam illi quingentisnon amplius passibus abessent, atque ita procursione subita adeo se admovit, ut sagittas, quibus ex longinquo usus est, comminus applicitus eluderet: quo consilio, quia quandam etiam fiduciae speciem ostentaverat, celeriter barbaros debellavit.
Hannibal apud Numistronem contra Marcellum pugnaturus cavas et praeruptas vias obiecit a latere: ipsaque loci natura pro munimentis usus clarissimum ducem vicit.
Idem apud Cannas, cum comperisset Volturnum amnem ultra reliquorumnaturam fluminum ingentis auras mane proflare, quae arenarum et pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut tota vis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret: quibus incommodis mire hosti adversantibus illam memorabilem adeptus est victoriam.
Marius adversus Cimbros ac Teutonos constituta die pugnaturus firmatumcibo militem ante castra collocavit, ut per aliquantum spatii, quo adversarii dirimebantur, exercitus hostium potius labore itineris profligaretur:fatigationi deinde eorum incommodum aliud obiecit, ita ordinata suorum acie, ut adverso sole et vento et pulvere barbarorum occuparetur exercitus.
Cleomenes Lacedaemonius adversus Hippiam Atheniensem, qui equitatupraevalebat, planitiem, in qua dimicaturus erat, arboribus prostratis impediit et inviam fecit equiti.
Hiberi in Africa ingenti hostium multitudine excepti timentesque, ne circumirentur, applicuerunt se flumini, quod altis in ea regione ripis praefluebat:ita a tergo amne defensi et subinde, cum virtute praestarent, incursandoin proximos omnem hostium exercitum straverunt.
Xanthippus Lacedaemonius sola loci commutatione fortunam Punici belli convertit. Nam cum a desperantibus iam Carthaginiensibus mercede sollicitatus animadvertisset Afros quidem, qui equitatu et elephantis praestabant,colles sectari, a Romanis autem, quorum robur in pedite erat, campestria teneri, Poenos in plana deduxit: ubi per elephantos dissipatis ordinibus Romanorum sparsos milites per Numidas persecutus eorum exercitum fudit, in illam diem terra marique victorem.
Epaminondas dux Thebanorum adversus Lacedaemonios directurus aciem, pro fronte eius decurrere equitibus iussis, cum ingentem pulverem hostium oculis obiecisset exspectationemque equestris certaminis praetendisset,circumducto pedite ab ea parte, ex qua decursus in a[d]versam hostium aciem ferebat, inopinantium terga adortus cecidit.
Lacedaemonii CCC contra innumerabilem multitudinem Persarum Thermopylas occupaverunt, quarum angustiae non amplius quam parem numerum comminus pugnaturum poterant admittere: eaque ratione, quantum ad congressus facultatem, aequati numero barbarorum, virtute autem praestantes, magnam eorum partem ceciderunt nec superati forent, nisi per proditorem Ephialten Trachinium circumductus hostis a tergo eos oppressisset.
Themistocles, dux Atheniensium, cum videret utilissimum Graeciae adversus multitudinem Xerxis navium in angustiis Salaminis decernere idque persuadere civibus non posset, sollertia effecit, ut a barbaris ad utilitatessuas Graeci compellerentur. Simulata namque proditione misit ad Xerxen, qui indicaret populares suos de fuga cogitare difficilioremque ei rem futuram, si singulas civitates obsidione aggrederetur: qua ratione effecit, ut exercitus barbarorum primum inquietaretur, dum tota nocte in statione custodiae est, deinde, ut sui mane integris viribus cum barbaris vigilia marcentibus confligerent, loco ut voluerat arto, in quo Xerxes multitudine, qua praestabat, uti non posset.
DE ACIE ORDINANDA
Cn. Scipio in Hispania adversus Hannonem ad oppidum Indibile, cum animadvertisset Punicam aciem ita directam, ut in dextro cornu Hispani constituerentur, robustus quidem miles, sed qui alienum negotium ageret, in sinistro autem Afri, minus viribus firmi, sed animi constantiores, reducto sinistro latere suorum, dextro cornu, quod validissimis militibus exstruxerat,obliqua acie cum hoste conflixit: deinde fusis fugatisque Afris Hispanos, qui in recessu spectantium more steterant, facile in deditionem compulit.
Philippus, Macedonum rex, adversus Hyllios gerens bellum, ut animadvertitfrontem hostium stipatam electis de toto exercitu viris, latera autem infirmiora, fortissimis suorum in dextro cornu collocatis, sinistrum latus hostium invasit turbataque tota acie victoriam profligavit.
Pammenes Thebanus, conspecta Persarum acie, quae robustissimas copias in dextro cornu collocatas habebat, simili ratione et ipse suos ordinavitomnemque equitatum et fortissimum quemque peditum in dextro cornu, infirmissimos autem contra fortissimos hostium posuit praecepitque, ut ad primum impetum eorum fuga sibi consulerent, in silvestria confragosaqueloca se reciperent: ita frustrato robore exercitus, ipse optuma parte virium suarum dextro cornu totam circumiit aciem hostium et avertit.
P. Cornelius Scipio, cui postea Africano cognomen fuit, adversus Hasdrubalem Poenorum ducem in Hispania gerens bellum ita per continuos dies ordinatum produxit exercitum, ut media acies fortissimis fundaretur. Sed cum hostes quoque eadem ratione assidue ordinati procederent, Scipio eo die, quo statuerat decernere, commutavit instructionis ordinem et firmissimos [id est legionarios] in cornibus collocavit ac levem armaturam in media acie, sed retractam: ita cornibus, quibus ipse praevalebat, infirmissimashostium partes lunata acie aggressus facile fudit.
Metellus in Hispania, eo proelio quo Hirtuleium devicit, cum comperisset cohortes eius, quae validissimae vocabantur, in media acie locatas, ipse mediam suorum aciem reduxit, ne ea parte ante cum hoste confligeret, quam cornibus complicatis medios undique circumvenisset.
Artaxerxes adversus Graecos, qui Persida intraverant, cum multitudine superaret, latius quam hostes acie instructa in fronte <peditem>, equitem levemque armaturam in cornibus collocavit: atque ita ex industria lentius procedente media acie copias hostium cinxit ceciditque.
Contra Hannibal ad Cannas reductis cornibus productaque media acie nostros primo impetu protrusit. Idem conserto proelio, paulatim invicem sinuantibus procedentibusque ad praeceptum cornibus, avide insequentem hostem in mediam aciem suam recepit et ex utraque parte compressum cecidit. Veterano et diu edocto usus exercitu: hoc enim genus ordinationis exsequi nisi peritus et ad omne momentum respondens miles vix potest.
Livius Salinator et Claudius Nero, cum Hasdrubal bello Punico secundo decernendi necessitatem evitans in colle confragoso post vineas aciem direxisset, ipsi diductis in latera viribus vacua fronte ex utraque parte circumvenerunt eum atque ita aggressi superarunt.
Hannibal, cum frequentibus proeliis a Claudio Marcello superaretur, novissime sic castra metabatur, ut aut montibus aut paludibus aut simili locorum aliqua opportunitate adiutus aciem eo modo collocaret, ut vincentibusquidem Romanis paene indemnem recipere posset intra munimenta exercitum, cedentibus autem instandi liberum haberet arbitrium.
Xanthippus Lacedaemonius in Africa adversus M. Atilium Regulum levem armaturam in prima acie collocavit, in subsidio autem robur exercituspraecepitque auxiliaribus, ut emissis telis cederent hosti et, cum se intra suorum ordines recepissent, confestim in latera discurrerent et a cornibus rursus erumperent: exceptumque iam hostem a robustioribus et ipsi circumierunt.
Sertorius idem in Hispania adversus Pompeium fecit. Cleandri<d>as Lacedaemonius adversus Lucanos densam instruxit aciem, ut longe minoris exercitus speciem praeberet: securis deinde hostibus in ipso certamine diduxit ordines et a lateribus circumventos eos fudit.
Gastron[ius] Lacedaemonius, cum [in] auxilio Aegyptiis adversus Persas venisset et sciret firmiorem esse Graecum militem magisque a Persis timeri, commutatis armis Graecos in prima posuit acie et, cum illi aequo Marte pugnarent, submisit Aegyptiorum manum: Persae cum Graecis, quos Aegyptios opinabantur, restitissent, superveniente multitudine,quam ut Graecorum expaverant, cesserunt.
Cn. Pompeius in Albania, quia hostes et numero et equitatu praevalebant,iuxta collem in angustiis <subsidere pedites et scutis> protegere galeas, ne fulgore earum conspicui fierent, iussit, equites deinde in aequum procedere ac velut praetendere peditibus, praecepitque eis, ut ad primum impetum hostium refugerent et, simul ad pedites ventum esset, in latera discederent: quod ubi explicitum est, patefacto loco subita peditum consurrexitacies invectosque temere hostes inopinato interfusa proelio cecidit.
M. Antonius adversus Parthos, qui infinita multitudine sagittarum exercitum eius obruebant, subsidere suos et testudinem facere iussit: supra quam transmissis sagittis sine militum noxa exhaustus est hostis.
Hannibal adversus Scipionem in Africa, cum haberet exercitum ex Poenis et auxiliaribus, quorum pars non solum ex diversis gentibus, sed etiam ex Italicis constabat, post elephantos LXXX, qui in prima fronte positi hostium turbarent aciem, auxiliares Gallos et Ligures et Baliares Maurosque posuit, ut neque fugere possent Poenis a tergo stantibus et hostem oppositi, si non infestarent, at certe fatigarent: tum suis et Macedonibus,qui iam fessos Romanos integri exciperent, in secunda acie collocatis,novissimos Italicos constituit, quorum et timebat fidem et segnitiam verebatur, quoniam plerosque eorum ab Italia invitos extraxerat.
Scipio adversus hanc formam robur legionis triplici acie in fronte ordinatum per hastatos et principes et triarios opposuit: nec continuas construxit cohortes, sed manipulis inter se distantibus spatium dedit, per quod elephanti ab hostibus acti facile transmitti sine perturbatione ordinum possent. Ea ipsa intervalla expeditis velitibus implevit, ne interluceret acies, dato his praecepto, ut ad impetum elephantorum vel retro vel in latera concederent. Equitatum deinde in cornua divisit et dextro Romanis equitibus Laelium, sinistro Numidis Masinissam praeposuit: quae tam prudens ordinationon dubie causa victoriae fuit.
Archelaus adversus L. Sullam in fronte ad perturbandum hostem falcatasquadrigas locavit, in secunda acie phalangem Macedonicam, in tertia Romanorum more armatos auxiliares, mixtis fugitivis Italicae gentis, quorumpervicaciae fidebat; levem armaturam in ultimo statuit; in utroque deinde latere equitatum, cuius amplum numerum habebat, circumeundi hostis causa posuit.
Contra haec Sulla fossas amplae latitudinis utroque latere duxit et capitibus earum castella communiit: qua ratione, ne circuiretur ab hoste et peditum numero et maxime equitatu superante, consecutus est. Triplicem deinde peditum aciem ordinavit relictis intervallis, per <quae> levem armaturamet equitem, quem in novissimo collocaverat, [ut] cum res exegisset, emitteret. Tum postsignanis qui in secunda acie erant imperavit, ut densos numerososque palos firme in terram defigerent, intraque eos appropinquantibusquadrigis antesignanorum aciem recepit: tum demum sublato universorum clamore velites et levem armaturam ingerere tela iussit. Quibus factis quadrigae hostium aut implicitae palis aut exterritae clamore telisque in suos conversae sunt turbaveruntque Macedonum structuram: qua cedente,cum Sulla <in>staret et Archelaus equitem opposuisset, Romani equitem subito emissi averterunt eos consummaveruntque victoriam.
C. Caesar Gallorum falcatas quadrigas eadem ratione palis defixis excepit inhibuitque.
Alexander ad Arbela, cum hostium multitudinem vereretur, virtuti autem suorum fideret, aciem in omnem partem spectantem ordinavit, ut circumventi undique pugnare possent.
Paulus adversus Persen Macedonum regem, cum is phalangem suorum duplicem mediam in partem direxisset eamque levi armatura cinxisset et equitem utroque cornu collocasset, triplicem aciem cuneis instruxit, inter quos velites subinde emisit. Quo genere cum profligari nihil videret, cedere instituit, ut hac simulatione perduceret hostes in confragosa loca, quae ex industria captaverat. Cum sic quoque, suspecta calliditate recedentium, ordinatasequeretur phalanx, equites a sinistro cornu praeter oram phalangis iussit transcurrere citatis equis, tectos, ut obiectis armis ipso impetu praefringerenthostium spicula: quo genere telorum exarmati Macedones solverunt aciem et terga verterunt.
Pyrrhus pro Tarentinis apud Asculum, secundum Homericum versum, quo pessimi in medium recipiuntur, dextro cornu Samnites Epirotasque, sinistro Bruttios atque Lucanos cum Sallentinis, in media acie Tarentinos collocavit, equitatum et elephantos in subsidiis esse iussit. Contra consules, aptissime divisis in cornua equitibus, legiones in prima acie et in subsidiis collocaverunt et his immiscuerunt auxilia. XL milia utrimque fuisse constat: Pyrrhi dimidia pars exercitus amissa, apud Romanos V milia desiderata sunt.
Cn. Pompeius adversus C. Caesarem Palaepharsali triplicem instruxit aciem, quarum singulae denos ordines in latitudinem habuerunt. Legiones secundum virtutem cuiusque firmissimas in cornibus et in medio collocavit, spatia his interposita tironibus supplevit. Dextro latere DC equites propter flumen Enipea, qui et alveo suo et alluvie regionem impedierat, reliquum equitatum in sinistro cornu cum auxiliis omnibus locavit, ut inde Iulianum exercitum circumiret.
Adversus hanc ordinationem C. Caesar et ipse triplici acie dispositis in fronte legionibus sinistrum latus, ne circumiri posset, admovit paludibus. In dextro cornu equitem posuit, cui velocissimos miscuit peditum, ad morem equestris pugnae exercitatos. Sex deinde cohortes in subsidio retinuit ad res subitas et dextro latere conversas in obliquum, unde equitatum hostium exspectabat, collocavit. Nec ulla res eo die plus ad victoriam Caesari contulit: effusum namque Pompei equitatum inopinato excursu averterunt caedendumquetradiderunt.
Imperator Caesar Augustus Germanicus, cum subinde Chatti equestre proelium in silvas refugiendo deducerent, iussit suos equites, simulatque ad impedita ventum esset, equis desilire pedestrique pugna confligere: quo genere consecutus, ne quis iam locus victoriam eius moraretur.
C. Duellius, cum videret graves suas naves mobilitate Punicae classis eludi irritamque virtutem militum fieri, excogitavit manus ferreas: quae ubi hostilem apprenderant navem, superiecto ponte transgrediebatur Romanuset in ipsorum ratibus comminus eos trucidabant.
DE ACIE HOSTIUM TURBANDA
Papirius Cursor filius consul, cum aequo Marte adversus obstinatos Samnites concurreret, ignorantibus suis praecepit Spurio Nautio, ut pauci alares et agasones mulis insidentes ramosque per terram trahentes a colle transverso magno tumultu decurrerent. Quibus prospectis proclamavit victoremadesse collegam, occuparent ipsi praesentis proelii gloriam: quo facto et Romani fiducia concitati pro<ruere et hostes> pulvere perculsi terga verterunt.
Fabius Rutilius Maximus quarto consulatu in Samnio, omni modo frustra conatus aciem hostium perrumpere, novissime hastatos subduxit ordinibus et cum Scipione legato suo circummisit iussitque collem capere, ex quo decurri poterat in hostium terga: quod ubi factum est, Romanis crevit animus et Samnites perterriti fugam molientes caesi sunt.
Minucius Rufus imperator, cum a Scordiscis Dacisque premeretur, quibus impar erat numero, praemisit fratrem et paucos una equites cum aeneatoribus praecepitque, ut, cum vidisset contractum proelium, subitus ex diverso se ostenderet iuberetque concinere aeneatores: <re>sonantibus montium iugis species ingentis multitudinis offusa est hostibus, qua perterritidedere terga.
Acilius Glabrio consul adversus Antiochi regis aciem, quam is in Achaia pro angustiis Thermopylarum direxerat, iniquitatibus loci non irritus tantum, sed cum iactura quoque repulsus esset, nisi circummissus ab eo Porcius Cato, qui tum, iam consularis, tribunus militum a populo factus in exercitu erat, deiectis iugis Callidromi montis Aetolis, qui praesidio <ea> tenebant, super imminentem castris regiis collem a tergo subitus apparuisset: quo facto perturbatis Antiochi copiis utrimque irrupere Romani et fusis fugatisque castra ceperunt.
C. Sulpicius Peticus consul contra Gallos dimicaturus iussit muliones clam in montes proximos cum mulis abire et indidem conserto iam proelio velut equis insidentes ostentare se pugnantibus: qua re Galli existimantes adventare auxilia Romanis cessere iam paene victores.
Marius circa Aquas Sextias, cum in animo haberet postera die depugnare adversus Teutonos, Marcellum cum parva manu equitum peditumque nocte post terga hostium misit et ad implendam multitudinis speciem agasones lixasque armatos simul ire iussit iumentorumque magnam partem instratorumcentunculis, ut per hoc facies equitatus obiceretur, praecepitque, ut, cum animadvertissent committi proelium, ipsi in terga hostium descenderent:qui apparatus tantum terroris intulit, ut asperrimi hostes in fugam versi sint.
Licinius Crassus fugitivorum bello apud Camalatrum educturus militemadversus Castum et Cannicum duces Gallorum XII cohortes cum C. Pomptinio et Q. Marcio Rufo legatis post montem circummisit: quae cum commisso iam proelio a tergo clamore sublato decucurrissent, ita fuderunt hostes, ut ubique fuga, nusquam pugna capesseretur.
M. Marcellus, cum vereretur, ne paucitatem militum eius clamor detegeret, simul lixas calonesque et omnis generis sequellas conclamare iussit atque hostem magni exercitus specie exterruit.
Valerius Laevinus adversus Pyrrhum, occiso quodam gregali tenens gladium cruentum, utrique exercitui persuasit Pyrrhum interemptum: quamobrem hostes destitutos se ducis morte credentes, consternati a mendacioin castra se pavidi receperunt.
Iugurtha in Numidia adversus C. Marium, cum Latinae quoque linguae usum ei conversatio pristina castrorum dedisset, in primam aciem procucurritet occisum a se C. Marium clare praedicavit atque ita multos nostrorum avertit.
Myronides Atheniensis dubio proelio adversus Thebanos rem gerens repente in dextrum suorum cornu prosiluit et exclamavit sinistro iam se vicisse: qua re et suis alacritate et hostibus iniecto metu vicit.
Croesus praevalido hostium equitatui camelorum gregem opposuit, quorum novitate et odore consternati equi non solum insidentes praecipitaverunt,sed peditum quoque suorum ordines protriverunt vincendosque hosti praebuerunt.
Pyrrhus, Epirotarum rex, pro Tarentinis adversus Romanos eodem modo elephantis ad perturbandam aciem usus est. Poeni quoque adversus Romanos frequenter idem fecerunt. Volscorum castra cum prope <a> virgultis silvaque posita essent, Camillusea omnia, quae conceptum ignem usque in vallum perferre poterant, incendit et sic adversarios exuit castris.
P. Crassus bello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus interceptusest.
Hispani contra Hamilcarem boves vehiculis adiunctos in prima fronte constituerunt vehiculaque tedae et sebi et sulphuris plena, signo pugnae dato, incenderunt: actis deinde in hostem bubus consternatam aciem perruperunt.
Falisci et Tarquinienses, compluribus suorum in habitum sacerdotumsubornatis, faces et angues furiali habitu praeferentibus, aciem Romanorumturbaverunt.
Idem Veientes et Fidenates facibus arreptis fecerunt.
Atheas, rex Scytharum, cum adversus ampliorem Triballorum exercitum confligeret, iussit a feminis puerisque et omni imbelli turba greges asinorumac boum ad postremam hostium aciem admoveri et erectas hastas praeferri; famam deinde diffudit, tamquam auxilia sibi ab ulterioribus Scythis adventarent: qua asseveratione avertit hostem.
DE INSIDIIS
Romulus, per latebras copiarum parte disposita, cum ad Fidenas accessisset,simulata fuga temere hostes insecutos eo perduxit, ubi occultos milites habebat, qui undique adorti effusos et incautos ceciderunt.
Q. Fabius Maximus consul, auxilio Sutrinis missus adversus Etruscos, omnes hostium copias in se convertit; deinde simulato timore in superiora loca velut fugiens recessit effuseque subeuntes aggressus non acie tantum superavit, sed etiam castris exuit.
Sempronius Gracchus adversus Celtiberos metu simulato continuit exercitum; emissa deinde armatura levi, quae hostem lacesseret ac statim pedem referret, evocavit hostes: deinde inordinatos aggressus usque eo cecidit, ut etiam castra caperet.
L. Metellus consul in Sicilia bellum adversus Hasdrubalem gerens, ob ingentem eius exercitum et CXXX elephantos intentior, simulata diffidentia intra Panhormum copias tenuit fossamque ingentis magnitudinis ante se duxit. Conspecto deinde exercitu Hasdrubalis, qui in prima acie elephantos habebat, praecepit hastatis, tela in beluas iacerent protinusque se intra munimenta reciperent. Ea ludificatione rectores elephantorum concitati in ipsam fossam elephantos egerunt: quo ut primum illati sunt, partim magnitudinetelorum confecti, partim retro in suos acti totam aciem turbaverunt.
Tunc Metellus, hanc opperiens occasionem, cum toto exercitu erupit et aggressus a latere Poenos cecidit ipsisque [ut] elephantis potitus est. Thamyris, Scytharum regina, Cyrum Persarum ducem aequo Marte certantem simulato metu elicuit ad notas militi suo angustias atque ibi, repente converso agmine, natura loci adiuta devicit.
Aegyptii conflicturi acie in eis campis, quibus iunctae paludes erant, alga eas contexerunt commissoque proelio fugam simulantes in insidias hostes evocaverunt, qui rapidius per ignota invecti loca limo inhaeserunt circumventique sunt.
Viriathus, ex latrone dux Celtiberorum, cedere se Romanis equitibus simulans usque ad locum voraginosum et praealtum eos perduxit et, cum ipse per solidos ac notos sibi transitus evaderet, Romanos ignaros locorum immersosque limo cecidit.
Fulvius imperator Cimbrico bello collatis cum hoste castris equites suos iussit succedere ad munitiones eorum lacessitisque barbaris simulata fuga regredi. Hoc cum per aliquot dies fecisset, avide insequentibus Cimbris, animadvertit castra eorum solita nudari. Itaque per partem exercitus custoditaconsuetudine ipse cum expeditis post castra hostium consedit occultus effusisque eis ex more repente adortus et desertum proruit vallum et castra cepit.
Cn. Fulvius, cum in finibus nostris exercitus Faliscorum longe nostro maior castra posuisset, per suos milites quaedam procul a castris aedificia succendit, ut Falisci suos id fecisse credentes spe praedae diffunderentur. Alexander Epirotes adversus Illyrios collocata in insidiis manu quosdamex suis habitu Illyriorum instruxit et iussit vastare suam [id est Epiroticam]regionem. Quod cum Illyrii viderent fieri, ipsi passim praedari coeperunteo securius, quod praecedentes veluti pro exploratoribus habebant: a quibus ex industria in loca iniqua deducti caesi fugatique sunt.
Leptines quoque Syracusanus adversus Carthaginienses vastari suos agros et incendi villas castellaque quaedam imperavit: Carthaginienses, a suis id fieri rati, et ipsi tamquam in adiutorium exierunt exceptique ab insidiatoribusfusi sunt.
Maharbal, missus a Carthaginiensibus adversus Afros rebellantes, cum sciret gentem avidam esse vini, magnum eius modum mandragora permiscuit,cuius inter venenum ac soporem media vis est. Tum proelio levi commissoex industria cessit. Nocte deinde intempesta relictis intra castra quibusdamsarcinis et omni vino infecto fugam simulavit: cumque barbari occupatiscastris in gaudium effusi avide medicatum merum hausissent et in modum defunctorum strati iacerent, reversus aut cepit eos aut trucidavit.
Hannibal, cum sciret sua et Romanorum castra in eis locis esse, quae lignis deficiebantur, ex industria in regione deserta plurimos armentorum greges intra vallum reliquit, qua velut praeda Romani potiti in summis lignationis angustiis insalubribus se cibis oneraverunt: Hannibal, reducto nocte exercitu, securos eos et semicruda graves carne maiorem in modum vexavit.
Ti. Gracchus in Hispania, certior factus hostem inopem commercio laborare, instructissima castra omnibus esculentis deseruit: quae adeptum hostem et repertis intemperanter repletum gravemque reducto exercitu subitooppressit.
<C>hi<i>, qui adversus Erythraeos bellum gerebant, speculatorem eorum in loco edito deprehensum occiderunt et vestem eius suo militi dederunt, qui ex eodem iugo Erythraeos signo dato in insidias evocavit.
Arabes, cum esset nota consuetudo eorum, qua de adventu hostium interdiu fumo, nocte igne significare instituerant, ut sine intermissione ea fierent, praeceperunt, adventantibus autem adversariis intermitterentur: qui cum cessantibus luminibus existimarent ignorari adventum suum, avidius ingressi oppressique sunt.
Alexander Macedo, cum hostis in saltu editiore castra communisset, subducta parte copiarum praecepit his, quos relinquebat, ut ex more ignes <ex>citarent speciemque praeberent totius exercitus: ipse per avias regiones circumducta manu hostem superiore aggressus loco depulit.
Memnon Rhodius [rex], cum equitatu praevaleret et hostem in collibus se continentem in campos vellet deducere, quosdam ex militibus suis sub specie perfugarum misit in hostium castra, qui affirmarent exercitum Memnonistam perniciosa seditione furere, ut subinde aliqua pars eius dilaberetur. Huic affirmationi ut fidem faceret, passim in conspectu hostium iussit parva castella muniri, velut in ea se recepturi essent qui dissidebant. Hac persuasionesollicitati, qui in montibus se continuerant, in plana descenderunt et, dum castella temptant, ab equitatu circumventi sunt.
Harrybas, rex Molossorum, bello petitus a Bardyli Illyrio, maiorem aliquanto exercitum habente, amolitus imbelles suorum in vicinam regionem Aetoliae famam sparsit, tamquam urbes ac res suas Aetolis concederet: ipse cum his, qui arma ferre poterant, insidias in montibus et locis confragosisdistribuit. Illyrii timentes, ne quae Molossorum erant ab Aetolis occuparentur, velut ad praedam festinantes neglectis ordinibus accelerare coeperunt: quos dissipatos, nihil tale exspectantes, Harrybas ex insidiis fudit fugavitque.
T. Labienus C. Caesaris legatus adversus Gallos ante adventum Germanorum,quos auxilio his venturos sciebat, confligere cupiens diffidentiam simulavit positisque in diversa ripa castris profectionem edixit in posterum diem. Galli, credentes eum fugere, flumen, quod medium erat, instituerunt transmittere: Labienus circumacto exercitu inter ipsas superandi amnis difficultates eos cecidit.
Hannibal, cum explorasset neglegenter castra Fulvi, Romani ducis, munita, ipsum praeterea multa temere audere, prima luce, cum densiores nebulae praestarent obscuritatem, paucos equites munitionum nostrarum vigilibus ostendit: quo Fulvius repente movit exercitum. Hannibal per a[d]versam partem castra eius occupavit et illa in tergum Romanorum effusus octo milia fortissimorum militum cum ipso duce trucidavit.
Idem Hannibal, cum inter Fabium dictatorem et Minucium magistrum equitum divisus esset exercitus et Fabius occasionibus immineret, Minucius pugnandi cupiditate flagraret, castra in campo, qui medius inter hostes erat, posuit et, cum partem peditum in confragosis rupibus celasset, ipse ad evocandum hostem misit, qui proximum tumulum occuparent: ad quos opprimendos cum eduxisset copias Minucius, insidiatores ab Hannibale dispositi subito consurrexerunt et delessent Minuci exercitum, nisi Fabius periclitantibus subvenisset.
Idem Hannibal, cum ad Trebiam in conspectu haberet Semproni Longi consulis castra, medio amne interfluente, saevissima hieme Magonem et electos in insidiis posuit. Deinde Numidas equites ad eliciendam Semproni credulitatem adequitare vallo eius iussit, quibus praeceperat, ut ad primum nostrorum incursum per nota refugerent vada. Hos consul et adortus temere et secutus ieiunum exercitum in maximo frigore transitu fluminis rigefecit: mox torpore et inedia affectis Hannibal suum militem opposuit, quem ad id ignibus oleoque et cibo foverat; nec defuit partibus Mago, quin terga hostium in hoc ordinatus caederet.
Idem ad Trasumennum, cum arta quaedam via in<ter lacum et> radicesmontis in campos patentes duceret, simulata fuga per angustias ad patentia evasit ibique castra posuit ac nocte dispositis militibus et per collem, qui imminebat, et in lateribus angustiarum prima luce, nebula quoqueadiutus, aciem direxit: Flaminius velut fugientem insequens, cum angustias esset ingressus, non ante providit insidias, quam simul a fronte, lateribus, tergo circumfusus ad internicionem cum exercitu caederetur.
Idem Hannibal adversus Iunium dictatorem nocte intempesta DC equitibusimperavit, ut in plures turmas segregati per vices sine intermissione circa castra hostium se ostentarent: ita tota nocte Romanis in vallo statione ac pluvia, quae forte continua fuerat, inquietatis confectisque, cum receptui signum man<e> Iunius dedisset, Hannibal suos requietos eduxit et castra eius invasit.
Epaminondas Thebanus in eundem modum, cum Lacedaemonii a<d> <Is>thmon vallo ducto Peloponeson tuerentur, paucorum opera levis armaturae tota nocte inquietavit hostem. Ac deinde prima luce <re>vocatis suis, cum Lacedaemonii se recepissent, subito universum exercitum,quem quietum habuerat, admovit et per ipsa munimenta destituta propugnatoribus irrupit.
Hannibal directa acie ad Cannas DC equites Numidas transfugere iussit, qui ad fidem faciendam gladios et scuta nostris tradiderunt et in ultimum agmen recepti, ubi primum concurri coepit, strictis minoribus quos occultaverant gladiis, scutis iacentium assumptis, Romanorum aciem ceciderunt.
Iapydes P. Licinio proconsuli pag<an>os quoque sub specie deditionis obtulerunt, qui recepti et in postrema acie collocati terga Romanorum ceciderunt.
Scipio Africanus, cum adversa haberet bina hostium castra, Syphacis et Carthaginiensium, statuit Syphacis, ubi multa incendii alimenta erant, aggredi nocte ignemque inicere, ut ea re Numidas quidem ex suis castris trepidantes caederet, Poenos autem, quos certum erat ad succurrendum sociis procursuros, insidiis dispositis exciperet. Vtrumque ex sententia cessit: tamquam ad fortuitum incendium sine armis procurrentis adortus cecidit.
Mithridates, a Lucullo virtute frequenter superatus, insidiis eum appetiit, Adathante quodam eminente viribus subornato, ut transfugeret et fide parta hosti facinus perpetraret: quod is strenue quidem, sed sine eventu conatus est. Receptus enim a Lucullo in gregem equitum non sine tacita custodia habitus est, quia nec credi subito transfugae nec inhiberi reliquos oportebat. Cum deinde frequentibus excursionibus promptam et enixam operam exhiberet, fide acquisita tempus elegit, quo missa principia quietem omnibus castrensibus dabant praetoriumque secretius praestabant. Casus adiuvit Lucullum. Nam qui ad vigilantem usque admitteretur, fatigatum nocturnis cogitationibus illo tempore quiescentem invenit. Cum deinde, tamquam nuntiaturus subitum aliquid ac necessarium, intrare vellet et pertinaciter a servis valetudini domini consulentibus excluderetur, veritus, ne suspectus esset, equis quos ante portam paratos habebat ad Mithridatem refugit irritus.
Sertorius in Hispania, cum apud Lauronem oppidum vicina castra Pompei castris haberet et duae tantummodo regiones essent, ex quibus pabulum peti posset, una in propinquo, altera longius sita, eam quae in propinquo erat subinde a levi armatura infestari, ulteriorem autem vetuit ab ullo armato adiri, donec persuasit adversariis, tutiorem esse quae erat remotior. Quam cum petissent Pompeiani, Octavium Graecinium cum decem cohortibus in morem Romanorum armatis et decem Hispanorum levis armaturae et Tarquitium Priscum cum duobus milibus equitum ire iubet ad insidias tendendas pabulatoribus. Illi strenue imperata faciunt. Explorata enim locorum natura, in vicina silva nocte praedictas copias abscondunt ita, ut in prima parte leves Hispanos, aptissimos ad furta bellorum, ponerent, paulo interius scutatos, in remotissimo equites, ne fremitu eorum cogitata proderentur: quiescere omnes silentio servato in horam tertiam diei iubent. Cum deinde Pompeiani securi oneratique pabulo de reditu cogitarent et hi quoque, qui in statione fuerant, quiete invitati ad pabulum colligendum dilaberentur, emissi primum Hispani velocitate gentili in palantes effundunturet convulnerant confunduntque nihil tale exspectantes. Prius deinde quam resisti his inciperet, scutati erumpunt e saltu et redeuntes in ordinem consternant avertuntque: fugientibus equites immissi toto eos spatio, quo rediebatur in castra, persecuti caedunt. Curatum quoque, ne quis effugeret: nam reliqui CCL equites praemissi facile per compendia itinerum effusis habenis, antequam ad castra Pompei perveniretur, conversi occurrerunt eis, qui primi fugerant. Ad cuius rei sensum Pompeio emittente legionem cum D. Laelio in praesidium suorum, subducti in dextrum latus velut cesseruntequites, deinde circumita legione hanc quoque a tergo infestaverunt, cum iam et a fronte qui pabulatores persecuti erant incursarent: sic legio quoque inter duas acies hostium cum legato suo elisa est. Ad cuius praesidium Pompeio totum educente exercitum, Sertorius quoque e collibus suos instructos ostendit effecitque, ne Pompeius expediret: ita praeter duplex damnum, eadem sollertia illatum, spectatorem quoque eum cladis suorum continuit. Hoc primum proelium inter Sertorium et Pompeium fuit: X milia hominum de Pompei exercitu amissa et omnia impedimenta Livius auctor est.
Pompeius in Hispania, dispositis ante qui ex occulto aggrederentur, simulato metu deduxit instantem hostem in loca insessa: deinde, ubi res poposcit, conversus et in fronte et utrisque lateribus ad internicionem cecidit, capto etiam duce eorum Perperna.
Idem adversus Mithridatem in Armenia, numero et genere equitum praevalentem,tria milia levis armaturae et D equites nocte in valle sub virgultis, quae inter bina castra erant, disposuit, prima deinde luce in stationem hostiumemisit equites ita formatos, ut, cum universus cum exercitu hostium equitatusproelium inisset, servatis ordinibus paulatim cederent, donec spatium darent consurgendi a tergo ob hoc dispositis. Quod postquam ex sententia contigit, conversis qui terga dedisse videbantur, medium hostem trepidantemcecidit, ipsos etiam equos pedite comminus accedente confodit: eoque proelio fiduciam regi, quam in equestribus copiis habebat, detraxit.
Crassus bello fugitivorum apud Cantennam bina castra comminus cum hostium castris vallavit. Nocte deinde commotis copiis, manente praetorio in maioribus castris, ut fallerentur hostes, ipse omnes copias eduxit et in radicibus praedicti montis constituit; divisoque equitatu praecepit L. Quintio, partem Spartaco obiceret pugnaque eum frustraretur, parte alia Gallos Germanosque ex factione Casti et Cannici eliceret ad pugnam et fuga simulata deduceret, ubi ipse aciem instruxerat: quos cum barbari insecuti essent, equite recedente in cornua, subito acies Romana adaperta cum clamore procurrit. XXXV milia armatorum eo proelio interfecta cum ipsis ducibus Livius tradit, receptas quinque Romanas aquilas, signa sex et XX, multa spolia, inter quae quinque fasces cum securibus.
C. Cassius in Syria adversus Parthos ducemque <O>sacen equitem ostendita fronte, cum a tergo peditem in confragoso loco occultasset: dein cedente equitatu et per nota se recipiente, in praeparatas insidias perduxit exercitum Parthorum et cecidit.
Ventidius Parthos et Labienum, alacres successibus victoriarum, dum suos ipse per simulationem metus continet, evocavit et in loca iniqua deductos aggressus per obreptionem adeo debellavit, ut destituto Labieno provincia excederent Parthi.
Idem adversus Pharnastanis Parthos, cum ipse exiguum numerum militum haberet, illis autem fiduciam ex multitudine videret increscere, ad latus castrorum XVIII cohortes in obscura valle posuit, equitatu post terga peditum collocato. Tum paucos admodum milites in hostem misit: qui ubi simulata fuga hostem effuse sequentem ultra locum insidiarum perduxere, coorta a latere acie praecipitatos in fugam, in his Pharnastanem, interfecit.
C. Caesar, suis et Afranii castris contrarias tenentibus planitias, cum utriusque partis plurimum interesset colles proximos occupare idque proptersaxorum asperitatem esset difficile, tamquam Ilerdam repetiturum retro agmen ordinavit, faciente inopia fidem destinationi. Intra brevissimum deinde spatium exiguo circuitu flexit repente ad montis occupandos. Quo visu perturbati Afraniani velut captis castris et ipsi effuso cursu eosdem montes petiere: quod futurum cum praedivinasset Caesar, partim peditatu quem praemiserat, partim a tergo summissis equitibus inordinatos est adortus.
Antonius apud Forum Gallorum, cum Pansam consulem adventare comperisset, insidiis per silvestria Aemiliae viae dispositis agmen eius excepitfuditque et ipsum eo vulnere affecit, quo intra paucos dies exanimaretur.
Iuba rex in Africa bello civili Curionis animum simulato regressu impulit in vanam alacritatem: cuius spei vanitate deceptus Curio, dum tamquam fugientem Sabboram regium praefectum persequitur, devenit in patentes campos, ubi Numidarum circumventus equitatu, perdito exercitu, cecidit. Melanthus, dux Atheniensium, cum provocatus a rege hostium Xantho Boeotio descendisset ad pugnam, ut primum comminus stetit, "inique", inquit, "Xanthe, et contra pactum facis: adversus solum enim cum altero processisti." Cumque admiratus ille, quisnam se comitaretur, respexisset, aversum uno ictu confecit.
Iphicrates Atheniensis ad Cherronessum, cum sciret Lacedaemoniorum ducem Anaxibium exercitum pedestri itinere ducere, firmissimam manum militum eduxit e navibus et in insidiis collocavit, naves autem omni[um] tamquam onustas milite palam transnavigare iussit: ita securos et nihil exspectantes Lacedaemonios a tergo ingressus itinere oppressit fuditque. Liburni, cum vadosa loca obsedissent, capitibus tantum eminentibus fidem fecerunt hosti alti maris ac triremem, quae eos persequebatur, implicatamvado ceperunt.
Alcibiades, dux Atheniensium, in Hellesponto adversus Mindarum, Lacedaemoniorum ducem, cum amplum exercitum et plures naves haberet, nocte expositis in terram quibusdam militum suorum, parte quoque navium post quaedam promunturia occultata, ipse cum paucis profectus ita, ut contemptu sui hostem invitaret, eundem insequentem fugit, donec in praeparatas insidias perduceret: aversum deinde et egredientem in terram per eos, quos ad hoc ipsum exposuerat, cecidit.
Idem, navali proelio decertaturus, constituit malos quosdam in promunturiopraecepitque his quos ibi relinquebat, ut, cum commissum proelium sensissent, panderent vela: quo facto consecutus est, ut hostes aliam classem in auxilium ei supervenire arbitrati verterentur.
Memnon Rhodius navali proelio, cum haberet ducentarum navium classem et hostium naves elicere ad proelium vellet, ita ordinavit suos, ut paucarum navium malos erigeret easque primas agi iuberet: hostes procul conspicati numerum arborum et ex eo navium quoque coniectantes obtuleruntse certamini et a pluribus occupati superatique sunt.
Timotheus, dux Atheniensium, adversus Lacedaemonios navali acie decertaturus, cum instructa classis eorum ad pugnam processisset, ex velocissimisnavibus viginti praemisit, quae omni arte varioque flexu eluderent hostem: ut primum deinde sensit minus agiliter moveri adversam partem, progressus praelassatos facile superavit.
DE EMITTENDO HOSTE, NE CLAUSUS PROELIUM EX DESPERATIONE REDINTEGRET
Gallos eo proelio, quod Camilli ductu gestum est, desiderantes navigia, quibus Tiberim transirent, senatus censuit transvehendos et commeatibus quoque prosequendos.
Eiusdem generis hominibus postea per Pomptinum agrum fugientibus via data est, quae Gallica appellatur.
T. Marcius, eques Romanus, cui duobus Scipionibus occisis exercitus imperium detulit, cum circumventi ab eo Poeni, ne inulti morerentur, acrius pugnarent, laxatis manipulis et concesso fugae spatio dissipatos sine periculo suorum trucidavit.
C. Caesar Germanos inclusos, ex desperatione fortius pugnantis, emitti iussit fugientisque aggressus est.
Hannibal, cum ad Trasumennum inclusi Romani acerrime pugnarent, diductis ordinibus fecit eis abeundi potestatem euntesque sine suorum sanguine stravit.
Antigonus, rex Macedonum, Aetolis, qui in obsidionem ab eo compulsifame urguebantur statuerantque eruptione facta commori, viam fugae dedit: atque ita infracto impetu eorum insecutus aversos cecidit. Agesilaus Lacedaemonius adversus Thebanos, cum acie confligeret intellexissetque hostes locorum condicione clausos ob desperationem fortius dimicare, laxatis suorum ordinibus apertaque Thebanis ad evadendum via, rursus in abeuntis contraxit aciem et sine iactura suorum cecidit aversos.
Cn. Manlius consul, cum ex acie reversus capta ab Etruscis Romanorum castra invenisset, omnibus portis statione circumdatis inclusos hostes in eam rabiem efferavit, ut ipse in proelio caderet: quod <ut> animadverterunt legati eius, ab una porta remota statione exitum Etruscis dederunt et effusos persecuti, occurrente altero consule Fabio, ceciderunt.
Themistocles victo Xerxe volentes suos pontem rumpere prohibuit, cum docuisset aptius esse eum expelli Europa, quam cogi ex desperatione pugnare. Idem misit ad eum, qui indicaret, in quo periculo esset, nisi fugam maturaret.
Pyrrhus, Epirotarum rex, cum quandam civitatem cepisset clausisque portis ex ultima necessitate fortiter dimicantes eos, qui inclusi erant, animadvertisset,locum illis ad fugam dedit.
Idem inter praecepta imperatoria memoriae tradidit, non esse pertinaciterinstandum hosti fugienti, ne non solum <e>a re fortius ex necessitate resisteret, sed ut postea quoque facilius acie cederet, cum sciret non usque ad perniciem fugientibus instaturos victores.
DE DISSIMULANDIS ADVERSIS
Tullus Hostilius, rex Romanorum, commisso adversus Veientes proelio,cum Albani deserto exercitu Romanorum proximos peterent tumulos eaque res turbasset nostrorum animos, clare pronuntiavit iussu suo Albanos id fecisse, ut hostem circumveniret: quae res et terrorem Veientibus et Romanis fiduciam attulit remque inclinatam consilio restituit.
L. Sulla, cum praefectus eius, comitante non exigua equitum manu, commisso iam proelio ad hostis transfugisset, pronuntiavit iussu suo id factum: eaque ratione militum animos non tantum a confusione retraxit, sed quadam etiam spe utilitatis, quae id consilium secutura esset, confirmavit.
Idem, cum auxiliares eius missi ab ipso circumventi ab hostibus et interfectiessent verereturque, ne propter hoc damnum universus trepidaret exercitus, pronuntiavit auxiliaris, qui ad defectionem conspirassent, consilio a se in loca iniqua deductos: ita manifestissimam cladem ultionis simulatione velavit et militum animos hac persuasione confirmavit.
Scipio, cum Syphacis legati nuntiarent ei regis sui nomine, ne fiducia societatis eius ex Sicilia in Africam transiret, veritus, ne confunderentur animi suorum abscisa <spe> peregrinae societatis, dimisit pro<pe>re legatos et famam diffudit, tamquam ultro a Syphace accerseretur.
Q. Sertorius, cum acie decertaret, barbarum, qui ei nuntiaverat Hirtuleium perisse, pugione traiecit, ne et in aliorum id notitiam perferret et ob hoc animi suorum infirmarentur.
Alcibiades Atheniensis, cum <ab> Abydenis proelio urgueretur subitoquemagno cursu tristem adventare animadvertisset tabellarium, prohibuit palam dicere, quid afferret. Dehinc secreto sciscitatus, a Pharnabazo regio praefecto classem suam oppugnari, celatis et hostibus et militibus proelium finit ac protinus ad eripiendam classem ducto exercitu opem tulit suis.
Hannibalem venientem in Italiam tria milia Carpetanorum reliquerunt: quos ille, exemplo ne et ceteri moverentur, edixit a se esse dimissos et insuperin fidem eius rei paucos levissimae operae domos remisit.
L. Lucullus, cum animadvertisset Macedonas equites, quos in auxilio habebat, subito consensu ad hostem transfugere, signa canere iussit et turmas, quae eos sequerentur, immisit. Hostis committi proelium ratus transfugientestelis excepit: Macedones, qui viderent neque recipi se ab adversariiset premi ab his, quos deserebant, necessario ad iustum proelium conversi hostem invaserunt.
Datames, dux Persarum, adversum Autophradaten in Cappadocia, cum partem equitum suorum transfugere comperisset, ceteros omnes venire secum iussit assecutusque transfugas collaudavit, quod eum alacriter praecessissent,hortatusque est eos etiam, ut fortiter hostem adorerentur: pudor transfugis attulit paenitentiam et consilium suum, quia non putabant deprehensum,mutaverunt.
T. Quintius Capitolinus consul cedentibus Romanis ementitus est in altero cornu hostes fugatos et ita confirmatis suis victoriam re<t>tulit. Cn. Man[i]lius adversus Etruscos, vulnerato collega M. Fabio, qui sinistrumcornu ducebat, et ob id ea parte cedente, quod etiam occisum crederent consulem, cum turmis equitum occurrit, clamitans et collegam vivere et se dextro cornu vicisse: qua constantia redintegratis animis suorum vicit.
Marius adversus Cimbros et Teutonos, cum metatores eius per imprudentiamita castris locum cepissent, ut sub potestate barbarorum esset aqua, flagitantibus eam suis, digito hostem ostendens "illinc", inquit, "petenda est": quo instinctu assecutus est, ut protinus barbari tollerentur.
T. Labienus post Pharsalicam pugnam, cum victis partibus Dyrrhachiumrefugisset, miscuit vera falsis et, non celato exitu pugnae, aequatampartium fortunam gravi vulnere Caesaris finxit: et hac assimulatione reliqui<i>s Pompeianarum partium fiduciam fecit.
M. Cato, cum Ambraciam eo tempore, quo sociae naves ab Aetolis oppugnabantur, imprudens uno lembo appulisset, quamquam nihil secum praesidii haberet, coepit signum voce gestuque dare, quo videretur subsequentissuorum navis vocare, eaque asseveratione hostem terruit, tamquamplane appropinquarent, qui quasi ex proximo citabantur: Aetoli, ne adventu Romanae classis opprimerentur, reliquerunt oppugnationem.
DE RESTITUENDA PER CONSTANTIAM ACIE
Servius Tullius adulescens proelio, quo rex Tarquinius adversus Sabinos conflixit, signiferis segnius dimicantibus raptum signum in hostem misit: cuius recuperandi gratia Romani ita ardenter pugnaverunt, ut et signum et victoriam re<t>tulerint.
Furius Agrippa consul cedente cornu signum militare ereptum signiferoin hostes Hernicos et Aequos misit. Quo facto eius proelium restitutum est: summa enim alacritate Romani ad recipiendum signum incubuerunt.
T. Quintius Capitolinus consul signum in hostes Faliscos eiecit militesque id repetere iussit.
M. Furius Camillus tribunus militum consulari potestate, cunctante exercitu, arreptum manu signiferum in hostes Volscos et Latinos traxit: ceteros puduit non sequi.
Salvius Pelignus bello Persico idem fecit.
M. Furius averso exercitu, cum occurrisset, affirmavit non recepturum se in castra quemquam nisi victorem: reductisque in aciem victoria potitus est.
Scipio apud Numantiam, cum aversum suum videret exercitum, pronuntiavitpro hoste sibi futurum, quisquis in castra redisset.
Servilius Priscus dictator, cum signa legionum ferri in hostis Faliscos iussisset, signiferum cunctantem occidi imperavit: quo exemplo perterriti hostem invaserunt.
Cossus Cornelius magister equitum adversus Fidenates idem fecit. Tarquinius adversus Sabinos cunctantes equites detractis frenis concitatisqueequis perrumpere aciem iussit.
M. Atilius consul bello Samnitico ex acie refugientibus in castra militibusaciem suorum opposuit, affirmans secum et bonis civibus dimicaturos eos, nisi cum hostibus maluissent: ea ratione universos in aciem reduxit.
L. Sulla, cedentibus iam legionibus exercitui Mithridatico ductu Archelai, stricto gladio in primam aciem procucurrit appellansque milites dixit, si quis quaesisset, ubi imperatorem reliquissent, responderent pugnantemin Boeotia: cuius rei pudore universi eum secuti sunt.
Divus Iulius ad Mundam referentibus suis pedem equum suum abduci a conspectu iussit et in primam aciem pedes prosiluit: milites, dum destituereimperatorem erubescunt, redintegraverunt proelium.
Philippus veritus, ne impetum Scytharum sui non sustinerent, fidelissimosequitum a tergo posuit praecepitque, ne quem commilitonum ex acie fugere paterentur, perseverantius abeuntes trucidarent: qua denuntiatione cum effecisset, ut etiam timidissimi mallent ab hostibus quam ab suis interfici,victoriam acquisivit.
DE HIS QUAE POST PROELIUM FIUNT SI RES PROSPERE CESSERIT, DE CONSUMMANDIS RELIQUIIS BELLI
C. Marius, victis proelio Teutonis, reliquias eorum, quia nox intervenerat,circumsedens, sublatis subinde clamoribus per paucos suorum territavit insomnemque hostem detinuit, ex eo assecutus, ut postero die irrequietum facilius debellaret.
Claudius Nero, victis Poenis, quos Hasdrubale duce in Italiam ex Hispania traicientes exceperat, caput Hasdrubalis in castra Hannibalis eiecit: quo factum est, ut et Hannibal luctu [nam frater occisus erat] et exercitus desperatione adventantis praesidii affligerentur.
L. Sulla his, qui Praeneste obsidebantur, occisorum in proelio ducum capita hastis praefixa ostendit atque ita obstinatorum pervicaciam fregit.
Arminius, dux Germanorum, capita eorum, quos occiderat, similiter praefixa ad vallum hostium admoveri iussit.
Domitius Corbulo, cum Tigranocertam obsideret et Armenii pertinaciterviderentur toleraturi obsidionem, in Vadandum ex megistanis, quos ceperat, animadvertit caputque eius ballista excussum intra munimenta hostium misit. Id forte decidit in medium concilium, quod cum maxime habebant barbari: ad cuius conspectum velut ostento consternati ad deditionemfestinaverunt.
Hermocrates Syracusanus superatis acie Carthaginiensibus veritus, ne captivi, quorum ingentem manum in potestatem redegerat, parum diligentercustodirentur, quia eventus dimicationis in epulas et securitatem compellere victores poterat, finxit proxima nocte equitatum hostilem venturum:qua exspectatione assecutus, ut solito attentius vigiliae agerentur.
Idem, rebus prospere gestis et ob id resolutis suis in nimiam securitatem somnoque et mero pressis, in castra <hostium> transfugam misit, qui praemoneretde fuga: dispositas enim ubique a Syracusanis insidias. Quarum metu illi continuerunt se intra castra: Hermocrates detentos eos postero die habilioribus iam suis tradidit bellumque confecit.
Miltiades, cum ingentem Persarum multitudinem apud Marathona fudisset, Athenienses circa gratulationem morantis compulit, ut festinarent ad opem urbi ferendam, quam classis Persarum petebat: cumque praecucurrissetimplessetque moenia armatis, Persae, rati ingentem numerum esse Atheniensium et alio milite apud Marathona pugnatum, alium pro muris suis opponi, circumactis extemplo navibus Asiam repetierunt.
Pisistratus Atheniensis, cum excepisset Megarensium classem, qua illi ad Eleusin noctu applicuerant, ut operatas Cereris sacro feminas Atheniensiumraperent, magnaque edita caede eorum ultus esset suos, eadem quae ceperat navigia Atheniensi milite complevit, quibusdam matronis habitu captivarum in conspectu locatis: qua facie decepti Megarenses tamquam suis et cum successu renavigantibus effuse obvii inermesque rursus oppressi sunt.
Cimon, dux Atheniensium, victa classe Persarum apud insulam Cypron, milites suos captivis armis induit et eisdem barbarorum navibus ad hostem navigavit in Pamphyliam apud flumen Eurymedonta. Persae, qui et navigia et habitum superstantium agnoscerent, nihil caverunt: subito itaque oppressieodem die et navali et pedestri proelio victi sunt.
SI RES DURIUS CESSERIT, DE ADVERSIS EMENDANDIS
T. Didius in Hispania, cum acerrimo proelio conflixisset, quod nox diremerat, magno numero utrimque caeso complura suorum corpora intra noctem sepelienda curavit. Hispani postero die ad simile officium progressi, quia plures ex ipsorum numero quam ex Romanis caesos reppererant, victos se esse secundum eam dinumerationem argumentati, ad condiciones imperatorisdescenderunt.
T. Marcius, eques Romanus, qui reliquiis exercitus praefuit, cum in propinquo bina castra Poenorum paucis milibus pas suum distarent, cohortatusmilites proxima castra intempesta nocte adortus est, et cum hostem victoriae fiducia incompositum aggressus ne nuntios quidem cladis reliquisset,brevissimo tempore militi ad requiem dato, eadem nocte raptim famam rei gestae praegressus altera eorundem castra invasit: ita bis simili usus eventu, deletis utrubique Poenis, amissas populo Romano Hispanias restituit.
DE DUBIORUM ANIMIS IN FIDE RETINENDIS
P. Valerius Epidauri timens oppidanorum perfidiam, quia parum praesidiihabebat, gymnicos ludos procul ab urbe apparavit: quo cum omnis fere multitudo spectandi causa exisset, clausit portas nec ante admisit Epidaurios, quam obsides a principibus acciperet.
Cn. Pompeius, cum suspectos haberet Chaucenses et vereretur, ne praesidium non reciperent, petit ab eis, ut aegros interim apud se refici paterentur: fortissimis deinde habitu languentium missis civitatem occupavitcontinuitque.
Alexander devicta perdomitaque Thracia petens Asiam, veritus, ne post ipsius discessum sumerent arma, reges eorum praefectosque et omnis, quibus videbatur inesse cura detractae libertatis, secum velut honoris causa traxit, ignobilis autem relictis plebeiosque praefecit, consecutus, uti principes beneficiis eius obstricti nihil novare vellent, plebs vero ne posset quidem, spoliata principibus.
Antipater, conspecto Peloponesiorum exercitu, qui audita morte Alexandri ad infestandum imperium eius confluxerant, dissimulans scire se, qua mente venissent, gratias his egit, quod ad auxilium ferendum Alexandro adversus Lacedaemonios convenissent, adiecitque id se regi scripturum, ceterum ipsos, quia sibi opera eorum in praesentia non esset necessaria, abirent domos, hortatus: et hac asseveratione periculum, quod ex novitate rerum imminebat, discussit.
Scipio Africanus in Hispania, cum inter captivas eximiae formae virgo <nubilis> [alias et nobilis] ad eum perducta esset omniumque oculos in se converteret, summa custodia habitam sponso nomine Alicio reddidit insuperqueaurum, quod parentes eius redempturi captivam donum Scipioni attulerant, eidem sponso pro nuptiali munere dedit: qua multiplici magnificentiauniversa gens victa imperio populi Romani accessit.
Alexandrum quoque Macedonem traditum est eximiae pulchritudinis virgini captivae, cum finitimae gentis principi fuisset desponsa, summa abstinentia ita pepercisse, ut illam ne aspexerit quidem: qua mox ad sponsumremissa, universae gentis per hoc beneficium animos conciliavit sibi.
Imperator Caesar Augustus Germanicus eo bello, quo victis hostibus cognomen Germanici meruit, cum in finibus Cubiorum castella poneret, pro fructibus locorum, quae vallo comprehendebat, pretium solvi iussit: atque ita iustitiae fama omnium fidem astrinxit.
QUAE FACIENDA SINT PRO CASTRORUM DEFENSIONE, SI SATIS FIDUCIAE IN PRAESENTIBUS COPIIS NON HABEMUS
T. Quintius consul, cum Volsci castra eius aggress<ur>i forent, cohortem tantummodo in statione detinuit, reliquum exercitum ad quiescendumdimisit. Aeneatoribus praecepit, ut vallum insidentes equis circumirentconcinerentque: qua facie et simulatione cum et propulsasset et detinuisset per totam noctem hostes, ad lucis exortum fessos vigilia repente facta eruptione facile superavit.
Q. Sertorius in Hispania hostium equitatui maxime impar, qui usque ad ipsas munitiones nimia fiducia succedebat, nocte scrobes aperuit et ante eos aciem direxit. Cum deinde turmales secundum consuetudinem adventarent,recepit aciem: persecuti aciem in fossas deciderunt et eo modo victi sunt.
Chares, dux Atheniensium, cum exspectaret auxilia et vereretur, ne interea contemptu praesentis paucitatis hostes castra eius oppugnarent, compluresex eis quos habebat per aversam partem nocte <e>missos iussit, qua praecipue conspicui forent hostibus, redire in castra et accedentium novarum virium speciem praebere: atque ita simulatis auxiliis tutus est, donec instruereturexspectatis.
Iphicrates Atheniensis, cum campestribus locis castra haberet explorassetqueThracas ex collibus, per quos unus erat descensus, nocte ad diripiendacastra venturos, clam <e>duxit exercitum et in utraque viae latera, per quam transituri Thraces erant, distributum collocavit: hostemque decurrentemin castra, in quibus multi ignes per paucorum curam instituti speciem manentis ibi multitudinis servabant, a lateribus adortus oppressit.
DE EFFUGIENDO
Galli pugnaturi cum Attalo aurum omne et argentum certis custodibus tradiderunt, <a> quibus, si acie fusi essent, spargeretur, quo facilius colligendapraeda hostem impeditum effugerent.
Tryphon Syriae rex victus per totum iter fugiens pecuniam sparsit et sectanda e<a> Antiochi equites moratus effugit.
Q. Sertorius, pulsus acie a Q. Metello Pio, ne fugam quidem sibi tutam arbitratus, abire dispersos milites iussit, admonitos in quem locum vellet convenire.
Viriathus, dux Lusitanorum, copias nostras locorumque iniquitatem evasit eadem qua Sertorius ratione, sparso exercitu, dein recollecto.
Horatius Cocles, urguente Porsennae exercitu, iussit suos per pontem redire in urbem eumque, ne eos insequeretur hostis, intercidere. Quod dum efficitur, in capite eius propugnator ipse insequentes detinuit: audito deinde fragore pontis abrupti, deiecit se in alveum eumque et armis et vulneribus oneratus tranavit.
Afranius in Hispania ad Ilerdam, cum Caesarem fugeret, instante eo castra posuit: cum idem Caesar fecisset et pabulatum suos dimisisset, ille signum repente itineri dedit.
Antonius, cum ex Parthis instantibus reciperet exercitum et, quotiens prima luce moveret, totiens urguentibus barbarorum sagittis infestaretur abeuntium agmen, in quintam horam continuit suos fidemque stativorum fecit: qua persuasione digressis inde Parthis, iustum iter reliquo die sine interpellatione confecit.
Philippus in Epiro victus, ne fugientem eum Romani premerent, indutiasad sepeliendos qui caesi erant impetravit et ob id remissioribus custodibusevasit.
P. Claudius, navali proelio superatus a Poenis, cum per hostium praesidia necesse haberet erumpere, reliquas viginti naves tamquam victricesiussit ornari: atque ita Poenis existimantibus superiores fuisse acie nostros terribilis excessit.
Poeni classe superati, quia instantem avertere Romanum studebant, simulaverunt in vada naves suas incidisse haerentisque imitati effecerunt, ut victor eorum timens casum spatium ad evadendum daret.
Commius Atrabas, cum victus a Divo Iulio ex Gallia in Brittanniam fugeret et forte ad Oceanum vento quidem secundo, sed aestu recedente venisset, quamvis naves in siccis litoribus haererent, pandi nihilominus vela iussit: quae cum persequens eum Caesar ex longinquo tumentia et flatu plena vidisset, ratus prospero sibi eripi cursu recessit.