FRAGMENTVM LAVRENTIANVM

[ad] imperatorem Anastasium directa per Cresconium et Germanum episcopos, quae tanta scribturarum caelestium auctoritate suffulta est, ut qui hanc intenta mente sub diuino timore perlegerit, inaniter hactenus inter ecclesias Orientis et Italiae schisma tam nefarium perdurare cognoscat.

LII Symmachvs sedit annos quindecem menses septem dies uiginti et septem. Cum hoc autem fuerat Laurentius Romanae ecclesiae presbyter ordinatus episcopus tantaque clerum ac populum Romanum discordia feralis inuaserat, ut nec diuina consideratio nec metus regius partes a propria conlisione cohiberet. Tunc coguntur utrique, Symmachus scilicet et Laurentius, regium subituri iudicium petere comitatum. Ibi Symmachus multis pecuniis optinet ; Laurentius ad gubernandam ecclesiam Nuceriam Campaniae ciuitatem plurimis coactus minis promissionibusque dirigitur. Post aliquod autem annos pro multis criminibus aput regem Symmachus accusatur. Quem rex sub occasione paschali, quod non cum uniuersitate celebrauerat, ad comitatum conuo[cat] rationem d[e tantae] festiuitatis dissonantia redditurum : fecitque apud Ariminum reseder[e. D]umque ibidem cum suis clericis aliquantisper moratur, promeridianis horis super litus maris ambulans uidit mulieres inde transire cum quibus accusabatur in scelere : quae comitatum petebant regia iussione. Dissimulans ergo se scire quod uiderat, nocte media dormientibus cunctis cum uno tantum conscio fugiens regreditur Romam seque intra beati Petri apostoli septa concludit. Tunc presbyteri et diaconi nec non reliqui clericorum, quos secum deduxerat, adeunt regem et sine sua conscientia Symmachum fugisse testantur. Per quos rex tam ad senatum quam ad clerum praecepta super eius quodam modo damnatione transmittit. Accusatur etiam ab uniuerso clero Romano, quod contra decretum a suis decessoribus obseruatum ecclesiastica dilapidasset praedia et per hoc anathematis se uinculis inretisset. Pro diebus autem paschalibus ab omnibus paene uir uenerabilis Petrus Altinatis episcopus a rege uisitator ecclesiae Romanae deposcitur et post sanctam festiuitatem synodus in urbem Romam pro uoluntate senatus et cleri iubente rege de eius excessibus iudicatura conuenit atque id agitur a nonnullis episcopis et senatorib[us t]an[tu]m, Symmac[hus ne] audientiae subderetur, hoc palam pro eius defensione clamantibus, quod a nullo possit Romanus pontifex, etiamsi talis sit, qualis accusatur, audiri. Sed electiores antistites tam pro religionis intuitu quam pro regia iussione censebant tantae rei negotium paene ubique uulgatum sine examine nullatenus deserendum. Cumque synodus sub hac dissonantia plus inter partes ministraret fomenta discordiae, tandem constituit ut libellus, quem offerebant accusatores Symmachi, susceptus inter gesta sollemniter panderetur. Quo facto mox per episcopos idem Symmachus, ut occurreret ad iudicium, conuenitur. Sed cum per clericos, qui ei obseruabant, fuisset eius negata praesentia, iterum et tertio secundum regulas, ut ad synodalem conueniat audientiam, per antistites admonetur, nullumque dignatus est dare responsum. Tunc aliquanti episcopi uidentes nihil se in causa proficere clerum, qui discesserat a consortio Symmachi, semel et iterum commonent ut ad eum praetermisso reuertatur examine. Qui se nequaquam hoc facere posse respondit, priusquam tantis criminibus impetitus discussione regulari uel absoluatur, si innocens fuerit, uel, si reus extiterit, a sacerdotio deponatur. Sed moras episcopi n[on fer]entes, cum uiderent magis ac magis studia diuisionis augeri, quae sibi utilia uisa sunt pro Symmachi persona, constituunt et sic urbem in summa confusione derelinquunt. Clerus ergo et senatus electior, qui consortium uitauerat Symmachi, petitionem regi pro persona Laurenti dirigit, qui eo tempore Rauennae morabatur, Symmachi uiolentiam persecutionemque declinans, ut ipse Romanae praesederet ecclesiae, ubi dudum fuerat summus pontifex ordinatus, quia hoc et canonibus esset adfixum, ut unusquisque illic permaneat, ubi primitus est consecratus antistis, uel, si quibusdam commentis exinde remotus fuerit, eum modis omnibus esse reuocandum. Sic Laurentius ad urbem ueniens per annos circiter quattuor Romanam tenuit ecclesiam. Per quae tempora quae bella ciuilia gesta sint uel quanta homicidia perpetrata, non est praesenti relatione pandendum. Dumque partes se mutua dissensione collidunt ac pro suis studiis regale praesidium saepe deposcunt, ad ultimum petitionem Symmachus regi per Dioscorum Alexandrinum diaconum destinauit adserens magnum sibi praeiudicium fieri et maxime de titulis ecclesiarum quos intra urbem Laurentius optinebat. Ad hanc insinuationem regis animus delinitus patricio F[esto] praecepta dirigit, admonens ut omnes ecclesiae tituli Symmacho reformentur et unum Romae pateretur esse pontificem. Quod ubi Laurentius comperit, urbem noluit diuturna conluctatione uexari ac sua sponte in praediis memorati patricii Festi sine delatione concessit ibique sub ingenti abstinentia terminum uitae sortitus est. Symmachum uero postmodum quamuis uictorem de multis rebus fama decolorauit obscenior et maxime de illa, quam uulgo conditariam uocitabant, nec non et de ordinibus ecclesiasticis quos acceptis palam pecuniis distrahebat. Pro quibus rebus usque ad finem uitae eius ecclesia Romana in schismate perdurauit. Hic beati Martini ecclesiam iuxta sanctum Siluestrem Palatini inlustris uiri pecuniis fabricans et exornans eo ipso instante dedicauit. Nonnulla etiam cymeteria et maxime sancti Pancrati renouans plura illic noua quoque construxit.

LIII Hormisda sedit annos nouem dies decem et septem.
LIIII Iohannis sedit annos duo menses nouem dies XVI.
LV Felix sedit annos quattuor menses duo dies XII.
LVI Bonifativs sedit annos duo dies uiginti et sex.
LVII Iohannis sedit annos duo menses quattuor dies VI.
LVIII Agapitvs sedit menses undecem dies octo.
LVIIII Silverivs sedit menses nouem.
LX Vigilivs sedit annos decem et octo menses duo dies nouem. Moritur in Syracusis secunda feria nocte septimo idus Iunias indictione tertia.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page