FALCONE DI BENEVENTO
CHRONICON BENEVENTANUM

[1102.1.1] . . . apud urbem Romanam eum ab honore privabat, quin etiam animos Beneventanorum sepissime incitabat, ne preter licentiam domini papae archiepiscopatui consentirent. [1102.1.2] Tandem concives huiuscemodi deliramenta aspicientes, nec mora, fere centum nobilium et bonorum hominum Romam miserunt, dominum papam precantes, ut pastorem electum corroborare dignaretur. [1102.1.3] Illi autem abeuntes coram omnibus, videlicet in sacrosancta synodo, quam constituerat, eum indesinenter postulavere; quod minime obtinere valuerunt. [1102.1.4] Videntes autem hoc, qui missi fuerant, indeque reversi corda aliorum movebant dicentes, quod patres, avos, proavos nostros tantam iniuriam passos nunquam fuisse. [1102.1.5] Sed quid plura? Qui ex parte Risonis videbantur, arma et belli apparatus super campanili imposuerunt; audierant enim, quod Petrus ipse Portuensis episcopus coniurationem fecisset, ut thesauros ecclesiae et eius bona virtute vellet diripere. [1102.1.6] Tunc episcopus ipse in coclerio arma imponi aspiciens, tristis effectus suos vocari precepit fideles, quatenus consulerent, quid super hoc tanto talique negotio fieri debuisset. [1102.1.7] Interim bellum inchoatum est, eo quod pars episcopi in campanili ascendens palatium Dacomarii, in quo episcopus ille morabatur, fortiter expugnabat, et episcopi auxiliarii de turre Dacomarii pugnantes invicem crudeliter preliati sunt; duo quidem iuvenes in ipso conflictu animas redidere. [1102.1.8] Postremo, nocte adveniente, videns se episcopus ipse circumventum, medio noctis silentio monasterium Sanctae Sophiae cum quibusdam ascendit, ibique tempore non multo commoratus est. [1102.1.9] Preterea cives metu coacti timentes, ne episcopus ille eos apud dominum papam affligeret, eum coegerunt, quoadusque eis fidem sacramento preberet, quod facturum promisit, oravitque dominum papam, ut rectorem mitteret; qui Rossemannum monachum rectorem iterato constituit.

[1103.1.1] Anno millesimo centesimo tertio, duodecimae indictionis.

[1104.1.1] Anno millesimo centesimo quarto, tertiae decimae indictionis.

[1105.1.1] Anno millesimo centesimo quinto, quartae decimae indictionis. [1105.1.2] Mense Ianuario et Februario nix magna fuit, et fluminum inundatio, et stella cometes ad occasum apparuit: triduo enim post venit papa Beneventum.

[1106.1.1] Sequenti anno obiit Henricus Teutonicorum rex

[1107.1.1] Anno millesimo centesimo septimo, mense Septembris prima indictione. [1107.1.2] Obiit prefatus Roffridus Beneventanus archiepiscopus, qui sedit triginta annis et uno, mensibus duobus, diebus viginti.

[1107.2.1] In hoc anno, ipso mense Septembris, obiit abbas Madelmus, et hoc mense Septembris electus est Bernardus abbas in festivitate sancti Angeli.

[1108.1.1] Anno millesimo centesimo octavo, secunda indictione. [1108.1.2] Sterilitas vini mortalitasque animalium. [1108.1.3] Et papa Paschalis venit Beneventum, qui mense Novembri ordinavit Landulphum archiepiscopum.

[1109.1.1] Anno millesimo centesimo nono, tertiae indictionis. [1109.1.2] Obiit Formatus. [1109.1.3] Pascha accidit septimo kalendas Maias, et secundo die intrante mensis Novembris combustus est thesaurus Sanctae Mariae.

[1110.1.1] Anno millesimo centesimo decimo, quartae indictionis. [1110.1.2] Henricus rex venit Romam, qui fraude et dolo papam Paschalem cepit, et cardinales, mense Februario.

[1110.2.1] Eodem mense dux Rogerius obiit, et Boamundus germanus suus.

[1111.1.1] Anno millesimo centesimo undecimo, quintae indictionis.

[1112.1.1] Anno millesimo centesimo duodecimo, sextae indictionis, mense Martio. [1112.1.2] Papa Paschalis faciens Romae synodum fregit pactum, quod fecerat cum Henrico rege.

[1112.2.1] Hoc anno inceptum est edificari oratorium Sancti Bartholomei Apostoli.

[1112.3.1] His et aliis ita decursis, cernentes Beneventani se variis predarum doloribus affligi, consilio habito, Landulphum archiepiscopum et Ioannem iudicem ad prefatum Apostolicum delegaverunt, quatenus cives illos tanta oppressos calamitate ad portum salutis erigere dignaretur, precipue cum plerique Beneventanorum civitatem intrinsecis conspirationibus sepe turbavissent, scilicet quod alii Landulphum Burrellum, alii Ansonem civitatis rectorem sine domini papae voluntate constituere satagebant. [1112.3.2] Apostolicus autem haec audiens, nec mora, secundo die intrante mensis Decembris advenit Beneventum, qui mense Februario synodum constituit. [1112.3.3] Synodo autem facta, cum in Sacro Beneventano palatio assisteret, predictamque conspirationem factam pro parte illius Landulphi Burrelli deprehendens, concives vocari iussit, a quibus, quid agendum esset super hoc tanto et tali negotio, subtiliter sciscitatus est, dummodo, ut diximus, coniuratio illa ad traditionem civitatis et detrimentum fore videbatur, et quod quidam civium pro ipsius Landulphi auxilio turres portae Summae noctu cepissent; indeque munitionum ipsarum custodes eicientes una tantum nocte eas virtute tenuerunt; tandem, Deo opitulante, et Beneventanorum complurium fidelium solatio, quorum mens erat sanior, turres ipsae vindicatae sunt, et Beato Petro restitutae. [1112.3.4] At cives ipsi tale domino papae tale dedere responsum ut, quos suspectos haberet, vocaret et ab eis iustitiam pleniter sumeret. [1112.3.5] Quid multa? Curia ordinata, vocantur malorum fautores, vocantur suspecti; tandem, legitime sententia extensa, quosdam captos vidimus, quosdam eiectos, et domos quorumdam fisco deditas, quorumdam destructas.

[1113.1.1] Istis taliter actis, anno videlicet centesimo tertio decimo supra millesimo, et quarto decimo anno pontificatus supradicti domini papae, mense Martio, sextae indictionis, dominus ipse Apostolicus civitatem Beneventanam variis predarum persecutionibus ex omni parte oppressam aspiciens, et civium bona a Normandis undique vicinantibus cotidie distrahi et confundi cognoscens, consilio habito, Landulphum de Greca militem prudentem et solertem comestabulum Beneventanorum instituit quatenus, Deo adiuvante, et ipsius prudentia, civitas a predarum solita confusione, quae sepissime imminebat, et a conspirationum seditione contra dominum papam crebro erecta secura in progenie et progenies consisteret. [1113.1.2] Cognoverat enim eum prudentem et animosum, sagacisque ingenii virum, cuius auxilio et solertia nedum Beneventanorum populus sibi ad regendum commissus, verum etiam pleraque Longobardorum habitatio a Normandorum servitute affligentium eripi et liberari confidebat. [1113.1.3] Erat quippe Landulphus ipse bellicosi spiritus, et minorum iniurias non patiens inimicis omnibus cotidie minabatur; nam si quis inimicorum illi iniuriam vel predam inferret, mori prius velle desiderabat, quam impunitus aliquo modo inimicus recederet. [1113.1.4] Quid plura? Landulphus ipse comestabulus ex omni parte virtute et scientia redimitus colla nulli minantium flectere dignabatur. [1113.1.5] Cumque, sicut predictum est, Landulphus ille comestabiliae honorem a supradicto domino papa Paschali acciperet, videns castellum, quod quidam Robertus, qui Sclavus cognominabatur, in monte Sableta construxerat, vir omnis malitiae et nequitiae studio repletus, anxiando cum eo locutus est, ut castellum illud destrueretur. [1113.1.6] Ob Beneventanorum enim guerram et inimicitias civitatis castellum illud Robertus ipse construxerat mirabile valdeque laboriosum; ex cuius castri residentibus multa cives opprobria damnorumque copiam perpessi fuerant, ita quidem quod quidam concivium pro ipsius castelli edificio predia et possessiones, quas circa eundem montem habuerunt, perdidere. [1113.1.7] Castello itaque mirabiliter constructo, villani residentes cum ipsius Roberti servientibus quandoque Beneventanos capiebant quandoque, quod crudelius est, peregrinis vitam cum eorum bonis auferebant. [1113.1.8] Predictus igitur Apostolicus haec Romae audiens Robertum illum excommunicavit, dum castellum illud civitati contrarium delevisset; quod facere ipse Robertus contempsit. [1113.1.9] Quid plura? Landulphus ipse de Greca comestabulus ordinatus cum predicto Roberto pactum incipiens, quod cum predicto papa facere noluerat, castellum illud destruxit, et funditus delevit, duobus videlicet equis optimis et ducentis solidis datis. [1113.1.10] Deinde Landulphus ipse comestabulus pactum cum comite Iordano sacramento affirmans, cotidie virtutibus et laudis preconio attollebatur.

[1113.2.1] Robertus itaque princeps, et Robertus et Iordanus comites, et castellum illud sic destructum et Landulphum illum comestabulum de die in diem virtute et divitiis repleri aspicientes, invidiae telo gentis ex odio Longobardorum perculsi, putantes se illius prudentia exeredari, cum omnibus Normandis ex omni parte vicinantibus coniuravere, affirmantes se guerram Beneventi facturos, et predam, donec Landulphus ipse Beneventanorum comestabulus videretur. [1113.2.2] Sacramento ipso taliter confirmato, innumeris cum militibus et peditibus super Beneventum venerunt, duodecimo die intrante mensis Augusti, et in monte, qui Guardia dicitur, die una tantum ac nocte castrametati sunt, credentes et illum eicere, et civitatem omnino depopulari; sed die ipso, quo applicuerunt, bellum inchoantes et superati sunt, et quidam eorum capti. [1113.2.3] Nocte autem insecuta, timore celesti et Beneventanorum terribiliter commoti, more latronum per devia fugientes, existimabant se nocte ipsa a Beneventanis capi, et turpiter teneri, ita quidem ut, sicut ex ore eorum complurium narrantium auditum est, si comestabulus ipse cum Beneventanorum et militum caterva ecclesiam Sancti Angeli ad Crucem transcenderet, vel vocis alicuius sonitus audiretur, et hostes et hostium apparatus, stipendia Beneventanorum in manibus procul dubio traderetur.

[1113.3.1] Illis autem Normandis sic abeuntibus, Landulphus ipse de Greca comestabulus, inimicorum non ferens impugnationes, vicem redens pro acceptis, haud mora, militum fere centum octuaginta numero armatorum collecto et civium circiter quatuor milia multitidine congregata, castellum, quod Terra Rubea dicitur, adivit, quod igne ferroque terratenus prostravit. [1113.3.2] Ipsius namque castri incendio Robertus quidam, de Sicilia dictus, combustus obiit; sicque innumarabilem animalium et aliarum rerum substantiam Beneventi magno cum gaudio perduxere. [1113.3.3] Non post multum vero temporis iterum, collecta equitum et concivium cohorte, Landulphus ipse castellum Apicem insilivit, cuius castri et molendina destruxit, et predam animalium secum gaudens asportavit.

[1113.4.1] His omnibus ita perfectis, guerra Normandorum, quorum mentionem fecimus, durius incepta est; in qua innumeram auri et argenti copiam, et equorum, distribuit. [1113.4.2] Interea, dum comestabulus ipse militum cum caterva prope pontem Serretellae pro inimicorum insidiis custodisset, en adsunt equites Roberti comitis fere quinquaginta, qui et pro dolo civitatis inter fruteta morabantur. [1113.4.3] Quid dicam? Insidiis ex utraque parte propalatis, conflictus inter eos habitus est; tandem, Dei misericordia superveniente, pars inimicorum terga vertens in fugam conversa est, adeo quod de eorum equitibus duodecim captivos comestabulus ipse armis eorum duxit.

[1113.5.1] Preterea, sicut diximus, guerra ex utraque parte fortiter inchoata, sepissime hinc et inde depredatum est. [1113.5.2] Contingit autem die quadam, Rao, qui dominus erat castelli Ceppalunis, cum Landulpho Burrello et aliis fere centum quinquaginta militibus et peditum multitudine ad frangendam, ut ita dicam, arcaturiam ivisset. [1113.5.3] Cumque comestabulus sic frangentes eos flumen Sabbati vidisset, tantam non ferens audaciam, in medium campi ad ecclesiam Sanctorum Septem Fratrum stipatus militum collegio exiit, ubi adinvicem decertatum est; sed peccatis supervenientibus, pars comestabuli ab insidiis inimicorum decepta per planitiem illam persecuta corruit, ita quod duodecim milites civitatis nobiles omni armorum apparatu retenti sunt.

[1113.6.1] Istis omnibus et aliis sic decursis, inimici omnes, qui pro guerra coniuraverant, videntes comestabulum ipsum colla eis non flectentem eis potius minari, et Beneventanos eum et eius precepta iugiter sectari, ceperunt civitatem plus solito distringere precipientes ut, omnes quas possent, vineae circum astantes inciderentur; quod et factum est; insuper pauperes aliosque viros, quos invenirent, capere: sententia quorum divulgata, plerique hominum capti sunt.

[1114.1.1] Anno millesimo centesimo quarto decimo, mense Martio, septimae indictionis. [1114.1.2] Dum vineae sic incidebantur et capiebantur homines, Beneventanorum quidam invidiae gladio compulsi miserunt ad predictum papam Landulphum archiepiscopum et Rachisium Sancti Modesti abbatem, ut ei necessitatem, ex omni parte quam patiebantur, intimarent. [1114.1.3] Ipsi autem abeuntes, quam viderant, afflictionem domino papae patefecerunt, eum lacrimando precantes, ut gregi commisso sicut pastor bonus subvenire dignaretur. [1114.1.4] Necessitate etenim domino papae ostensa, eis precepit, ut pacem civitati, prout melius potuissent, facerent, et pauperibus subvenirent, ne Petrus Apostolus civitatem acquisitam occasione ista perderet; quicquid autem de pacis consilio invenissent, ipsi remitterent. [1114.1.5] Archiepiscopus vero Roma reversus, aliter quam acceperat, faciens, misit Landulpho comestabulo dicens ut, condolens necessitatis pauperum, comestabiliam poneret, quoadusque dominus papa Beneventum veniret. [1114.1.6] Postea vero aut pretio, servitiisve seu civium precibus papam ipsum precarentur, eumque honori pristino rederent, dummodo Normandi pacem facere nolint, sacramento, ut dictum est, eorum interveniente. [1114.1.7] Landulphus autem hoc audiens comestabulus in Sacro Beneventano palatio coram Beati Petri fidelibus respondens ait, se nunquam comestabiliam dimissurum, nisi manu ad manum captus esset, et virtute retentus; insuper videre vellet, quam Normandi pacem Beneventanis facere voluissent, et domino papae pacem ipsam descriptam delegaret; quicquid autem de pace preciperet vel comestabilia ponenda ipse dominus papa, coram omnibus faceret.

[1114.2.1] Qualiter autem in Sacro Beneventano palatio comestabulus ipse affuerit, retexam. [1114.2.2] Cumque, sicut prelatum est, archiepiscopus Roma reversus fuisset, cum quo et Petrus Portuensis episcopus et Romualdus diaconus, sanctae Romanae Sedis cardinales ab ipso papa missi pro pace invenienda fuissent, nec mora, in ipso eorum adventu eisque nondum hospitatis, populus ferina mente commotus palatium Dacomarii, in quo comestabulus habitabat, ascendens, vociferabatur dicens, quod [1114.2.3] "Pacem desideratam, nisi cito feceritis, omnino, gladiis acceptis, per plateas moriemur!". [1114.2.4] Insuper minas et opprobria comestabulo inferebant dicentes, quod pro unius hominis comestabilia guerram passuros non posse, et sic turpiter vitam finire. [1114.2.5] Alia quidem die surgente, pars archiepiscopi arma et belli apparatus super campanili imposuit, quatenus eum armis et lapidibus debellatum eicerent. [1114.2.6] Seditionem itaque populi Portuensis episcopus deprehendens, cum eodem comestabulo et fidelibus Beati Petri curiam Principis advenit; ibique in conspectu omnium taliter allocutus est: [1114.2.7] "Afflictionem et famis penuriam, quam diu pro fidelitate Beati Petri passi estis et patimini, dominus noster papa et a quibusdam audivit, et ab archiepiscopo deprehendit; unde sciatis eum toto mentis affectu contristari, et super audita mirabiliter dolere. [1114.2.8] Iccirco nos et archiepiscopum vestrum delegavit quatenus, Deo adiuvante, pacem consequi valeatis. [1114.2.9] Propterea fidelitatem vestram monemus orando, ne superbia aut furore moveamini, dum nos cum aliis sapientibus viris pacis consilium vobis necessarium invenire possimus; tam enim grave et laboriosum negotium nemo precipiti animo agere poterit. [1114.2.10] Ideo nemo armis superbiat quatenus, si Deo placuerit, pacem, omni furore deposito, invenire mereamur". [1114.2.11] Haec et alia huiusmodi eo loquente, vox populi ad sidera tollitur dicentis: [1114.2.12] "Orationes istas, quas funditis, nos ullo modo audire non possumus, nisi pacem citissime nobis dederitis!". [1114.2.13] Tunc, alio die adveniente, populus dilationes et inducias, quas ponebant, non ferens, domum Persici iudicis agreditur, quam ex toto destruxissent, sed quorumdam amicorum auxilio evasit. [1114.2.14] Portuensis igitur episcopus seditionem populi placare non valens, aurora alterius diei surgente, recessit comestabulo precipiens, ut palatium Principis ascenderet, et sic populi sevientis rumorem evaderet; qui iussui eius favens, taliter Sacrum palatium habitavit. Sed redeamus ad causam.

[1114.3.1] Archiepiscopus autem dicta comestabuli audiens, pacis firmamentum ordinatim describens, sicut postulaverat, ei mandavit. [1114.3.2] Audita namque serie scripturae pacem continente, ait comestabulus: [1114.3.3] "En pacis firmamentum optimum est; nunc domino nostro mittatur, et sicut imperaverit, assequamur". [1114.3.4] Interea archiepiscopus ipse, et vir quidam nomine Fulco, in episcopio sepe complures civium convocans, dicebat: [1114.3.5] "Nos domino papae vestram patefecimus necessitatem, a quo et accepimus, ut finem cum Normandis faceremus; iccirco superfluum videtur pacem descriptam ad eum remitti". [1114.3.6] Civium vero quidam aliarum inimicitiarum odio repleti, animos aliorum incitantes palam exclamabant, se pro illius comestabilia guerram passuros non posse; consilio habito, coniuraverunt intra episcopium, quod Landulphum illum de Greca comestabulum esse non consensissent, exin et dum dominus papa consilio Normandorum illum honori non redidisset. [1114.3.7] Sacramento taliter eo invento, archiepiscopus predicto comestabulo episcopum Abellinensem et quosdam presbiterorum misit, ut honorem dimitteret, sicut dictum est; qui et similiter respondit. [1114.3.8] Deinde alia die sabati, quarto decimo die intrante mensis Martii, comestabulus cum suorum caterva armatus in medium plateae exiit dicens, quod [1114.3.9] "Videre vellem eos, qui me de palatio et honore eicere minantur! [1114.3.10] Laudabilius quidem est sic animam redere, quam ita turpiter, aut auri pondere obstrictus promisso, honorem acceptum dimittere!". [1114.3.11] Audito igitur archiepiscopus belli apparatu et campana palatii tristiter sonante, suos iussit vocari fautores, ut cum Normandis, quam posuerant, pacem firmarent; si autem comestabulus ipse resistere vellet, paratos eos haberet. [1114.3.12] Interim pars archiepiscopi domum cuiusdam fidelis comestabuli agreditur, quia eis non consentiebat; quod comestabulus audiens, ut domum agressam defenderet, properavit; sicque, eo viso, bellum inceptum est civile, in tantum quod alii per campanilia, alii per tecta domorum atque alii per plateas pugnarent. [1114.3.13] Postremo pars archiepiscopi, fortuna conversa, victoriam capiens, comestabulum illum cum suis usque ad palatium Principis secuta est; quosdam autem ex utraque parte vidimus vulneratos. [1114.3.14] Comestabulus itaque se in palatio recipiens parumper ibi moratus est, donec archiepiscopus ei fidem dare deberet in persona videlicet sua et suorum sequacium. [1114.3.15] Cives interea protelationem hanc non ferentes, et quod sitibundo pectore pacem querebant optatam, ei lapidibus minabantur ut, si cito de palatio non descenderet, eum vi caperent et membratim illum perimissent. [1114.3.16] Ipse autem Landulphus se circumventum aspiciens, se archiepiscopo et civibus redidit; insuper iureiurando firmavit, quod comestabiliam, et rectoraticum aut aliquam baliam publicam non acciperet, nisi bona voluntate archiepiscopi, et Roffridi archipresbiteri, et Alechisii archidiaconi, et Roffridi filii Gaiderisii, et Roffridi a Porta Aurea, et Gervasii, et Vitalis filii Ioannis Galli, et quod malum meritum archiepiscopo et omnibus Beneventanis non rederet et, si aliquis redere vellet, disturbaret sine fraude et malo ingenio. [1114.3.17] Quo facto, et a militibus, qui eum secuti sunt, huiusmodi fides accepta est, et sic unusquisque ad propria remeavit; et Landulphus ille de Greca domi, posita comestabilia, secessit: videlicet eodem mense Martio, quo ordinatus est, descendit, unius solummodo anni spatio in honore perseverans. [1114.3.18] Alia autem die surgente dominica, postquam haec peracta sunt, comes adveniens Robertus cum militum et peditum multitudine in capite pontis Maioris sacramento ipse, et Rao dominus Ceppalunis, et Ugo de Castello Potonis pacem promissam cunctis vitae eorum diebus confirmaverunt; idipsum etiam Iordanus comes, et Robertus Sclavus et Girardus de la Marca iuraverunt. [1114.3.19] Cumque, sicut supra relatum est, archiepiscopus in persona comestabuli et aliorum videlicet militum peditumque, velut ipse postulaverat, securitatis verba dedisset, domum, honore posito, adiit. [1114.3.20] Ipso namque eunte, archiepiscopo et Beneventanis videbatur, quod pacem diu desideratam lucrarentur. [1114.3.21] Deinde comestabulus, securitate accepta, domi residens existimabat nihil aliud procul dubio agere, quam erga sua animum securiter impendere; erat enim, ut fati sumus, graviter vulneratus. [1114.3.22] Amici igitur eius et Beati Petri fideles, quorum mens super illius contumelias iniuriasque fideliter contristabatur, die noctuque licet non in propatulo eum solabantur hortantes, ne animus eius circa accepta tristis foret, cum haec, quae viderant quaeque facta super eo fuerant, pro Beati Petri fidelitate perpessus fuisset. [1114.3.23] Archiepiscopus autem eiusque fautores haec audientes, suspicione quadam repleti, sperantes Landulphum consilium pro comestabilia reintegranda accipere, ei sepe sepiusque miserunt, et ut civitatem exiret, et amicorum consortia desereret, dum dominus papa eum, qualiter premissum est, honori solito redidisset. [1114.3.24] Tunc comestabulus verba ferentibus aliisque concivibus palam exclamabat, quod [1114.3.25] "Super huiusmodi verbis miramur omnino, cum ab omni Beneventanorum cetu coactus comestabiliam dimiserim, et promissam archiepiscopi securitatem circa nos versari quoquo modo non viderim!". [1114.3.26] Tandem comestabulus populi sevientis videns pertinaciam magis magisque inflammari, consilio habito, die dominica in Ramis Palmarum, aurora scilicet surgente, Montem Fuscum paucis cum militibus expetivit. [1114.3.27] Deinde archipresulis coniuratio nondum perfidiae inchoatae fidem tribuens, Ioannem et Persicum iudices, aliosque nobilium et bonorum hominum sacramento perstrinxit, quo comestabulus ipse iuraverat, aliosque civium, tenore omni remoto, putans eos inimicitiarum merita eis retribuere, alligavit. [1114.3.28] Cumque istiusmodi facti, et ultra quam credi potest, nefandi, predicti Apostolici aures fama tetigisset, tactus dolore intrinsecus super dilecti filii sui comestabuli expulsione lacrimis, sicut audivimus, manantibus, spiritu infremuit; qui confestim archipresulem Landulphum ab omni, quod acceperat a Sede Romana, officio coram omnibus deposuit, similiterque omnes suos sequaces anathematis vinculo, donec satisfecerint, alligavit. [1114.3.29] Sed, si lectoris caritati asperum non videbitur, quid post illatam excommunicationem actum Beneventi sit non pretereundum, exarabo; Deum enim testor, nihil aliud posuisse, preter quod viderim et audiverim, scripsisse.

[1114.4.1] Tali igitur anathematis sententia in Beati Petri adversarios longe lateque divulgata, delegavit prefatus Apostolicus Beneventum Anastasium et Albanensem episcopum, cardinales Romanae Sedis idoneos, cupiens, quid Beneventanus populus in animo haberet, cognoscere. [1114.4.2] Cardinalibus etenim ipsis hospitatis, triduo post cetus omnis Beneventanorum in Sacro Beneventano palatio convenit, ibique omnia, qualiter Beneventi acciderant negotia et guerrae origo surrexerat, coram cardinalibus illis radicitus recitatum est. [1114.4.3] Quibus auditis, Anastasius in verba prorumpens inquit: [1114.4.4] "Ad videnda, domini et fratres, Romae quae audierat, dominus noster papa negotia et investiganda nos precepto sciatis esse delegatos. [1114.4.5] Unde, prout melius, Deo annuente, poterimus circa pacis et utilitatis vestrae proficuum nos die noctuque consilium et auxilium prebebimus". [1114.4.6] Istis et his similibus taliter prolatis, unusquisque ad propria remeavit. [1114.4.7] Diebus autem non multis elapsis, vir ille, cuius mentionem fecimus, nomine Fulco, ex huius seculi ergastulo anathematis vinculo irretitus, heu miser, migravit! [1114.4.8] His taliter actis, cardinalis ipse Romam tetendit.

[1114.5.1] Cumque cardinalis ipse Anastasius Romam peteret, dominus papa Paschalis, archiepiscopis, episcopis et abbatibus congregatis, mense Octubro primum post ipsius regressum adveniente, Ceparani concilium constituit; ad cuius sacri conventus frequentiam Guidelmus dux et Robertus princeps, mille fere equitum numero congregato, perrexere. [1114.5.2] Landulphus vero de Greca comestabulus literis domini papae specialibus ad iddem sacrum concilium arcessitus honorifice commeavit; qui a domino papa officiosissime susceptus est: hic namque fraudem devitans Normandorum navigio quodam securiter transfretavit. [1114.5.3] Iordanus autem comes timens, multorum suorum pondere delictorum oneratus, ad tale tantumque concilium pergere, legatos suos direxit. [1114.5.4] Archiepiscopus namque Landulphus, suffraganeis suis convocatis innumeraque auri et argenti copia congregata, cum comite Roberto ad conventum illum tetendit. [1114.5.5] Talibus igitur et tantis patribus proceribusque congregatis, in medio conventus ipsius, die videlicet sabati, ducatum Italiae, Calabriae et Siciliae duci prefato Apostolicus concessit. [1114.5.6] Concilio itaque mirabiliter ordinato, Apostolicus ipse coram omnibus super Landulpho archipresule lacrimabiliter, et quod comestabulum suum expulisset Landulphum, et quod literis suis vocatus ad eum ire contempsisset, condolens conquerebatur; ipse vero archipresul nolens, immo timens conventum illum sine loci et offici restitutione ingredi, apud Insulam, Ceparani proximam, hospitatus est. [1114.5.7] At ubi Apostolicum conquerentem ipse comperiit, quosdam Romanorum prefectum etiam vocari iussit: videlicet ut, cumque potuissent, misericordiam a domino papa pro eo impetrarent; quin etiam dicebat archiepiscopus, se domino papae ex omnibus illatis querimoniis iustitiam facturum, dummodo ei et locum concilii et officium restitueret. [1114.5.8] Hoc Apostolicus audito, consilio habito, et locum et officium ei reintegravit; cumque taliter restitutus fuisset, nec mora, conventum illum, die videlicet lunae, cum comite Roberto adivit. [1114.5.9] Quid plura? Eo reintegrato, per diaconum quendam ad faciendam iustitiam in presentiarum Apostolicus vocari precepit; qui continuo surgens voce lacrimabili coram omnibus respondens inquit: [1114.5.10] "Primitus gratias ago Deo, et beato Petro et tibi domino nostro papae Paschali de restitutione loci et officii; nunc autem, domine pater, vestram imploro paternitatem, ut misericordiam super me, quem sanctitas vestra apud Beneventanam sedem plantavit, habeatis". [1114.5.11] Apostolicus autem hoc audiens: "Unde vis", inquit, "ut misericordiam super vobis habeamus?". [1114.5.12] Et archipresul: "Domine, quia audivi vos erga me indignatos fore, cum me literis vestris arcessiri iussistis et curiam vestram non adveni". [1114.5.13] Et Apostolicus: "Quare", inquit, "ut ipse asseris, vocatus curiam non advenisti?". [1114.5.14] Archiepiscopus ad haec: "Domine", inquit, "pater, et timore coactus vestrae indignationis, et quorundam minantium, non adveni vocatus, et quod legatos meos episcopos quidem non accepisti, et alium quendam, quem prius direxeram, adversarii nostri verberibus afflixere". [1114.5.15] Ad haec Apostolicus: "Legatos tuos, quos dicis episcopos, iccirco non exaudierim, quia iustitiae faciendae verba non dixerant, immo mercedis causa pro vobis, et pietatis, venerant; legatum autem alium, quem verberatum profiteris, nec vidi neque eius forma ullo modo ad nos pervenit!". [1114.5.16] Cumque archiepiscopus ipse ex omni parte detentum se veris aspexisset responsionibus, aliam adinvenit excusationem, dicens: [1114.5.17] "Domine pater, terminum competentem mihi veniendi non tribuisti unde, si placet, venire nec potui nec, ut dixi, metu compulsus ausus fui". [1114.5.18] Et Apostolicus: "Sed quia literas nostras contempsisti, asseris te nunc non pro contemptu, metu autem ad nos non venisse; competentem enim terminum veniendi procul dubio largitus fui, ab idibus scilicet Aprilis et sex mensium spatio interposito!". [1114.5.19] Unde literas vocationis in medio legi precepit: [1114.5.20] "Verum tamen isti nostri fratres deliberent et, quam opponis excusationem, canonicam fuisse decernant". [1114.5.21] Et precepit quibusdam cardinalibus quidem et archiepiscopis Romanae Sedis iudicibus, ut in partem semoti super huiusmodi excusationem archipresulis sententiam extenderent. [1114.5.22] At ipsi in partem euntes, sententiam illam diu ventilantes, taliter in conspectu omnium regressi iudices ipsi protulerunt: [1114.5.23] "Domine archiepiscope Beneventane, quoniam non pro contemptu sed metu asseritis vocatum ad curiam te non venisse, dicimus et iudicamus hanc canonicam non esse excusationem". [1114.5.24] Iudicio etenim talium tantorumque patrum extenso, capitula sanctorum patrum predecessorum coram omnibus exhiberi et legi Apostolicus precepit, confirmata scilicet in conventibus et super contemptoribus ordinata. [1114.5.25] His ita perfectis, super tanto et tali negotio a cardinalibus et episcopis diu ventilatum est. [1114.5.26] Sed quid plura? Diaconus eum iterato ad iustitiam vocavit faciendam; qui continuo assurgens: [1114.5.27] "Unde?", inquit. [1114.5.28] Et Apostolicus: "Quia suscepisti regalia Beati Petri extra nostram voluntatem, et claves tenuisti portarum, et palatium invasisti, et Landulphum expulisti, et galeam sumpsisti, et clipeum, et Fulconem illum ad sacramentum impulisti!". [1114.5.29] Hoc ipse archiepiscopus audito, respondit: [1114.5.30] "Vere regalia Beati Petri non alia de causa accepi, sed vestra pro fidelitate; nam, cum Beneventi aderas, civitatem mihi commendasti. [1114.5.31] Portarum vero claves non ego susceperam: hunc sane, qui eas retinet, fidelem tuum omnino confitemur. [1114.5.32] Clipeum profecto non accepi; galeam quidem tuli capitis pro munitione, ne lapide aliquo opprimerer. [1114.5.33] Normandos, ut dixistis, non introduxi: Longobardos vero sexdecim pro auxilio populi civitatem ingredi fecerim!". [1114.5.34] Sacramentum Fulconis iussu suo factum fuisse, et populi iusiurandum, denegavit. [1114.5.35] His omnibus Apostolicus auditis, cardinalibus iterum et prefatis iudicibus precepit, ut super omnibus istis et contemptu sententiam exprimerent. [1114.5.36] Cumque archiepiscopus ipse huiusmodi preceptum et, ut ita dicam, terribile audisset, Guidelmum ducem supramemoratum, et Robertum principem, et Petrum filium Leonis, nec non et episcopos exorabat dicens: [1114.5.37] "Domini proceres et episcopi confratres, dominum nostrum papam Paschalem, precor, orate, ne me in conspectu omnium taliter confundat et dedecoratum dimittat; si vero eius clementiae placuerit, exilium petam vel mare transfretabo". [1114.5.38] Tunc proceres ipsi euntes pedibus domini papae advoluti, sicut archiepiscopus rogaverat, deprecati sunt; quod minime obtinere valuerunt. [1114.5.39] At ipsi iudices ex precepto euntes, licet dolendo et protelando, reversi tale super Landulpho dedere iudicium; iudicibus enim ipsis, ut dixi, moram facientibus super sententiam, precepit Apostolicus adiurando, ut per fidem, quam beato Petro et ei deberent, quod canonicum esset dicendum, dicerent! [1114.5.40] At episcopus Portuensis primus omnium, licet egre et tantae sententiae dolore turbatus, ait: [1114.5.41] "Quoniam regalia Beati Petri suscepisti, et claves portarum tenuisti, et palatium invasisti, et Landulphum expulisti, et curiam venire vocatus contempsisti, iudicamus super vos depositionis sententiam, et contra Beatum Petrum et dominum nostrum papam fecisse!". [1114.5.42] Idipsum Capuanus archiepiscopus et Gregorius cardinalis affirmavere. [1114.5.43] Volentibus autem aliis iudicibus eandem confirmare sententiam, Landulplhus ipse et medio conventus illius timore coactus et sententiae talis gladio perculsus surrexit. [1114.5.44] O qualem, si interesses, lector, fletum videres et Landulphi illius pallidum aspiceres vultum, cum ex ore tantorum iudicum, qui decoratus Beneventana Sede et prae aliis gloriosus ubique fuerat, deponebatur. [1114.5.45] Quid dicam? Subsellio eius levato, metuendum illud concilium, ut mente captus, dereliquit.

[1114.6.1] Hoc anno ecclesia Beatae Mariae de Episcopio ampliata est per consilium Landulphi de Greca.

[1114.7.1] Hoc anno Landulphus Beneventanus archiepiscopus captus est et Landulphus de Greca, qui expulsus fuit de civitate Beneventana, reversus est, accepta comestabilia.

[1114.8.1] His omnibus et aliis ita peractis, Apostolicus ipse nono kalendas Septembris Troiam tetendit, ibique concilium statuit et firmavit; ad cuius sacri conventus presentiam fere omnes Apuliae proceres, archiepiscopi et episcopi convenerunt. [1114.8.2] Conventu itaque sancte ordinato, inter cetera, quae ibi posita sunt, treuva Dei statuta est, adeo quod comes Iordanus, et comes de Lauritello et alii baronum Apuliae sacramento in presentiarum firmaverunt treuvam Dei ex tunc et spatio annorum trium fore tenendam et custodiendam; sicque, confirmato concilio et pie finito, papa Beneventum tertio die intrante mensis Septembris reversus est. [1114.8.3] Deinde Apostolicus ipse civitatis negotia, quae imminebant, diiudicans, Romam reversus est septimo kalendas Octobris; qui tunc monasterium Sancti Vincentii dedicavit.

[1116.1.1] Anno millesimo centesimo sexto decimo ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi, et septimo decimo anno pontificatus domini Paschalis secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, nona indictione. [1116.1.2] Dominus noster predictus Apostolicus Romae synodum statuit.

[1116.2.1] Et hoc anno prefectus urbis Romae mense quidem Martio obiit; post cuius mortem civile bellum terribiliter ortum est, eo quod Romani audierant, ut Petrus filius Leonis Apostolici consilio filium suum prefectum ordinare vellet. [1116.2.2] Unde Romanorum fere populus prefecti defuncti filium ad prefecturae honorem erexerunt; quo ordinato, ad predictum papam Paschalem miserunt suppliciter postulantes, quatenus eorum ordinationi assensum ipse preberet et corroboraret: Apostolicus autem nullo modo eis assensum tribuit. [1116.2.3] Romani itaque haec agnoscentes, coniuratione facta, mirabilia domorum edificia et turres complures radicitus prostraverunt eorum quidem, qui cum Petro Leonis ad id faciendum coniurabant. [1116.2.4] Unde factum est, ut Ptolomeus, prefecti avunculus, et alii barones Apostolici castra invaderent et tenerent. [1116.2.5] Contigit autem die quadam, quod prefectus ipse militum fere quinquaginta collegio stipatus ad explorandum milites, quos Apostolicus miserat, extra Urbem perrexisset; comestabulus autem Apostolici hoc deprehendens ex improviso eos agreditur, prostravit, et prefectum comprehendit. [1116.2.6] Ptolomeus igitur memoratus nepotis captionem audiens, nec mora, militibus sumptis, papae prefatum comestabulum invadens, nepotem, qui captivus ferebatur, absolvit et secum gaudens ad propria perduxit. [1116.2.7] Dum haec et alia Romae agerentur, prefatus Apostolicus Urbem exivit, qui apud castrum quoddam, Setium nomine, commoratus est; viderat quidem seditionem illam magis ac magis inflammari, et Petrum Leonis de die in diem acriter expugnari. [1116.2.8] Diebus autem non multis elapsis, Apostolicus ipse seditionem illam placari et minui aspiciens, consilio accepto, militibus collectis, Romam ingressus est; deinde palatium Lateranense ingreditur, ibique Missarum solemnia decantavit. [1116.2.9] Cum autem ipse Urbem ingressus fuisset, Romanorum cetus, qui ei rebellis extiterat, fere ad eius imperium et voluntatem conversus est; sicque Apostolicus ipse, tranquillitate inventa, Romam securus habitavit.

[1116.3.1] His taliter actis, predictus Apostolicus Landulphum, quem deposuerat, undecimo die intrante mensis Augusti reintegravit ad archiepiscopatum.

[1117.1.1] Anno millesimo centesimo septimo decimo Dominicae Incarnationis, et octavo decimo pontificatus domini Paschalis. [1117.1.2] Mense Aprili ipse papa synodum Beneventi celebravit.

[1117.2.1] Hoc anno Riso Barensis archiepiscopus ab Argiro cive Barensi trucidatus est in via Canosina.

[1117.3.1] Hoc anno Paschalis papa obiit undecimo kalendas Februarii, et Gelasius papa eligitur.

[1118.1.1] Anno millesimo centesimo octavo decimo ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi, et primo anno pontificatus domini Gelasii secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, undecimae indictionis. [1118.1.2] Factum est autem, cum prefatus pontifex Gelasius ad pontificale solium fere totius populi Romani unanimi voto et concordia eligeretur, archiepiscopis, episcopis et abbatibus circa Romanam Sedem morantibus, Apuliae quoque partibus delegavit, ut ad eius consecrationis diem convenirent. [1118.1.3] Erat quippe, ut retulimus, cum electus fuit, diaconus et cancellarius; qui vero non nisi in canonico ieiunii tempore constituto consecrari poterat. [1118.1.5] Sed priusquam memoratus electus Gelasius consecrationis acciperet dignitatem, rex prefatus Henricus, instructis insidiis, noctis silentio Romam ingreditur mensis Martii secunda die ingrediente [1118.1.4] Legatione itaque accepta, episcopus Troianae, archiepiscopus Sipontinae civitatis et complures alii ad ipsius consecrationis solemnitatem properaverunt. [1118.1.6] Apostolicus itaque regis ipsius ingressum sic latenter deprehendens, reminiscens qualiter rex ipse dominum papam Paschalem, eius predecessorem, et cardinales fraude et dolo cepisset, nec mora, cardinalibus convocatis, fluvium Tiberis ingressus est; deinde prosperis ventis mare sulcantes pervenerunt Gaietam. [1118.1.7] Rex autem Apostolici egressum cognoscens ei apud Gaietam delegavit, quatenus Urbem reverteretur, et locum, quoniam ad eius consecrationem libentissime interesse et corroborare desideraret. [1118.1.8] Pontifex autem Gelasius nequitiam eius et perfidiae telum longe lateque cognoscens, [1118.1.9] "Miramur", inquit, "super talis tantique viri legationibus: cum ad nos venturum se die Resurrectionis nuper transmiserit, nunc vero nocturno tempore et ante condictum tempus comperimus eum adventasse! [1118.1.10] Ego vero, Deo annuente, consecrationis accipiam firmitatem; dehinc me, ubicumque voluerit, paratum ad oppositum negotium inveniet". [1118.1.11] Quo audito, qui missi fuerant, ad regem reversi sunt festinanter; qui vero omnia, quae a predicto pontifice audierant, regi renuntiaverunt. [1118.1.12] Deinde electus ille Gelasius die constituto a cardinalibus, qui cum eo exierant, canonice et ordinate consecratus est apud Gaietam, mense Martio superius memorato. [1118.1.13] Rex autem pontificis ipsius responsum audiens, pestifero invento consilio, archiepiscopum quendam Hispanum in pontificem et, ut ita dicam, invasorem Ecclesiae constituit et consecravit. [1118.1.14] O nefas, et terribile periculum: rex ille, qui Romanae Sedis et totius cattholicae Ecclesiae defensor et adiutor fieri deberet, novam heresem et mortis genera per universum orbem induxit! [1118.1.15] Romanorum igitur complures, quorum mens erga Ecclesiae Romanae fidelitatem fixa manebat, visa huiusmodi herese et cognita, aiebant: [1118.1.16] "Heu miseri, cum nos ex longo nostrorum patrum vetusto ritu sine alicuius regis adventu et licentia pastorem eligebamus, consecrabamus, quem volebamus, nunc autem sine regis permissu iam amplius alium neque eligere neque consecrare ausi erimus?". [1118.1.17] Deinde prefectus et alii Romanorum nobiles, Gelasio canonice ordinato, apud Gaietam legaverunt, dicentes: [1118.1.18] "Vestrae notescat paternitati, pater et domine, nos et nostros amicos consecrationi illius excommunicati viri, in pontificem scelestum constituti, nullatenus consilii et auxilii manus dedisse. [1118.1.19] Et sciatis quoniam, Deo opitulante, regis illius, viri iniquissimi, machinationes et consilia in proximo delebuntur et Vos, Deo propitio, erroris et malignitatis destructor, ad sedem propriam et locum cum letitia et honore revertimini".

[1118.2.1] His taliter actis, predictus Landulphus de Greca, olim Beneventanus comestabulus, literas suas apud memoratum Gelasium notificando, rectorem Stephanum Beneventanum, ex quo ipse depositus fuerat, iustitiam egentibus non fecisse, super etiam domos suas et possessiones a Beneventanis dirutas, nuntiavit.

[1118.3.1] Hoc anno predictus papa Gelasius Gallias ivit secundo die mensis Septembris intrante, et Pisas applicuit; cumque, sicut relatum est, pontifex Gelasius apud civitatem Pisanam ivisset, et archiepiscopum civitatis consecrasset, inito consilio, navem ingressus est; deinde, divina gubernante clementia, ventis secundis ultramontanas partes transfretavit. [1118.3.2] Continuo archiepiscopi omnes, et episcopi proceresque alii gaudio eum ineffabili et honore immenso susceperunt; taliter igitur Gelasius acceptus cum predicto Anglorum rege confabulatus est. [1118.3.3] Dehinc Apostolicus ipse stabilivit, ut in sequenti mense Martio synodum cum patribus Franciae Teutonicisque celebraret, ibique de sacerdotii et regni discidio longe lateque habito, Spiritu Sancto mediante, loquerentur. [1118.3.4] Quantas autem divitias et munera argenti et auri partibus in illis Apostolicus ille lucratus est, si sigillatim describere vellem, prius me tempus desereret, quam copia recitandi. [1118.3.5] Sed antequam terminus statutus synodum celebrandi advenisset, apud monasterium Sancti Petri, quod vocatur Clunia, ubi diligenter morabatur, egritudinis mole detentus est. [1118.3.6] Confestim se infirmitatis validae dissolutione teneri persentiens Palestrinum acciri iussit episcopum, et imponere illi tanti honoris culmen Romanae Sedis satagebat; previdebat enim se, ut fragilitatis est, corpore dissolvi. [1118.3.7] Audiens itaque episcopus ipse huiusmodi verba pontificem proferentem, [1118.3.8] "Absit", inquit, "omnino absit, ut tanti honoris ponderisque cacumen indignus ego, et infelix, suscipiam, precipue cum auxilio Dei et seculari virtute divitiarum Romana Sedes, temporibus nostris sub persecutionis flagello dedita, defendi oporteat, et muniri! [1118.3.9] Si vero meis acquiescere velitis consiliis, Viennensem archiepiscopum, virum utique religiosum, prudentisque animi et secularibus ornatum virtutibus, ad tale tantumque patrocinium eligamus. [1118.3.10] Dei namque consilio, et beati Petri meritis et viri huius solatio Romanam Sedem, sub tantae persecutionis periculo diutissime oppressam, credimus ad serenitatem triumphumque sublevari". [1118.3.11] Quid multa? Et Gelasio infirmanti pontifici, et ceteris cardinalibus aliisque omnibus episcopi sermo complacuit; nec mora, archiepiscopum illum accersiri iubent, ut dicta factis compleant et perseverent. [1118.3.12] Qui vero vocatus viribus totis renuit, seseque tanti officii culmine indignum clamitabat; sed celesti clementia ordinante, ad pontificalem infulam, Gelasio egrotante et volente, promovetur. [1118.3.13] Die vero altera adveniente, Gelasius pontifex, quarto videlicet kalendas Februarii, apud predictum monasterium feliciter ex huius mundi ergastulo migravit ad Dominum.

[1118.4.1] Protinus, consilio invento, cardinales, qui illic aderant, Petro Portuensi episcopo, quem pontifex Gelasius Romae vicarium dimiserat, et ipsius Gelasii obitum, et qualiter archiepiscopum illum in pontificem Calixtum elegerant, studiose delegaverunt. [1118.4.2] Portuensis autem episcopus, literis acceptis, super ipsius Apostolici morte, lacrimis manantibus, valde contristatus est. [1118.4.3] Illico cardinales cum eo euntes pluresque Romanorum fidelium convocans, Capitolium ascendit, ibique litteras missas ostendit, et legi precepit. [1118.4.4] Quibus lectis, una voce et concordia Dominum laudavere omnipotentem, quod eis virum prudentem et ornatum moribus in pontificem largitus est; de obitu vero Apostolici Gelasii valde turbati sunt. [1118.4.5] His ita gestis, consilii studio invento, prefatus episcopus Landulpho Beneventano antistiti, et Ugoni cardinali Beneventum regenti, clero et populo Beneventano Gelasii mortem et Calixti electionem ordinatim mittere curavit. [1118.4.6] Continuo Landulphus antistes cives, presbiterosque omnes et episcopii clericos ad Sacrum fecit vocari palatium, ut eis ordinem rei annuntiaret; quibus accitis, literas illas legi iussit, et exponi: nec mora, predicti Calixti electionem unanimiter laudantes firmaverunt. [1118.4.7] Deinde "Te Deum laudamus" canendo prorumpunt; sicque archiepiscopus ipse, et Ugo cardinalis, clericorumque turba copiosa et civium multitudo a predicto Sacro palatio usque ad episcopium cantando descendimus. [1118.4.8] Postea vero eminentiori loco antistes ille ascendens cives oratus est, ut fidelitatis manum erga Romanam Sedem perpetuo conservarent; quo facto, ad propria remeavimus.

[1119.1.1] Anno millesimo centesimo nono decimo, et primo anno pontificatus domini Calixti secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, duodecima indictione. [1119.1.2] Eodem mense Martio, predictus Beneventanus archiepiscopus videns civitatem variis predarum afflictionibus ex omni parte confundi et divastari, suaeque parrochiae ecclesias a raptoribus vexari cotidie, synodum decimo die intrante mensis eiusdem Martii celebravit; ad cuius sacri conventus presentiam Tusculanus affuit episcopus, et Ugo supranominatus cardinalis, et cardinalis alius, et Beneventanae Sedis suffraganei circiter viginti; monasteriorum abbates sex affuere. [1119.1.3] Inter cetera vero, quae in ipso conventu statuta sunt, omnes male facientes Beneventi, et disturbantes mercatores ad civitatem venientes et redeuntes, sub anathematis vinculo alligavit; conventu itaque pie et ordinate finito, unusquisque ad propria repedavit.

[1119.2.1] De guerra autem Iordanis comitis supramemorati, si vestrae placuerit caritati, et comitis Rainulphi aliquid succincte narrabo. [1119.2.2] Cumque iam, ut dictum est, Montis Militis castrum et Montis Aperti destructum fuisset, prefatus Robertus de Monte Fusco castellum aliud, quod Tufum vocatur, sepissime agressus est; qui vero, ut dominum castri et habitatores terroribus variis commoveret, bellorum machinationibus assiduis acriter expugnavit. [1119.2.3] Deinde, mortis inaudito consilio invento, rusticorum sata, et vineas silvasque igni ferroque depopulatus est; sata quidem rusticorum noviter aspersa, quod nunquam a seculo auditum est, rastris et aratris iterato volvi et divastari precepit! [1119.2.4] Dominus autem castri, Rao nomine, nec bellorum turbinibus neque tali mortifera confusione turbatus castrum illud viriliter et animose obtinuit Iordanis comitis ad fidelitatem. [1119.2.5] Preterea Iordanis comitis patruus, iam nominatus Robertus, cotidie adversus eum seditionum conventicula et minarum iacula, ut erat viperei cordis, operabatur: sepissime namque cum comite Rainulpho et Robertus de Monte Fusco de ipsius Iordanis comitis infestationibus et damnorum periculis confabulabatur. [1119.2.6] Tandem cordis sui silentia, quae iugiter meditabatur, aperiens, castellum, quod Templanum vocatur, a comite Iordano expetiit, et sic fidelis et amicus eius diebus omnibus ipse permaneret; agebat autem, quod cuidam filio suo naturali, quem diligebat, castrum illud sacramento comes ille firmaret. [1119.2.7] Comes autem haec audiens mentis afflictione, ultra quam credi potest, perculsus, valde super his mirabatur. [1119.2.8] Continuo suos omnes vocari fecit barones, et super hoc tanto et tali negotio studiose ab illis consilium perquisivit; qui vero comitis necessitates quae supererant, et Roberti illius mentis perfidiam cognoscentes, et aliter erga comitis fidelitatem converti non posse aspicientes, ut petitionibus suis usquequaque faveret, consilium tribuerunt. [1119.2.9] Ventilato itaque et firmato consilio, in presentia Landulphi archiepiscopi, et Ugonis cardinalis, aliorumque Beneventanorum et procerum, qui ad tale tantumque spectaculum convenerant, petitiones cunctas illius adimplevit; deinde, sacramento mediante, comitis Iordani fidelis et amicus effectus est. [1119.2.10] His taliter actis, centum milites pro eius servitio obtinuit: confestim, vicem redens pro acceptis, segetes omnes militum Montis Fusci depopulatus est. [1119.2.11] Contigit autem, dum die quadam Landulphus de Greca, Montis Fusci comestabulus, super castrum iam dictum nomine Tufum militum caterva stipatus tenderet, comes Iordanus occulte invigilans eos agreditur, prosternit, et duodecim milites illorum comprehendit, armis omnibus eorum acceptis; inter quos miles nomine Eternus, et Brienus captivi perducti sunt. [1119.2.12] Audiens autem Rainulphus comes fidelium suorum stragem immensam et a comite Iordano ita superari non patiens, militum fere quatringentorum copiam et peditum multitudinem congregavit; quibus congregatis, multotiens minabatur se terram comitis Iordani ingressurum et castrum aliquod eius igni ferroque consumari. [1119.2.13] Tandem, militum peditumque manu illa assumpta, Iordani comitis terram ingressus est; nam, sicut ipse sepius dixerat, non ausus est castellum illius agredi neque belli sonitum preparare sed, ut nominis sui gloria levaretur et comitem Iordanum terreret, confinia castelli, quod Pesclum nominatur, intravit; sicque, nullo concursu suorum parato, ad propria reversus est. [1119.2.14] Comes autem Iordanus, ut providi et sapientis erat ingenii, Rainulphi comitis agnoscens proterviam et huiusmodi audaciam non ex prudentum thesauris procedere, trecentorum militum caterva stipatus circa eius confinia districte morabatur; agebat quidem comitem illum non sic stulte sectari sed munitiones suas, si oporteret, viriliter contueri.

[1119.3.1] Hoc anno, quinto decimo die intrante mensis Maii, Benevantanus archiepiscopus Landulphus supramemoratus, consilio salutis invento, corpora sanctorum Martiani, Dori, Potiti et Prosperi, Felicis, Cervoli atque Stephani, quae prisco ex tempore non honeste tumba quadam iacuerant, coram omnibus propalavit. [1119.3.2] Corporibus namque illis taliter foras eductis, ex ossibus eorum duo in conspectu civium antistes prefatus poni magna cum reverentia, ut crederent, precepit. [1119.3.3] Fama igitur per civitatem ventilata, concursus magnus factus est virorum ac mulierum et cursu precipiti oblationibus ossa illa lacrimando osculabantur; quae vero ossa sanctorum indignus ego osculatus sum. [1119.3.4] Biduo autem postquam corpora illa sanctorum foras educta sunt, predictus antistes presbiteros omnes civitatis ad episcopium vocari precepit, quatenus de tantorum sanctorum laudibus agendis colloquerentur. [1119.3.5] Continuo, consilio assumpto, dedit in mandatis, ut primum presbiteri portae Summae ad episcopium iubilando cereis et lampadibus descenderent, et coram sanctorum ossibus laudes Deo et eis decantarent; secundo quidem presbiteri portae Aureae; tertio autem portae Ruffinae; quarto Forenses; quinto Civitatis Novae; postremo vero civitatis totius presbiteri et viri, quatenus una in honore Dei et sanctorum illorum aggregati Omnipotentis misericordiam invocarent, ut eorum intercessionibus delictorum veniam consequerentur. [1119.3.6] Presbiteri autem pastoris iussa audientes, sicut imperaverat, executi sunt; continuo portarum singularum sacerdotes in unum congregati sunt, et laudibus innumeris ordinatim ad sanctorum corpora descendebant. [1119.3.7] Virorum autem, et mulierum et puerorum turbam canentium, quae precedebat et quae sequebatur, cereis in altum positis et accensis, lector, si cerneres, et de tanto gaudio ultra humanum modum exultares et ex cordis profundo lacrimas rivo irriguo produceres: processionem enim insolitam cerneres, et quod a multis annorum spatiis inauditum est, Beneventana civitas ob sanctorum honorem amoremque modo est operata. [1119.3.8] Regem quidem testor celorum, quod si lingua triplicatos ederet sonos et vox incessabili plectro promeretur, tanti gaudii pondus et tantarum laudium densitatem nullo modo exarare valerem: quis unquam civium tempore isto viventium sic prorsus civitatem letari potuerit recordari? [1119.3.9] Credo vero sub beati apostoli Bartholomei, patroni civitatis, adventum ita prorsus gaudio magno civitatem impletam fuisse. [1119.3.10] Nam, ut Beneventanorum memoria per duas generationes allevaretur, abbates omnes ecclesiarum studio magno lignorum machinationes mirabili constructas artificio composuerunt. [1119.3.11] Civitatis autem Novae presbiteri, ut studiosiores prae omnibus viderentur, lignorum machinam quandam, circumquaque cereis lampadibusque immensis obductam, ad sanctorum corpora produxere; infra eam vero iuvenes cum timpanis, cum citharis tinnientibus vidimus insultantes: campanas namque et tintinnabula multa infra struem illam videbamus. [1119.3.12] Sacerdotes denique in albis vestiti cum vexillis et multo cereorum comitatu coram sanctorum ossibus decantabant. [1119.3.13] Novissime autem Alechisius archiadiaconus talem tantamque per singulas civitatis partes partiumque angulos letitiam insolitam fieri aspiciens, consilio accepto, mirabilem quandam lignorum structuram pro ecclesiae Sancti Laurentii honore, quam regebat, et totius civitatis precepit componi; illic vero artifices multos, lector, si adesses, conspiceres, ibi stolii manus operantes videres, sub quorum vero industria ad naviculae instar facta est. [1119.3.14] Qua demum peracta, super illam magni ponderis campanam, et multa alia genera metallorum vociferantia et cereos multos accensos imponi precepit; hominem namque lirizantem et tubas stridentes ad astra ibi associavit; et circa illam cornua crepitantia, timpana mirabiliter percussa, citharae variique generis modulationes tripudiabant. [1119.3.15] O qualem, lector, aspiceres insultationem, quale gaudium per totius civitatis partes cerneres, si interfuisses, quod re vera putares crederesque potius aliam vitam aliamque speciem cordis, oculi et corporis imitari. [1119.3.16] Talibus igitur et tantis modulationibus patratis, ut archidiaconi gloria attolleretur, boves ad illam structuram iniunxit, et iunctis bobus, usque ad Sancti Andreae ecclesiam perduxere. [1119.3.17] Deinde pro densitate edificiorum, quae super plateas inerat, usque ad episcopium boves illam trahere nequiverunt: continuo ad manus virorum multorum machina ipsa sic ponderata ad sanctorum corpora perducta est! [1119.3.18] Et ea perducta, archidiaconus ipse cum clericorum comitatu in albis vestito coram ossibus sanctorum vigilias cantaverunt; quibus finitis unusquisque ad propria reversi sumus. [1119.3.19] In crastinum autem predictus antistes, die videlicet decimo stante mensis Maii, cum episcopo Frequentino, et de Monte Marano et Arianensi corpora sanctorum collocavit; inter quos corpus associavit beati Ioannis, vicesimiprimi Beneventani archiepiscopi, qui triginta et tres annos, sicut titulus testabatur, in episcopatum advixit; item corpus Stephani Levitae et corpus alterius sancti, cuius nomen ignorabatur. [1119.3.20] Corpus quidem ipsius Ioannis episcopi, et Stephani Levitae et alterius sancti post predictorum inventionem sanctorum Martiani et eius sociorum inventum est iuxta altare, in quo ipsi requiescebant. [1119.3.21] Ad quorum vero venerabilem dedicationem archipresul ipse quartam partem peccatorum omnibus, qui ad sanctorum visitationem convenerant, condonavit; donavit quoque omnibus aliis, qui usque ad octavum diem apostolorum Petri et Pauli venturum, ad dedicationem hanc convenerint; item sub excommunicationis vinculis posuit omnes male facientes illis, qui ad tantorum sanctorum convenissent dedicationem.

[1119.4.1] Hoc anno, Landulphus Beneventanus archiepiscopus obiit quarta die intrante mensis Augusti, et Roffridus electus est, qui erat tunc archipresbiter.

[1119.5.1] Hoc anno, septimo die stante mensis Februarii Alferius iudex a Porta Aurea obiit.

[1120.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo Dominicae Incarnationis, et secundo anno pontificatus domini Calixti secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, tertia decima indictione. [1120.1.2] Hoc anno, mense Maio, tertio die ante festivitatem sancti Eustasii magna fluminis Caloris advenit inundatio, quam nemo viventium tempore ipso potuerit recordari.

[1120.2.1] Per iddem tempus comes Rainulphus, cuius mentionem fecimus, congregata militum peditumque caterva innumera, una cum Roberto de Monte Fusco supra predictum castellum, quod Tufum vocatur, commeavit. [1120.2.2] Continuo montem quendam munitum valde conscendunt, in quo castelli munitiones mirabiliter construentes, vallo, aggere illud circumeunt et lignorum machinas circumquaque componunt; et eo taliter munito, Tufum illud sepissime acriterque expugnabant; Rao autem, castri dominus, viriliter obviabat. [1120.2.3] Comes igitur Iordanus audiens Rainulphum comitem supra Tufum illud castelli munitiones construxisse, et horis omnibus belli apparatus fecisse, nec mora, collecta equitum peditumque manu copiosa, ad castellum, quod Montis Falconis dicitur, haud longe a Rainulphi comitis tentoriis, tetendit. [1120.2.4] Deinde cardinalem Ugonem Beneventum regentem, et Stephanum rectorem Roffridumque Beneventanum Electum arcessiri precepit; et eis advocatis, ad comitem Rainulphum illos destinavit, addens in mandatis, quod libenter a comite Rainulpho iustitiam sumeret, et ipse ei iustitiam consequeretur. [1120.2.5] Comes haec audiens pollicitus est, et accipere iustitiam et libenter sectari. [1120.2.6] Quid plura? Tufum illud dimittunt et ad pontem Sancti Valentini, magna procerum caterva glomerante, congregantur; confestim coram omnibus, data fide et accepta, treuvam a septimo die stantis mensis Maii et usque ad kalendas Septembris firmiter confirmaverunt; in qua vero treuva civitatem Beneventanam statuere.

[1120.3.1] Hoc anno, quinto die stante mensis Maii Capuani constituerunt principem Riccardum, filium Roberti principis, domini eorum, eo quod princeps ipse genitor eius infirmabatur. [1120.3.2] Et eo constituto, Capuanus archiepiscopus, convocatis episcopis aliisque viris prudentibus et Roffrido Beneventano Electo die Ascensionis Domini, quinto die ipsius Maii stante, principem illum consecravit. [1120.3.3] Octavo autem die post eiusdem filii sui consecrationem, princeps ipse genitor suus ex hoc seculo decessit. [1120.3.4] Filius autem principis illius, postquam consecratus fuit, decem dies advixit; quo defuncto, Iordanum, predicti Roberti principis fratrem, constituerunt in principatus honorem.

[1120.4.1] Hoc anno, supramemoratus papa Calixtus ab ultramontanis partibus reversus est, et nono die intrante mensis Iunii Romam ingreditur. [1120.4.2] Unde factum est, quod Petrus Portuensis episcopus, tunc vicarius, cum aliis cardinalibus Romae manentibus, aliisque clericorum turmis et viris utriusque sexus obviam pontifici illi properavit. [1120.4.3] Gaudium igitur populi Romani et letitiam si, lector, aspiceres, diceres et miratus prae gaudio tanto sub honore et triumpho pontificem quempiam Urbem ingressum non fuisse. [1120.4.4] Audiens itaque Ugo cardinalis, qui tunc Beneventanam civitatem regebat, Apostolici adventum, Romam festinus tetendit et cum illo cives complures adierunt.

[1120.5.1] Eodem anno, nono die intrante mensis Iulii Rao nomine dominus Ceppaluni mortuus est.

[1120.6.1] Hoc anno, Bernardus abbas monasterii Sanctae Sophiae tertio kalendas Augusti migravit ad Dominum; post obitum vero ipsius abbatis quaedam monachorum pars, ultimo die stante mensis Iulii, monachum quendam Ademarium nomine, abbatis Madelmi nepotem, in abbatem elegerunt. [1120.6.2] Ad cuius electionem Ioannes venerabilis decanus, Ioannes Grammaticus, vir per cuncta laudabilis, Rao sacerdos et monachus aliique monachorum sapientum non consenserunt: unde factum est, quod discordia ineffabilis inter eos habita est.

[1120.7.1] Hoc anno, dominus noster papa Calixtus, accepto consilio, Beneventum advenit, et octavo die intrante mensis Augusti civitatem ingressus est. [1120.7.2] Audiens itaque Beneventanus populus ipsius adventum longe lateque optatum extra civitatem duorum milium spatio gaudio magno repletus egrediebatur; tandem Apostolicus ipse a clericis, hebreis et monachorum turba, et a presbiteris civibusque omnibus gloria et gaudio magno suscipitur. [1120.7.3] Preterea Amalfitani omnes plateas cunctas vestibus sericis, palliisque et ornamentis pretiosis in adventu illius ornaverunt; infra ornamenta vero turribula aurea, argentea cum odoribus et cinnamomo posuerunt. [1120.7.4] Pedes namque Apostolici et habenas equi cives quatuor a ponte Leproso et usque ad portam Sancti Laurentii ducebant; deinde quatuor alii usque ad episcopium; ab episcopio autem quatuor iudices Ioannes, Persicus, Guisliccio et Landulphus usque ad Sacrum Beneventanum palatium detulerunt. [1120.7.5] In comitatu Apostolici, lector, si adesses, timpana percussa, cimbala tinnientia et liras sonantes aspiceres et re vera firmares, Apostolicum alium tali sub triumpho et gaudio ingressum non fuisse civitatem.

[1120.8.1] Diebus autem non multis decursis, complures civium, qui amici Landulphi quondam comestabuli extiterant, Apostolicum precantur, quatenus ei copiam habitandi tribueret in civitate: comestabulus vero per triennium Montem Fuscum habitaverat. [1120.8.2] Apostolicus igitur fidelium suorum precibus favens, sicut postulaverant, licentiam impendit; continuo obviam exeuntes cum Iordano comite, qui pro eo venerat, Landulphum illum civitatem introduxere.

[1120.9.1] Audiens autem Calixtus pontifex discordiam illam, quae inter fratres monasterii Sanctae Sophiae pro electione facta supradicti Ademarii regnabat, monasterium advenit, et congregatis fratribus, satis abundeque super electione tali locutus est. [1120.9.2] Tandem, cognita rei veritate, et quia electio illa canonica et regularis non valebat, a Petro Portuensi episcopo ceterisque cardinalibus, qui illuc convenerant, irrita et fracta iudicata est; confestim a pontifice Calixto confirmatur. [1120.9.3] Quid multa? Licentiam fratribus dedit ut, quem vellent, abbatem eligerent; quo facto, ad palatium Apostolicus reversus est. [1120.9.4] In crastinum autem, quarto decimo die intrante mensis Augusti, tota fratrum collectio locum capituli solitum ingreditur ibique, Spiritu Sancto mediante, de facienda electione pleniter tractavit. [1120.9.5] Interea predictus Ioannes venerabilis decanus personam fratris ad tantum ferendum pondus idoneam elegit, et fratribus in unum congregatis eam patefecit; denique unumquemque interrogavit, si persona ipsa eis complaceret; at ipsi una voce, una concordia dignam fore clamavere. [1120.9.6] Fratres vero ipsi numero fere quinquaginta convenerant, et clamantibus illis, personam illam Ioannis quidem Grammatici, virum prudentem, ornatum moribus, comprehendunt et eum invitum et renuentem iubilando cathedram supersedere fecerunt; ipse autem indignum, infelicem se coram nobis omnibus clamitabat. [1120.9.7] Deinde actio venerabilis sacra: et monachus virgam in manu eius pastoralem posuit, et eum ad locum abbatis in capitulo statuerunt; continuo decanus primum, postea fratres omnes pedibus eius, ut moris est, advolvuntur et unicuique pacis osculum ipse donavit. [1120.9.8] Electo autem eo, nuntium Calixto pontifici dirigit congregatio, significans Ioannem Grammaticum electum fuisse; audiens igitur Apostolicus, quod regulariter electio illa fieret, complacuit ei, et confirmavit. [1120.9.9] Diebus autem non multis excursis, predictus pontifex Calixtus monasterium Sanctae Sophiae advenit, et inter Missarum solemnia quarto decimo kalendas Septembris prefatum Ioannem Grammaticum, quem congregatio monasterii elegerat in abbatem, consecravit. [1120.9.10] Die vero ipsius consecrationis dedicatio altaris Beati Mercurii celebratur in Sancta Sophia.

[1120.10.1] Diebus autem non multis elapsis, prius ad predicti Roffridi electionem pontifex Calixtus inducias posuit, ut ad constitutum tempus ieiunii, mensis quidem Septembris, consecraretur; cumque ad id ventum est, magno cum honore et diligentia eum in Sacro Beneventano palatio presbiterum statuit. [1120.10.2] In crastinum autem, die dominico, coram episcopis decem numero, Sedis Beneventanae suffraganeis, illum ad pontificalem infulam sublimavit; inter quos venerabilis Ioannes monasterii Sanctae Sophiae abbas affuit; die vero consecrationis ipsius festivitas sancti Ianuarii celebratur.

[1120.11.1] Hoc anno, biduo post consecrationem predicti archiepiscopi Roffridi Calixtus pontifex, consilio accepto, deposuit Stephanum, qui tunc rector fuerat, et ordinavit rectorem Rossemannum diaconum, filium Rossemanni monachi.

[1121.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo primo Dominicae Incarnationis, et tertio anno pontificatus domini Calixti secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, quartae indictionis. [1121.1.2] Hoc anno, domina Labinia, abbatissa monasterii Sanctae Mariae a Porta Summa, infirmitate valida detenta est. [1121.1.3] Videns itaque se ad mortis transitum tendere, consilio accepto, cunctas ancillas Dei sorores suas vocari precepit; quibus vocatis, ita eas alloquitur: [1121.1.4] "Credo vestram non latere prudentiam, sorores carissimae, quantum erga monasterium istud et vestram caritatem laborem perpessa sum. [1121.1.5] Unde, Deo favente et vestris orationibus succedentibus, status monasterii huius enituit et ad perfectionis culmen attinxit. [1121.1.6] Nunc autem, sicut conspicitis, validae infirmitatis periculo teneor et certa sum ab hoc corpore cito dissolvi: familiaritatem igitur vestram suppliciter postulo, quatenus petitionibus meis faveatis; presertim cum, Deo teste, nihil preter monasterii proficuum a vobis petiero. [1121.1.7] Previdi enim corde post meum decessum, discordiam electionis oriundam et monasterii causas ad detrimentum pervenire; unde, si vestrae placuerit caritati, vivente me, discidium hoc auferatur et personam, quam dixero, abbatissam statuamus". [1121.1.8] Quid plura? Bethleem, filiam Girardi comitis de Grecis, patefecit; audita itaque persona eis complacuit, et studium electionis laudaverunt. [1121.1.9] His actis, predicta domina Labinia abbatissa migravit ad Dominum; continuo Roffridum Beneventanum archiepiscopum et Rachisium Sancti Modesti abbatem arcessiri iubent, ut factum illud firmarent et statuerent; qui vero petitionibus earum faventes factum illud firmaverunt. [1121.1.10] Diebus autem non multis elapsis, archiepiscopus ipse monasterium advenit et abbatissam illam secundum ordinem regulae nobis et multis aliis viris consecravit aspicientibus; ad cuius sacrationem Ioannes venerabilis abbas Sanctae Sophiae et predictus Rachisius abbas Sancti Modesti convenerunt, quarto die intrante mensis Aprilis.

[1121.2.1] Hoc anno, octavo decimo kalendas Iunii Robertus de Monte Fusco a Rogerio, filio Trogisii, et fratribus suis apud Beneventum gladiis, heu miser, maceratus est: quem si, lector, aspiceres, capite orribiliter ceso membrisque eius divisis et per partes diffusis, miseratione motus lacrimarum fontem super eo produceres et de tali tantoque homicidio mirareris! [1121.2.2] Predictus autem Ioannes monasterii Sanctae Sophiae abbas venerabilis cum quibusdam fratribus ad cadaver illud properavit, et eo viso, mirabiliter orruit mirabiliusque lacrimatus est; nec mora, illum taliter cruentatum ad monasterium perduci precepit, quem iuxta ritum Christianorum occisorum sepellierunt. [1121.2.3] Confestim comes Iordanus Montem Fuscum properavit, et pactis intervenientibus, suae castellum illud obtinuit potestati.

[1121.3.1] Eodem anno, supradictus pontifex Calixtus, exercitu congregato, super civitatem nomine Sutrim tetendit: Gregorius autem ille, quem predictus rex in pontificem statuerat, civitatem ipsam obtinebat. [1121.3.2] Quid longius morer? Viribus sumptis, civitatem illam comprehenderunt et Gregorium illum turpissime, ultra quam credi potest, iniuriis afflictum ligaverunt; deinde illum super camelo imponentes Romam taliter captivum et vestibus propriis exutum perduxere, nono kalendas Maias. [1121.3.3] Pontifex igitur Calixtus Deo et Petro apostolo gratias agens, gaudio magno repletus Urbem triumphans ingressus est; deinde, consilio invento, ad monasterium Sanctae Trinitatis, quod Cava dicitur, illum delegavit.

[1121.4.1] His ita peractis, predictus pontifex Calixtus, consilio invento, Salernum ivit, quinto die intrante mensis Septembris, ut pacis firmamentum cum duce Guidelmo et Rogerio comite confirmaret.

[1121.5.1] Hoc anno, quarto kalendas Septembris archiepiscopus Salernitanus, nomine Alfanus, defunctus est; quo defuncto, Calixtus supramemoratus pontifex Romualdum diaconum cardinalem archiepiscopum Salerni consecravit, mense Septembris mediante.

[1121.6.1] Hoc anno, Robertus Sclavus obiit decimo die stante mensis Decembris, et Rachisius abbas Sancti Modesti; ad cuius obitum Ioannes venerabilis abbas monasterii Sanctae Sophiae cum quibusdam fratribus properavit. [1121.6.2] Continuo cadaver eius ex more paratum ad monasterium sepelliendum perduxit; deinde, peractis exequiis, in tumba quadam marmorea positum est.

[1121.7.1] Aliud quoque, si placuerit, explicabo. [1121.7.2] Septima namque die kalendarum Martiarum Agnes, abbatissa monasterii Sancti Petri Apostoli, quod situm est infra civitatem Beneventanam, in Sacro Beneventano palatio ascendit et super Bethleem, abbatissam monasterii Sanctae Mariae, quod est constructum ad portam Summam conquesta est, videlicet quod contra voluntatem suam abbatissa effecta esset de predicto monasterio Sanctae Mariae, affirmans quidem monasterium illud suae ditioni positum et monasterio Beati Petri subditum esse. [1121.7.3] Apostolicus autem hoc audiens predictam Bethleem vocari precepit, ut iustitiam ex hoc consequeretur. [1121.7.4] Continuo adveniens querimonias audivit et per advocatos suos respondit, se dictis illius fidem dare non debere, nisi rationibus scriptis, quae dixerat, probaret. [1121.7.5] Tunc Apostolicus, quia valde infirmabatur, curiam in conspectu suo servare non poterat: Divitio Tusculano episcopo, et Grisocono cancellario, Roberto Pariensi et aliis cardinalibus precepit, ut super hoc negotio iudices existerent et discordiam utriusque monasterii, rationibus cognitis, sedarent; quod et factum est. [1121.7.6] His ita decursis, prefata Agnes abbatissa per advocatum suum ostendit privilegium quoddam, per quod Leoprand, olim dux civitatis Beneventanae, concessit et tradidit predictam ecclesiam Sanctae Mariae cum omnibus suis pertinentiis sub iure et dominio predicti monasterii Sancti Petri Apostoli. [1121.7.7] 0stendit item privilegia, quibus Pandulphus princeps et eius successores confirmaverant eandem ecclesiam Sanctae Mariae sub potestate iam dicti monasterii Beati Petri; iterum protulit alia privilegia et munimina ipsius, monasterio pertinentia. [1121.7.8] Ad haec iam dicta Bethleem, abbatissa monasterii Sanctae Mariae, per advocatum suum produxit in medium cartas et instrumenta eiusdem, monasterio pertinentia, in quibus continebatur, a quinquaginta annis iam preteritis et usque ad presens abbatissam continuatim in monasterio Sanctae Mariae prefuisse; ex quibus prior fuerat Labinia nomine; secunda Sicelgarda, et aliae, quarum nomina in earum instrumentis legebantur. [1121.7.9] Nos autem memoriae ducimus ex moderno tempore abbatissam Labiniam eidem monasterio secundam prefuisse. [1121.7.10] Similiter in ipsis muniminibus legebatur, prepositas ipsi monasterio per se causas et negotia et prefuisse et egisse. [1121.7.11] Ostensis itaque ab utraque parte privilegiis et muniminibus illis, et lectis, predicti cardinales, iudices dati, in partem euntes super auditis querimoniis sententiam protulerunt. [1121.7.12] Ventilata igitur sententia ex communi consulto, domino papae Calixto eam intimavere, ut ipse, quam invenerant, sententiam confirmaret; Calixtus autem pontifex, nec mora, dicta eorum et confirmavit et fidem attribuit. [1121.7.13] Et sententia talis fuit: videlicet ut predictum monasterium Sanctae Mariae amodo et perpetuo propriam habeat abbatissam, a Romano quidem pontifice consecrandam, ita ut sororum congregatio apud iddem monasterium Sanctae Mariae degentium potestatem habeat eligendi abbatissam, qualem voluerit, salvo tamen censu, quem pars ipsius monasterii persolvat annualiter ad predictum monasterium Sancti Petri, quatuor oblatas scilicet, et duos cereos in Nativitate Domini, in Resurrectione totidem, in Assumptione beatae Mariae totidem. [1121.7.14] Super etiam sententiam ipsam Apostolicus ipse scribi precepit et a cunctis prefatis cardinalibus constitutis super hoc iudicibus testari mandavit; in quo vero libello iudicii ipse pontifex manu propria se subscripsit. [1121.7.15] Confirmata itaque et sic roborata tali sententia, predictae Bethleem venerabili abbatissae illam delegavit, talibus et tantis ornatam cardinalium testimoniis, quatenus amodo et perpetuis temporibus pars monasterii ipsius quieta permaneat et sine aliqua a parte Beati Petri perturbatione vel molestia consistat. [1121.7.16] Preterea, privilegio signato, confirmavit iddem monasterium Sanctae Mariae cum omnibus possessionibus ei pertinentibus, quatenus omni tempore inviolatum permaneat et sine cuiuslibet contrarietate vigorem obtineat.

[1122.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo secundo Dominicae Incarnationis, et quarto anno pontificatus predicti domini Calixti secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, quinta decima indictione. [1122.1.2] Hoc anno, dux Guidelmus, filius Rogerii ducis, ad Rogerium comitem, filium Rogerii comitis Siculorum, descendit, conquerens de Iordano comite Arianensi, ut et auxilii manum et virtutis militum et divitiarum ei largiretur, quatenus eius auxilio de Iordano comite ultionem perciperet. [1122.1.3] Cumque dux ipse ad comitem illum applicuisset, precibus multis lacrimisque taliter exorsus est: [1122.1.4] "Ad vestram, comes egregie, descendi potentiam, tum pro consanguinitatis vigore, tum pro divitiarum tuarum magnitudine, de Iordano comite querimoniam facturus et suppliciter postulans, ut vestro vallatus auxilio super illo ulciscar. [1122.1.5] Cumque die quadam ego civitatem Nuscum intrarem, en comes ille Iordanus militum suorum caterva stipatus ante portam ipsius civitatis advenit, et contumelias multas et convicia mihi inferens minatus est, quia: [1122.1.6] "Mantellum tuum ego curtabo!" [1122.1.7] Deinde civitatem ipsam Nuscum circumquaque perlustrans omnino depredatus est; ego vero, quia prevalere in eum non poteram, invitus sustinui et diem rogavi ultionis; et his actis, comes ille horis omnibus multis variisque afflictionibus nos dehonestabat". [1122.1.8] Quid multa? Medietatem suam Palormitanae civitatis, et Messanae et totius Calabriae dux ille eidem comiti concessit, ut ei super his omnibus auxilium largiretur; continuo sexcentos milites et quingentas uncias auri ei largitus est. [1122.1.9] Nec mora, dux ille adveniens terram comitis Iordani agrediens, die sancti Ioannis Baptistae castrum Rosetum et alia multa ei abstulit; inde procedens, in festivitate sanctorum Ioannis et Pauli castellum Montis Iovis insiliens igne ferroque illud consummavit, et quinquaginta milites ibi comprehendens arma eorum et spolia secum gaudens deportavit. [1122.1.10] Et inde procedens castellum Apicis, ubi comes ille morabatur, obsedit; ad ducis namque auxilium Crescentius cardinalis, tunc rector Beneventanus, cum Beneventanorum cetu festinavit. [1122.1.11] Quid multis? Comitem illum et castrum Apicis suae obtinuit potestati; comes itaque Iordanus ducis pedibus, sicut ipsi vidimus qui aderamus, prostratus misericordiam ei postulavit. [1122.1.12] Dux autem precibus multis coactus, precipue comitis Rainulphi, qui aderat, liberum eum et, ubi vellet, abire permisit; qui vero comes Montem Fuscum properavit. [1122.1.13] Et his actis, civitatem Ariani et totius sui comitatus confinia suae submisit potestati. [1122.1.14] Cumque comes ille Iordanus Montem Fuscum ascendisset, dies quindecim ibi moratus est; continuo Landulphus de Greca, eius adversarius, conspiratione firmata, eum de Monte Fusco eiecit; qui taliter eiectus castrum Morconis adivit, ibique per annum habitavit. [1122.1.15] Quibus ita patratis, dux ipse Montem Corvinum, Salerni proximum, obsedit; Fulco itaque, dominus castri illius, quia resistere non poterat, castellum illud ducis submisit potestati. [1122.1.16] Eodem tempore, Riccardus, filius Guarini de Frumari, a villanis suis trucidatus est; audiens autem dux prenominatus taliter Riccardum illum trucidatum fuisse, congregato exercitu, Montem Vicum festinavit, et inauditam de homicidis illis accepit ultionem, et castellum illud igne ferroque consummavit, et duos presbiteros, qui ad mortem illius consenserant, laqueo suspendit. [1122.1.17] His aliisque negotiis ita decursis, dux ille milites, quos a comite Rogerio acceperat, ei remisit. [1122.1.18] Cumque, sicut prediximus, Iordanus comes exheredatus fuisset, consilio Ugonis Infantis, et Raonis de Boscone et Raonis de Fraineta invento, castellum Paludis comprehendit; audiens autem dux prenominatus castellum illud captum fuisse, exercitu aggregato, castrum illud obsedit mensibus tribus. [1122.1.19] Tandem dux ille videns, quia sic cito capi non poterat, principem Iordanum Capuanorum rogavit, ut ei auxilium preberet, et pro auxilio offerendo castellum Apicis et Acernum ei largitur; continuo princeps ipse, congregato exercitu, super Apicis castrum advenit et ex hac parte in planitie castrametatus est. [1122.1.20] Preterea dux ipse Beneventanis mandavit, ut neque sibi neque comiti Iordano auxiliarentur, et daret eis, et concederet totas fidantias et pensiones, quae a castello Fenuculo et usque ad castellum Montis Fusci exibant de hereditatibus Beneventanorum; quod Beneventanis complacuit et sic, pactis firmatis, iuratum est ab utraque parte. [1122.1.21] Cumque comes ille Iordanus taliter se coactum aspiciens, in manus predicti principis se et castellum Paludis submisit; et ipse cum suis predictis consociis inde exeuntes ad propria reversi sunt; comes vero Iordanus castrum Morconis ingressus est; et sic, pace firmata, princeps ipse Capuam revertens, temporibus multis castrum Apicis et Acernum obtinuit. [1122.1.22] Deinde dux ille super castrum Morcone milites et peditum catervas opposuit, cogitans et comitem et castellum illud suae obtinere ditioni; quod facere minime potuit. [1122.1.23] Deinde dux prefatus Salernum adivit et de multis variisque sudoribus, quos perpessus fuerat, requiem adeptus est; sicque usque ad diem obitus sui terra sui ducatus a bellorum turbinibus siluit et quievit.

[1122.2.1] Et ipso anno, duodecimo die intrante mensis Augusti, copia piscium in Caloris flumine apparuit, ita quod mulieres et viri manibus tantum sine retibus capiebant.

[1123.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo tertio Dominicae Incarnationis, et quinto anno pontificatus domini Calixti secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, prima indictione. [1123.1.2] Supradictus Calixtus pontifex, consilio salutis accepto, ultramontanos omnes fere episcopos, et archiepiscopos et abbates et totius, ut ita dicam, Italiae et ecclesiarum pastores arcessiri precepit quatenus, sancta synodali confabulatione firmata, pactum cum imperatore Henrico positum perpetuo confirmaret; ad cuius sacri conventus presentiam Roffridus Beneventanus antistes honeste properavit. [1123.1.3] Ordinato itaque concilio tali et tanto, Apostolicus ipse sacramenti privilegium, quod predictus imperator constituerat, pacis, in conspectu omnium qui convenerant, adduci et legi precepit: continuo ab omnibus confirmatum est, et commendatum. [1123.1.4] Inter cetera vero, quae ibi statuta sunt, treuvam Dei tenendam posuerunt; item vinculis anathematis alligavit Apostolicus ipse, si quis Beneventanam civitatem ex Beati Petri potestate auferre tentaret; et multa alia quae huic opusculo affigere longum visum nobis est, excogitans quidem fastidio addere, et libello tali universa componere: alias vero scripta omnia, et notata, invenietis. [1123.1.5] Audivimus autem, et quod re vera comperimus, tale tantumque pacis firmamentum infra Romanam urbem temporibus predicti Apostolici advenisse, quod nemo civium vel alienigena arma, sicut consueverat, ferre ausus erat. [1123.1.6] Et concilio celebrato, Beneventum venit predictus Apostolicus Calixtus, et quaedam negotia Beneventanorum tractavit.

[1123.2.1] Eodem anno, Landulphus de Greca supranominatus, duodecimo kalendas Decembris obiit et ad ecclesiam suam Sancti Maximi sepultus est.

[1123.3.1] Cumque predictus pontifex Calixtus Beneventum venisset, vocari fecit prefatum Roffridum archiepiscopum, ut audiret quorumdam civium accusationes, quae ei inferebantur: accusatus enim fuerat, quod simoniace archiepiscopatus honorem accepisset. [1123.3.2] Tunc presul ipse, vocatis quibusdam suffraganeis suis et presbiteris civitatis, Sacrum ascendit palatium, et accusatoribus auditis, inducias postulavit, et acceptis induciis, respondit: [1123.3.3] "Paratus, pater sanctissime, iuxta canonica instituta ab his purgari accusationibus et vestram sequi iussionem". [1123.3.4] Tandem iuravit ipse primum cum duobus episcopis et tribus presbiteris, simoniace non fuisse ingressum.

[1124.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo quarto Dominicae Incarnationis, et sexto anno pontificatus domini Calixti papae. [1124.1.2] Hoc anno, prefatus Roffridus Beneventanus antistes, consilio accepto, corpus sanctissimi patris nostri Barbati Beneventani presulis ex altaris tumba, qua per multa annorum curricula quieverat, abstraxit; altare vero illud non honeste, prout decebat, habebatur, precipue quia structura novi episcopii loco ipsius altaris producebatur: iccirco inde amoveri iuxta fabricae sententiam oportebat. [1124.1.3] Archiepiscopus itaque prenominatus episcopos duos suos suffraganeos vocari precepit, quatenus eorum consilio et auxilio talis tantusque copiosus thesaurus inveniretur. [1124.1.4] Continuo, quibusdam civibus advocatis et clero, medio noctis silentio archiapresul Roffridus ecclesiam ingrediens ad altare superius nominatum adivit, et coram omnibus episcoporum solacio illud confregit; et altare fracto,reliquiae sanctorum, quorum nomina nesciuntur, inventae sunt. [1124.1.5] Quibus eductis, in altum fodi precipitur, ut diu desideratum pignus prefati corporis videretur; nec mora, lapis quidam pretiosus invenitur ex omni parte acriter miroque laboris opere conclusus, quem vectes ferrei sustentabant; et eo invento, letitia eos invasit immensa, qui ad tollendum lapidem viribus omnibus conabantur; sed quia fortiter ob duritiem operis tenebatur, lapis ille et assensu omnium frustatim confringitur. [1124.1.6] Quo sublevato, divina gratia favente, beatissimi Barbati corpus inventum est! [1124.1.7] Prefatus itaque antistes primum omnium locum ingreditur et ossa cineremque advolvens, gaudio magno laudibusque sonantibus, ad medium propalavit. [1124.1.8] O quale gaudium, lector, aspiceres, et alacritatem, cum longe margaritas optatas temporibus nostris invenimus! [1124.1.9] Ossibus autem collectis, ad altare Sancti Sebastiani, cantantibus hymnis, producuntur. [1124.1.10] Mane autem facto, tota civitas catervatim prorupit, et Deum omnium conditorem laudabant, qui eis tale tantumque beati corpus Barbati largiri dignatus est; de ossibus namque ipsius vidimus quaedam, et osculati sumus. [1124.1.11] Quibus ita peractis, precepit archiepiscopus, ut primum presbiteri portae Summae, et clerici simul cum laicis ad episcopium descenderent, et coram sacratissimo Barbati corpore vigilias celebrarent. [1124.1.12] Confestim ex iussu archipresulis sacerdotes conveniunt, et cereis lampadibusque accensis, simulque magno laicorum comitatu utriusque sexus et etatis iubilando descendimus; sicque unaquaeque civitatis porta diebus singulis usque ad octavum diem peregit. [1124.1.13] Die itaque octavo adveniente, pridie kalendas Iunii, sub altare lapideo corpus beati Barbati prefatus archiepiscopus, duobus secum episcopis adhibitis, locavit; et eo taliter locato, altare in honore beati Barbati dedicavit; ad cuius dedicationis solemnitatem turba multa civitatis convenit, quatenus delictis eorum Deus omnipotens indulgeret. [1124.1.14] Archiepiscopus itaque iam fatus loco eminentiori ascendens, ut videre et videri ab omnibus possit, peccatorum partem, divina favente clementia, condonavit; donavit iddem aliis omnibus, qui usque ad octavum diem festivitatis sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad dedicationem illam devote concurrunt.

[1124.2.1] De miraculis autem, quae ob predicti patris nostri Barbati merita honoremque Iesus Christus, humani generis amator, nobis omnibus aspicientibus, ostendere dignatus est, licet sermone inculto paternitati vestrae explicabo. [1124.2.2] Cumque, sicut supra scriptum est, beati corpus venerabile in conspectu omnium ad altare Sancti Sebastiani per dies octo teneretur, vir quidam, Ioannes Sutor vocabulo, episcopium ingreditur et ante sanctissimi Barbati corpus terratenus, lacrimis rigantibus, prosternitur; qui continuo a clero populoque astante, qua de causa defleret, interrogatur; et ille cuncta, quae acciderant, e vestigio patefecit: [1124.2.3] "Dum ego noctis silentio in stratu quiescerem meo, corporis somno debito soporatus, en adest ante oculos vir quidam canitie venerandus, vestimentis indutus dealbatis, qui vero paulatim accedens stratui meo appropinquavit: [1124.2.4] "Quare", inquit, "cum ceteris ad vigilias canandas coram ossibus preterito die non advenisti meis? ". [1124.2.5] Et ego: "Pater, quoniam dolore gravi brachium meum cum dextera tenebatur; sex etenim mensium spatio miser ego tali langore perturbor". [1124.2.6] Addidi quoque: "Dicito mihi, quo nomine, pater, vocaris?". [1124.2.7] Et ille: "Barbatus", ait, "Beneventanae quondam civitatis episcopus". [1124.2.8] Subiunxit item: "Brachium et manum ipsam cito mihi ostendas!". [1124.2.9] Tandem ego, quia dolore torquebar, non citissime manum extendi; extensam tamen tetigit eam, et ita cursu rapido dolor ille dilabitur, ac si nunquam manum cum brachio dolor ille tenuisset. [1124.2.10] Protinus, mane facto, surrexi et sanitatem cito exortam mirabar; adveni itaque gratias et laudes creatori omnium Deo et Barbato sanctissimo presuli, cuius meritis evasi, rediturus". [1124.2.11] His ita narratis, tintinnabula omnia episcopii pulsari iubentur, ut civitatis populus ad audiendum videndumque tale tantumque miraculum convenirent: prorupit continuo tota fere civitas, et medicorum omnium medicum gloriosiorem benedicendo laudavimus. [1124.2.12] Manum illius cum brachio curatam scriptor ego palpavi; vicini namque illius testabantur, quod tempore longo eum infirmari cognovissent; quo viso, ad propria letitia referti reversi sumus.

[1124.3.1] Aliud quoque miraculum, quod redemptor generis humani Christus Iesus diebus ipsis operatus est, ad prefati patris nostri Barbati gloriam enarrabo. [1124.3.2] Rusticus quidam, de castello Montis Fusci habitator, talis tantique viri famam sanctitatis audiens Beneventum venit, qui per longa annorum curricula, nervis cruris pedisque arefactis, claudicaverat; tenebatur quidem iugiter dolore terribili, et quasi pede ad clunes ligato, miser ille horis omnibus cruciabatur. [1124.3.3] Continuo ante basilicam prosternitur Sancti Barbati, redemptorem omnium Deum efflagitans, quatenus ei pristinam restitueret sanitatem; et eo taliter orante, soporis gravitate arripitur, et ceu semivivus noctis unius spatio ibi moratus est. [1124.3.4] Noctis igitur ipsius silentio, en adest vir quidam etate senili productus, canitie veneranda locupletatus qui, sicut ex eius lingua audivimus, eum taliter expergefactus est: [1124.3.5] "Surge", ait, "festinus, et propera altare nomine meo consecratum exquirens ibique, favente Salvatoris clementia, sanitatis gaudia longe lateque optatae consequeris". [1124.3.6] Et ille: "Quis es", inquit, "qui mihi tantum thesauri pondus promittis?". [1124.3.7] "Barbatus", ait, "Beneventanae civitatis episcopus". [1124.3.8] Confestim claudus ille audaciam sumens loquendi, "Non possum" ait, "infelix ego sic pergere; videsne, qualiter pede siccato cruciatus hic ego permaneo? [1124.3.9] Tuae namque sanctitatis famam persentiens cursu rapido asello supersedens adveni, ut tuis intercessionibus salutis optatae letitiam adipiscar". [1124.3.10] Nec mora, pater ille Barbatus manum extendens pedem aridum et tibiam tangit, inquiens: [1124.3.11] "Festina celeriter, et sanitate accepta, ante altare prosternito!". [1124.3.12] His auditis, surrexit sanus, fuerat qui claudus, et alta voce Deum laudat, per quem sibi dona salutis talia donantur, per quem sibi gaudia dantur; et mane facto, ecclesiam ingreditur Deo et patri Barbato gratiarum actiones rediturus. [1124.3.13] Narrat itaque, qui claudus fuerat, e vestigio cuncta, quae sibi acciderant, populo advenienti, et qualiter longo ex tempore claudicaverat, nervis contractis; fatetur etiam prefatum episcopum Barbatum sibi apparuisse et eius interventu sanitatem accepisse desideratam. [1124.3.14] Fragor interea tanti miraculi civitatis partes partiumque angulos invadit et catervatim ad videndum hominem cives properaverunt; quo viso, Factorem omnium laudantes ad propria remeavimus. [1124.3.15] Diebus autem non multis elapsis, mulier quaedam manus arridas nervosque obductos ferens ad beneficia presulis Barbati accucurrit; quae coram altaris presentia accubuit, et lacrimis manantibus, Salvatoris misericordiam invocabat. [1124.3.16] Lacrimas autem eius omnipotens Dominus ex alto aspiciens et confessoris sui Barbati gloriam ostendere volens, qualis quantique apud eum triumphi consistit coram omnibus, qui convenerant, manus sic arefactas cepit mulier illa ad celum erigere. [1124.3.17] Deinde voce clara prorupit, sanitatis auxilium in manibus et nervis circumflexis sensisse: digitos re vera curvatos aperuit et compages digitorum omnium, gratia divina favente, solutae sunt. [1124.3.18] Ad haec populus fere totus festinat et celorum regem patremque nostrum Barbatum benedicendo magnificavimus.

[1124.4.1] Hoc anno, tanta fuit fertilitas vini quod, nobis et multis aliis videntibus, centum saumae pro triginta denariis vendebantur.

[1124.5.1] Et eodem anno, supramemoratus papa Calixtus duodecimo die intrante mensis Decembris migravit; post cuius obitum cardinales omnes Ostiensem episcopum, nomine Lambertum, in pontificem Honorium elegerunt; qui vero Calixtus annis quinque et mensibus novem pontificatus cathedram gubernavit. [1124.5.2] Continuo Honorius ipse pontifex ordinatus, Petrum presbiterum cardinalem rectorem apud Beneventum delegavit.

[1125.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo quinto Dominicae Incarnationis, et primo anno pontificatus domini Honorii, mense Martio, tertia indictione. [1125.1.2] Hoc anno, undecima nocte mensis Octobris adveniente, novum terribileque Beneventi advenit prodigium et, ut audivimus, per civitates alias et oppida civitati Beneventanae contigua. [1125.1.3] Nocte siquidem illa, nobis omnibus sopori debito incumbentibus, terremotus subito factus est inauditus, ita quod universi nos exterriti mortem expectabamus. [1125.1.4] Continuo civitatis populus expergefactus lacrimis singultibusque exestuans ad episcopium festinavit; alii quidem civium ad monasterium Sanctae Sophiae Deum precaturi, salvatorem omnium, festinavimus. [1125.1.5] Terremotus vero sic terribiliter accidit, quod turres, palatia et universa civitatis edificia concussa tremabant; terra quoque et saxa a tanti tremoris formidine in duas partes scissa sunt; muri quoque civitatis ruentes domos quorumdam terratenus prostraverunt: regem vero testamur eternum, terram sub pedibus cerneres labefactari! [1125.1.6] Quid dicam? Terremotu tanto stupefacti et prae timore insolito arescentes ad ima descendere cogitabamus; sicque usque ad solis ortum locis sanctorum gemitibus lacrimisque adherentes fletibus multis precabamur Dominum, corporum et animarum salubrem medicum, ut pietatis viscera nobis indignis largiretur. [1125.1.7] Tertio, ut ferebant, et quarto terremotum illum accidisse nocte illa affirmabant; die vero insecuta circa meridiem, en adest iterato terremotus concutiens, quod si, lector, adesses, oculata fide universa civitatis edificia tremere et palpitare videres! [1125.1.8] Prefatus igitur pontifex Honorius, qui tunc apud Sacrum palatium Beneventanum morabatur, tanti terremotus concussionem nocte illa persentiens cameram egreditur, et Sancti Ioannis basilicam properavit; continuo terratenus prosternitur et coram altare salvatoris Dei misericordiam, lacrimis irrigantibus, invocavit. [1125.1.9] Mira res, et omnibus inaudita viventibus, quae nusquam temporibus istis, et a quibus recordari potuerit, sic evidenter accidisset! [1125.1.10] Nocte siquidem semel terremotus concussionem advenisse complures memoriae ducimus et firmamus: nunc vero die noctuque sepissime ad quindecim usque dies terremotus tempestas perduravit. [1125.1.11] Ex cuius terremotus formidine cives stupefacti ad episcopium et ad ecclesiam Sancti Leonis Papae cum letaniis et magno lacrimarum singultu viri, et mulieres parvuli quoque clamantes ad Dominum festinarunt; quin etiam prefatus pontifex Honorius, cardinalibus vocatis, nudis pedibus magnas super hoc ad Deum lacrimosas preces effudit.

[1126.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo sexto Dominicae Incarnationis, mense Martio, quarta indictione. [1126.1.2] Hoc anno, imperator Henricus obiit.

[1127.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo septimo Dominicae Incarnationis. [1127.1.2] Hoc anno, dux prenominatus Guidelmus septimo kalendas Augusti mortuus est. [1127.1.3] Continuo uxor eius crines suos, quos pulcros et suaves nutrierat, coram omnibus, qui aderant, totondit, et lacrimis manantibus vocibusque ad astra levatis, super ducis defuncti pectus proiecit. [1127.1.4] Nec mora, totius civitatis Salernitanae partes obitus ducis fama perculsit et sic catervatim cursu precipiti populus omnis ad palatium properavit, cupiens ducis illius defuncti cadaver aspicere; et eo viso, humilitatis eius, et pietatis, reminiscentes, crinibus genisque evulsis, patrem eorum et dominum mirabiliter invocabant. [1127.1.5] Confestim archiepiscopus civitatis, clero accito, ad deferendum corpus adivit; et eo in feretro gloriose imposito, quatuor eius, quos dilexerat, equos, ante feretrum usque ad episcopium Sancti Matthei duxerunt; similiter quatuor aurea vexilla coram eo imposuerunt. [1127.1.6] Lector itaque, si adesses, utriusque sexus populum deflentem aspiceres et miratus firmares ducem aliquem vel imperatorem tali sub mestitia nunquam sepultum fuisse. [1127.1.7] Exequiis igitur ex more celebratis, in tumba pretiose patrata ducem illum sepellierunt.

[1127.2.1] Cumque ducis illius mortem fama per totius Apuliae partes ventilaret, comes prenominatus Iordanus, qui a duce illo exheredatus fuerat, auxilio militum arrepto, Montem Fuscum ascendit die videlicet sepulturae prefati ducis, et quia ibi complures amicos habuerat, comes ille Montem Fuscum obtinuit. [1127.2.2] Deinde totius sui comitatus comprehendit civitates et oppida, et sic in integrum lucratur, quod perdiderat. [1127.2.3] Diebus preterea quindecim evolutis, Robertus, filius Riccardi, comitem prefatum precatur, ut in eius subveniret auxilio, quatenus civitatem Florentinum capere potuisset; comes itaque Iordanus, ut erat ardentis animi, nec mora, militibus sumptis, festinavit. [1127.2.4] Continuo, tubis sonantibus, civitas illa ex omni parte agreditur, et comes ille ad portam quamdam insiliens ingredi satagebat; custodes autem turris tantam aspicientes audaciam ceperunt lapidibus gladiisque obsistere. [1127.2.5] Tandem, divino iuducio superveniente, comes ille sub lapidum densitate oppressus, vitam et totius sui comitatus amplitudinem, quam acquisierat, infelici morte amisit.

[1127.3.1] Cumque comes Rogerius Siculorum mortem ducis Guidelmi agnovit, navigiis septem paratis, in armis siquidem et omnibus necessariis Salernum advenit, et diebus ibi decem commoratus est, nolens re vera de navi descendere, sed nocte dieque in navigio persistens cives vocari fecit Salernitanos et archiepiscopum eorum Romualdum, et eis iuxta litus omnibus convenientibus, taliter comes ille Rogerius exorsus est: [1127.3.2] "Domini et fratres, sicut vestra novit sagacitas, Robertus Guiscardus, dux olim bonae memoriae, patruus meus, civitatem hanc, quam modo vestra tenet prudentia, in vigore animi et prudentia multa expugnans, acquisivit; deinde post eius decessum Rogerius dux, eius filius, consobrinus noster, pacifice tenuit cum vestra prosperitate; inde dux Guidelmus, heres eius et filius, usque in presentiarum viriliter dominatus est; nunc vero, iudicio Dei adveniente, dux ipse Guidelmus sine filio mortuus est. [1127.3.3] Ego itaque, qui ex eius progenie productus sum, si vestrae placuerit nobilitati, vestram imploro civilitatem, quatenus consilium habeatis et me preter quemlibet alium diligentes dominium nostrum et amoris vinculum consequamini. [1127.3.4] Nam, Domino auxiliante et vita comite, ad melioris status vigorem pervenietis, et divitias, quas sub tempore pristino habuistis". [1127.3.5] Quid multa? Cives illi, consilio communicato, civitatem Salerni eius sub fidelitate commiserunt, sacramentis civium omnium diligenter firmatis, pollicentes suam nunquam deserere dilectionem. [1127.3.6] Iuravit confestim comes ille Rogerius, quod sine iudicio et sine culpa eos non capiat neque capi permittat, neque extra dies duos in expeditione illos perducat, et castellum Turris Maioris de illorum potestate non auferat, et si quis abstulerit, eius auxilio sub eorum potestate restituat; et his actis, civitatem ingreditur, et ibi honeste commoratur.

[1127.4.1] Audiens autem Beneventanus populus comitem illum Salernitanam habuisse civitatem, quosdam civitatis sapientes ei miserunt, dilectionis vinculum et obsequia pollicendo; at comes ille grates et retributionis munera remisit Beneventanis, vita comite, rediturum.

[1127.5.1]His et aliis ita decursis, universum ducatum Amalfitanorum circumquaque comes ille suae subiugavit potestati; et inde procedens Troianam civitatem, et Melfitanam et totius fere Apuliae partes obtinuit. [1127.5.2] Landulphum quoque de Monte Marano, et Landulphum de Sancto Barbato, et Raonem de Fraineta et Ugonem Infantem cum omnibus eorum pertinentiis ad suam redegit ditionem; quibus peractis, victor et exultans Siciliam repedavit.

[1127.6.1] Continuo, consilio habito, ad ducatus arripiendum honorem animum impulit elatum, et precepit omnibus in terra sua manentibus, ut "ducem" Rogerium eum vocitarent; quod et factum est. [1127.6.2] Misit preterea domino papae Honorio munera multa auri et argenti, pollicitando super etiam civitatem Troianam et Montem Fuscum, ut ducatus ei vexillum et nomen largiretur, quod nunquam tempore illo predictus papa Honorius ei concedere est dignatus: unde discordia multa et sanguinis effusio orta est. [1127.6.3] Qualiter autem sibi predictus pontifex Honorius, et quando ducatum concessit, in subsequentibus, vita comite, describam. [1127.6.4] Audiens autem predictus Rogerius Siculorum comes prefatum pontificem Honorium petitionibus suis circumflecti non posse, prefato Raoni de Fraineta, et Ugoni Infanti omnibusque circa Beneventanam civitatem fautoribus suis precepit quatenus, quot possent, captivos perducerent Beneventanorum et afflictionibus multis civitatem infestarent; qui vero, magis quam fuerat eis iniunctum, executi sunt: precipue Rao de Fraineta, qui valde civitatem ex antiquo oderat. [1127.6.5] Guidelmus igitur, qui tunc Beneventanorum preerat rector, ferociam et infestationem prefati persentiens Raonis de Fraineta, consilio habito, die quidem festivitatis sancti Martini totius civitatis partes submovit ut, armis acceptis, super Raonem illum festinaret; qui libentissime perrexerunt, ut ultionem acciperent de acceptis. [1127.6.6] At predictus Rao quinquaginta fere milites et pedites multos secum occultaverat; unde ex improviso insiliens multos Beneventanorum in fugam conversos comprehendit, quos turpiter in flumine Sabbati et extra invenit; sicque ad castrum Ceppaluni secum perduxit captivos; et eis taliter alligatis, bona illorum argenti et auri pro redemptione accepit.

[1127.7.1] His taliter omnibus superius narratis evolutis, predictus pontifex Honorius nihil utilitatis et virtutis erga civitatem Beneventanam agere deprehendens, consilio salutis accepto, tertio kalendas Ianuarias Capuanam civitatem adivit; continuo predictus Robertus princeps officiosissime illum excipiens ad palatium episcopii Capuani gaudio magno eum castrametari precepit. [1127.7.2] Nec mora, prefatus pontifex Honorius archiepiscopos et abbates arcessiri mandavit, quatenus ad principis convenirent unctionem; qui vero euntes die statuto exultatione ingenti ad Capuanam ecclesiam convenere. [1127.7.3] Archiepiscopus itaque Capuanus iuxta predecessorum suorum privilegium, presente tali et tanto pontifice Honorio cum turba virorum religiosorum, quae convenerat, et episcoporum conventu, predictum Robertum in principatus honorem inunxit et confirmavit. [1127.7.4] O quantus exultationis, et gaudii affuit effectus! [1127.7.5] Celorum regem testamur viventem, neminem principum vetustorum tali iubilatione et iucunditate stabilitum fuisse; audivimus profecto, sicut ex eorum qui interfuere, comperimus testimonio, quinque milia virorum ad tanti principis unctionem convenisse! [1127.7.6] Pontifex autem Honorius tantam episcoporum et proborum virorum multitudinem aspiciens, principe illo sacrato, eminentiori ascendens loco taliter exorsus est: [1127.7.7] "Domini et carissimi fratres, sicut vestra cognovit caritas, diu est, quo Romanam Sedem relinquens apud civitatem Beneventanam, quae specialis Romanae attinet Sedi, pacificus venerim, et omnibus abiectis tempestatibus, circa convicaneos nostros hospitatus sum. [1127.7.8] Biduo autem post nostri adventus presentiam Rogerius comes, Beati Petri adversarius, circa civitatem Beneventanam milites fere quatringentos ob civitatis ruinam et nostri dedecus inauditum induxit; qui vero horis omnibus civium bona depredati sunt et eorum possessiones assidue incisioni posuerunt. [1127.7.9] Nos autem universas illorum sustinentes afflictiones, ut ab illorum desisterent pertinacia, excogitavimus; insuper etiam predictus comes Rogerius cum Ugone Infante et Raone de Ceppaluni pro civitatis Beneventanae detrimento gravissime confederatus est, existimans nos timori eius succumbere, et nefandis eius petitionibus operam dare; Ugo itaque et Rao, coniuratione tali alligata, cotidie confinia civitatis igne ferroque consumere ceperunt. [1127.7.10] Nos autem omnia, quae ingerebantur, aspicientes, solam Dei omnipotentis misericordiam prestolantes, celestis regis auxilium et beati Petri invocamus. [1127.7.11] Deinde, ne civitas prorsus turbaretur Beneventana talibus commota afflictionibus, militum amicorum depoposci iuvamen; sicque, prout potuimus, obsistere cepimus eorum pertinaciae. [1127.7.12] Cumque pro quibusdam imminentibus negotiis civitatem Troianam adissemus, prefatus Rao de Ceppaluni Beneventanos cives, qui ob vindicandas, quas passi fuerant, contumelias die festivitatis beati Martini circa eiusdem Raonis confinia exierant, ira divina et furore celitus adveniente, ducentos fere captivos tenuit et in ima carceris, denudatis corporibus, alligavit. [1127.7.13] Deinde quosdam captivorum civium Ugoni Infanti, viro nefandae memoriae et tiranno orribili, ut cruciatibus et suppliciis afficerentur, donavit; qui vero Ugo, dentibus eorum radicitus evulsis et membratim dilaceratis, pretio eorum accepto, distraxit; eos vero, quos Rao ipse detinuit, periculo famis et frigoris iugiter affligere non desistit. [1127.7.14] Quid multa? Universa, quae excogitari possunt, convicia Beneventanis captioni positis inferuntur. [1127.7.15] Preterea die noctuque minantur, ut comitem illum Rogerium anathemati deditum supra civitatem inducant Beneventanam, et de Beati Petri virtute eductam, suae obtineant ditioni et potestati. [1127.7.16] Insuper vobis omnibus, qui civitatum dominia et castrorum vigores tenetis, terroribus multis variisque tempestatibus minitatur, quatenus unicuique vestrum munitiones, et in quibus confiditis arces, auferat et secundum eius velle vitam vestram disponat, et prout vult et quomodo vult, de civibus peregrinos faciat et de viris locupletatis pauperes statuat, et egenos. [1127.7.17] Nos itaque mentis suae iniquitatem et excogitationes quibusdam signorum coniecturis per eos, qui hactenus perpessi sunt, cognoscentes, longe lateque vitavimus, et pollicitationes suas tanquam virus mortiferum fugientes nullo modo paruimus neque, ut ita dicam, auribus percipere dignati sumus. [1127.7.18] Auri quippe et divitiarum quantas pollicitus est cumulationes, dumtaxat si ei ducatus honorem largiri vellemus, divitiarum sane illarum multimodas evitans promissiones, tum pro Romanae Sedis honestate, quam conservare certavi, tum pro vestri exilii, quod horis omnibus terrore expavi, Deum omnium factorem seculorum, qui renes scrutatur, et corda, deieci et dedignatus sum! [1127.7.19] Pro vestra credatis confusione et expulsione divitias tantas promiserit, excogitans ad eius libitum me usquequaque devolvere, et consensum vestrae largiri exulationi! [1127.7.20] Ego vero dilectionis vestrae vinculum amplexatus, mori prius vobiscum elegerim, quam eius pollicitationibus nefandis adherere. [1127.7.21] Vitam igitur mortisque asperitatem, carissimi confratres et filii, in vestra tenetis electione et voluntate, dummodo pugnare velitis, et vigorem honestatis tueri adinvicem exestuatis. [1127.7.22] Prudentiam vestram certissimum expertus sum, nihilque restat nisi, omni desidia abiecta et cordis torpore deposito, Romanae Sedis dignitatem, quae pro vobis omnibus assidue intervenit, defendatis, et vobis ipsis, quem tenetis vigorem, et filiis vestris conservare conemini. [1127.7.23] Subvenite itaque, viri fortissimi et bellatores perspicui, et dum tempus prosperitatis succedit, viribus cunctis iustitiae, quam amplectimur, severitatem ad ardua sublevemus! [1127.7.24] Deus enim, qui iustitiae via est, et lux veritatis, et beati Petri apostoli interventio nos cotidie liberabit, et auxilium a sancto eius solio pietate assueta largietur".

[1127.8.1] Haec et multa his similia pontifice Honorio, lacrimis irrigantibus, predicante, vox militum populique omnis, qui convenerat, efficitur, et una concordia clamavere se suaque omnia pro Beati Petri fidelitate et sua tradituros. [1127.8.2] Novissime Robertus, noviter princeps statutus, coram omnibus taliter pollicetur: [1127.8.3] "En, pater venerabilis, et personam, quam aspicis, et totius principatus mei, quem tradidisti, virtutem tuae committo ditioni et ad tuum imperium omnia subiacebunt!". [1127.8.4] Idipsum Rainulphus comes, et multi alii proceres et episcopi, qui convenerant, pollicentur. [1127.8.5] O quales, lector, promissiones, si adesses, aspiceres, et quae ex eorum promissis oriebantur lacrimationes quas, si universas enarrare voluissem, fastidium auditoribus generaretur. [1127.8.6] Audiens autem Apostolicus Honorius multitudinem illam ad eius exorationes consentaneam dedisse concordiam, salvatori omnium Deo, et beatis apostolis Petro et Paulo, gratias egit, qui in se sperantibus subvenit et cotidianum prebet auxilium. [1127.8.7] Continuo et ex auctoritate divina, et beatae Mariae Virginis et sanctorum apostolorum meritis talem eis impendit retributionem: eorum videlicet, qui delictorum suorum penitentiam sumpserint, si in expeditione illa morientur, peccata universa remisit; illorum autem, qui ibi mortui non fuerint, et confessi sunt, medietatem donavit.

[1127.9.1] Audiens itaque prefatus princeps et comes Rainulphus tanti beneficii gratiam ab Honorio pontifice prolatam, alacritate ingenti locupletati cum universis, qui convenerant, ad eorum propria secesserunt; nec mora, totius sui principatus orbem et comitatus, preconibus tonantibus, feriunt, ut unusquisque ad pontificis paretur solatium; populus autem universus eorum imperio consensit. [1127.9.2] Accesserunt interea predictus princeps et comes Rainulphus ad pontificis presentiam et ei salutis consilium inventum intimavere: prius videlicet Ugonem Infantem a comite illo conveniri oporteret, quoniam quidem, datis inter se et acceptis securitatibus, alligati videbantur; Apostolicus autem dictis illorum et assensum prebuit, et eorum fidem commendavit. [1127.9.3] Confestim quosdam suorum procerum comes ille accipiens ad Ugonem conveniendum, ut iustitiam ei sequatur, delegavit, addens in mandatis, ut obsides et fideiussores acciperet quatenus, securitate omni adhibita, curiam comitis ad iustitiam faciendam veniret. [1127.9.4] Quid multa? Neque obsides voluit, nec curiam comitis adivit; comes igitur protinus omnia pontifici Honorio patefecit.

[1127.10.1] Deinde prefatus princeps et comes, sicut polliciti sunt, militum copiosam manum et peditum innumeram multitudinem arripiens super castellum ipsius Ugonis Infantis, nomine La Pellosa, commeavit. [1127.10.2] Audiens Guidelmus, tunc rector Beneventanus, castellum illud sic obsessum fuisse, civitatis totius partes voce preconis intonuit quatenus, armis eductis, ad expeditionem illam properarent; populus itaque paratus ad necessaria expeditionis citissime festinavit; triduo autem post prefatus rector, sumptis secum fere duobus milibus hominum, super castellum illud tetendit. [1127.10.3] Cumque sic acriter castellum illud obsessum fuisset, silva, quae ob ipsius castri tuitionem longo ex tempore surrexerat, celeriter incisa et in ignem est conversa. [1127.10.4] Deinde Beneventanus populus unanimiter aggregatus castri illius agreditur munitionem, et eo agresso, viriliter expugnatum est: capi quidem et comburi potuisset, dummodo comitis Rainulphi auxilium subveniret; sed quia comes ille, prout poterat, auxiliari noluit, Beneventanus populus ad eorum castra fatigatus revertitur. [1127.10.5] Altera autem die adveniente, Beneventanus aspiciens populus comitis auxilium, et principis, non ita viriliter adesse, prout polliciti sunt Apostolico, pavore tedioque correpti super talibus dilationibus mirabantur. [1127.10.6] Mane autem facto, predictus princeps tentorium suum et apparatus eius amoveri precepit; deinde comes Rainulphus pro tempore nivali et periculoso instanti manere in tanta excusabat expeditione; sicque una cum principe discessit. [1127.10.7] Rector igitur illorum deprehendens excusationes, ut populus omnis ad civitatem reverteretur, precepit: nec mora, iussa sumentes cursu rapido repedaverunt; obsidio autem illa quarto kalendas Februarii facta est. [1127.10.8] Prefatus itaque pontifex, qui apud Montem Sarclum morabatur, castrum illud sic dimissum fuisse deprehendens, et pollicitationes principis et comitis non circa eum prospere commorari, dolore inaudito turbatus, ultra quam credi potest, condoluit infremendo; continuo iter arripiens Romanos fines adivit. [1127.10.9] Princeps itaque et comes dolosas suas machinationes circa pontificem excusabant Honorium; Apostolicus autem universa, quae facta fuerant, et audita, cordis secreto conservans torvo, ut ita dicam, lumine circa eos aspectans, sicut mente conceperat, festinavit.

[1127.11.1] Quibus ita peractis, Gualterio Tarentino precepit archiepiscopo, ut Beneventum veniens civitatis negotia studiose curaret, et eius consilio civitatis tueretur complexio. [1127.11.2] Super etiam rectori prefato mandavit, ut solidos de regalibus acceptos archiepiscopo illi committeret, de quibus milites civitatis armarentur, et auxilium secundum vires oriretur; rector itaque solidos illos militibus largiri distulit, dum usque literis propriis mandatum accepisset; et imperio accepto, equitibus solidos illos largitus est.

[1128.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo octavo Dominicae Incarnationis, et quarto anno pontificatus domini Honorii papae, mense Martio, sexta indictione. [1128.1.2] Hoc anno, papa Honorius venit Beneventum cum ducentis militibus Romanorum, et invenit Robertum principem Capuanum et comitem Rainulphum cum exercitu magno et civium Beneventanorum multitudine super castellum Turris Palatii, et illud valde expugnantes et obsidentes; quod castellum erat Ugonis Infantis. [1128.1.3] Ugo etenim ipse contra predictum principem et comitem Rainulphum instabat, et castro illo sic obsesso et mirabiliter expugnato, dominus, qui illud observabat, quia illud defendere non valebat, in potestate principis et comitis illud tradidit.

[1128.2.1] Quibus ita peractis, predictus Apostolicus Honorius audiens comitem Rogerium Siculorum contra eius voluntatem et fidelitatem cotidie insistere et Apuliae partes detinere, Robertum principem nomine et comitem submovit ut, exercitu congregato, super comitem illum Rogerium festinent. [1128.2.2] Quid multa? Simul cum principe et comite illo Apuliam descendit predictus Apostolicus, et Grimoaldum Barensem et Tancridum vocari precepit, ut omnes unanimiter adversus comitem Siculorum insistant; quod et factum est. [1128.2.3] Comes itaque Rogerius, sentiens Apostolicum cum exercitu valido militum et peditum et baronibus illis adversus se venientem, in montana secessit, devitans Apostolici virtutem, ne aliquo modo aliquid ei sinistrum contingeret; et sic per quadraginta dies Apostolicus ille ardenti sole mensis Iulii fatigatus circa comitem illum obsedit. [1128.2.4] Interea predictus princeps, quia delicati corporis erat et laborem sustinere non poterat, cepit a fidelitate Apostolici declinare, excogitans qualiter castra eius dimitteret et ad propria repedaret; et tentoria sua amoveri fecit et iter arripere conabatur. [1128.2.5] Apostolicus itaque principis fraudem, et aliorum baronum, deprehendens, pactis intervenientibus, ducatum predicto comiti Rogerio per cancellarium Aimericum et Cencum Fraiapanem se daturum promisit, et ut comes ille circa Beneventum veniret, ibique ducatus honorem ei firmaret. [1128.2.6] Et his actis, Beneventum Apostolicus ille revertitur, et comes ille, exercitu suo aggregato, Beneventum venit et in monte Sancti Felicis castrametatus est. [1128.2.7] Inde, pactis inter se compositis et promissionibus adimplendis, predictus Apostolicus in octavo die Assumptione sanctae Mariae ducatus honorem comiti illi in conspectu fere viginti milium hominum largitus est, ad pontem scilicet Maiorem, iuxta fluminis ripam, post solis occasum: multis enim negotiis intervenientibus, dies ille totus disputando inter se consumptus est. [1128.2.8] Et quia comes ille civitatem Beneventi introire dubitabat, ideo predictus Apostolicus foris, ut dictum est, ad pradictum pontem exivit et ducatus ei tribuit honorem. [1128.2.9] Et ducatu accepto, dux ille sacramento iuravit non esse in facto vel consensu, ut beatus Petrus, et dominus papa Honorius eiusque successores cattholici civitatem Beneventanam perdant, et principatum Capuanum non capiat vel permittat ad capiendum; et his omnibus actis, Salernum revertitur et Siciliam repedavit.

[1128.3.1] Diebus autem non multis elapsis, predictus pontifex Honorius, consilio accepto, Romam reversus est, sed priusquam urbem Romam ingrederetur, pars quaedam Beneventanorum secundo die stante mensis Septembris Guidelmum, tunc Beneventanum rectorem, in Sacro palatio Beneventano, gladiis eductis, occidit. [1128.3.2] Videlicet miser ille rector furorem partis illius fugere tentans, post altare Sancti Ioannis de Cappella Palatii fugit et ibi occultans infra pedes Ioannis presbiteri, qui ibi Missam tunc celebrabat, se abscondit; sed evadere non potuit: ibi vero cultris percussus est, et foris eductus de palatio illo proicitur. [1128.3.3] Et pedibus eius funem ligaverunt, sicque per civitatis plateam usque ad carnariam Sancti Laurentii, heu miser, lapidibus obrutus productus est! [1128.3.4] Et eo defuncto, populus civitatis furore arreptus domum Potonis Spitameta, et Ioannis et Guisliccionis iudicum, et Transonis, et Laurentii et Lodoici medici destruxerunt; ipsi vero et Dauferius iudex populi caventes superbiam ad Montem Fuscum fugiunt. [1128.3.5] Continuo, communitate intra se ordinata, populus fere totus iuravit, ut ex tunc et septem annis completis et quadraginta diebus non esset habitator civitatis predictus Poto Spitameta cum aliis supradictis, qui civitatem exierunt.

[1128.4.1] Eodem anno, Ioannes, abbas Sanctae Sophiae, octavo die stante mensis Novembris mortuus est, et Franco, qui tunc erat mansionarius, electus est.

[1128.5.1] Audiens autem predictus pontifex mortem rectoris illius sic contigisse, dolore turbatus valde civitati Beneventanae minatur, ultionem pro tali facinore insectari. [1128.5.2] Continuo, consilio accepto, miserunt ad predictum pontificem legatos, dicentes mortem rectoris per stultos, et viros iniquos advenisse, et rogantes, ut rectorem idoneum mitteret et pacem donaret Beneventanis; pontifex autem, consilio accepto, dominum Girardum cardinalem rectorem nobis mandavit.

[1129.1.1] Anno millesimo centesimo vicesimo nono Dominicae Incarnationis. [1129.1.2] Hoc anno predictus papa Honorius Beneventum venit et mense Augusto predictum Franconem abbatem monasterii Sanctae Sophiae consecravit; et precatur Beneventanis, qui communitatem fecerant, ut predictum Potonem Spitameta cum iam dictis civibus, quos de civitate eiecerant, in civitatem revocarent Beneventum; quod obtinere non potuit. [1129.1.3] Unde Apostolicus valde iratus de Benevento exivit et ad vicum quendam, qui dicitur Leocubante, secessit; et rogavit predictum ducem Rogerium, qui ibi morabatur, ut in mense Maio venturo cum exercitu veniret et de civibus Beneventanis ultionem acciperet; quod dux ille sacramento iuravit taliter facturum. [1129.1.4] Inde Apostolicus ille ad castrum Ceppaluni adivit et civitatem predari fecit; et sic valde iratus Romam repedavit.

[1129.2.1] Et hoc anno, corpora sanctorum Ianuarii, Festi et Desiderii Roffridus, tunc archipresul, foras produxit de altari, in quo antiquo tempore iacuerant; re vera non honeste, sicut decebat, loco illo manebant. [1129.2.2] Unde in basilicam, quam Gualterius Tarentinus archiepiscopus pro sanctorum illorum dilectione construi fecerat, magno cum honore et letitia predictorum sanctorum ossa collocata sunt, nobis videntibus et de illorum ossibus osculantibus.

[1129.3.1] Eodem anno, dominus papa Honorius medio mense Februario viam universae carnis ingressus est ad Dominum. [1129.3.2] At dominus Innocentius electus est; post quem Innocentium die ipso, ad horam tertiam, Petrus Portuensis episcopus Petrum, filium Petri Leonis, elegit pro Anacleto; deinde Innocentii illius electionem damnantes, Anacleti pontificis electionem confirmabant. [1129.3.3] Cumque Leo Frangenspanem, qui partem Innocentii sequebatur, electionem Anacleti audivisset, cepit Romanos cives fideles suos et amicos exhortari, ut eius faverent auxilio. [1129.3.4] Inde Leo, germanus prefati Anacleti, erario aperto, totum fere populum Romanum rogavit, ut iuxta vires fratris electionem tueretur; quod et factum est; sicque ab utraque parte graviter civile bellum sepissime inceptum est.

[1130.1.1] Anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo trigesimo, mense Martio, octava indictione. [1130.1.2] Cumque predictus Anacletus electus fuisset, Beneventanis mandavit, qualiter ipse electus fuisset, et ut Beneventani sibi facerent fidelitatem. [1130.1.3] Prefatus igitur Innocentius consecratus pontifex videns populi Romani divisiones et civilia bella cotidie oriri, consilio habito, ultra Montes perrexit, ad regem quidem Francorum et ad alios Romanae Sedis fideles; qui honeste et diligenti cura ab eis susceptus est. [1130.1.4] Continuo apud Remensem civitatem synodum celebravit; ad cuius conventus presentiam archiepiscopi, et episcopi fere centum, sicut accepimus, et quinquaginta convenere; ibi Anacletum illum et eius fautores vinculis excommunicationis alligavit.

[1130.2.1] Eodem anno, predictus Roffridus Beneventanus archiepiscopus mortuus est et Landulphus, filius Roffridi de Gaiderisio, electus est in archiepiscopum.

[1130.3.1] Eodem anno, predictus Anacletus venit Beneventum; deinde Abellinum civitatem ivit et cum predicto duce Rogerio stabilivit, ut eum regem coronaret Siciliae; et his statutis, Anacletus ille Beneventum revertitur, et dux ipse Salernum; deinde Siciliam remeavit.

[1130.4.1] Anno igitur ipso, predictus Anacletus cardinalem suum, Comite nomine, ad ducem illum direxit, quem die Nativitatis Domini in civitatem Palormitanam in regem coronavit. [1130.4.2] Princeps vero Robertus Capuanus coronam in capite eius posuit, cui non dignam retributionem impendit.

[1130.5.1] Et eodem anno, ipse Anacletus consecravit Romae predictum Landulphum archiepiscopum.

[1130.6.1] Et his omnibus actis, idem rex Rogerius, exercitu congregato, comprehendit Amalfiam. [1130.6.2] Cumque predictus Anacletus, ut supra, cum duce Rogerio apud civitatem locutus esset Abellinum, Beneventum revertitur; et consilio accepto, vocari fecit predictum Ioannem, et Dauferium et Benedictum iudices, et Lodoicum medicum et Potonem Spitameta, et accipiens ab eis ducentos solidos reduxit illos in civitatem, et omnes illorum possessiones eis concessit. [1130.6.3] Deinde cum illis et aliis suis fautoribus tractavit, quomodo communitatem frangeret, quae infra civitatem coniuraverat a tempore mortis prenominati Guidelmi rectoris. [1130.6.4] Sepissime etenim relatum fuerat, quod ob eius infestationem et civitatis detrimentum communitas illa fuisset ordinata, maxime a tempore predicti papae Honorii, quatenus idem papa eis, qui rectorem illum interfecerant, nocere non posset. [1130.6.5] Item sibi narratum fuerat, quomodo idem pontifex Honorius Beneventum venisset post mortem predicti rectoris et cum civibus satis satisque fuisset locutus, ut iudices illos, qui ab illius morte rectoris exulaverant, in civitatem permitterent introire et ad domos eorum, quamvis destructas, remeare; quod obtinere non potuit. [1130.6.6] Unde, ut prediximus, idem pontifex Honorius valde iratus de Beneventana civitate exivit, et cum duce Rogerio de civitatis tractavit desolatione.

[1130.7.1] His et aliis multis predicto Anacleto de communitate illa sic ordinata relatis, continuo, consilio predictorum iudicum et aliorum eius fautorum communicato, Anacletus ipse Robertum Capuanum principem, qui tunc sibi favebat, vocari precepit, ut virtute militum copiosa stipatus ad eum festinaret; qui, nuntiis acceptis, sicut mandaverat, acceleravit. [1130.7.2] Confestim fractionem communitatis faciendam cum eo disponens precatur eum, ut super hoc viriliter auxilietur. [1130.7.3] Quid multis? Die constituto, in octavis quidem Epiphaniae, et prefato principe cum suis insistente, vocatur Rolpoto de Sancto Eustasio, qui precipuus super illa videbatur communitate ferventior, et Beneventus de Ioanne de Rocca, et Roffridus de Anselmo, et Dauferius Barbae Maioris aliique eiusdem Rolpotonis sequaces, qui acciti in palatio Dacomarii, ubi tunc Anacletus ipse, consilio celebrato, morabatur, conveniunt ut, quid Anacletus peteret, audirent. [1130.7.4] Ex adverso denique Crescentius, tunc rector, fere quatringentos suos vocaverat fautores armatos, ut eos vocatos sine audientia caperet; continuo Anacleti fautores sic armati et principis vigorem habentes insurgunt, armisque eductis, Rolpotonem illum et cunctos, qui cum illo venerant, turpiter comprehendentes in palatio illo Dacomarii vinctos tenuerunt: deinde per plateas eorum amicos inventos comprehenderunt. [1130.7.5] Ioannem vero quendam, ut ita dicam, iocularium, ultra quam credi potest, lapidibus gladiisque diversis trucidant; sed sic trucidatus et vulneribus multis afflictus de eorum manibus semivivus evasit; qui plures postea advixit annos. [1130.7.6] Cumque prefatus Rolpoto cum sequacibus suis taliter captus fuisset, statuit predictus Anacletus, ut Persicum et Roffridum iudices caperet; qui actibus illorum consenserant, et quorum consilio longo sic tempore communitas illa regnaverat. [1130.7.7] Predictus autem Persicus et Roffridus iudices huiusmodi consilia per amicos sentientes, civitatem silentio exeuntes manus Anacleti et inimicorum evaserunt; sicque per dimidium fere annum exulaverunt. [1130.7.8] Audiens itaque predictus Anacletus sic Persicum et Roffridum diffugientes, mirabiliter contristatus est et mirabatur, quomodo eius consilium esset patefactum: excogitaverat enim ut, si iudices illi capti fuissent, in Siciliam illos captivos, Beneventum nunquam reversuros, transmitteret. [1130.7.9] Et his actis, a compluribus predicti Rolpotonis amicis Anacletus ille rogatur, ut Rolpotonem illum a vinculis solvat, et orationibus eorum favens, a vinculis eum absolvit; qui sacramento firmavit iam amplius communitatem illam vel aliam nunquam tenendam; alios vero eius sequaces sacramentis ligatos de civitate proiecit, ut sine ipsius Anacleti voluntate vel sui rectoris civitatem non ingrediantur. [1130.7.10] Quibus omnibus ita peractis, predictus Anacletus die kalendarum Martiarum Salernum ivit; deinde, consilio accepto, Romam redeundi disposuit.

[1130.8.1] Cumque de captione predicti Anacleti Rolpoto ille evaderet, cepit mirabiliter mirabiliusque multas variasque in pectore moliri machinationes, qualiter contra Anacletum et eius fautores, qui se turpiter comprehenderant, et quorum institutione hortum suum vendiderat sexaginta romanatos, quos predicto dederat Anacleto, ageret. [1130.8.2] Aiebat quidem Rolpoto ille morti prius velle succumbere, quam captivitatem suam et amicorum suorum dimittere impunitam; cepit namque nova cotidie experiri consilia et contra eius adversarios torvo semper vultu et animo excogitare.

[1131.1.1] Anno millesimo centesimo trigesimo primo Dominicae Incarnationis, mense Martio. [1131.1.2] Diebus non multis evolutis, predictus Beneventus cum sequacibus suis octavo die intrante mensis Maii, armis acceptis, Beneventum ingrediuntur et domum ipsius Dauferii Basaforte ascendunt, ibique audaci animo permanserunt. [1131.1.3] Miserunt itaque amicis suis ut, ipsis in plateam propalatis, unanimiter subveniant, et de adversariis suis accipiant ultionem, quorum consilio de civitate expulsi fuerant: nec mora, predictus Beneventus et eius sequaces ceperunt viriliter gladiis lapidibusque debellari. [1131.1.4] Audiens igitur predictus Crescentius rector, sic eos audacter civitatem fuisse ingressos, turbatus animo et valde admirans campanam palatii pulsari precepit, quatenus omnes sui fautores cursu rapido ad eos eiciendos festinent. [1131.1.5] Quid plura? Armis eductis, ad domum Dauferii Basaforte descendunt et viriliter defendere conantur, ne sic civitas ab eorum invasione turbetur. [1131.1.6] Beneventus autem et socii eius amicorum suorum auxilium non adesse aspiciens, domum illam Dauferii ascendunt et per domos alias diffugientes, et plateas, de civitate exeunt et de manibus persequentium incolumes evaserunt; et eis sic fugientibus, domum predicti Dauferii et aliorum, qui eis consenserant, prostraverunt. [1131.1.7] Ab illo autem die discordia multa et inaudita inter concives orta est. [1131.1.8] Persicus interea et Roffridus iudices timore inimicorum coacti civitatem Beneventanam ingredi non audebant; tandem cognoscentes predictum Anacletum Capuanam civitatem applicuisse, ut Romam reverteretur, habito consilio, civitatem ipsam Capuanam audacter ingrediuntur. [1131.1.9] Inde Robertum principem, tunc Anacleti fidelem, suppliciter precantur, ut eius intercessione amorem Anacleti invenire mereantur, et licentiam ad possessiones suas remeandi; Robertus itaque princeps, nec mora, Anacletum adiit et eum pro dilectione illorum invenienda pulsavit. [1131.1.10] Quid multis? Petitionibus principis Anacletus favens, literis datis, licentiam redeundi et secure habitandi in civitatem eis largitur. [1131.1.11] Qui vero redeuntes ad portam Sancti Laurentii pervenerunt disponentes ad propria fronte libera, sicut ab Anacleto acceperant, reverti; sed turba inimicorum copiosa simul cum predicto Crescentio insurgens credeliter, ne introirent, minatur. [1131.1.12] Ipsi vero proterviam eorum et minarum copiam sentientes, salutis consilium arripiunt et ad predictum sunt reversi Anacletum, qui adhuc Capuae morabatur; continuo pedibus eius prostrati omnia, quae dicta quaeque facta super se fuerant, e vestigio retulerunt; Anacletus igitur super hoc iratus cepit contra Beneventanos mirabiliter minari. [1131.1.13] Tandem ex consulto principis eos ad civitatem remisit, dans eis cardinalem suum ut, eo viso et audito, fidem darent, eosque pacifice ad propria reverti eorum permitterent: venerunt itaque, et predicto cardinale audito omnique deposito furore, cum civibus cives ipsi permanserunt.

[1131.2.1] Interea prefatus Rolpoto amicorum suorum fretus auxilio die noctuque nova semper consilia et conventicula super prefato Crescentio et eius conspiratoribus palam quandoque, privatim aliquando, adinveniebat. [1131.2.2] Tractabat quidem Rolpoto et de Crescentio et eius consentaneis ultionis penam accipere, reminiscens doloris, et captivitatis simulque horti sui venditionis, et qualiter sexaginta romanatos per eos perdidisset. [1131.2.3] Predictus autem Crescentius Rolpotonis illius et eius amicorum murmur et minarum terrores deprehendens de palatio curiae descendit et apud monasterium Sanctae Sophiae permansit. [1131.2.4] Relatum quidem ei fuerat quod, sicut predictus Guidelmus rector, ita et ipse in palatio trucidari disponebatur; qui vero ferociam talem et mortis asperitatem devitans, quasi securus infra ipsius monasterii claustra manebat. [1131.2.5] Amici igitur ipsius Crescentii et prefati iudices ad eum animose conveniunt et eum hortantur, ut ad palatium revertatur et curiae statum simul cum eis obtineat. [1131.2.6] Ipse vero Crescentius hortationibus eorum et monitis nullo voluit modo favere: per amicos re vera suos sepe ei referebatur quod, si palatium reverteretur, membratim eum divideret morte inopinata. [1131.2.7] Unde, ut prediximus, Crescentius ipse minas illorum et terrores devitans, infra iddem monasterium usque ad festivitatem sancti Angeli, quae tertio kalendas Octobris colitur, moratus est. [1131.2.8] Cernens preterea predictus Crescentius rector Rolpotonem illum et eius auxiliarios die noctuque minarum terrores et convicia super se exercere et evidenter super eum velle insurgere, cepit cum fautoribus suis studiose tractare, qualiter tanti veneni mortiferi flammas posset extinguere. [1131.2.9] Predictus interea Rolpoto horis omnibus minabatur, quod si Crescentius ipse sexaginta romanatos, quos Anacletus ei abstulerat, ei non redidisset, remota omni caligine, de corpore eius inauditam sumeret ultionem. [1131.2.10] Advocans igitur predictus Crescentius suos omnes fautores cepit cum eis agere, quid super hoc esset faciendum: pars quippe eius amicorum diligenter, et dolo remoto, Crescentium illum hortatur et monet, ut illos sexaginta romanatos de curiae regalibus predicto rederet Rolpotoni, quatenus vel sic a tanta ruina et timoris tempestate secure possent permanere. [1131.2.11] Ad haec Crescentius ipse coram eis aiebat, romanatos ipsos ei redere dubitaret, precipue cum Anacletus ille in scriniis suis pecuniam illam detulisset; unde timens asserebat, quod si pecuniam illam sine Anacleti consilio rederet, procul dubio eius incurreret furorem. [1131.2.12] Dum haec et alia Beneventi geruntur, Crescentius ipse legatum suum ad Anacletum direxit, notificans omnia, quae ei acciderant, et qualiter pro pecunia Rolpotoni ablata ipse cum amicis suis mortem cotidie expectaret; insuper pro ipsius Rolpotonis timore de palatio descendisset et infra Sanctae Sophiae cenobium permansisset: [1131.2.13] "Nunc vero et de pecuniae illius reditione et de ceteris, quae ad vos misimus, quid sit agendum, nobis remittatis". [1131.2.14] Predictus itaque Anacletus huiusmodi sinistrum accipiens legatum, dolore cordis turbatus vocari fecit quosdam suorum amicorum et cum eis, quid facto opus esset, tractavit. [1131.2.15] Quaedam vero pars eius amicorum, ut rederetur pecunia, pro qua rector eius et civitas turbata trepidabat, confirmavit. [1131.2.16] Sed Anacletus, ut erat viperei cordis, eorum deiecit consilium et Crescentio delegavit, pecuniam illam non redere: vita enim comite, ipse Beneventum veniret et tempestatis huius turbinem ad portum perduceret salutis. [1131.2.17] Reversus igitur ab Anacleto legatus literas haec omnia continentes prefato dedit Crescentio, qui magis magisque confisus literarum continentias adimplevit. [1131.2.18] Audiens autem prefatus Rolpoto Anacletum sic precipientem et Crescentium redere dubitantem, cepit ferventius inflammari et cum Roberto principe Capuanorum et Rainulpho comite meditari, qualiter de Crescentio rectore et eius amicis, qui causa perditionis eius fuerant, ulciscatur; quod postea rei probavit eventus. [1131.2.19] His et aliis conflictationibus inter se habitis, et pro multis antiquis inimicitiarum generibus, quae ad memoriam ducebantur, concordia illa ad fructum tranquillitatis perduci non potuit. [1131.2.20] Prefatus igitur princeps et comes Rainulphus Rolpotonis illius dulcia audientes colloquia et aureas argenteasque pollicitationes, sacramentis communibus iuraverunt, cum res et tempus expostularet, sibi adinvicem subvenirent.

[1131.3.1] Sed ne tempus tarditatis me apprehendat describendi, ad ea, quae necessaria imminent et oportuna videntur, succincte festinemus. [1131.3.2] In subsequenti igitur tractatu, vita comite, describemus, qualiter predictus Crescentius cum predictis iudicibus, aliisque eorum amicis et alii fere quatringenti, tali inventa occasione, de civitate fuerunt exulati. [1131.3.3] Plura etenim veritate munita, et quae ipse viderim, omni remota dubietate, si sigillatim describere vellem, et tempus deficeret et ego, licet incultus, sub tanti laboris sudore defessus succumberem. [1131.3.4] Nihil etenim lectoribus et audientibus proderit mendacia proferre, et vanitate repleta, cum tot, ut predixi, vera habeantur quae, Domino favente, ad posteritatis memoriam ducere curamus.

[1132.1.1] Anno igitur millesimo centesimo trigesimo secundo Dominicae Incarnationis, mense Martio, nona indictione. [1132.1.2] Luna splendorem ortus sui derelinquens in sanguinis colorem conversa est, quam nos aspicientes, prodigium fore credidimus.

[1132.2.1] Hoc anno, predictus Anacletus venit Salernum.

[1132.3.1] Eodem anno, prefatus rex Rogerius videns Tancridum de Conversano, virum utique prudentem et animosum, rebellem sibi et resistentem, consilio habito, exercitum congregavit, et super castrum Brindisii eiusdem Tancridi festinavit et illud terra marique obsedit; sicque mirabiliter expugnatum suae illud obtinuit potestati. [1132.3.2] Et his actis, super civitatem Barensem, exercitu convocato, festinavit; nec mora, civitatem illam diversis cepit expugnare machinationibus: per quindecim vero dies civitas illa obsessa et expugnata est. [1132.3.3] Tandem, civium Barensium traditione manifestata, civitas ipsa ad regis potestatem tradita est; et civitate ipsa sic comprehensa, Grimoaldus princeps, vir valde mirabilis et bellicosi spiritus, a quibusdam concivibus captus est et ad regis potestatem perductus; quem rex ipse confestim captivum cum uxore sua et filiis apud Siciliam mandavit; sicque totam Apuliam suae subegit potestati.

[1132.4.1] His ita peractis, minabatur rex ipse principem Robertum et Rainulphum comitem exheredare. [1132.4.2] Eodem anno, rex prefatus deprehendens comitem ipsum Rainulphum convicia multa et afflictiones Matildi uxori suae inferre, eiusdem regis sorori, quam, ultra quam credi potest, diligebat, consilio habito, ipsam suam sororem vocari mandavit, quam honeste accipiens eam dulcibus colloquiis consolatur, et eam Siciliam mandavit. [1132.4.3] Hoc anno, rex ipse predictum principem et comitem Rainulphum cum ducentis militibus ad auxilium predicti Anacleti Romam delegavit; et eis euntibus, sicut predixi, uxorem iam dicti comitis, et filium et civitatem Abellinum ei abstulit. [1132.4.4] Cum autem princeps et comes Roma reverterentur, turbati animo et dolore immenso percussi mirabantur, qualiter rex ipse uxorem eius abstulisset. [1132.4.5] Precipue tamen comes Rainulphus, cuius uxor carissima, et filius, sic ablata fuisset, palam quandoque, privatim aliquando, lacrimis conquerebatur manantibus, iniuste coniugem et filium perdidisse; inde per se ipsos et amicos eorum predictum Anacletum rogaverunt, ut a rege Rogerio impetraret redi filium et uxorem. [1132.4.6] Anacletus igitur regem per nuntios deprecatur, ut uxorem comiti rederet, et filium; quod obtinere non potuit; unde comes ille dolore accensus ultionis tempora rogabat.

[1132.5.1] Quid multa? Cum predicto principe, et magistro militum Neapolitanorum et aliis amicis alligatus cum duobus milibus equitum et peditum multitudine propalatus exivit; exivit quidem letanti animo et intrepidus, et morti primum succumbere desiderabat, quam exheredatus ab illo aliena peteret et incognitas partes adiret. [1132.5.2] Famam vero Barensis civitatis, et Grimoaldi principis et Tancridi, quos olim dilexerat, ante oculos ferens, et qualiter eos malis afflixerat, mori gladio orabat, et ense deficere, quam tali tantaque regis potestate colla ligare. [1132.5.3] Nec mora, princeps ille et comes, ut fati sumus, cum duobus milibus equitum et peditum armatorum magnitudine innumera pugnaturus et defensurus a regis proposito, in planitiem Montis Sarcli castrametati sunt; celorum quidem regem suppliciter precantur, ut celesti accincti auxilio minas regis et timorem evadere possint. [1132.5.4] Cotidie comes ille suos lacrimando oratur et monet, quatenus solius Dei fiduciam habentes timorem abiciant et terrorem deponant: [1132.5.5] "Gloriosius quidem toto mundo narrabitur nos, in iustitia confidentes et propria tuentes, mori primum in ore gladii, quam alienas manus nobis viventibus nostra invadere et de civibus delicatis peregrinos efficere!". [1132.5.6] Vox itaque omnium una efficitur, et ad illorum petitiones vertuntur; sicque die noctuque invigilantes celestem victoriam invocabant.

[1132.6.1] Cumque, ut supra diximus, rex Rogerius civitatem Barensem suae subiugasset potestati, et Tancridum de Conversano a totius Apuliae finibus expulisset, exercitu viriliter acriusque congregato, circa Beneventanos fines advenit; continuo in planitiem pontis Sancti Valentini, civitati proximam, rex ipse tertio decimo die mensis Iulii intrante castrametatus est. [1132.6.2] Deinde, consilio accepto, legatos Roberto principi Capuano et comiti Rainulpho mandavit, ut iustitiam sibi ex multis variisque querimoniis consequatur. [1132.6.3] Princeps autem, nuntiis auditis, in conspectu omnium suorum taliter respondit: [1132.6.4] "Sciat re vera rex vester, quem dicitis, quoniam nullo modo ei iustitiam faciemus, donec comiti Rainulpho uxorem et filium restaurabit; super etiam civitatem Abellinum et castrum, quod sibi abstulit, in eius potestate largietur". [1132.6.5] Et legatis illis revertentibus, princeps ille universos suos milites tria milia fere numero et quadraginta milia peditum armatorum, quos rogaverat, congregari mandavit, quatenus ad tale tantumque negotium viribus totis parati invigilarent, et taliter, oratione incepta, discreta et diligenti cura alloquitur: [1132.6.6] "Certissimum, domini et fratres, agnovimus vos pro libertate vestra augenda domos, uxores, filiosque vestros et universa bona dimisisse, et armis solummodo vestris acceptis, solam Dei salvatoris misericordiam invocantes in medium convenisse. [1132.6.7] Audistis etenim, et veritate perfecta accepimus, qualiter erga civitatem Barensem gesserit, et quomodo talem tantumque Grimoaldum principem ab honoris gloria turpiter afflictum exulaverit catenatum! [1132.6.8] Tancridum vero et eius probitatem quid memorem? [1132.6.9] Vos ipsi audistis, qualiter ei civitates omnes et oppida, dolo invento, eripuit et transmarinas partes eum destinavit; Giffredum quoque comitem ad qualem afflictionem civitatum suarum perduxerit, credimus vestram non latere probitatem! [1132.6.10] Omnes namque potentes viros et illorum divitias gutture aperto desiderat, et ne ei resistant, terratenus sternit et in pulverem gloriam illorum sine aliqua manu pietatis inducit. [1132.6.11] Heu nefas, et morte dignissimum, sic omnium nostrum gloriam sitibundo pectore velle consumere, et gladio evaginato, sine misericordiae fonte nos omnes ad mortis periculum destinare! [1132.6.12] Succurrite itaque, viri fortissimi, et vobis, inquam, ipsis subvenite, et dum tempus auxilii et consilii nobis superest, a tanti viri faucibus et potestate effrenata liberari valeamus! [1132.6.13] Sola namque salvatoris Dei fiducia in omni nostra manet dispositione et in vestris armis, quae accepistis, omniumque bonorum amissione vestrorum consolatio vestra inflammetur; consolandum quippe est, et in victoria habeatur, nos pro augenda libertate sanguinem fundere et in alienas manus nullo modo pervenire. [1132.6.14] Timorem itaque mortis abiciamus huiusmodi, et iustitiam defendentes unanimiter moriamur, ut toto orbe terrarum fama nostrae virtutis inveniatur! [1132.6.15] Rex celorum Dominus, fratres, iustitiam nostram inspiciet, et qui Machabeorum orationes clamantium exaudivit, nostras dignetur accipere afflictiones. [1132.6.16] Quid enim prodest, dilectissimi, turpiter in mundo isto manere et afflictionibus subiacere, cum post multas miserias et pericula, quae nobis succedunt, mors ex improviso orribilis accidit et calamitatibus nostris divitiisque finem terminumque imponit? [1132.6.17] Gloriosius igitur erit pro iustitia, quam speramus, deficere, quam gentis nostrae mala videre et periculose exulati diem claudere extremum! [1132.6.18] Notum preterea vestrae significamus fraternitati, ut pro securitate nobis adinvicem data obsides filiorum nostrorum et consanguineorum ponamus; ponendum quippe est et letanti animo faciendum, ut unusquisque nostrum securus, et timore deposito, alter alteri fidem attribuat, et vigoris alacritatem". [1132.6.19] Haec et his similia principe illo orante, unusquisque militum et peditum, divina istigante clementia, petitionibus principis consentaneam dedere concordiam; et sic sigillatim filios suos unusquisque baronum in principis potestate obsidis loco largitus est.

[1132.7.1] Legati itaque regis a principe reversi e vestigio cuncta eis iniuncta narraverunt; quibus auditis rex, consilio iterato accepto, nuntios alios eidem principi legavit, ita continentes: [1132.7.2] "Miramur valde super his, quae princeps nobis destinavit; precipue cum eius suasionibus et legatis ego in partibus istis modo advenerim, pollicens se nobis iustitiam de querimoniis nostris facturum. [1132.7.3] Prestolamur itaque eius promissiones, et die constituto in crastinum monemus illum ad iustitiam nobis sequendam; deinde, vita comite, quid super his opus sit faciendum, tractabimus". [1132.7.4] Princeps vero eadem regi remisit, quae et primum mandaverat. [1132.7.5] Rex autem Rogerius dicta principis et comitis audiens dolore multo accensus et quia, quod mente conceperat, aliter fieri cognoscens, satis satisque turbatus est. [1132.7.6] Continuo Crescentium cardinalem, Beneventanum rectorem, et Landulphum Beneventanum archiepiscopum vocari mandavit, quatenus cum quibusdam sapientibus civibus Beneventanis ad regem ipsum festinarent: et nuntio accepto, assumptis secum Beneventanis iudicibus et triginta aliis probis viris, ad regem festinaverunt. [1132.7.7] Rex itaque diligenter eos et honeste accepit, deinde cunctis longe lateque confabulatus est, ut eius amore et Anacleti fidelitate secum alligati et sacramentis confederati guerram adversus principem Capuanum et comitem Rainulphum facerent: promittebat ideo pacem civitati Beneventanae daturum, et Beneventanorum hereditates a Normandorum servitute et tributis liberare. [1132.7.8] Quid multa? Cardinalis exaudiens simul cum archiepiscopo et civibus Benevantanis reversi sunt; nec mora, Beneventanorum non modicam partem congregari precepit, quatenus super his, quae a rege acceperant, consiliarentur. [1132.7.9] Pars autem populi precepto cardinalis favens curiam Sacri palatii ascendit; deinde ordinem rei exponens, et quid civitati pollicetur nominatus rex e vestigio aperiens, consilium ab eis perscrutatus est; exposuit etiam, quoniam sine sacramentorum firmatione negotium istud agere noluisset. [1132.7.10] Quid longius moror? Petitio regis audita cursu rapido quibusdam complacuit Beneventanorum; continuo in ipso Sacro palatio cives illi, qui convenerant, iudices primum Ioannes, Persicus, Dauferius, Benedictus, Roffridus iuraverunt, non esse in facto, consilio vel consensu, ut rex ille vitam vel corporis membra perdat aut capiatur, et vivam et continuam guerram principi nominato et comiti faciant, et alia quae in capitulari facto legebantur, salva tamen fidelitate Petri Apostoli. [1132.7.11] Quibus ita peractis, cardinalis de palatio descendit et per civitatem, quot inveniri studuit, sacramento eodem alligavit. [1132.7.12] Cumque taliter a Beneventanis iuratum esset, fama terribilis civitatem Beneventanam perculsit, et linguis solutis vociferabantur alii, quibus sacramentum illud displicebat, quod cardinalis Crescentius simul cum archiepiscopo Landulpho, et iudicibus nominatis et Beneventanis quibusdam civitatem Beneventanam regi Rogerio dare voluisset, et in eius potestate largiri; firmabant quoque uncias auri a rege innumeras accepisse. [1132.7.13] Factum est autem, cum taliter fama huiusmodi per civitatem ventilaretur, en subito, armis acceptis, maxima civitatis turba in plateas exivit, et furore arrepto, super cardinalem Crescentium insurgens in fugam illum perduxit. [1132.7.14] Cardinalis autem timore coactus fugiendo deseruit et ad regem festinanter acceleravit; nuntiavit itaque omnia, quae Beneventi acciderant, et qualiter in eum, lapidibus armisque acceptis, insurrexisset turba civitatis. [1132.7.15] Landulphus autem archiepiscopus sic cardinalem fugientem aspiciens palatium episcopii ascendit et ibi timore coactus morabatur. [1132.7.16] Quibus ita peractis, populus in unum catervatus, armis eductis, palam vociferabantur, quod sacramenta regi Rogerio noviter facta non observentur: [1132.7.17] "Nolumus quidem sic regi alligari, et sacramentis astricti in expeditionibus suis cum Siculis et Calabridibus Apulisque sole ardenti et sudore fatigati anelare. [1132.7.18] In deliciis quidem positi et periculis exercitalibus nunquam assueti, cum tali tantoque rege consortia minime habeamus". [1132.7.19] His ita premissis, memoratus princeps et comes Rainulphus, nuntiis acceptis, Beneventanis miserunt pacis verba et securitatis dilectionem: [1132.7.20] "Notum sit vobis, quoniam princeps et comes, et Rao de Fraineta et Ugo Infans, sacramentis intervenientibus, dimittet in perpetuum Beneventanis omnes fidantias et tributa, quae nobis solvere solebatis, dum tamen regi Rogerio neque nobis auxiliamen tribuatis. [1132.7.21] Re vera vestrum auxilium tempore isto accipere nolumus, civitati providentes, ne tali occasione civitas Beneventana contrarietatem incurrat; volumus tamen securi transire, et timore deposito, securiores manere". [1132.7.22] Quid multa? Licet cardinali Crescentio Beneventano rectori pactum illud displicuisset, tamen Beneventanis animo libenti satis satisque complacuit. [1132.7.23] Princeps itaque et comes Rainulphus, militibus accitis, ad pontem Maiorem venerunt et coram Landulpho Beneventano antistite et turba multa Beneventanorum, sicut in superiori tractavimus, simul et Rao de Fraineta et Ugo Infans iuraverunt. [1132.7.24] Iuraverunt quoque Beato Petro fidelitatem et in scripto sigillato ordinem convenientiae et sacramentorum firmitatem annotari iusserunt; per omnes civitatis portas scriptum signatum de convenientia illa ad posteritatis memoriam diligenti cura positum est.

[1132.8.1] Cumque talium sacramentorum et convenientiae cum principe firmiter factae Rogerii regis aures fama tetigisset, ultra quam credi potest admirans obstupuit et dolore cordis perculsus aiebat, quomodo civitas Beneventana, cuius auxilium habere putabat, erga principis et comitis Rainulphi dilectionem adhesisset. [1132.8.2] Re vera, sicut a multis comperimus, non alia de causa regem illum circa Beneventanos fines venisse, nisi ut Beneventanorum auxilio et virtute principem invaderet et eum in fugam duceret desolatum. [1132.8.3] Unde a mentis proposito decidens cogitationibus variis frangebatur assidue et, quod mente conceperat, ad effectum non posse producere oculata fide cernebat: [1132.8.4] "Quid igitur, ab exteris Siculisque partibus huc adveni, cum in his, quae excogitaverim, fortuna volatili animo defeci?".

[1132.9.1] Et tali fractus angustia exercitum suum in partes divisit et quasi ad bellandum ducturus acies diversas exercitus et manus armatorum instruxit. [1132.9.2] Ipse vero rex, ut erat providi animi et cordis meticulosi, et ne ab inimicorum cognosceretur instantia, quasi bellandi et resistendi adinvenit severitatem. [1132.9.3] Nocte etenim insecuta cubiculariis suis et sapientioribus consilii eius patefecit excessum, et qualiter inde amovere desiderat, significavit. [1132.9.4] Continuo clamari voce preconis iussit ut, vexillo eius viso, universus exercitus, qua parte duceretur, consequatur. [1132.9.5] Preconis itaque voce audita, timorem regis sentientes, prout poterant, parantur ad proficiscendum; nec mora, cohortibus militaribus et peditum turmis divisis, fugiendo potius quam resistendo castra inde amovere. [1132.9.6] Deum quidem testor eternum, qui cordium occulta cognoscit, remotio illa regis in fugam nocturnam timoremque ascribi poterit, et memorari; et regem illum, cuius potentia celum hactenus verberabat, nocturnis umbris insilire perdevia et cursu celeri festinare. [1132.9.7] Mane autem facto, circa Salernitanos fines applicuit ibique fatigatus, et aliquantisper deposito cordis timore, circa fluenta montis Atrupaldi quievit. [1132.9.8] Octo vero dies in planitiem pontis Sancti Valentini rex ille moratus est, et illo taliter ibi morante, multa frumentorum confusio et ruina mobilium a suis peracta est.

[1132.10.1] Cumque taliter rex locum illum fugiendo dimisisset, ad exercitum principis auditum est; confestim Rao de Fraineta, caterva militum accita, post eum viriliter et animose insequitur; insequitur eum dentibus frendens et ultionem de eo sitibundo pectore anelabat. [1132.10.2] Novissime quosdam Sarracenorum regis, qui eum sequebantur, Rao ipse agreditur, et eos capiens captivos secum perduxit; uni vero eorum caput abscidi precepit, quod nomine gloriae ad principem delegavit; princeps autem caput illud Capuam, ut fama laudis eius attolleretur, mandavit. [1132.10.3] Rex autem Sarracenorum suorum stragem et captivitatem audiens satis abundeque condoluit; minabatur insuper dolore commotus ut, tempore ultionis accepto, vicem rederet pro acceptis. [1132.10.4] Inde castra amovens ad castrum Nucerium valde munitum, quod prefati Roberti principis erat, exercitu congregato, festinavit; continuo, tubis sonantibus et tentoriis paratis, castellum illud Nucerium prope muros et turres obsedit. [1132.10.5] Et eo acriter circumquaque vallato, rex ipse Rogerius precepit pontem ligneum frangi, qui super flumen Sarnum positus antiquitus erat, ubi Scafati cognominatur, et fractum illum omnino de loco illo tolli et amoveri: dubitabat re vera, ne princeps et comes Rainulphus hostium multimoda manu, audita obsidionis fama, super eum irruentes sese affligerent. [1132.10.6] Securus itaque rex ipse castellum illud Nucerium obsidebat et ex omni parte expugnatum credebat suae obtinere voluntati. [1132.10.7] Princeps igitur Robertus et comes Nucerium taliter obsessum sentientes, mente confusi mirabiliter dolent et suos omnes convocantes cursu rapido ad liberandum concurrunt Nucerium, quod obsessum audierant; festinant cito citissime victorem Dominum invocantes, et gladio mori desiderant, primum quam a tanto capiantur invasore. [1132.10.8] Et eis sic sitienter currentibus, ad prefati fluminis Sarni oram castrametati sunt; continuo legatos explorandi destinant inquirentes, utrum obsidio castelli, sicut audierant, vera haberetur; et veritate inventa, tractare inter se ceperunt, quomodo obsidionem castri illius virili animo liberarent. [1132.10.9] Novissime, invento consilio, pontem ordinari et firmari fecerunt super predictum fluvium Sarnum ut, vigore accepto, contra regis acies ad liberandam obsidionem expediti accelerarent. [1132.10.10] Deinde, ponte illo superposito, princeps ille et Comes milites cunctos armatos et peditum suorum copiosam multitudinem transire die dominico, qui aderat, mandavit: quinto videlicet die postquam castrum illud obsessum fuerat. [1132.10.11] Et eis trans flumen euntibus, nec mora, princeps ipse salutifero usus consilio milites suos mille rogatos in duas divisit cohortes; at comes Rainulphus, ut erat sapientis animi, et ad quem doloris magnitudo et uxoris amissae dulcedo spectabat, similiter equites suos mille numero et quingentos in quinque divisit catervas; ducentos vero et quinquginta milites ad defendendum Nucerium transmiserant, qui viriliter contra regem expugnabant. [1132.10.12] Cumque, ut dictum est, ad preliandum taliter princeps et comes parati instarent, subito ad regis aures fama eorum pervenit. [1132.10.13] Quid multa? Preconis voce pulsatur, quatenus omnis exercitus ad prelium armaretur; confestim, armis acceptis, armati coram rege apparuere. [1132.10.14] Illico rex ipse, ut audivimus, octo acies militum suorum et peditum pugnaturus divisit; quibus ita divisis, adinvicem applicuerunt. [1132.10.15] Quantas lacrimas ab utraque parte armatorum, lector, si adesses, aspiceres, victorem Deum invocantes, ut iustitiam ex alto inspiciat et sanguinem innocentem liberaret! [1132.10.16] En subito prima regis acies contra principis cohortem insilivit, qui iuxta eorum potentiam defendendo pugnaverunt, et sic adinvicem aliquantulum dimicatum est. [1132.10.17] Quibus ita preliantibus, timor terribilis pedites principis et comitis ex improviso invadit, et usque ad flumen nominatum terga vertentes fugierunt; multi vero per pontem transeuntes evasere; alii namque mille, sicut nobis nuntiatum est, pontem illum desiderantes in aquam fluvii ingrediuntur, evadere cogitantes: animas suas in gurgite illo amiserunt, armis eorum bibulis aquis immersis. [1132.10.18] Qualis igitur stridor luctusque morientium accidit, quem si ex toto scribere voluissem, prius me tempus deserit, quam copia recitandi! Sed redeamus ad causam. [1132.10.19] Secunda itaque principis manus stragem tantam militum peditumque persentiens, viribus animisque acceptis, ad principis intravit auxilium; regis quoque acies ad regis iuvamen ex adverso positae incurrerunt; sicque, spatio interposito, acriter duriterque decertaverunt. [1132.10.20] Re vera, sicut ex ore narrantium qui interfuerunt, audivimus, sic instanti animo pars regis preliabatur, quod principis acies, fuga iam inchoata, deficiebat ab armis. [1132.10.21] Sed, divina providentia gubernante, in cuius dispositione non fallitur, iustitiae partem, sicut nostrae fragilitati apparuit, ex alto prospexit. [1132.10.22] Comes autem Rainulphus, qui ex adverso positus erat, eventum pugnae iam fallentis aspiciens, equis concitatis, quingentorum militum caterva stipatus regem animose invadit: vigorem illico et constantiam principi pugnanti attribuit, et clamoribus ad astra levatis, expugnabant; deinde secunda comitis acies accurrit, et regem atrociter pugnantem aliquantisper impulsit. [1132.10.23] Quid longius morer? Tertia eiusdem comitis manus ardenti animo agitata fatigatos suos agnoscens, ex adverso exiens, sicut leonis triduana fames dentibus exasperata, pervolat et in medio preliantium intravit et sic, Domino auxiliante, in fugam et stragem rex ille conversus est. [1132.10.24] En clamor populi pugnantis ad sidera tollitur, regem fugientem significans suosque adhortans, ut sequantur quatenus, victoria celitus concessa, de tali tantoque viro ulciscatur. [1132.10.25] Rex autem volens militibus suis animositatem constantiamque reparare, ne tali infortunio campum dimittant, cepit, hasta accepta, obsistere, et suis fugientibus nomen suum manifestare: nihil etenim manifestatio nominis profuit nihilque fugientibus auxilii accidit, cum iam talis tantaque victoria ab excelso Salvatoris solio principi et comiti orta est. [1132.10.26] Rex igitur sic suos, ultra quam credi potest, fugientes aspiciens, hastam proicit: de sola fuga et vita custodienda cogitabat, et equo mirabili, quem supersedebat, concitato, ut auditum est, quatuor secum militibus adiunctis, fugiendo et mirabiliter lugendo evasit. [1132.10.27] Sicque tanta ditatus angustia et mentis calamitate circumquaque satiatus Salernitanam civitatem ad solis occasum introivit; cives autem Salernitani sic eum fugientem sentientes, regem illum suscepere. [1132.10.28] At comes Rainulphus milites armatos accipiens prope civitatem ipsam regem illum fugientem insequitur; revertitur comes intrepidus: audierat enim regem Salernum intravisse. [1132.10.29] Et eo revertente simul cum principe, barones regis viginti numero et septingentos milites preter multos alios, quos nominare silentio dedimus, comprehendit; alios vero in fugam conversos et occisioni positos crudeliter fore audivimus. [1132.10.30] Quid plura? Totus regis exercitus militum peditumque in fugam, occisionem, captivitatem perductus est. [1132.10.31] Auri vero copiam, et argenti ineffabilem magnitudinem, et vasorum aureorum abundantiam, et vestimentorum infinitas varietates, et equorum congregationes, et loricarum densitatem cunctorumque mobilium, quae in victoria illa capta sunt, regem regum testamur eternum, si universa et sigillatim describere vellem, prius in scribendo deficerem, quam universa exararem. [1132.10.32] Quid plura? Universa illa mobilium gloriosa magnitudo ad potestatem principis et comitis pervenit; letatur itaque princeps et comes de tali triumpho celitus concesso. [1132.10.33] Quibus omnibus ita peractis, fragor victoriae et regis fugientis calamitas Apuliae partes, et Siciliae et totius Italiae intonuit, et super inauditis occisionibus et regis terroribus valde mirabatur: nemo quidem tempore isto viventium recordari potuerit talem tantamque preliorum stragem infra Christianos accidisse. [1132.10.34] Cum autem victoriae fama Beneventanam civitatem tetigisset, en subito civitatis populus gaudio magno repletus ad episcopium et monasterium Sanctae Sophiae iubilando convenit; ibique gratias Deo et Petro apostolo, lacrimis manantibus, egit. [1132.10.35] Deinde, cereorum magnorum frequentia et luminarium liquore accepto, cum clericis et presbiteris catervatim ad Beati Bartholomei Apostoli basilicam et monasterium Sanctae Sophiae vigilias et laudes solventes letabantur; letabatur quidem gaudio ineffabili totius civitatis populus, ac si omnis illa victoria a Beneventanis facta fuisset. [1132.10.36] Dies vero, quo bellum illud factum est, in vigiliis beati Iacobi apostoli habebatur, octavo videlicet kalendas Augusti.

[1132.11.1] Hoc anno, duodecimo die intrante mensis Augusti obiit Landulphus Beneventanus archiepiscopus.

[1132.12.1] His ita gestis, predictus rex Rogerius, consilio communicato, Apuliam descendit et apud civitatem Melfitanam diebus non multis moratus est; continuo quosdam ex baronibus suis vocari mandavit, quos valde precipiendo admonuit, quatenus in eius permanerent fidelitate et dilectione. [1132.12.2] Mandavit etiam, ut iuxta eorum vires a Tancridi de Conversano consortio caveant: oderat enim eum rex ipse Rogerius odio mortifero, et sicut premisimus, a totius Apuliae finibus eum depellere conatus est. [1132.12.3] Quibus peractis Salernum repedavit, ibique procerum suorum frequentia magnificatus de inimicitiis principis Capuani et comitis Rainulphi satis abundeque tractabat; consiliabatur cotidie, qualiter eos vincere posset, quoniam quidem, sicut prediximus, ab eis victum et in fugam conversum eorum virtute longe lateque audivimus.

[1132.13.1] Diebus preterea non multis evolutis, rex prefatus Rogerius consilio cardinalis Crescentii, tunc Beneventani rectoris, et aliorum Beneventanorum, sicut audivimus, civitatem Beneventanam depredatus est; viros quidem, et mulieres et animalium multitudinem captivos apud Montem Fuscum perduxit. [1132.13.2] Qualem, lector, si adesses, luctum Beneventanorum audires et miratus lugeres, quoniam quidem civitas, securitate a rege accepta, iugiter ad possessiones eorum et vineas, quia vindemiarum tempus inerat, sine timoris aliqua dubietate exibat! [1132.13.3] Die itaque ipso, cum talis depredationis crudelitas acta est, civitatis fere totus populus, armis eductis, apud monasterium Sanctae Sophiae, ubi predictus cardinalis morabatur, furore accepto, properavit. [1132.13.4] Confestim eum ad prefatum regem, licet invitum, transmittunt, quatenus cives a vinculis regis absolvat, et predam Beneventanorum innumeram reducat: aiebat quidem, quoniam eius consilio et fautorum suorum talis tantaque depredatio facta est. [1132.13.5] Cardinalis igitur, nec mora, ad regem festinavit; iurabat cardinalis ille sacramentorum verbis coram omnibus consilio suo predam ipsam factam non fuisse: cardinalis itaque ad regem veniens nullo modo impetrare potuit, ut multitudo illa depredationis et civium captivorum rederetur. [1132.13.6] His ita decursis, iussit prefatus rex, ut horis omnibus circa Beneventanam civitatem milites sui insilirent, et quot cives inveniri possent, captivos ligarent.

[1132.14.1] Ipse autem rex, navigio parato, octavo die mensis Decembris intrante, mare ingrediens ad Siciliae partes transfretavit. [1132.14.2] Sed antequam rex ipse ad navigandum pararetur, Bernardum de Fraineta, qui dominus erat de castello Balba, suasit, nuntiis interiectis, ut castrum illud eius traderet potestati; quod et factum est. [1132.14.3] Accepit itaque ab eo, sicut audivimus, centum uncias auri; ipse vero Bernardus ad Salernitanam civitatem secessit; mandavit continuo rex ille centum fere viros armatos ad castellum illud muniendum. [1132.14.4] Rao igitur de Fraineta, qui erat dominus prefati Bernardi, a quo castrum illud tenuerat, dolore cordis perculsus castelli illius perditionem deprehendens, Beneventum venit, et diligenter eos precatur, quatenus ei subveniant et celeri cursu festinent; deinde principem Robertum Capuanum et comitem Rainulphum adivit eosque hortatur, ut ad eius auxilium veniant. [1132.14.5] Princeps illico et comes prefati simul cum Beneventanis ad obsidendum castrum illud totis viribus festinaverunt, ibique lignorum machinas ad turrim illam destruendam citissime componunt. [1132.14.6] Custodes autem, qui turrim illam observabant, nihil omnino eorum, quae inferebantur, metuebant: milites vero regis et pedites in conspectu principis et Beneventanorum castrum illud securi intrabant, arma quoque et cuncta eis necessaria coram omnibus deferebant. [1132.14.7] Princeps itaque talem tantamque eorum constantiam et animorum alacritatem aspiciens castra sua inde amovit, et civitatem Capuanam ingressus est; comes autem Rainulphus et Rao de Fraineta dolore cordis turbati similiter cum Beneventanorum cetu, qui aderat, ad propria reversi sunt. [1132.14.8] Machinas quidem lignorum, quas Rao de Fraineta ad obsidionem illam duci fecerat, timore interveniente, dimisere. [1132.14.9] Confestim viri de turre illa exeuntes machinas illas coram omnibus capiunt et letanti animo eas introducunt; sicque castellum illud dimissum est, et sub regis potestate magis magisque alligatur.

[1132.15.1] Per iddem tempus pars quaedam Beneventanae civitatis, consilio habito, dominum Girardum cardinalem presbiterum, qui cum domino papa Innocentio aderat, in civitatem Beneventi introduxerunt: firmabat enim pars ipsa civitatis partem Innocentii papae tenendam fore; Anacleti vero electionem contra canones fore, et iniquam. [1132.15.2] Statuunt itaque prefatum Girardum cardinalem rectorem Beneventanorum ad Romanae Ecclesiae et eiusdem domini papae fidelitatem, mense Novembri mediante. [1132.15.3] Alio autem die post eius adventum in Sacro Beneventano palatio coram Beneventanorum cetu, qui convenerat, tradidit comestabiliae honorem et potestatem Rolpotoni de Sancto Eustasio; qui vero taliter ordinatus cepit simul cum cardinali illo curiae statum regere et iustitiae vigorem unicuique dispartiri. [1132.15.4] Milites denique et servientes rogavit, ut civitati subveniant et contra regis milites, civitatis inimicos, insurgant; sicque de guerra civitatis studiosus mirabiliter apparuit. [1132.15.5] Comestabulus autem Montis Fusci a rege ibi ordinatus, ut Beneventanae civitati timorem induceret, precepit vineas omnes et possessiones Beneventanorum igne ferroque divastari; quod et factum est. [1132.15.6] Prefatus igitur Rolpoto Beneventanus comestabulus tantam aspiciens contra civitatem adversitatem assidue insurgere, vicem redens pro acceptis, haud mora, civitatis partes preconis voce commovit ut, armis eductis, unusquisque ad ecclesiam Sancti Martiani conveniat. [1132.15.7] Qui vero preceptis eius faventes simul cum Rainulpho comite, qui cum trecentis advenerat militibus, super castellum Farnitum, quod erat Raonis Pinella, ultimo die stante mensis Ianuarii adivit. [1132.15.8] Quid multa? Tota rusticorum habitatio igne ferroque consumitur; deinde tota eadem manus habitantium utriusque sexus et etatis in timorem fugamque conversa bona sua dimisit; sicque a civibus viri multi et mulieres parvulique dispoliati sunt, et depredati: mobilia vero illorum innumera et animalia in oppido illo inventa sunt; dominus autem castri illius captivus perducitur; et his actis, ad propria Beneventani die ipso vertuntur. [1132.15.9] Alia autem die insurgente, simul cum prefato comite civium multitudo ad castellum, quod Pesclum nominatur, properavit. Robertus itaque de la Marca, cuius castellum illud erat, viros armatos centum fere intromisit. [1132.15.10] Prefatus autem Rolpoto comestabulus constantiam illorum aspiciens ad civitatem Beneventanam repedavit, et sic castellum illud a Beneventanis dimittitur; deinde securiter et illesum permansit.

[1132.16.1] His ita peractis, Rogerius comes, Iordani comitis filius, qui in captione comitis Rainulphi tenebatur, ex quo predictus rex Rogerius, sicut in superiori tractatu dictum est, in fugam conversus fuit, consilio amicorum suorum accepto, sacramento firmavit, ut principis Capuani, et ipsius comitis Rainulphi, et civitatis Beneventanae fidelitatem teneat, et contra iam dictum regem iugiter adversetur; idipsum Robertus de la Marca, et Bartholomeus de Petra Pulcina aliique milites iuraverunt.

[1133.1.1] Anno millesimo centesimo trigesimo tertio Dominicae Incarnationis. [1133.1.2] His ita peractis, Tancridus de Conversano, vir valde bellicosus et prudentis animi, simul cum comite Rainulpho et aliis baronibus Apuliae, consilio salutis accepto, mille fere milites et peditum multitudinem copiosam rogavit, et civitatem Venusiam supersedit. [1133.1.3] Populus itaque civitatis libertatem optatam expectans gratuita voluntate sub Tancridi de Conversano fidelitate colla submisit; deinde alias civitates Apuliae suae obtinuit potestati.

[1133.2.1] Dum haec et alia in Apuliae finibus geruntur, Innocentius papa simul cum Lothario imperatore Romam pervenerunt; audivimus re vera duo milia militum secum duxisse. [1133.2.2] Apostolicus itaque honeste susceptus palatium Lateranense ingreditur, ibique gaudio magno et honoris copia supersedit: imperator autem circa monasterium Sancti Pauli cum exercito suo viriliter castrametatur. [1133.2.3] Misit namque, sicut audivimus, ad Anacletum ut, consilio religiosorum virorum communicato, adesset, et Spiritu Sancto mediante, tanti erroris et homicidii magnitudini finem poneret; quod Anacletus ille, sicut accepimus, facere contempsit.

[1133.3.1] Audiens itaque Robertus princeps Capuanus et Rainulphus comes Apostolici Innocentii et imperatoris Lotharii adventum longe lateque optatum, tercentum fere militum caterva stipati simul cum domino Girardo cardinale, qui tunc Beneventanus rector prefuerat, et civibus quibusdam sapientibus Beneventanis Romam festinarunt. [1133.3.2] Qui vero euntes, ordinem omnem afflictionis, quam civitas Beneventana dudum perpessa est, e vestigio intimavere, lacrimis orantes, ut civitatem Beneventanam a comite Rogerio Siculorum iugiter oppressam liberarent, et eam libertati rederent longe latequae desideratae. [1133.3.3] Cumque predictus Girardus cardinalis rector preesset civitatis, consilio cum predicto Rolpotone comestabulo accepto et aliis civitatis sapientibus, Falconem notarium, scribam Sacri palatii, istius opusculi factorem, sicut in principio legitur, iudicem civitatis ordinavit; et eo ordinato, sicut prediximus, Romam repedavit. [1133.3.4] Continuo cardinalis ille simul cum civibus Beneventanis, qui cum ipso iverant, civitatis negotia et pericula multa, quae patiebamur, intimavit predicto domino papae; inter cetera vero annuntiant ei, qualiter consilio comestabuli et civium cardinalis ille Falconem, scribam Sacri palatii, iudicem statuisset. [1133.3.5] Quid multa? Apostolicus ille petitionibus eorum favens confirmavit et concessit, et privilegio signato, misit civitati Beneventanae per Gregorium Beneventanum Electum, qui Romam ierat, Falconem prefatum iudicem confirmasse Beneventanum. [1133.4.1] Eodem anno, triginta et duo Beneventani cives, qui apud civitatem Salernum captivi tenebantur, Domino auxiliante, de vinculis liberati sunt; dies vero eorum liberationis sancti Eustasii martirium colebatur.

[1133.5.1] Princeps itaque et comes Romam euntes, non sicut voluerunt, ab imperatore consecuti sunt. [1133.5.2] Et eis illic morantibus, en ex improviso predictus rex Rogerius Siculorum, exercitu Sarracenorum congregato, Farum transivit; deinde in Apuliam cursu rapido acceleravit. [1133.5.3] Continuo civitatem Venusiam, quam Tancridus comprehenderat, et alias civitates virtute comprehendens, igne ferroque consumavit: viros quoque, et mulieres parvulosque earum variis mortis generibus necavit; quosdam vero eorum comburi fecit. [1133.5.4] Regem testamur eternum, tanta crudelitate in Christianos illos exarsit, quod vix aut nunquam a seculo est auditum! [1133.5.5] Continuo principi et comiti Romam morantibus nuntiatum est, ut citissime redeant et tanto tiranno resistentes, Apuliam totam et eorum bona a gutture tanti predonis defendant. [1133.5.6] Et nuntio accepto, celeriter redeunt et preconis voce tonanti principatum totum Capuanum et civitatem Beneventanam exagitant ut, armis eductis, contra perfidiam illius et tirannidem viriliter resistant; quod factum est, et preparatum. [1133.5.7] Comes itaque Rainulphus mille fere milites accipiens circa Troianos fines acceleravit; misit continuo legatos suos apud Troianam civitatem ut sacramenta, quae comiti et principi cives Troiani promiserant, adimplerent. [1133.5.8] Troianus vero populus timore predicti regis coactus et verbis regis dolose pacificis fidem attribuens, comitis voluntati favere penitus recusavit; super etiam episcopus civitatis populum omnem suaserat, ut regis fidelitatem non dimitteret. [1133.5.9] Comes autem haec audiens quadraginta dierum spatio illic commorans apud Beneventum repedavit.

[1133.6.1] Dum haec et alia geruntur, rex prefatus civitatem nomine Materam obsedit, quam acriter expugnans, proditione populi comprehendit; ibique Giffredum, filium Giffredi comitis, dominum civitatis, alligavit. [1133.6.2] Quibus ita peractis, civitatem aliam nomine Ansam suae obtinuit potestati; re vera thesaurum auri et argenti Alexandri comitis invenit. [1133.6.3] Quid multa? Omnes civitates eiusdem Alexandri comitis et oppida suae submisit ditioni; Alexander itaque comes, sicut naufragus, apud predictum comitem Rainulphum, heu miser, mortuus est! [1133.6.4] Deinde civitatem Tranum et totam Apuliam igne ferroque rex ipse trucidavit. [1133.6.5] Quid dicam? Quod nunquam a seculo est auditum, rex ipse in Christianos operatus est! [1133.6.6] Deinde, amoto exercitu, rex ipse Rogerius humano sanguine nondum satiatus Montem Pilosum, ubi Tancridus de Conversano et Rogerius de Pleuto, viri bellicosi et strenui, aderant, obsedit; quindecim vero dies ibi moratus est. [1133.6.7] Tancridus itaque et predictus Rogerius viriliter et animose regi Rogerio et eius exercitui obsistebant; rex autem Rogerius constantiam eorum aspiciens machinas lignorum et belli apparatus super Montem Pilosum fieri mandavit. [1133.6.8] Rusticorum itaque manus Montis Pilosi ferocitatem regis et preliorum terrores persentiens pugnare contra eum nolebant: clamabant etiam se minime defendere posse. [1133.6.9] Quid longius moror? Tubis sonantibus et prelii apparatu circa muros inchoato, Montem Pilosum circumquaque, vocibus ad astra levatis, expugnat; Tancridus autem de Conversano et predictus Rogerius agressionem ipsam aspiciens equos ascendunt et cum militibus eorum secundum vires obsistunt. [1133.6.10] Novissime autem, iudicio divino superveniente et eorum infortunio orribili, civitas ipsa Montis Pilosi capta est. [1133.6.11] Tancridus autem et miser ipse Rogerius, armis proiectis, per latebras et loca civitatis absconsa latuerunt; inveniuntur tamen a persequentibus et coram rege Rogerio perducuntur. [1133.6.12] O quantus dolor et lacrimarum orror insolitus, quod si, lector, adesses, dolore turbatus expavesceres! [1133.6.13] Continuo Rogerium ipsum laqueo suspendi precepit; precepit etiam ut Tancridus ipse manu sua funem laquei traheret: heu nefas, et dictu terribile! [1133.6.14] Tancridus ipse invitus regis voluntati obtemperavit; mirabatur omnis exercitus et facta regis orrebat, celorum regem deposcens, ut tanto tiranno et crudeli viro resistere dignaretur. [1133.6.15] Quo facto, Tancridum de Conversano, virum mirabilem, custodiri mandavit; nam, sicut audivimus, apud Siciliam captivus perducitur. [1133.6.16] Nec mora, civitatem ipsam Montis Pilosi et monasteria, viros et mulieres, omnes habitatores cum parvulis eorum in ore ignis et gladii trucidavit. [1133.7.1] Inde, exercitu amoto, cursu rapido super Troianam civitatem advenit; cives autem, quia verbis eius in dolo pacificis crediderant, securiter eum expectavere. [1133.7.2] Episcopus itaque, Guidelmus nomine, civitatis clerum omnem, civitatis et monachos et cives convocans in albis vestitus cum laudibus et processionibus coram rege obviavit; cogitans animi ferocitatem sedare corpora, ut audivimus, sanctorum ad eius gloriam ante eum perduxit. [1133.7.3] Rex autem ipse furibundus civitatem ingressus et securitatis datae oblitus processionem ipsam et gloriam aspiciens, cattholicae fidei immemor et christianae religionis expugnator, oculis ardentibus processionem illam destruxit: [1133.7.4] "Nolo", inquit, "nolo huiusmodi gloriam, sed vita comite, omnes destruam et omnes exulabo!". [1133.7.5] Clerus autem et populus, qui obviam exierat, in fugam convertuntur, et sicut potuit, quisque absconditur; continuo cives multos Troianorum comprehendit et mulieres et eorum infantes vinculis destinavit; iudicem quoque, Robertum nomine, et quatuor alios viros sapientes laqueo suspendi precepit. [1133.7.6] Multi vero Troianorum cum uxoribus et filiis substantiam omnem relinquentes apud Beneventum fugierunt; domos vero Troianorum et eorum bona igne ferroque consumari precepit. [1133.7.7] O quantus luctus mulierum et infantum per totam civitatem Troianam surrexit, quod si centenas voces lingua exprimeret, prius deficerem scribendo, quam omnia sigillatim enarrarem! [1133.7.8] Diebus autem non multis evolutis, exercitu congregato, rex prefatus apud Melfitanam civitatem festinavit quam, sicut audivimus, viriliter comprehendens, suae submisit potestati.

[1133.8.1] Hoc anno, prefatus Robertus princeps videns ferocitatem Rogerii regis, et Apuliam totam in confusionem et mortis periculum pervenire, timens etiam, ne rex ipse principatum suum invaderet, consilio accepto, apud Pisanam civitatem, navigiis paratis, festinavit; qui vero honorifice susceptus interrogatur, qua de causa tanti laboris sudorem subiret. [1133.8.2] Princeps itaque regis Rogerii ferocitatem, et minas eius et terrores illatos e vestigio exponens precatur suppliciter, ut civitas Pisana auxilii manum et consilii ei largiretur, pactis eorum intervenientibus, sicut in inferiori tractatu continebitur. [1133.8.3] Octavo quidem kalendas Iulii princeps ipse mare ingressus est, et Pisas transfretavit; qualiter autem cum Pisanis egerit, nondum plenissime ad nostram perventum est notitiam. Sed redeamus ad causam.

[1133.9.1] Cumque prefatus rex Rogerius Troianam et Melfitanam civitatem depopulatus est, sicut accepimus, exercitus sui magnitudinem per partes dividens apud Barensem civitatem repedavit. [1133.9.2] Haec inter prefatus comes Rainulphus principatum totum Capuanum submovit, et totius terrae suae auxilium, et Rolpotonem Beneventanum comestabulum, et Beneventanae civitatis partes partiumque angulos, ut omnes, armis eductis, regi tiranno resistentes conveniant. [1133.9.3] Qui vero unanimiter et mente devota comitis Rainulphi voluntati famulantur: clamabant quidem prius morti velle succumbere, quam sub nefandi regis imperio colla submittant. [1133.9.4] Quid longius moror? Mille numeratos equites et viriliter armatos et peditum fere viginti milia comes ipse congregavit. [1133.9.5] Comestabulus autem Rolpoto preconis voce civitatem Beneventanam exagitans innumerabilem civium multitudinem secum gaudens eduxit. [1133.9.6] Et eis in unum convenientibus, dum rex ipse taliter Apuliam consummaret, consilio virtutis arrepto, super castrum, quod La Pellosa vocatur, festinavere; castrum illud Ugonis Infantis fuerat, qui, periurio facto, comitem Rainulphum dimiserat et regi Rogerio adhesit. [1133.9.7] Et castro illo obsesso, per quatriduum acriter expugnatum est; machinas continuo lignorum ad muros destruendos comes ipse ordinari precepit; aquam vero fluminis, quod prope aderat, et fontes ibi contiguos die noctuque costodiri, ne a rusticis auriretur, viriliter prefatus comes et comestabulus mandavere. [1133.9.8] Milites itaque castellum illud servantes terrorem machinarum et domos rusticorum a lapidibus dirutas aspicientes, et sitis periculum imminentis sentientes, ne igne ferroque caperentur, exterriti castrum illud rediderunt ad prefati comitis potestatem; deinde, sacramentis intervenientibus, sub fidelitate comitis alligatur. [1133.9.9] Inde, consilio accepto, predictus comestabulus cum Beneventanis civitatem Beneventanam gaudens revertitur. [1133.9.10] At comes, suis omnibus congregatis, licentiam redeundi ad propria largitur sacramento firmantes ut, cum necessitas incumberet, omnes, armis eductis, convenirent; et sic ad propria unusquisque repedavit.

[1133.10.1] Eodem anno, Crescentius cardinalis, de quo superius mentionem fecimus, cum prefato rege Rogerio consiliatur, ut vineae omnes Beneventanorum et possessiones incenderentur, excogitans terrorem Beneventanae civitati inducere, et sic civitatem sub nefandi regis imperio subiugare. [1133.10.2] Rex itaque, huiusmodi nefando consilio communicato, precepit, ut vineae omnes Beneventanorum et hereditates igne ferroque consummarentur; nec mora, pars quaedam vinearum et possessionum inciditur, pars quaedam combusta est. [1133.10.3] Lector quidem, si adesses, turbatus expavesceres de tanta vinearum incisione et combustione possessionum! [1133.10.4] Vindemias dimisimus et predicti regis nefandi petitionibus ullo modo favere noluimus; famis quidem penuriam et sitis mortisque genera sustinentes ore vociferabamur aperto, prius pelago et morti terribili colla submittere, quam eius imperio famulari! [1133.10.5] Quis unquam mortalium tanti regis nefandi furorem audiens eius dominium subire non pertimescit? [1133.10.6] Regem vero testamur eternum, iudicemque communem, Neronem crudelissimum imperatorem Paganorum in Christianos stragem talem legimus non exercuisse!

[1133.11.1] Cumque, sicut prediximus, prefatus rex Rogerius civitates Apuliae et oppida, viros et mulieres eorum crudeli manu depopulatus est, consilio arrepto, Salernum advenit, ibique congregari mandavit proceres quosdam iuxta Salernitanam civitatem commorantes; et eis accitis, tractavit cum eis, qualiter cives Salernitanos et Amalfitanos, sicut Apuliae, feroci manu perderet. [1133.11.2] Sed, quia congruum sibi tempus non videbatur, quod corde conceperat, imperfectum dimisit, excogitans tempore oportuno adimplere; deinde, navigio parato, mare ingrediens Siciliam transfretavit duodecimo kalendas Novembris. [1133.11.3] Audivimus preterea viginti et tria navigia auro et argento onerata, et mobilium, quae de civitatibus Apuliae expoliaverat, in profundo maris submersisse; in quibus navigiis multi viri et mulieres ex omnibus civitatibus Apuliae, et infantes ligati exules ducebantur, patriam parentesque suos nunquam visuri; qui vero in eodem naufragio suffocati sunt. [1133.11.4] O quantus luctus et dolor orribilis universos fines Apuliae invasit, celorum tamen regem collaudantes, quod de variis mortis generibus et exilii periculo eos liberavit, et momento uno de mundi huius voragine eos eduxit!

[1133.12.1] Dum haec et alia, quae scripta sunt, iuxta Apuliam geruntur, prenominatus pontifex Innocentius et Robertus Capuanus princeps, salutis accepto consilio, mense Septembri mediante, navem ingrediuntur et ventis secundis Pisas transfretavere. [1133.12.2] Nam, sicut accepimus, exercitus navium et armatorum virorum et imperatoris Lotharii virtutem querentes, cordi proposuere ut, Domino favente, civitatem Beneventanam multis variisque calamitatibus oppressam a gutture nefandi regis Rogerii eripiant. [1133.12.3] Iverat enim prefatus princeps Robertus ad civitatem Pisanam et cum consulibus et sapientibus viris civitatis satis abundeque tractavit, ut auxilium navalis exercitus ei largirentur; qui vero sine populo Ianuensi hoc promittere noluerunt. [1133.12.4] Tandem, definito consilio, sacramentis intervenientibus, pactum stabilivere ut, circa mensem Martium futurum, cum centum navigiis paratis armatorum supra nefandum regem Rogerium festinent; audivimus quoque ducem Venetianorum ad eius auxilium manum dedisse. [1133.12.5] Ideoque princeps ipse Romam revertitur et omnia, quaecumque cum Pisano populo, et Ianuensi, tractavit, domino papae Innocentio e vestigio patefecit; sicque cum eodem pontifice ad pactum illud firmandum Pisas festinavere.

[1133.13.1] Cumque, sicut prelatum est, rex Rogerius Siciliam peteret, prefatus Crescentius, nomine tantum cardinalis, aspiciens, quod sub ipsius regis potestate, sicut tractaverat, Beneventanam civitatem non posse submittere, valde cepit ipse cum aliis Beneventanis de civitate proiectis contristari. [1133.13.2] Deinde multis variisque insidiis et conspirationibus cepit quosdam eorum muneribus quosdam pollicitationibus, sacramentis intervenientibus, alligare; alligavit re vera, ut comestabulum Rolpotonem occiderent et eius sequaces, quot invenire possent; et sic, armis eductis, civitatis plateas invaderent, pacem nomine doloso clamitando. [1133.13.3] Quibus sacramento taliter alligatis, alios Beneventanos sanioris sensus et prudentiores prefatus Crescentius decipiendo mandavit, ut prefatis fautoribus suis manum consilii et auxilii largirentur; quibusdam vero pecuniam transmisit, quibusdam honoris dignitatem pollicebatur. [1133.13.4] Nam, sicut accepimus, prefatum comestabulum die solemnitatis Omnium Sanctorum trucidare disposuere. [1133.13.5] Sed humani generis Salvator, qui reprobat consilia gentium, cuius consilium manet in eternum, dispositiones eorum subvertit. [1133.13.6] Deinde prefatus Crescentius per totum mensem Novembris cum predictis fautoribus suis de invasione civitatis et destructione subtiliter et studiosissime tractare non desinit. [1133.13.7] Quid multa? Pestifero invento consilio, die festivitatis sancti Andreae apostoli statuerunt, ut ipse Crescentius, congregatis fere ducentis militibus et peditum multitudine copiosa, ad incidendas vineas Beneventanorum, quae sunt in loco ubi dicitur Rosetum, venirent. [1133.13.8] Incisionem illam cum cives Beneventani vidissent, ad defendendas vineas suas exire pugnaturi deberent; cum quibus exeuntibus predictum comestabulum Rolpotonem agredi et in fugam convertere disposuerunt, ita quidem ut, simulata fide et fraude mortifera, primum ipsi terga vertentes quosdam suorum militum et peditum captivos in manus dimitterent Beneventanorum; qua de re prefatus comestabulus cum civibus eos persequi et invadere letitia deberet. [1133.13.9] Et eis ita persequentibus, quidam Beneventanorum prefati Crescentii fautores et homicidio civitatis alligati portam Sancti Laurentii clauderent; et porta illa viriliter clausa, nominatus comestabulus cum Beneventanis, qui secum exierant, civitatem ingredi non possent. [1133.13.10] Et sic prefatus Crescentius cum militibus regis Beneventanos insequerentur usque ad predictam portam Sancti Laurentii, ad quam portam eum capere destinaverunt, et quot civium invenire potuissent; sicque omnes particulatim trucidarent. [1133.13.11] Disposuerunt etiam, ut centum milites ad ecclesiam Sancti Angeli ad Crucem, quae est infra confinia portae Summae, latitarent, qui stragem illam et captivitatem sentientes, portam Summam virtute intrarent, deinde viros, et mulieres, et parvulos et omnia civitatis bona in ore ignis et gladii confunderent, et ita civitatem in potestate regis, et dominio, submitterent. [1133.13.12] Sed Salvator omnipotens, qui castigat et salvat, qui ducit ad inferos et reducit, et post lacrimationem et fletum exultationem inducit, mortifera eorum consilia et nefandas dispositiones reprobavit; ipse, inquam, qui reprobat consilia gentium, cuius consilium manet in eternum, reprobavit re vera et subvertit malignorum machinationes, et longe aliter, quam ipse Crescentius cum hostibus tractaverat, perventum est. [1133.13.13] O dolor, et dictu terribile: sub colorato nomine Romanae Sedis Beneventanam civitatem, quae in vigore libertatis et in Beati Petri fidelitate longe lateque permanserat, sub predicti regis Rogerii crudelitate, execrandae, ut ita dicam, memoriae, submittere disponebant. [1133.13.14] Regem quidem testamur eternum, quoniam per civitatis Beneventanae libertatem viriliter custoditam, et merita apostolorum Petri, et Pauli, et Bartholomei et aliorum sanctorum miseram Apuliam a nefando illo rege captivatam et usque in Romanos fines provincias de manu eiusdem regis et desiderio ereptam fore et ad gloriam perductam sine dubio sperabamus. [1133.13.15] Sperandum quippe erat et ante oculos iugiter habendum, quoniam quidem Innocentius pontifex cum Roberto Capuano principe, sudore multo et periculo arrepto, pro nobis omnibus redimendis laborabant, sicut in superiori tractatu premisimus. [1133.13.16] Modo vero apud hostes civitatis disponebatur, nos omnes in mortem, et depredationem et desperationem subicere. Sed redeamus ad causam.

[1133.14.1] Prefati igitur Crescentii fautores, velocitate accepta, sanguinem Beneventanorum sitientes adventum inimicorum civitatis, qui secum coniuraverant, sicut superius dictum est, non expectaverunt; continuo in predicta festivitate sancti Andreae apostoli, armis acceptis, in plateis exierunt. [1133.14.2] Quid dicam? Mente confusi, fideles Beati Petri percutientes, pacem se velle clamabant; Roffridum quidem iudicem et abbatem Paroaldum gladiis percusserunt. [1133.14.3] Mira res! Quid defuncto vel ad mortem percussis pax talis proficeret? [1133.14.4] Pacem vero firmari et consolidari, armis depositis, vidimus et audivimus; et eis in plateis exeuntibus, existimabant, ut tota fere civitas dictis eorum et factis obtemperarent. [1133.14.5] Comestabulus autem Rolpoto tunc in civitate non aderat: iverat enim comitem Rainulphum locuturus. [1133.14.6] Confestim, spiritu fidelitatis accepto, populus omnis Beneventanus insurgens, armis celeriter assumptis, civitatem Beneventanam animose et studiose obtinuimus. [1133.14.7] Quid plura? Nefandos illos viros Crescentii fautores comprehendimus. [1133.14.8] Comestabulus autem prope civitatem Beneventanam adveniens, et eam turbatam et in tali ruina positam audiens, confisus in Beati Petri fidelitate civitatem ingreditur mori prius velle desiderans, quam sic inopinate civitatem destructam videret. [1133.14.9] Armis itaque acceptis, viriliter et animose cum quibusdam militibus Beneventanis secum venientibus per plateam civitatis ascendit et ad portam Summam acceleravit; invenit re vera portam ipsam firmiter clausam et a fidelibus honeste custoditam. [1133.14.10] Milites interea Montis Fusci cum Beneventanis, qui proiecti de civitate fuerant, foris portam Summam venerunt, ut civitatem intrarent et desideria cordis perficerent, sicut inter se tractaverant; at ubi portam ipsam clausam aspiciunt, paulisper ibi morati sunt. [1133.14.11] Fideles autem Beati Petri turrim portae Summae ascendentes milites illos, lapidibus proiectis, eiciunt et eam fideliter defendunt; nec mora, milites illi terga vertentes cursu precipiti ad suos revertuntur. [1133.14.12] Confestim comestabulus ipse portam Summam aperiri precipiens militibus armatis eos mirabiliter insequitur; qui vero timore coacti ad Montem Fuscum repedaverunt; in quorum persecutione vir quidam, nomine Ioannes Benedicti, qui Beneventanus fuerat quique cum prefato Crescentio exierat, captus est. [1133.14.13] Prefatus autem comestabulus civitatem reversus cum Beati Petri fidelibus curiam animose gubernavit. [1133.14.14] Quid multa? Predictum Ioannem Benedicti laqueo suspendi precepit; deinde ceteros alios proditores, quos comprehenderamus, suspendi iussit. [1133.14.15] Ioannem quidem de Lepore, virum nefandae memoriae, prefati Crescentii fautorem, capite verso in foveam mergi precepit, et pedibus in altum levatis, heu miser, vitam inaudita morte finivit! [1133.14.16] His et aliis ita decursis, Beneventana civitas a turbine tanto et tempestate quievit. [1133.14.17] Quosdam preterea Beneventanos, qui in suspicione illa tenebantur, prefatus comprehendit comestabulus et vinculis alligari mandavit per comitis Rainulphi municipia.

[1134.1.1] Anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo trigesimo quarto, mense Martio, duodecima indictione. [1134.1.2] Hoc anno, prefatus princeps Robertus cum duobus consulibus Pisanorum, Azzopardo videlicet et Cane, viris sapientibus, et cum aliis fere mille Pisanis ad principatum suum Capuanum revertitur, quarto kalendas Martii. [1134.1.3] Qui diligenter a magistro militum et Rainulpho comite susceptus omnia, quae cum Pisanis et Ianuensibus firmaverat, coram predicto papa Innocentio patefecit, et qualiter tria milia librarum argenti Pisanis in auxilium suum venientibus, sacramento mediante, dare deberet. [1134.1.4] Predictus autem magister militum et comes Rainulphus haec audientes, gaudio magno gavisi, factis omnibus a principe recitatis fidem attribuerunt; nec mora, per ecclesias Neapolitanae civitatis, et Capuanae, discursum est et pecuniam illam argenti cursu celeri congregavere. [1134.1.5] Quid plura? Thesaurum ipsum argenti ad Pisanos transmiserunt, rogantes, ut festinatione ad eorum auxilium subvenirent; in quorum comitatu Gregorium Electum cum quibusdam sacerdotibus suis mandaverunt, quatenus afflictionem Beneventanae civitatis domino papae, qui illic aderat, et Pisanis intimaret.

[1134.2.1] Quibus ita peractis, rex Rogerius memoratus, navigiis galearum fere sexaginta paratis, Salernum pervenit; continuo galeas illas ad civitatem Neapolim debellandam mandavit; et eis applicantibus, usque ad portum Neapolis expugnatum est. [1134.2.2] Cives Neapolitani, armis acceptis, viriliter galeas illas pepulerunt; deinde castella Neapolitanorum ibi contigua depredati sunt, sicque ad regem remeaverunt.

[1134.3.1] His et aliis ita decursis, prefatus rex Rogerius, congregato exercitu Siculorum et Apulorum, Abellinum civitatem advenit. [1134.3.2] Inde, amoto exercitu, aurora surgente, castellum quoddam nomine Prata, quod erat Guidelmi de Abinalia, insilivit; castrum quidem ipsum putans fore securum, et a tanto exercitu imparatum fuerat. [1134.3.3] Quid dicam? Momento uno captum est et in ore ignis et gladii consummatum; ibi milites mortuos, vulneratos et captivos audivimus. [1134.3.4] Eadem die, castrum illud Altacauda, et Gructa et Submonte, Raoni de Fraineta pertinentia, comprehendit.

[1134.4.1] Dum haec et alia crudeli manu agerentur, Beneventanam civitatem totumque Capuanum principatum timor invasit; rogabamus itaque Salvatorem omnium, ut nobis omnibus solita pietate subveniret. [1134.4.2] Quantas autem lacrimas et voces in altum levatas Beneventanorum, Napolitanorum ac Capuanorum omniumque circumquaque habitantium, lector, si adesses, mirareris! [1134.4.3] Et crinibus solutis, misericordem Dominum invocabamus. [1134.4.4] Et castris illis ita comprehensis, rex ipse Rogerius revertens castra Roberti principis comprehendit, Palmam quidem et Sarnum.

[1134.5.1] Audiens autem talem tantamque stragem et invasionem predictus comes Rainulphus, et Robertus princeps et magister militum mirabiliter mirabiliusque insiliunt, et preconis voce tubisque sonantibus civitates suas, et oppida et vicos submoverunt, ut unusquisque armipotens, omnibus eorum armis eductis, insurgeret et tali tantoque tiranno obviaret. [1134.5.2] Quid longius morer? Celorum regem testamur, milites omnes, proceres, sacerdotes, clerici, iuvenes et senes occurrunt, et mirabili prudentissimoque exercitu congregato, gaudio magno festinant, vocibus apertis dicentes: [1134.5.3] "Melius est mori in bello, quam videre mala gentis nostrae et sanctorum!". [1134.5.4] Et eis ita congregatis, apud castellum Marilianum exercitus ipse castrametatus est; ad auxilium vero eorum Rolpoto Beneventanorum comestabulus quadraginta equites et mille fere Beneventanos transmisit. [1134.5.5] Cumque prefatus rex taliter comitem Rainulphum et principem paratos persensisset, super castrum Nucerium festinavit, putans illud momento, sicut et cetera, comprehendi; et circa flumen nomine Sarnum milites et sagittarios posuit, ne comes cum suis ad eum transiret. [1134.5.6] Interea castrum illud Nucerium acerrime ab exercitu regis expugnatum est; Rogerius autem de Surrento, a principe ibi ordinatus, cum centum quinquaginta militibus, et sagittariis multis et armatis viris fidelibus nihil eorum, quae inferebantur, trepidabat et cotidie et animose castrum illud tuebatur. [1134.5.7] Quid multis? Proditione quorumdam regis amicorum castrum illud Nucerium in potestate ipsius regis datum est; deinde castrum Sarni, et Lauri et universa oppida rex ipse suae obtinuit potestati. [1134.5.8] Cumque castrum illud Lauri sic comprehensum esset, predictus princeps, et comes Rainulphus et magister militum mirabiliter turbati sunt; congregant itaque mille fere equites et multitudinem peditum copiosam, ut castrum illud Lauri de regis potestate evellant. [1134.5.9] Sed principis proceres, et comitis Rainulphi, pecunia regis accepta, auxilium eis, sicut iuraverant, inferre distulerunt; unde princeps ipse dolore commotus, Neapolim properans Pisas transfretavit; [1134.5.10] Prefatus autem comes Rainulphus baronum suorum nequitiam comprehendens, et quia tanto regi obsistere non poterat, sacramento interveniente, sub regis potestate colla submisit.

[1134.6.1] Audiens autem Rolpoto Beneventanus comestabulus comitem illum Rainulphum ad regis imperium pervenisse, animo consternatus die kalendarum Iulii de civitate Beneventana exiens Neapolim ingressus est; quem comestabulum mille et eo amplius Beneventanorum secuti sunt. [1134.6.2] Triduo autem post, comestabulus ipse Rolpoto timore perculsus, navigio parato, ne in manus regis traderetur, cum quibusdam fidelibus suis et duobus filiis Pisas festinavit. [1134.6.3] Et eis navigantibus, iudicio Dei superveniente, navis illa confringitur, et sic ipse cum uno filio suo et duobus fidelibus suis inter procellas maris mortui sunt: alter vero filius evasit.

[1134.7.1] Rex autem, comite illo accepto, Capuam, et Aversam et totum principatum comprehendens, Salernum adivit, et ibi non multis diebus commorans victorque effectus Siciliam repedavit. [1134.7.2] Pontifex autem sub Anacleti nomine coloratus, cursu rapido Beneventum venit, et civitatem illam ipsius regis virtute suae obtinuit voluntati et domos quorumdam Beneventanorum destrui precepit. [1134.7.3] Princeps preterea a papa Innocentio, qui Pisis aderat, honorifice suscipitur et ibi usque in mense Martio permansit.

[1135.1.1] Anno millesimo centesimo trigesimo quinto Dominicae Incarnationis, et sexto anno pontificatus domini Innocentii, mense Martio, tertia decima indictione. [1135.1.2] Hoc anno, princeps ipse, septimo die stante mensis Aprilis, cum viginti navigiis Neapolim venit et comprehendit Aversam, et Cucculum; quibus comprehensis Neapolim princeps ipse revertitur et ibi immoratus est cum Pisanis ipsis. [1135.1.3] Eodem anno, prefatus comes Rainulphus venit Neapolim cum quatringentis militibus et civitates suas et oppida dimisit.

[1135.2.1] His ita peractis, prefatus rex medio mense Iunio venit Salernum, et exercitum congregavit, et super Aversam perrexit et eam igne ferroque est depopulatus, et bona eorum diripuit. [1135.2.2] Cumque rex ipse stragem illam fecisset, super Neapolim venit et diebus novem eam obsedit, sed populus civitatis et princeps nihil ex hoc trepidabant; rex autem civitatem illam capere non posse aspiciens eam dimisit, et Aversam perrexit et eam reedificari precepit.

[1135.3.1] His ita decursis, prefatus populus Pisanorum cum aliis viginti navigiis, quae supervenerunt, civitatem Amalfitanam pergunt, et eam comprehenderunt et eius bona universa diripiunt; sicque divitiis multis locupletati Pisas redeunt simul cum principe. [1135.3.2] Rex autem Pisanorum exercitum reverti deprehendens iterum Neapolim obsedit; cumque die quodam, in festivitate Nativitatis Sanctae Mariae, rex ipse navale bellum cum Neapolitanis incipere vellet, en subito tempestas affuit et omnes naves illas divisit, ita quod in profundum mergi putarent; et sic ad portum Puteolanum revertuntur. [1135.3.3] Tunc rex videns neque mari neque terra contra civitatem agere, navigia illa reverti precepit et ipse Salernum repedavit; deinde Siciliam ingressus est.

[1135.4.1] Cumque Robertus princeps Pisas reverteretur, consilio domini papae Innocentii, simul cum domino Girardo cardinali et Riccardo, comitis Rainulphi germano, ad gloriosum Lotharium imperatorem festinavit. [1135.4.2] Qui honorifice ab ipso imperatore suscipiuntur et ei, qualiter principatum suum perdidisset, lacrimis multis intimavit; precatur etiam, ut pro amore domini papae sibi succurreret, et quod iniuste perdiderat, reintegraret. [1135.4.3] Imperator itaque, muneribus multis ei datis, promisit se ipso anno venturum ad Romanae Sedis libertatem et eiusdem principis restitutionem; et sic princeps ipse reversus domino papae Innocentio cuncta narravit.

[1135.5.1] Ipso anno, magister militum Pisas perrexit, ut auxilium ab Apostolico Innocentio et Pisanis inveniret; qui a Pisanis diligenter susceptus est, et promiserunt libentissime ei auxilium inferre. [1135.5.2] Sed quorumdam inimicorum consilio auxilium illud promissum destructum est; unde magister ipse militum vehementer turbatus Neapolim revertitur et civitatem suam viriliter obtinuit.

[1136.1.1] Anno millesimo centesimo trigesimo sexto Dominicae Incarnationis, et septimo anno papae Innocentii. [1136.1.2] Dum haec et multa alia agerentur, prefatus imperator Apostolico Innocentio mandavit, ut eum prestolaretur quia, Domino favente, sicut promiserat, in festivitate sancti Iacobi venire despondebat. [1136.1.3] Pontifex autem spirituali gaudio gavisus magistro militum destinavit omnia, quae imperator ei mandaverat. [1136.1.4] Deinde princeps ipse audiens civitatem Neapolim famis periculo urgeri, cum quinque navigiis ad eandem civitatem venit, et imperatoris adventum firmiter propalavit et cursu celeri Pisas revertitur. [1136.1.5] Continuo ad imperatorem festinans invenit eum Montes descendisse et super civitatem Cremonam castra sua posuisse; illico pedibus eius advolvitur lacrimis rogans, ut sibi exheredato subveniret.

[1136.2.1] Interea ad tantam famis asperitatem civitas pervenit Neapolitana, quod infantes multi, pueri, adolescentes, iuvenes, senes etiam utriusque sexus per civitatis plateas et domos spiritus exalabant. [1136.2.2] Sed magister militum et eius fideles, qui libertati invigilabant civitatis quique antiquorum suorum sequebantur honestatem, mori prius famis morte malebant, quam sub nefandi regis potestate colla submittere. [1136.2.3] Haec inter prefatus imperator literas suas signatas propriis legatis suis magistro militum et civibus suis destinavit, consolationis verba describens, ut fidelitatis propositum teneat quia, favente Domino, in proximo ad eius liberationem festinaret; legati vero illi coram omnibus iuraverunt imperatorem illum apud civitatem Spoletum dimisisse. [1136.2.4] Diebus autem non multis excursis, en adest legatus alius ipsius imperatoris literas suas ferens, consolationis similiter verba continentes, qui eum dimisisse apud flumen Piscariam affirmavit. [1136.2.5] Item in subsequentibus diebus alias transmisit imperator literas continentes, se in proximo venturum Apuliam, et Italiam a tanta perditione redempturum. [1136.2.6] Archiepiscopus preterea Marinus civitatis Neapolitanae, et Philippus de Acerra, civis Neapolitanus, vir prudentis ingenii, et Rainulphus comes, qui obviam imperatori dudum exierant, similiter literas suas consolationis magistro militum delegavit. [1136.2.7] Literis itaque talibus acceptis, et tali suspensi Neapolitani promissione, licet fame coacti, imperatoris tamen illius expectabant adventum.

[1137.1.1] Anno millesimo centesimo trigesimo septimo, et anno octavo pontificatus domini Innocentii, mense Martio, quinta decima indictione. [1137.1.2] Prefatus Apostolicus Innocentius, qui tunc Pisis morabatur, consilio communicato, de civitate Pisana exivit et apud civitatem Bitervum advenit, prefatum imperatorem allocuturus. [1137.1.3] Imperator igitur Henricum generum suum cum tribus milibus equitum ad pontificem destinavit Innocentium addens, ut Romanos fines teneat et principi Roberto principatum suum restituat; ipse vero Marcas adire disposuit. [1137.1.4] Apostolicus autem continuo Romanos fines advenit et civitatem Albanum et provinciam totam Campaniae suae obtinuit fidelitati; Romam quidem ingredi noluit, ne in Romanorum negotiis impediretur.

[1137.2.1] Prefatus autem imperator flumen Piscariae adveniens, Pascha Domini ibi celebravit; inde flumen illud transiens civitatem Termulensem et illius provinciae comites obtinuit. [1137.2.2] Et inde, amoto exercitu, Apuliam ingreditur, et civitatem Sipontum et Montem Sancti Angeli, octavo die intrante mensis Maii, comprehendit. [1137.2.3] Tantus itaque timor totam invasit Apuliam, quod universus populus usque ad civitatem Barum ad eius imperium alligatus est.

[1137.3.1] Et his actis, Apostolicus ipse ad civitatem Sancti Germani pervenit, quam suae submisit ditioni; inde Capuam veniens Roberto principi eam restituit. [1137.3.2] Et his actis, Beneventum venit predictus Apostolicus decimo kalendas Iunii et retro montem Sancti Felicis prope Beneventum cum Henrico duce, predicti imperatoris genero, castrametatus est. [1137.3.3] Continuo dominum Girardum cardinalem, virum prudentem et discretum, prope civitatem misit Beneventanam, ut cum Beneventanis loqueretur, utrum cum eo pacis firmamentum ponere vellent. [1137.3.4] Venerunt itaque ad eum quidam de civibus Beneventanis, et cum illis satis abundeque de civitatis concordia tractaverunt; et his actis, ad dominum Apostolicum omnia, quae dicta sunt, exposuit predictus Girardus cardinalis. [1137.3.5] Alio autem die adveniente predictus Apostolicus, consilio arrepto, castra inde amovit, die videlicet sabati, et ex hac parte predicti montis Sancti Felicis transivit cum exercitu predicti ducis Henrici, et in planitie Sancti Petri Apostoli iuxta flumen Sabbati viriliter et animose castra apponi precepit. [1137.3.6] Beneventanus autem populus nihil ex his, quae fiebant, agnoscere poterat. [1137.3.7] Cumque taliter in predicta planitie Sancti Petri castra Apostolici et ducis illius ponerentur, fama talis tantique facti civitatem percussit Beneventanam; et Rossemannus, qui tunc preerat, Romanae Sedis adversarius, cives fere universos submovit, ut contra Apostolicum venientem insurgerent et ad eorum posse resisterent. [1137.3.8] Nec mora, predictus Girardus cardinalis vocari fecit Landulphum iudicem Beneventanum, et Lodoicum medicum et Malfridum de Grimaldo abbate, ut de pacis federe loquerentur, et civitatem domino papae Innocentio rederent: exierunt itaque viri illi vocati, et petitionibus Apostolici faventes civitatem revertuntur. [1137.3.9] Preterea, ad horam fere nonam, quidam Beneventanorum exeuntes cum Teutonicis pugnare ceperunt, putantes eis timorem inducere et eos in fugam sectari. [1137.3.10] Dux vero illorum nominatus Henricus audiens Beneventanos ita super se insilire, armari suos omnes occulte precepit; et catervatim eos a castris exire disponens precepit, ut Beneventanos sic stulte et furiose exeuntes, insidiis positis, preoccuparent. [1137.3.11] Quid multis? En ex improviso leonum more frendentes Teutonici insiliunt et Beneventanos illos, qui contra eos pugnabant, usque ad pontem Maiorem in fugam convertunt. [1137.3.12] In fuga vero illorum quadraginta ferme capti sunt, et quidam illorum trucidati; inter quos Petrus de Populo vocatus, capite abscisso, heu miser, exalavit! [1137.3.13] Alter vero, Priscianus nomine, civitatis notarius, ibi mortuus est vulneribus multis afflictus; decem vero vulneratorum, qui de captione evaserunt, post dies quadraginta mortui sunt infra civitatem. [1137.3.14] Cumque taliter cives Benevantani capti, trucidati et morti dediti essent, timor continuo civitatem invadit Beneventi, et luctus, quod si, lector, adesses, mori cum eis putares et afflictione multa deficere. [1137.3.15] Nocte itaque insecuta, cives, qui capti fuerant, vinculis districti sunt et alligati. [1137.3.16] Mane autem facto, die quidem dominico, ad dominum papam veniunt quidam de civibus Beneventanis, viri sapientes et discreti, qui omnia, quae Apostolicus exquisierat, assecuti sunt; continuo captivos cives Beneventanos, quos Teutonici comprehenderant, dominus Apostolicus absolvi iussit et ad propria reverti. [1137.3.17] Et sic, sacramentis firmatis, fidelitatem domino papae complures civium, qui ad ipsum pontificem exierant, iuraverunt.

[1137.4.1] Cumque taliter sacramenta illa perficerentur, vir quidam, Iaquintus nomine, civis Beneventanus, quique per triennium exulaverat, ultionem redere de acceptis excogitans, Teutonicos omnes submovit, ut civitatem ingredientes, quot possent, caperent, et bona eorum auferrent. [1137.4.2] Qui cursu rapido, armis acceptis, insiliunt et usque portam Ruffini festinaverunt; sed quia portam illam hi, qui intrinsecus erant, firmiter clauserant, civitatem ingredi non potuere. [1137.4.3] Fama itaque tantae invasionis cum ad aures pontificis Innocentii pervenit, predictum ducem Henricum vocari mandavit, ut exercitum illum compesceret et a tali mortifera agressione illum prohibeat; confestim dux ille pervolat et totum illum exercitum ad castra reverti mandavit; sicque civitas ab eorum invasione evasit. [1137.4.4] Iaquintus vero ille per clavicam, quae Sancti Renati vocatur, ingrediens, cum quibusdam consociis suis ad Sacrum palatium curiae festinans perrexit et Crescentium cardinalem, pontificis Innocentii adversarium, qui tunc ibi occultabat, comprehendit; nec mora, per plateam illum ducentes ad dominum papam captivum illum transmiserunt. [1137.4.5] Deinde in eadem platea Bernardum, qui comes Palatii vocabatur, eiusdem pontificis contrarium, Iaquintus ille invenit; quem, audacia assumpta, capere conatus est, quatenus eum in captionem predicti Apostolici delegaret. [1137.4.6] Qui Bernardus videns se sic turpiter capi, quibusdam sociis suis secum equitantibus exclamavit, ut quantocius succurant et eum a tanta captione eripiant; qui statim, ensibus evaginatis, Iaquintum illum feriunt, et plagis crudeli manu impositis, terratenus illum de equo prosternunt; et sic Bernardus ille a captione illa liberatur. [1137.4.7] Invadit igitur civitatem totam timor mirabilis, et bonis suis oblitis, cives attoniti ruinam inauditam et depredationem metuebant. [1137.4.8] Prefatus autem Iaquintus ita crudeliter vulneratus ad manus quorumdam ad sororis domum perducitur, et sic novem dies sine sensu et memoria advivens mortuus est. [1137.4.9] Dominus autem Apostolicus sic illum vulneratum et mortuum suique furore taliter fuisse perductum audiens, ut erat sapientis animi et pacifici cordis, nullam cum Beneventanis, qui eum interfecerant, excitavit questionem. [1137.4.10] Rossemannus autem, qui tunc contra voluntatem ipsius Apostolici episcopus fuerat et qui civitatem violento nomine tenuerat, noctis silentio timore coactus fugiit.

[1137.5.1] Quibus omnibus ita peractis, ego predictus Falco iudex, et Roffridus iudex, et Falco abbatis Falconis, et Saductus, et Pando, et Potofridus, et Adonibezet, qui per triennium exules fueramus, cum aliis Beneventanis similiter exulibus licentia predicti pontificis ad propria reversi sumus, celestis quidem regis magnalia laudantes, qui post tribulationem et fletum exultationem inducit. [1137.5.2] Prefatus autem Apostolicus supranominatum Girardum cardinalem ad civitatem mandavit, ut fidelitatem a civibus universis acciperet; quod et factum est.

[1137.6.1] His omnibus ita evolutis, pontifex Innocentius, sacramentis fidelitatis acceptis, consilio habito, iter arripuit octavo kalendas Iunii, ut ad imperatorem nominatum festinaret. [1137.6.2] Veniens autem ante portam Summam, populum civitatis, qui eum ibi prestolabatur, pontifex ipse taliter allocutus est: [1137.6.3] "Gratias vobis agimus, fratres et domini, quia corde hilari et voluntate sincera fidelitatem nobis peregistis. [1137.6.4] Rogo itaque fraternitatem vestram, et probitatem, ut pacem teneatis et constantiam iustitiae inter vos; nam, vita comite, dignam vobis retributionem impendemus. [1137.6.5] Civitatem vero intrare modo non possumus pro multis variisque negotiis, quae cum domino imperatore definienda decrevi; et his divina clementia definitis, ad vos revertemur et de civitatis utilitate tractabimus. [1137.6.6] Nunc vero predictum fratrem nostrum Girardum cardinalem vobiscum morari permittimus, qui erga vestras utilitates assidue invigilabit et pacem inter vos continebit". [1137.6.7] Haec et his similia pontifex ipse cum allocutus est, iter ceptum arripiens ad predictum imperatorem tetendit Lotharium, quem super civitatem Barensem eam acriter obsidentem invenit. [1137.6.8] Cardinalis igitur nominatus Girardus iussu predicti Apostolici in civitate Beneventana moratus est; confestim Sacrum Beneventanum palatium ascendens civitatis utilitates, pace data circumquaque, operabatur; inter ceteras eius dispositiones precipue pacem tenendam viribus totis ore et corde predicabat. [1137.6.9] Prius vero quam Apostolicus de civitate discederet, Octavianum subdiaconum, virum prudentem et sapientis animi, rectorem Beneventi ordinavit; qui simul cum domino Girardo statum civitatis et pacis firmamentum studiose regebat.

[1137.7.1] Cumque pontifex ipse apud imperatorem pervenisset cum prefato duce Henrico, honore mirabili et gaudio ab imperatore suscipitur. [1137.7.2] Deinde Barensis populus castellum civitatis, quod pro eorum afflictione rex Rogerius fabricari iusserat valde terribile et munitum, expugnaverunt; sicque per quadraginta dies illud obsidentes cum Teutonicorum auxilio virtute multa castellum illud comprendeherunt et terratenus prostraverunt. [1137.7.3] Custodes vero castelli, quia iam amplius illud defendere non potuerant, capti, et trucidati et in mari precipitati sunt. [1137.7.4] Sicque de tali tantaque victoria tota Italia, et Calabria Siciliaque intonuit et regi celorum gratias agens, de tanti tiranni gutture eripi gaudebat; inde maritima omnis usque ad Tarentum et Calabriam ad imperatoris fidelitatem alligari satagebat. [1137.7.5] Cumque castellum illud Barense taliter comprehensum est, super civitatem Melfium Apostolicus et imperator venerunt et eam viriliter obsidentes, diebus non multis elapsis, comprehenderunt et suae obtinuerunt fidelitati.

[1137.8.1] Haec inter Pisanorum exercitus, sicut iuraverat, centum navigiis armatis civitatem pervenit Neapolitanam. [1137.8.2] Nec mora, iussu predicti imperatoris super civitatem Amalfitanam festinat, excogitans igne ferroque eam depopulari; cives autem Amalfitani, consilio salutis invento, pecunia multa data, ad imperatoris et Pisanorum permansit fidelitatem. [1137.8.3] Inde super Rabellum et Scalam properantes eas invadunt, et universa eorum bona diripientes in ore ignis et gladii eas consummunt; viros quoque, et mulieres cum eorum parvulis captivos perducunt; sicque super tali vindicta gavisi, ultra quam credi potest, insultant.

[1137.9.1] Interim prefatus imperator et Apostolicus civitatem dimisit Melfium, et civitatis Potentiae fines descendit; ibi iuxta fluenta de Lacu Pesele per dies fere triginta moratur. [1137.9.2] Inde universa Apuliae oppida et civitates ad suum imperium alligavit.

[1137.10.1] Et his actis, mandavit imperator, ut Pisanorum exercitus Salernum obsideat; precepit quoque Roberto principi et magistro militum Neapolitanorum, ut viribus totis et armis simul cum Pisanis eandem Salernitanam obsiderent civitatem; quod et factum est quinto decimo kalendas Augusti. [1137.10.2] Super etiam Rainulphum comitem, quem affectione multa secum detinebat, mille Teutonicorum viris ei datis, super civitatem ipsam Salernum destinavit; quibus ita convenientibus prope muros obsederunt. [1137.10.3] In civitate illa re vera quatringenti milites aderant, qui civitati invigilantes Pisanos et principem suosque omnes cotidie expugnabant. [1137.10.4] Quadam itaque die, sicut accepimus, certatum adinvicem validissime est inter eos, et de militibus illis Rogerii Siculorum captivi ducti sunt et alligati. [1137.10.5] Consules preterea Pisanorum civitatis constantiam aspicientes, quia talis tantaque caterva militum intererat, consilio communicato, lignorum machinam mirabiliter mirabiliusque excelsam, et ultra quam credi potest, terribilem construi summaque cum festinatione levari mandaverunt; unde factum est, quod populus civitatis mortis periculo oppressus mortem expectabat. [1137.10.6] Audiens autem imperator civitatis Salernitanae constantiam, et quia igne ferroque Pisani eam desiderabant, consilio invento, simul cum domino Apostolico ad eandem civitatem celeriter festinavit. [1137.10.7] Sequenti igitur die sapientes civitatis ad ipsum imperatorem venere, et pactis intervenientibus, civitatem ipsam suo imperio submiserunt. [1137.10.8] Quidam vero militum illorum, securitate accepta, licentiam exeundi impetrarunt; quidam vero et predicti Rogerii proceres ad Turrem Maiorem, quae super civitatem erat, confugerunt; sicque civitas ipsa in gaudium conversa sub tali tantoque imperio exultabat. [1137.10.9] Audiens autem populus Pisanorum civitatem Salerni sine eorum consilio et voluntate ab imperatore captam fuisse, mirabiliter contristati sunt, et furore arrepto, machinam lignorum factam combusserunt, et paratis navigiis, Pisas regredi disponebant; sed Apostolici Innocentii precibus et promissionibus coacti ad imperatoris voluntatem reversi sunt; sicque castrum illud Turris Maioris pro eorum discordia dimissum est.

[1137.11.1] His ita peractis, prefatus imperator et Apostolicus castra inde amoventes Abellinum venerunt; deinde Beneventum et iuxta fluvium Caloris ex hac parte Ubiani ad ecclesiam Sancti Stephani castrametati sunt, secundo die stante mensis Augusti. [1137.11.2] Cum autem Abellinum venisset, Apostolicus ipse Innocentius ducem ad defensionem Apuliae ordinare nomine suo satagebat; imperator vero nomine suo et memoria contra voluntatem Apostolici ordinare volebat; unde factum est, ut per triginta fere dies adinvicem discordatum est: sed sapientum consilio communicato, discordia talis destructa est. [1137.11.3] Quid multa? Divina favente clementia et ipso imperatore favente omnibusque suis, predictus Apostolicus nomine suo ad Beati Petri fidelitatem comitem Rainulphum, virum utique prudentem et discretum, in ducem elegit; et eo electo, vexillum ad honorem ducatus Apostolicus et imperator in conspectu omnium ei tradiderunt et confirmaverunt. [1137.11.4] Unde nemo tempore isto viventium recordari potuerit tali letitia et honore ducem aliquem fuisse electum.

[1137.12.1] Cumque taliter in predicto loco castrametati sunt, triduo post, die videlicet kalendarum Septembris, imperatrix nomine Florida, militibus fere centum assumptis, ad ecclesiam Beati Bartholomei Apostoli venit portam Auream ingrediens, et Missarum solemnia ibi audiens pallium quoddam super altare Beati Bartholomei et libram unam argenti obtulit. [1137.12.2] Prae gaudio vero Beneventanus populus utriusque sexus, et quia per innumera annorum curricula imperatricem sive imperatorem non vidimus, cursu precipiti ad ipsam intuendam imperatricem ex omni parte civitatis festinavimus; et gratias Deo agentes exultavimus, quia quod patres, avi, proavi videre non potuerunt, temporibus nostris vidimus. [1137.12.3] Et basilicam ipsam Beati Bartholomei egrediens per mediam plateam civitatis ascendit et per portam Summam exiens ad exercitum suum remeavit.

[1137.13.1] Triduo autem post ipsius imperatricis adventum, prefatus Apostolicus Beneventanam civitatem intravit et a clero et populo universo honorifice susceptus est. [1137.13.2] Altera autem die adveniente, in Sacro Beneventano palatio sedens in conspectu cleri et populi Beneventani clamavit ut, si quis contra personam sive electionem Gregorii Beneventani Electi canonice et rationabiliter opponere vellet, libera fronte opponeret; sed clementia divina opitulante, et quia Electus ipse vitam suam religiose custodierat, nemo civium contra eius electionem obiecit. [1137.13.3] Apostolicus itaque hoc aspiciens gratias Deo egit et ipse de persona et vita Electi testificatus est honeste et religiose; et eidem Electo precepit, ut de peccatis suis confiteretur, et die dominico adveniente, Spiritu Sancto cooperante, consecrationem acciperet. [1137.13.4] Quid multis? Die adveniente dominico, Apostolicus ipse ecclesiam episcopii descendit, quinto die videlicet intrante mensis Septembris, Electum ipsum consecravit; ad cuius consecrationem patriarca interfuit Aquileiae, et complures alii archiepiscopi, episcopi et abbates Teutonicorum, viri religiosi. [1137.13.5] Lector, si interesses, re vera miratus diceres archiepiscopum quemlibet Beneventanum tanto honore et reverentia consecratum nunquam fuisse; et eo consecrato, Apostolicus ipse palatium revertitur.

[1137.14.1] His ita peractis, iudices et sapientes civitatis eundem dominum papam precantur, quatenus apud imperatorem intercederet, ut de antiqua afflictione, quam civitas longe lateque perpessa est, imperator ipse Beneventanos liberaret: videlicet de vinearum fidantiis, et angariis, terratico et de omnibus reditionibus, quas Normandis redere soliti sunt: [1137.14.2] "Quoniam quidem nos et patres nostri, avi et proavi Deum oravimus, ut imperatoris adventum partibus istis largiri dignaretur, per cuius adventum libertatis vigorem, et securitatis, consequeremur, nunc vero, pater sanctissime, et quia voluntas et potestas concessa est bene nobis faciendi, lacrimis oramus, ut de tanto periculo tributorum civitatem beati Petri eripias". [1137.14.3] Apostolicus itaque pietate divina correptus super civitatis longa afflictione condolens, patriarcam Aquileiae, aliosque cardinales et Girardum specialiter cardinalem suum presbiterum, virum valde venerabilem et discretum, ad imperatorem direxit, qui foras in prefato loco castrametatus erat, expostulans, ut comiti Rogerio de Ariano preciperet eiusque baronibus, ut fidantias et omnes redditus, quos de hereditatibus Beneventanorum habere solitus erat, quietas dimitteret. [1137.14.4] Imperator itaque, precibus Apostolici acceptis, nec mora, vocari fecit prefatum comitem, ut cum baronibus suis veniret, et sacramento interveniente, petitionibus Apostolici obtemperaret. [1137.14.5] Comes itaque adveniens coram imperatore confessus est, se hoc iuravisse et confirmavisse tempore comestabuli Rolpotonis, qui pro civitate hoc petierat. [1137.14.6] Denique barones, quos secum duxit, iurare coegit sicut Apostolicus exigebat: in primis Alferius Draco, et Robertus de la Marca, et Bartholomeus de Petra Pulcina, et Tadeus de la Greca, et Girardus de Lanzulino, et Sarolus de lo Tufo, et sic iuraverunt: [1137.14.7] "Iuro et promitto, quod ab hac hora in antea non queram nec queri permittam de cunctis hereditatibus Beneventanorum fidantias, angarias, terraticum, olivas, vinum, salutes, nec ullam dationem, scilicet de vineis, terris aspris, silvis, castaneetis, et ecclesiis. [1137.14.8] Et liberam facultatem tribuo in hereditatibus Beneventanorum venandi, aucupandi, et in eis et de eis quodcumque voluerint faciendi, et per hoc mercatum civitati non disturbabo nec disturbari consentio. [1137.14.9] Haec omnia attendam bona fide sine fraude". [1137.14.10] Et taliter eis iurantibus, precepit imperator, ut alios suos barones Montis Fusci vocaret ad iddem sacramentum faciendum. [1137.14.11] Quibus actis, prefatus Girardus cardinalis cum sapientibus civitatis omnia haec domino papae retulerunt: hoc sacramentum factum est sexto die intrante mensis Septembris. [1137.14.12] Altera autem die idem Girardus cardinalis cum iudicibus ad imperatorem tetendit, ut ab ipso comite et suis baronibus sacramentum huiusmodi acciperet. [1137.14.13] Comes vero Rogerius sacramentum illud facere noluit, confitens se tempore preterito illud fecisse; suos vero barones de Monte Fusco iurare precepit: videlicet Raonem de lo Tufo, Accardum, Gemundum, Eternum, Onfridum ceterosque, qui circa Beneventum fidantias accipiebant. [1137.14.14] Et his taliter actis, salvatori Deo et Innocentio papae gratias egimus, cuius virtute et gratia tantam consecuti sumus libertatem.

[1137.15.1] Quibus ita peractis, prefatus imperator de predicto loco castra amovens viam Romam redeundi arripuit, qui ante portam Summam cum toto suo exercitu transivit; et predictus Apostolicus cum illo festinavit, nono die intrante mensis Septembris. [1137.15.2] Tunc ipse imperator castrametatus est ubi Tres Sancti nominatur; deinde Capuam petens Romam transierunt. [1137.15.3] Quid multa? Imperii sui altitudinem et palatia imperator ille repedavit; Apostolicus autem Innocentius palatium Lateranense adivit.

[1137.16.1] Audiens itaque nominatus rex Rogerius imperatorem illum viam redeundi arripuisse, exercitu convocato, Salernum venit; continuo super Nucerium veniens, suae illud obtinuit potetstati; deinde castra amovens totam terram Rainulphi comitis obtinuit. [1137.16.2] Inde procedens Capuam furore multo et tempestate comprehendit, et eam igne ferroque depopulatur; universa siquidem civitatis illius spolia et divitias partim igne partimque virtute consumi precepit; ecclesias quidem et ornamenta earum diripuit, mulieres quoque et sanctimoniales in opprobrium conversae sunt. [1137.16.3] Et his taliter evolutis, Abellinum et usque ad confinia Beneventi obtinuit.

[1137.17.1] Confestim magister militum Sergius civitatis Neapolitanae ad suam convertitur fidelitatem. [1137.17.2] Deinde iudices Beneventanae civitatis cum aliis civibus regem ipsum adeuntes ad Anacleti fidelitatem et ipsius regis amorem civitatem submittunt Beneventanam, Innocentii papae fidelitatem parvipendentes.

[1137.18.1] Et his actis, convocato exercitu, civitatem Beneventanam applicuit, et ante portam Summam medio mense Octobris transiens ad Montem Sarclum festinavit, quod suae obtinuit potestati. [1137.18.2] Et inde procedens super civitatem comitis Riccardi cursu volucri properavit, quam comes ille dimittens ad ducem confugit Rainulphum; sicque civitatem illam suae voluntati alligavit. [1137.18.3] Inde Montem Corvinum capiens in ore ignis et gladii illud consumi precepit, et spolia eius diripuit. [1137.18.4] Dux igitur Rainulphus memoratus audiens regem illum ob eius confusionem Apuliam fuisse ingressum et eius desolationem cotidie tractare, Barensem populum et Tranensem, Troianum et Melfiensem et mille quingentos milites congregavit, affirmans prius morti velle succumbere, quam vitam ducere infelicem; et taliter dux ille paratus prope regis exercitum adivit.

[1137.19.1] Interea abbas de Clara Valle, vir valde mirabilis et discretus, qui ad regem illum venerat pro tanti dissidii infestatione sedanda, inter regem illum et ducem pacis federa alligare conatur. [1137.19.2] Sed pro multis variisque negotiis, quae inter eos querebantur, apud salvatoris Dei potentiam nondum complacuit concordia alligari.

[1137.20.1] Quid plura? Rex ipse exercitum suum divisit et ad bellandum illum viriliter stabilivit; similiter et dux ille suos omnes sapienter ordinavit. [1137.20.2] Primum quidem regis acies ordinata agreditur et inter ducis armatos intravit; illico acies illa regis prosternitur. [1137.20.3] Rex autem, qui cum aliis aciebus suis armatis inerat, Dei adveniente iudicio, timore perculsus ipse primum terga vertens in fugam conversus est. [1137.20.4] Sicque universa regis congregatio cursu precipiti confugit, dimissis omnibus divitiarum suarum apparatibus et tentoriis, auri argentique magnitudine infinita, quorum numerare copiam non est humanae scientiae. [1137.20.5] Quid multa? Dux ille victor effectus de regis exercitu comprehendit et occidit, omnemque illam magnitudinem divitiasque tam ipse quam populus Barensis, et Tranensis ceterique, quos rogaverat, ad propria locupletati detulerunt. [1137.20.6] Tria milia, sicut audivimus, hominum in bello illo mortua sunt: ibi Sergius magister militum Neapolitanae civitatis mortuus est, ibi Eternus de Monte Fusco, et Girardus de Lanzulino, et Sarolus de lo Tufo et complures, quorum nomina pro difficultate numerandi silentio tegimus: secundo vero die stante mensis Octobris bellum hoc actum est. [1137.20.7] Rex itaque nominatus taliter cum sequacibus suis aufugiens, noctis tempore altera quidem die ad castrum Paludis pervenit; deinde Salernum festinavit.

[1137.21.1] Diebus autem non multis evolutis, Rossemannus Beneventanus antistes, consilio accepto, cum iudicibus civitatis et sapientibus quibusdam ad regem ipsum consolandum et servitia civitatis offerenda festinavit. [1137.21.2] Precatur insuper, ut libertatem possessionum Beneventanorum, quam supradictus imperator concesserat, populo Beneventano ipse largiretur. [1137.21.3] Rex igitur, precibus eorum acceptis, pro totius civitatis amore inveniendo, privilegio facto et signato, omnes fidantias et exactiones, quas soliti fuimus persolvere, condonavit; et privilegii pagina accepta, gaudio ineffabili civitatem sunt regressi Beneventanam. [1137.21.4] Privilegii pagina ita est continens :

[1137.22.1] In nomine Domini Dei salvatoris eterni Iesu Christi, Dominicae Incarnationis anno millesimo centesimo trigesimo septimo, mense Novembri, prima indictione. [1137.22.2] Ego Rogerius Dei gratia Siciliae et Italiae rex, Christianorum adiutor et clipeus, Rogerii primi comitis filius. [1137.22.3] Regalis excellentiae Nostrae provocamur liberalitate fidelibus nostris tanquam de nobis bene promeritis beneficia ampliori manu debere impendere, ut non solum fideliores inveniantur, sed ut ceteri spe retributionis adiuti in nostro servitio prontiores habeantur. [1137.22.4] Ea propter, venerabilis Beneventane Rossemanne archiepiscope, qui semper fidelis in omnibus extitisti, petitionibus tuis, et Bernardi Beneventani comestabuli, et Beneventanorum iudicum, aliorumque plurimorum civium clementius annuentes, quia vos semper nostros fideles experti sumus, pro amore summi regis, per quem subsistimus et regnamus, et amore et fidelitate vestra, quam in nobis habetis et in antea habituri estis, dimittimus et condonamus vobis ea omnia, quae nos et predecessores nostri Normandi circa Beneventanam civitatem habuerunt, fidantias subscriptas videlicet, denariorum redditus, salutes, angarias, terraticum, herbaticum, carnaticum, kalendaticum, vinum, olivas, relevum, postremo omnes alias exactiones tam ecclesiarum quam civium. [1137.22.5] Et omnia predicta et possessiones liberas facimus et quietas undecumque aliquid accipere soliti sumus ut, quamdiu in nostra permanseritis fidelitate, et nostrorum heredum, liberi et quieti vos et vestri heredes ab omnibus supradictis maneatis, et in vestris prediis venandi, piscandi, aucupandi liberam facultatem habeatis. [1137.22.6] Et ut firmiter hoc tenere valeatis, privilegium istud sigillo aureo Nostro signari fecimus: si qua vero persona, quod absit, magna humilisve huius Nostrae concessionis paginam in aliquo violare presumpserit, viginti libras auri purissimi in misericordia Nostra palatio Nostro componat, presensque privilegium robur pristinum obtineat. [1137.22.7] Ad huius concessionis indicium per manus Henrici Nostri notarii scribi precepimus, et bulla aurea insigniri. Anno regni Nostri septimo.

[1137.23.1] Cumque privilegium hoc coram Beneventanorum cetu lectum esset, Deo salvatori omnium, et prefato regi et iam dicto antistiti gratias egimus quia, quod avi et patres nostri videre non potuerunt, libertatis et securitatis nobis dignatus est misericordia sua Iesus Christus largiri, et meritis non nostris offerre. [1137.23.2] Quid multa? Ex tanto nobis concesso beneficio, et firmato, cives universi servitia et honores prefato regi polliciti sunt, et sine offensione ad eius preceptum famulari. [1137.24.1] Dux preterea Rainulphus supramemoratus audiens regem illum sic devictum et animo consternatum cum paucis Salernitanam civitatem fuisse ingressum, consilio habito, mille fere equites et Apulorum peditum multitudinem congregavit. [1137.24.2] Nec mora, Troiam dimittens Capitinatam totam suae alligavit potestati. [1137.24.3] Et inde procedens super comitis Rogerii de Ariano comitatum advenit; qui continuo Alferium Draco, et Robertum de la Marca, et Robertum de Petra Maiore, et Robertum de Potofranco aliosque barones ipsius comitis suae subiugavit ditioni; postremo eundem comitem Rogerium ad suam coegit voluntatem. [1137.24.4] Quibus ita peractis, dux ipse prope castellum Paludis suorum virtute stipatus castrametatur, die quidem kalendarum Decembris. [1137.24.5] Mirabatur interea populus Beneventanus de ducis illius Rainulphi continentia et in predicti regis amore, et fidelitate et Anacleti servitio die noctuque simul cum domino Rossemanno antistite invigilabat.

[1137.25.1] Aliud quoque non tegendum silentio fraternitati vestrae explicabo. [1137.25.2] Cumque prefatus abbas de Clara Valle, vir valde mirabilis et discretus, de pacis federe et Ecclesiae unitate cum nominato rege confabularetur, assidue rex ipse cum abbate illo stabilivit, ut tres cardinales ex parte Innocentii papae, qui eius interfuissent electioni, ad regem ipsum venirent, et tres ex parte Anacleti, et ordinem electionis utriusque regi ipsi insinuarent. [1137.25.3] Deinde rex ipse, ordine audito utriusque partis, sanctiorem et iustiorem eligeret electionem; et sic, Spiritu Sancto favente, ad pacis perveniret cum totius sui regni magnitudine firmamentum, quantum in sui arbitrio et scientia contineret. [1137.25.4] Cognoverat enim firmiterque crediderat, totius mundi christicolas parti favere Innocentii et eius pontificatum venerari; ipse vero solus cum regni sui latitudine discordabatur. [1137.25.5] Continuo ad Innocentium papam et Anacletum delegatum est, et cursu rapido regis positio destinatur. [1137.25.6] Placuit itaque eis, et consilio eorum firmato, ex parte papae Innocentii Aimericus cancellarius et Girardus cardinalis, vir valde venerabilis, simul cum predicto abbate de Clara Valle Salernum super huiuscemodi electione ventilanda advenerunt; ex parte vero Anacleti Mattheus cancellarius, et Petrus Pisanus cardinalis et cardinalis alius nomine Gregorius similiter acceleravere. [1137.25.7] Quibus ita congregatis, rex ille, ut erat sagacis animi providique consilii, prius partem Innocentii quatriduo usque ad occasum mirabiliter, et ultra quam credi potest, examinatur; sequenter autem Anacleti partem quatriduo similiter perscrutatus est. [1137.25.8] Studiose igitur et diligenter partibus utriusque electionis auditis, rex ipse clerum omnem et populum civitatis Salernitanae congregari mandavit, et episcopos et abbates monasteriorum, qui convenerant, et coram eis taliter exorsus est: [1137.25.9] "Domini et fratres, credimus vestram non latere prudentiam, qua de re cardinales istos partis utriusque fecerim convocari; putavi etenim, quantum nostrae attinet virtuti, tali et tanto negotio finem imponere, et iustitiae semitam evidenter sectari. [1137.25.10] Sed quia multis questionibus variisque responsionibus animus noster impeditur, solus ego super hoc tanto negotio finem impendere nequeo. [1137.25.11] Unde, si dominis istis cardinalibus videtur, ordinem utriusque scribant electionis et ab utraque parte unus mecum Siciliam descendat cardinalis ubi, favente Domino, Nativitatis Iesu Christi salvatoris festivitatem celebraturi sumus. [1137.25.12] Ibique sapientes archiepiscopos, episcopos aliosque inveniemus prudentis animi viros, quorum consilio Anacleti partem usque modo sectatus sum; nunc itaque ipsorum aliorumque sapientum consilio super hoc negotio, divina inspirante clementia, certissimum finem, quantum meae attinet potestati, imponemus". [1137.25.13] Cardinalis ad haec Girardus respondit: [1137.25.14] "Sciatis re vera, quoniam ex parte nostra ordinem partis nostrae non scribemus: audistis enim ex ore nostro seriem electionis, audistis omnia, quae circa nos gesta sunt; cardinalem quidem mittemus Guidonem de Castello, sapientem utique virum et discretum, qui vobiscum, sicut petitis, Siciliam veniat. [1137.25.15] Deinde, sicut sapientiae vestrae placuerit, perficiatis, Spiritus Sanctus Paraclitus cor vestrum illuminet, et corde recto ad Ecclesiam et veritatis lumen perducat". [1137.25.16] Et his actis, unusquisque ad propria remeavit. [1137.25.17] Altera die adveniente, predictus Girardus cardinalis cum suis reversus est; solus autem Guido prefatus cardinalis remansit cum rege profecturus, sicut statutum est; ex parte vero Anacleti similiter cardinalis alius destinatur. [1137.25.18] Quibus patratis, navigio parato, rex ipse Siciliam transfretavit.

[1137.26.1] Dux preterea Rainulphus iam nominatus prefatum castellum Paludis viriliter obsedit, quod preliis multis et machinationibus cotidie expugnabat. [1137.26.2] Videns autem dux ipse castellum illud capere non posse, consilio habito, castellum illud dimisit et in finibus Alifanis secessit; qui continuo civitatem illam et munitionem castelli comprehendit et suae obtinuit potestati.

[1137.27.1] Hoc anno Anacletus, qui sub nomine pontificatus advixit, septimo die stante mensis Ianuarii mortuus est; qui sedit annis septem, et mensibus undecim et diebus viginti duobus. [1137.27.2] Innocentius itaque pontifex, viribus sumptis et amicorum virtute accepta, contra inimicos viriliter insilivit. [1137.27.3] Rossemannus igitur episcopus totius civitatis tintinnabula Beneventanae pulsare precepit, mortem illius Anacleti significando.

[1137.28.1] Hoc anno, predictus imperator, cum ad imperium suum revertebatur, mortuus est in partibus Tusciae; et eo defuncto, Corradus ad imperium unanimi voto sublimatus est.

[1138.1.1] Anno millesimo centesimo trigesimo octavo, et nono anno pontificatus domini Innocentii secundi summi pontificis, mense Martio, prima indictione. [1138.1.2] Cumque predictus Anacletus mortuus esset, cardinales sui, consilio accepto a fratribus ipsius Anacleti, ad regem miserunt Rogerium ipsius Anacleti mortem significantes et, si ei placeret, papam constituerent. [1138.1.3] Rex itaque, ut domini papae Innocentii partem impediret, voluntati eorum assensit et papam eligendi potestatem dedit. [1138.1.4] Qui Romam reversi, fautoribus eorum congregatis, medio mense Martio, Gregorium cardinalem papam sibi et invasorem constituerunt, Victoremque eum vocaverunt: sed Dei misericordia auxiliante, hereses illa et invasio pauco tempore regnavit. [1138.1.5] Diebus autem non multis evolutis, fratres predicti Anacleti tantam cognoscentes turbationem, in se reversi, Domino favente, cum predicto domino Innocentio papa pacis firmamentum composuerunt. [1138.1.6] Et ipsi et omnes eius adversarii ad eius fidelitatem conversi sunt; et sceleratus ille, qui sub Victoris nomine apparuit, vestem et mitram deposuit et ad voluntatem pontificis Innocentii pervenit. [1138.1.7] Sicque gaudio magno et gloria exultationis tota Romana civitas exultavit, et pontifex ipse Innocentius ad unitatem Ecclesiae et concordiam, auxiliante Domino, perducitur.

[1138.2.1] Diebus autem non multis evolutis, predictus Apostolicus, consilio accepto, Albanum venit disponens, exercitu congregato, ad ducem Rainulphum venire; sed infirmitate percussus venire non potuit. [1138.2.2] Interea rex Rogerius, congregato exercitu, in finibus venit Apuliae, cogitans civitates sibi ab imperatore ablatas suae submittere potestati. [1138.2.3] Dux igitur Rainulphus regis illius sentiens adventum totius Apuliae partes submovit, ut contra eius rabiem unanimiter insistant; nec mora, cursu rapido ad ducem festinant nominatum, et sic contra regis illius ferociam mensibus fere duobus resistunt. [1138.2.4] Haec inter, sicut nobis est relatum, predictus rex dominum papam Innocentium in patrem et dominum accepit, et civitati Beneventanae et per totius sui regni partes mandavit, eum patrem et dominum accepisse. [1138.2.5] Nos autem, literis eius acceptis, dominum illum et patrem vocavimus.

[1138.3.1] Quibus peractis, Rao de Fraineta Beneventanae civitati et regi Rogerio rebellis apparuit, et vineas Beneventanorum incidi mandavit. [1138.3.2] Cives itaque, consilio accepto, Raonis illius infestationes regi nominato mandaverunt, ut citissime eos ab illius adversitatibus eripiat. [1138.3.3] Rex illico, congregato exercitu, iter arripuit et in ipsius sui adventum virtute Montem Maranum et castella alia comprehendit, et igne comburit. [1138.3.4] Inde super Ceppaluni adveniens simul cum Beneventanis illud obsedit, et die ipsa villam rusticorum comprehendit, et eorum bona depredata sunt, et domus omnes eorum destructae; sequenti vero die turres et munitiones castelli in potestate regis datae sunt. [1138.3.5] Rao etenim de Fraineta timore regis coactus castellum illud triduo ante exierat cum uxore, et ad ducem festinavit Rainulphum simul cum Raone de lo Tufo et Orrico de Sarno, qui similiter faciem regis fugientes castella sua dimiserunt. [1138.3.6] Cives continuo Beneventani regem precantur suppliciter, ut castellum illud Ceppaluni, civitati contrarium, ad destruendum largiatur. [1138.3.7] Quid multa? Rex ipse petitionibus populi favens permisit ad diruendum; nec mora, catervatim Beneventanus populus festinat ad destruendum: et sic radicitus universa edificia castelli evulsa sunt, et civitas tota super illius gaudebat destructione. [1138.3.8] Nam si universas crudelitates et pericula, quae ab illius castelli dominis passi sumus, describere vellem, nec lingua dicere neque stilo pronuntiare possem; unde Deum laudantes regi gratias egimus, qui nobis illud ad destruendum concessit.

[1138.4.1] Et his actis, prefatus rex Capuanos fines adivit et castellum, quod Calvum dicitur, comprehendit. [1138.4.2] Dux preterea Rainulphus, exercitu congregato, horis omnibus invigilabat, ut regem illum virtute insiliat et accipiat ultionem. [1138.4.3] Rex vero, ut erat sapientis consilii, per montana quaeque et loca ardua castrametatur, et sic ducis vitabat prudentiam et virtutem; unde dux ille vehementer condolens mente et corpore fremebat, quia cordis dolorem ostendere non poterat; novissime apud Alifas moratur, existimans regem illum Alifis venire. [1138.4.4] Rex vero, ut diximus, ducis constantiam fugiens a castello Calvo revertitur, et in finibus Sanctae Agathes tentoria sua poni precepit, Beneventum venire disponens; et inde, amoto exercitu, castrametatus est prope Beneventum, ubi dicitur Plancella, et ibi mansit diebus duobus. [1138.4.5] Tunc, accepto consilio, inde recessit, et districto exercitu, flumen transivit Caloris et castra posuit super pontem Valentinum, mansitque ibi duobus diebus. [1138.4.6] Dux autem nominatus Rainulphus, ut erat prudentis animi, in finibus morabatur Petrae Maioris pertractans, ut castellum Apicis, quod rex minabatur obsidere, virtute et animose illud deliberaret. [1138.4.7] Rex itaque nominatus Beneventanos precatur, ut in eius auxilio unanimiter festinarent; Rossemannus igitur, qui tunc presul aderat, amore regis coactus cives universos rogavit et in eius mandavit auxilio. [1138.4.8] Audiens autem rex ipse castellum Apicis a militibus et viris prudentibus armatum fore, consilio accepto, castra amovit et Petrae Pulcinae castellum agredi precepit, et igne ferroque illud depopulatur. [1138.4.9] Et inde procedens castella alia comprehendit et comburi mandavit: Pontem Landulphi, Farnitum, Campugattari, et Guardiam et civitatem comprehendit Alifam, et igne consumpsit. [1138.4.10] Universam quidem substantiam civium et ecclesiarum ornatus galiotae regis et turba innumera predonum, quae eum sequebatur, comprehendit, rapuit, dispoliavit et unusquisque, prout potuit, dispartitur. [1138.4.11] Lector, itaque, si adesses, super tali tantaque civitatis strage et confusione turbatus deficeres, et firmares a Grecorum tempore et Paganorum tantam in Christianos ruinam et combustionem non accidisse. [1138.4.12] Cumque taliter civitatem illam Alifam consumasset, exercitu inde amoto, in finibus festinavit Benafris, civitates illas suae submittere potestati. [1138.4.13] Continuo, iussu crudelitatis a rege illo iniuncto, civitatem illam Benafrim agredi et expugnari mandavit; cives autem, prout poterant, intrinsecus et se et civitatem defendebant. [1138.4.14] Rex itaque eorum constantiam aspiciens crudeli manu iussionis minatur, ut civitatem illam insiliant: continuo, peccatis imminentibus, civitas illa valde munita et divitiis plena capitur, et civium omnium bona et divitiarum magnitudines ab hostibus capiuntur, et divisae per partes ad nihilum sunt conversae. [1138.4.15] Viri itaque, et mulieres parvulique eorum per montana fugiunt, omnibus eorum bonis in manibus rapientium et predonum dimissis, sicque civitas illa et turrium eius munitiones in potestate regis subacta est. [1138.4.16] Et tali crudelitate audita, Presentianum castellum et Rocca Romana ad regis voluntatem convertitur, et alia castella circumquaque contigua. [1138.4.17] Quibus actis, rex ipse revertens Beneventum venit et ad Paludis castellum castrametatur, duodecimo die mensis Septembris intrante. [1138.4.18] Dux interea Rainulphus, quia tanto regi resistere non poterat, dolore cordis concussus circa Alifanos fines morabatur. [1138.4.19] Inde procedens rex ipse ad civitatem Melfium ivit, putans eam suae submittere postestati; quod obtinere non potuit. [1138.4.20] Et inde reversus super castellum Toccum adivit; continuo machinas lignorum fieri mandavit, virtute quarum turres castelli illius et munitiones destruerentur; sicque pars quaedam turrium diruta est. [1138.4.21] Dux interea Rainulphus circa eum cotidie invigilabat, ne rex ille terras Rogerii comitis de Ariano invaderet. [1138.4.22] Populus autem castelli virtutem regis et furorem aspiciens sub eius potestate et ditione colla submisit, et castellum illud in eius dominatione subactum est tertio kalendas Octobris: octo quidem dies castellum illud Toccum obsedit.

[1138.5.1] Quibus ita peractis, rex ipse castra inde amovit et pro tempore valde pluviali Beneventum venit, et ipse intra ecclesiam Sancti Petri Apostoli prope civitatem sitam castrametatur. [1138.5.2] Totus quidem eius exercitus infra civitatem hospitatus est Beneventi, ibique mansit diebus tribus; tempus enim terribile pluviarum et valde periculosum inerat, et pro inveniendis ad exercitum necessariis nullo modo adire valebant; unde, sicut diximus, infra civitatem Beneventi ad refocillandum exercitum commorati sunt. [1138.5.3] Rex interea nominatus civitatem intravit Beneventanam quarto die intrante mensis Octobris et ecclesias, et civitatis palatia et curiam Apostolici studiose perquisivit. [1138.5.4] Et exercitu refocillato, castra a civitate amovit et prope castellum Sancti Severi castrametatus est; inde procedens castellum Morcone suae obtinuit potestati; et his actis, castellum Sancti Georgii et Petrae Maioris comprehendit.

[1138.6.1] Comes igitur Rogerius de Ariano haec audiens Apicis castellum dimisit et villanis omnibus, ut regi obedirent, licentiam largitur, et ipse civitatem intravit Arianum; ibique confidens ducis Rainulphi auxilium adinvenit, qua de re nullo modo ad regis voluntatem pervenire voluit. [1138.6.2] Continuo rex ipse castellum Apicis suae alligavit fidelitati, et rex ipse ad castellum Tamarum diebus quatuor moratus est. [1138.6.3] Prefatus autem dux, exercitu congregato, prope civitatem Arianum venit custodiens, ne rex ipse quoquo modo eam invaderet; et sic rex ipse et dux adinvicem laborabant. [1138.6.4] Et his decursis, predictus rex a Tamaro illo castello discedens circa Melfitanos fines festinavit; et inde procedens castellum Sanctae Agathes valde munitum suae obtinuit potestati, et alia castella ibi contigua. [1138.6.5] Dux interea nominatus civitatem regebat Melfium, ne rex ille quoquo modo ingenio eam invaderet. [1138.6.6] Prefatus autem rex cognoscens ducem Rainulphum iugiter contra se et suos obsistere et Apuliae civitates tueri, consilio communicato, castella, quae comprehenderat, militibus et viris armatis muniri et observari mandavit; et ipse rex Salernum adivit, disponens Siciliam reverti, quam longo tempore dimiserat. [1138.6.7] Et dux nominatus Barum descendit, et marinos fines visitavit populum omnem hortando, ut tempore oportuno, viribus sumptis et armis, contra regis illius obsistant ferocitatem; qui unanimiter et corde devoto paratos fore clamitabant.

[1139.1.1] Anno millesimo centesimo trigesimo nono Dominicae Incarnationis, et decimo anno pontificatus domini Innocentii secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio, secunda indictione. [1139.1.2] Hoc anno, prefatus Apostolicus Innocentius, octavo die intrante mensis Aprilis, Romae synodum celebravit; ad cuius sacri conventus presentiam archiepiscopi, et episcopi et abbates innumeri convenerunt. [1139.1.3] Ibique inter cetera, quae Spiritu Sancto mediante statuta sunt, vinculis excommunicationis alligavit regem Rogerium predictus Apostolicus Innocentius in presentia omnium cattholicorum virorum, qui convenerant, et eius omnes sequaces.

[1139.2.1] Hoc anno Rainulphus dux, de quo in superiori tractatu mentionem fecimus, ardentissimo febris sinochae calore correptus, ultimo die stante mensis Aprilis, ex hoc mundo decessit apud civitatem Troianam; quem ducem Guidelmus venerabilis ipsius civitatis episcopus cum universo clero et populo diligenter et honeste, lacrimisque manantibus, sepulturae infra episcopium tradiderunt. [1139.2.2] O quantus luctus omnium, et virginum, viduarum, puerorum et senum utriusque sexus, et militum civitatem illam invasit, quem si radicitus scribere tentarem, nec dies sufficerent neque copia describendi! [1139.2.3] Barensis itaque populus, et Tranensis, Melfiensis, Canosinus et omnes, qui sub eius dominio et protectione confidebant, consolatione oblita, crinibus evulsis, pectoribus laniatis et genis, ultra humanum modum lugebant; lugebant enim ducem piissimum et patrem universorum, qui totius sui ducatus habenas dulcedine et humilitatis suavitate, furore omni deposito, disponebat. [1139.2.4] Quid multa? De mortis illius compassione inimicorum etiam acervitas, et de eius prudentia condolens lacrimansque compatiebatur; sicque tota fere Italia de eius probitate et preliis horis omnibus recitabat.

[1139.3.1] Audiens autem prenominatus rex Rogerius ducem Rainulphum, virum bellicosum et magnanimum, ex hoc mundo obisse, vanitatis et elationis spiritu accensus ultra humanum modum gavisus est. [1139.3.2] Gavisus utique et morte communi oblitus exestuat, animoque concipiens ut, exercitu congregato, Apuliae fines insiliat eamque suae submittat ditioni et fidelitati. [1139.3.3] Quid multa? Septem navigiis armatorum paratis et auri argentique magnitudine ditatis, septimo die stante mensis Maii Salernum transfretavit; continuo clerus omnis et populus Salernitanus, laudibus multis hymnisque sonantibus, regem illum suscepit. [1139.3.4] Nec mora, rex ipse literas omnibus suis circumquaque manentibus direxit ut, armis eductis, ad eum conveniant; literis itaque eis acceptis, ad imperium eius obtemperaverunt. [1139.3.5] Deinde rex ipse, exercitu congregato, Beneventum venit, et sic contra inimicos expugnandos festinavit.

[1139.4.1] Hoc anno, quarto kalendas Iunii mons ille, qui prope civitatem Neapolim esse videtur, ignem validum et flammas visibiles proiecit per dies octo, ita ut civitates ei contiguae et castra mortem expectabant. [1139.4.2] Ex cuius incendio pulvis niger et orribilis exivit, et usque Salernum, et Beneventum, et Capuam, et Neapolim pulvis ille a facie venti pervolavit; ignis vero ille per dies octo visus est; de quo pulvere cives multi Beneventanorum et ego, istius operis descriptor, collegimus: per dies vero triginta pulvis ille super terram visus est!

[1139.5.1] Cumque, ut supra dictum est, rex Rogerius exercitum congregasset, super comitis civitatem festinus adivit, et civitatem illam acerrime expugnans suae eam alligavit ditioni; comes autem fugam petens Troiam ingressus est. [1139.5.2] Deinde rex ille civitates omnes et castra Capitinatae suae obtinuit potestati. [1139.5.3] Dux preterea, filius prefati regis, civitates cunctas Apuliae et maritimas ad suum convertit imperium, pacem omnibus et securitatem affirmans. [1139.5.4] Barum quidem, civitatem valde munitam, obtinere non potuit; quatringentos etenim milites princeps civitatis secum detinebat, preter cives quinquaginta milia habitantium.

[1139.6.1] Dux itaque nominatus civitatem illam Barum cognoscens capere non posse, exercitu suo convocato, ad patrem regem Rogerium, qui in Troianis morabatur confinibus, pervenit; et eis in unum convenientibus, studiose tractare ceperunt, qualiter civitatem Troianam suae submittant potestati. [1139.6.2] Quatuor quidem milibus interiectis a civitate Troiana comes Rogerius Ariani cum septingentis militibus de morte desperatis morabatur; cives re vera Troiani cum extraneis, qui ad eos confugerant prae timore nominati regis, civitatem illam tuebantur. [1139.6.3] Rex itaque civitatem illam sic a tantorum virorum virtute munitam persentiens, ad castellum Baccharezza, ibi vicinum, ducentos milites dimisit pro civitatis illius infestatione, et ipse cum duce nominato filio suo simulque eorum exercitu advocato super civitatem Arianum comitis Rogerii venit; continuo rex ipse civitatem illam obsedit, et lignorum machinas ad expugnandum eam fieri mandavit. [1139.6.4] Cives autem et milites, qui cum eis erant, nihil ex his, quae ingerebantur, metuebant; ducentos enim milites et viginti fere milia armatorum in civitatem introduxerunt. [1139.6.5] Rex itaque sic eam paratam et munitam aspiciens castra amoveri precepit et furore commotus vineas, olivas et arbores eorum, et sata, quae inveniri poterant, incidi mandavit, et divastari; et sic civitatem illam dimittens biduo per confinia illius moratus est.

[1139.7.1] Eodem tempore, prefatus Apostolicus Innocentius predictum ducem Rainulphum obisse audiens, satis satisque condoluit, et consilio communicato, urbem Romam exivit, mille equitum caterva stipatus et peditum multitudine copiosa; deinde ad civitatem Sancti Germani pervenit. [1139.7.2] Cumque prefatus rex Apostolicum illum Urbe egressum persensit, legatos suos predicto Apostolico de pace mandavit, et voluntatem Apostolici et petitionem pollicetur perficere. [1139.7.3] Apostolicus autem legatos regis honeste accipiens, cardinales duos ad regem ipsum transmisit, pacis et dilectionis firmamentum describens, et ut ad civitatem Sancti Germani rex ipse festinaret. [1139.7.4] Quid multa? Cardinales illos rex ille diligenter et honeste accipiens civitatem Troianam, quam obsidebat, dimisit et cursu rapido ad predictum Apostolicum cum duce filio suo et exercitibus suis festinat; continuo per legatos suos ab utraque parte de pacis federe interlocuti sunt. [1139.7.5] Apostolicus itaque principatum Capuanum a rege petebat, quem iniuste principi Roberto abstulerat; rex vero nullo modo principatum redere voluit; et sic per dies octo disceptatio talis inter illos habita est.

[1139.8.1] Et his actis, prefatus rex, suo omni exercitu coacervato, ad terras, quae Filiorum Burrelli vocantur, acceleravit, de quibus terris partem quandam castrorum suae submisit potestati. [1139.8.2] Apostolicus autem, et qui cum eo erant, regem illum in partes illas recessisse cognoscentes, castrum quoddam nomine Galluzum agredi precepit, et divastari; nec mora, prefato regi nuntiatum est, qualiter iam dictus Apostolicus castellum illud esset agressus. [1139.8.3] Quid multa? Cursu rapidissimo rex ille ad terram Sancti Germani, ubi Apostolicus ipse morabatur, pervenit; en subito de regis adventu fama terribilis pervolat, et continuo castra regis confixa sunt. [1139.8.4] Apostolicus itaque, et princeps Robertus Capuanus et Romanorum militia regis adventum sentiens, castra eorum omnia amoveri iubent, ut in securiori parte manerent. [1139.8.5] Dux autem, regis filius, mille fere equites accipiens, sic Apostolicum discedentem deprehendens, insidiis constitutis, super Apostolici milites insilivit, qui potentiam et insidias sentientes terga vertentes fugam petunt, et secundum vires per loca illa diversa aufugiunt. [1139.8.6] Prefatus vero princeps, et Riccardus de Rapiscanina et Romanorum multitudo evasit; multi vero militum et peditum in flumine mortui sunt, multos in captione regis fore audivimus. [1139.8.7] Apostolicus autem Innocentius post suos omnes quasi securus incedebat; en ex improviso militum caterva eum agreditur, heu dolor, et illum comprehendunt, omnique suo thesauro et ornatu diviso, ducunt igitur illum ante regis aspectum! [1139.8.8] Et sic contumeliis ditatum, captivum illum in tentorio, quod rex illi transmisit, intromittunt; sequenter Apostolici cancellarium Aimericum et cardinales captivos perducunt; decimo autem die stante mensis Iulii pontifex ipse Innocentius captus est. [1139.8.9] O quantus luctus et meroris abundantia mentes fidelium et civitates Apostolici invasit, quod si radicitus describere vellem, dies nec tempus sufficerent! [1139.8.10] Quid multa? Continuo rex ille per legatos suos pontifici Innocentio, quem captivum tenebat, suppliciter, et ultra quam credi potest, mandavit humiliter, ut pacis et concordiae manum componat. [1139.8.11] Apostolicus itaque se destitutum virtute et armis et desolatum aspiciens, precibus regis et petitionibus assensit. [1139.8.12] Et capitularibus et privilegiis ab utraque parte firmatis, rex ipse et dux, filius eius, et princeps, septimo die stante mensis Iulii, ante ipsius Apostolici presentiam veniunt, et pedibus eius advoluti misericordiam petunt et ad pontificis imperium usquequaque flectuntur. [1139.8.13] Continuo per Evangelia firmaverunt beato Petro, et Innocentio papae eiusque successoribus canonice intrantibus fidelitatem deferre et cetera, quae conscripta sunt. [1139.8.14] Regi vero Rogerio statim Siciliae regnum per vexillum donavit, duci, filio suo, ducatum Apuliae, principi, altero filio eius, principatum Capuanum largitus est: die vero illa, in qua predictus Apostolicus pacem cum rege firmavit, beati Iacobi apostoli festivitas celebratur, septimo kalendas Augusti. [1139.8.15] Et his actis, Missae solemnia celebravit Apostolicus ipse, ubi satis abundeque de pacis continentia tractavit. [1139.8.16] Letitia igitur et gaudii abundantia universos invasit, et celorum regem magnificantes super pacis firmatae et concordiae dextra letati sunt.

[1139.9.1] Beneventanus itaque populus pacem audiens firmatam et regem voluntati Apostolici alligatum, tanto gaudio et exultatione triumphat, quod si ex toto describerem, deficerem in tempore et locutione. [1139.9.2] Apostolicus igitur, pace firmata cum nominato rege, Beneventum ingressus est die kalendarum Augustarum, quem Beneventanus populus honore multo et devotione cordis suscipiens, quasi beatum Petrum in carne aspiciens, letatus valde gaudebat. [1139.9.3] Rex autem foris civitatem Beneventi castrametatus est, qui rex usque ad portam Sancti Laurentii cum domino Apostolico comitatur. [1139.9.4] Die vero ipsa ad vesperum rex ipse civitatem ingreditur, et curiam domini papae ascendens cum eo aliquantum moratur. [1139.9.5] Deinde ad episcopium pergit, et Beatae Mariae basilicam et Bartholomei Apostoli ingrediens pro salute sua oravit; intravit quoque monasterium Sanctae Sophiae, et ante altare Sancti Mercurii prostravit; inde procedens claustra monasterii et dormitorium et refectorium perambulavit, et monachorum orationibus se commendans civitatem exivit per portam Summam et ad castra gaudens remeavit. [1139.9.6] Rossemannus autem, qui contra voluntatem Apostolici cotidie expugnabat, archiepiscopus a Petro Leonis consecratus, de Benevento expulsus est et miser ipse cum domino rege festinavit.

[1139.10.1] Prefatus preterea rex, exercitu amoto, Troiam adivit et civitatem ipsam suae submisit potestati; episcopus autem Troianae civitatis, Guidelmus nomine, et populus civitatis legatos prefato delegaverunt regi, ut civitatem ingrediatur et inter suos fideles et amicos honeste maneat, et secure. [1139.10.2] Rex vero, legatis acceptis, "Non civitatem", inquit, "ingrediar, donec traditor ille, Rainulphus scilicet, inter vos manserit!". [1139.10.3] Continuo, qui missi fuerant, civitatem regressi regis intentionem omnibus patefaciunt; et licet dolore commoti cives ex tanta regis responsione, quatuor tamen militibus preceperunt ut, sepulcro fracto, cadaver ducis Rainulphi extraheretur, et extra civitatem educerent ut, furore regis sedato, ad eos pacificus ingrediatur. [1139.10.4] Iusserunt etiam inimici prefati ducis cuidam militi nomine Gallicano, qui ducis illius fidelissimus fuerat, ut ipse Gallicanus ob iniuriam ducis defuncti et eiusdem Gallicani dolorem tumulum frangeret, et ducis ossa pelli et fetori adhuc circumplexa manu sua extraheret; qui Gallicanus timore coactus et ne tanti regis furorem incurrat, heu dolor, quasi mente hilari cum aliis ducis ossa involuta, ut diximus, eduxit! [1139.10.5] Continuo in collo ducis defuncti funem ligari fecerunt, qui eius inimici extiterant, et usque ad castellum civitatis per plateas traxerunt; deinde reversi usque ad carbonarium foris civitatem, ubi stagnum luteum putridumque inerat, ducis ipsius suffocaverunt cadaver: heu nefas, et dictu mirabile! [1139.10.6] Totam protinus civitatem timor et luctus invadit, quod unusquisque mortem optabat, et amicorum ducis ipsius et inimicorum; regem quidem testor eternum, iudicemque seculorum, tale tantumque factum orribile in generationibus preteritis et inter Paganorum sectam nunquam legimus accidisse! [1139.10.7] Haec siquidem crudelitatis potentia quid regi illi profuit, quae victoria vel maiestatis gloria ei successit? [1139.10.8] Sed ut mentis suae furorem pacare desiderans, quod non potuit exercere in viventem, operatus est in defunctum. [1139.10.9] Re vera dum predictus dux vixerat, licet cum paucis adesset, ipse tamen rex nullo modo circa ducis ipsius aciem, et si cum decem milibus armatorum instaret, propinquare audebat; unde ei visum fuit mentis suae rabiem aliquantisper fore mitigatam. Sed redeamus ad causam. [1139.10.10] Dux itaque regis illius filius factum huiusmodi audiens ad patrem accessit audacter, et facti illius ordinem redarguit et precatur patrem, ut sepulturae dux ille sic dehonestatus traderetur; rex igitur ducis filii favens orationi, sepulturae illum tradi mandavit. [1139.10.11] Et his actis, civitatis populus, ut ingrederetur ad eos, expectabat, sicut promiserat; qui nec sic voluit civitatem Troiam introire, sed castra inde amovens civitatem Barensem adivit, quam terra marique obsedit.

[1139.11.1] Cumque predictus Apostolicus civitatem introisset Beneventanam, omnem ordinationem a Petro Leonis factam deposuit, et a Rossemanno; die vero Assumptionis sanctae Mariae et in passione beati Bartholomei episcopium descendit et Missarum solemnia honeste celebravit. [1139.11.2] Et his actis, predictus Apostolicus a Romanis sepe vocatus, secundo die stante mensis Septembris, iter arripuit, et Domino favente, Romam repedavit. [1139.11.3] Hoc anno, Gregorius Beneventanus antistes a domino papa Innocentio consecratus, Beneventum intravit secundo die intrante mensis Septembris, et dominus papa Guidonem diaconum cardinalem rectorem Beneventi ordinavit. [1139.11.4] Audiens autem populus Romanus domini papae Innocentii adventum catervatim obviam exivit et illum gaudio magno et honore suscepit; deinde eum hortabatur ut pacem, quam cum rege Rogerio posuerat, consilio eorum confringeret. [1139.11.5] Apostolicus autem nullo modo petitionibus eorum consentire voluit; dicebat quidem sic Domino placuisse, quod per eius captionem pax huiusmodi facta fuisset.

[1139.12.1] Cumque, ut supra dictum est, prefatus rex civitatem obsedisset Barensem, Innocentius papa, cum infra civitatem esset Beneventanam, episcopum Ostiensem, virum valde venerabilem, ad civitatem Barensem delegavit, populum civitatis monendo, ut ad regis fidelitatem colla submittant et eius voluntati famulentur. [1139.12.2] Populus autem Barensis, ut erat superbi animi et elationi suppositus, episcopum illum, ut civitatem ingrederetur, nullatenus passus est, dictis quoque eius nullo modo credere pertentavit. [1139.12.3] Quid multa? Episcopus ille revertens Barensis populi ferociam et elationem domino intimabat Apostolico; inde, ut dictum est, dominus papa Romam reversus est. [1139.12.4] Rex igitur Rogerius populi illius Barensis aspiciens superbiam, consilio habito, machinas lignorum et turres triginta fere ordinari precepit, ut civitatis muros et munitiones prosternat. [1139.12.5] Quibus peractis, prope civitatis murum machinas illas appropinquari virtute multa mandavit; et continuo turres, et muri civitatis prostrati frangebantur; palatia etiam civitatis, quae prope civitatis murum intrinsecus erant, fracta ruebant. [1139.12.6] Sicque duorum mensium spatio, Augusti videlicet et Septembris, ruinam illam et timorem passi sunt; famis etiam asperitatem et sitis sustinentes, panem unum sex romesinis emebant; carnem, ut audivimus, equorum comedebant. [1139.12.7] Novissime autem tum pro fame, tum pro populi seditione, quae inter eos orta erat, quosdam civium cum Rogerio de Surrento princeps civitatis, Iaquintus nomine, ad prefatum regem mandavit, addens in mandatis, quia civitatem animo libenti ei rederet, dummodo securi circa eum, pace accepta, consistant; et rex captivos civitatis, quos tenebat, eis redat; similiter homines regis, quos civitas habebat, dimittat. [1139.12.8] Nec mora, pactio talis et ordinatio et regi placuit, et civitati, sicque civitatis populus, pace accepta, acquievit, et sacramentis datis, pax constituta apparuit. [1139.12.9] His ita peractis, en adest miles quidam, cui prefatus civitatis princeps oculum evelli precepit, pedibus regis prostratus oravit, ut iustitiam sibi de principe Barensi faciat, qui lumen oculorum sibi evulsit. [1139.12.10] Rex itaque continuo furore accensus, et ultra quam credi potest admirans, cursu rapido vocari fecit iudices Troianorum, Tranensium et Barensium, ut de pacto iudicarent, quod rex cum civitate Barensi posuerat, videlicet ut ex utraque parte captivi, sani et incolumes rederentur. [1139.12.11] Quid plura? A iudicibus Barensibus iudicatum est, ut princeps ille Iaquintus civitatis, qui oculum ei iussit evelli, et eius consiliarii in potestate essent regis; confestim princeps ille et consiliarii eius, Guaiferius quidam et Abiut, ceterique eorum consocii ante regem confessi sunt, iussu et consilio eorum lumen oculorum militi predicto evelli fecisse. [1139.12.12] Nec mora, principem illum et predictos viros, aliosque decem laqueo fecit suspendi prefatus rex, et decem alios oculis et membris truncari, civesque alios prudentes ligari et vinculis teneri, eorumque bona auferri; sicque de civitate illa Barensi inauditam fecit ultionem. [1139.12.13] Timor itaque et tremor tantus civitatem illam invasit, quod nemo virorum et mulierum per plateas et vicos incedere palam audebat; lacrimis quidem et suspiriis Salvatoris misericordiam invocabant, ut eorum afflictioni subvenire dignaretur. [1139.12.14] His ita gestis, consilio accepto, rex ipse exercitum dividens Salernum advenit quinto die stante mensis Octobris, ibique de negotiis suis et actibus tractavit: octo re vera diebus intrantibus mensis Octobris civitas illa Barensis sic afflicta et exagitata est.

[1139.13.1] Cumque Salernum rex ipse advenisset, inimicis suis terras omnes eorum abstulit et sacramento eos perstrinxit, ut ultra Montes festinarent; quod et factum est. [1139.13.2] Comitem vero Rogerium de Ariano eius adversarium simul cum uxore sua, navigio parato, in partes Siciliae captivum mandavit; sicque vindictam perficiens super inimicis, quinto die intrante mensis Novembris, navigio armato, Palormum transfretavit.

[1139.14.1] Hoc anno, undecimo kalendas Februarii primo pullorum cantu terremotus magnus factus est, ita quod domos corruere putabamus. [1139.14.2] Cumque, ut prediximus, papa Innocentius civitatem Beneventanam recuperaret, Guidonem diaconum Romanae Sedis, virum valde discretum et moribus ornatum, rectorem civitatis Beneventanae ordinavit; qui rector usque ad kalendas Martii in civitate permansit. [1139.14.3] Deinde Apostolicus ille alium misit rectorem, Ioannem nomine, consanguineum suum, subdiaconum, et Guido ille Romam repedavit.

[1140.1.1] Anno millesimo centesimo quadrigesimo, et undecimo anno pontificatus predicti domini Innocentii, mense Martio, tertia indictione. [1140.1.2] Hoc anno, predictus rex Rogerius Amfusum filium suum, principem Capuanorum, magno cum exercitu militum et peditum trans civitatem Piscariam misit, ut provinciam illam suae subiugaret potestati. [1140.1.3] Qui vero princeps, exercitu illo accepto, sicut rex pater eius iusserat, labore multo peregit, et Piscariam transiens castella copiosa ibi contigua et vicos comprehendit, et spolia illorum predatus est et quaedam eorum igne consumpsit. [1140.1.4] Diebus autem non multis interiectis, prefatus rex Rogerium ducem filium suum mille cum militibus et peditum manu copiosa in auxilium prefati principis delegavit. [1140.1.5] Dux itaque cum principe fratre suo simul alligati provinciam illam prope Romanos fines adiacentem timore multo ad eorum imperium submiserunt. [1140.1.6] Unde predictus Innocentius Apostolicus turbatus, consilio accepto Romanorum, ad eos per cardinales direxit, ne aliena invaderent et Romanis fines non usurparent. [1140.1.7] Qui Apostolico rescribentes responderunt non aliena petere, sed solummodo terras ad principatum pertinentes velle reintegrare.

[1140.2.1] Dum haec et alia geruntur, nominatus rex, medio mense Iulio, navigiis paratis, Salernum venit, ut filiorum ducis et principis facta, quos, ut supra dixeram, cum exercitibus miserat, agnosceret; insuper cum domino Apostolico Innocentio alloqui et simul esse excogitabat. [1140.2.2] Continuo rex ipse, consilio habito, Salernum exivit, et ducentis militibus aggregatis, prope civitatem venit Beneventanam et cum Ioanne subdiacono Romanae Sedis, tunc Beneventano rectore, et aliis Beneventanis de pace, et civitatis utilitatibus et domini Apostolici fidelitate tenenda satis abundeque locutus est. [1140.2.3] Et inde procedens Capuam ingressus est; ibique diebus non multis commorans de quibusdam suis negotiis tractavit. [1140.2.4] Deinde apud Sanctum Germanum festinavit; illico, habito consilio, legatos duci et principi filiis suis mandavit, ut ad eum reverterentur; audierat enim rex ipse, Apostolicum Innocentium de provinciae illius invasione valde turbatum esse, et contristatum. [1140.2.5] Dux autem et princeps, nuntiis acceptis, ad patrem eorum reversi sunt; universa vero oppida, quae comprehenderant, necessariis omnibus munivit.

[1140.3.1] Et his actis, nuntios rex ipse prefato Apostolico delegavit suppliciter impetrando ut, si fieri posset, cum illo alloqui et de multis variisque negotiis terminare, desideraret. [1140.3.2] Apostolicus autem, consilio habito, tum pro temporis tempestate, tum pro aliis negotiis instantibus, eum alloqui non posse rescripsit. [1140.3.3] Rex igitur, aggregato exercitu, Capuam repedavit, et ibi aliquantisper castrametatus exercitum omnem divisit, licentiam ad propria remeandi unicuique prebens. [1140.3.4] Ipse vero rex, quingentis acceptis militibus, Piscariam tetendit, quam supra diximus filios suos comprehendisse; inde procedens totam illam regionem a predictis filiis eius obtentam circuivit.

[1140.4.1] Et eis omnibus studiose perscrutatis, Arianum civitatem advenit, ibique de innumeris suis actibus, curia procerum et episcoporum ordinata, tractavit. [1140.4.2] Inter cetera enim suarum dispositionum, edictum terribile induxit, totius Italiae partibus aborrendum et morti proximum, et egestati, scilicet ut nemo in toto eius regno viventium romesinas accipiat vel in mercatibus distribuat. [1140.4.3] Et mortali consilio accepto, monetam suam introduxit unam vero, cui "ducatus" nomen imposuit, octo romesinas valentem, quae magis magisque erea quam argentea probata tenebatur; induxit etiam tres follares ereos romesinam unam appretiatos. [1140.4.4] De quibus orribilibus monetis totus Italicus populus paupertati et miseriae positus est, et oppressus; et de regis illius actibus mortiferis mortem et depositionem regni optabat.

[1140.5.1] Quibus ita mortalibus edictis et monetis inductis, rex ipse, militibus suis congregatis, Neapolim tetendit. [1140.5.2] Archiepiscopus itaque Neapolitanus, Marinus nomine, clerum omnem civitatis congregari precepit simul et cives, et adventum regis eis annuntians hortatur, ut honeste et letitia multa eum suscipiant. [1140.5.3] Cives igitur simul cum militibus civitatis foris portam Capuanam exierunt in campum, qui Neapolis dicitur, et regem ipsum honore et diligentia multa, ultra quam credi potest, amplexati sunt; et sic usque ad predictam portam Capuanam perductus est. [1140.5.4] Continuo presbiteri et civitatis clerus ad eandem portam obviam exivit et eum, hymnis et laudibus ad astra levatis, civitatem introduxerunt; quatuor illico viri nobiles habenas equi et pedes regis ipsius tenentes, alii quatuor usque ad episcopium civitatis regem illum perduxerunt. [1140.5.5] Frequentiam vero populi per plateam incedentis et mulieres viduas, coniugatas et virgines per fenestras existentes, lector, si aspiceres, miratus affirmares imperatorem aut regem alium sive principem tali sub honore et gaudio nunquam civitatem Neapolim ingressum fuisse. [1140.5.6] Quid multa? Rex ipse tali et tanto honore ditatus ad episcopium descendit et in camera archiepiscopi hospitatur; die vero altera adveniente, totam intrinsecus civitatem et foris rex ipse equitavit, et palatia et edificia circumspexit. [1140.5.7] Inde, navigio parato, ad castellum Sancti Salvatoris, civitati proximum, ascendit, et civibus Neapolitanis ibi vocatis, negotia quaedam cum illis de libertate civitatis et utilitate tractavit. [1140.5.8] Donavit insuper unicuique militi quinque modia terrae et quinque villanos et promisit eis, vita comite, munera multa et possessiones largiturum. [1140.5.9] Interea noctis silentio prefatus rex totam civitatem Neapolim extrinsecus metiri fecit, cognoscere volens quantae esset circumquaque latitudinis; invenit itaque studiose metiendo in girum passus duo milia trecentum et sexaginta tres. [1140.5.10] Et passibus illis ita inventis, dum populus civitatis aggregatus esset, in eius conspectu, quasi dilectionis affectu, eis interrogare cepit, utrum sciret quot passus civitas illorum per circuitum habuisset; qui, ultra quam credi potest admirantes, se nescire profitentur; rex autem, sicut studiose invenerat, mensuram passuum, quos civitas eorum tenebat, patefecit. [1140.5.11] Unde populus omnis regem ipsum sapientiorem aliis antecessoribus et studiosiorem predicabat, et quod nunquam factum fuerat, super civitatis mensura mirabantur, quomodo rex ille fieri contractasset. [1140.5.12] Et his omnibus ita peractis, Salernum properavit et ibi diebus non multis moratus, quarto die intrante mensis Octobris, navigio parato, mare ingressus est, deinde Palormum festinavit. [1140.5.13] Dux vero filius eius in Apuliae partibus remansit, et princeps alter eius filius apud civitatem Capuam mansitavit.

[1140.6.1] Cumque, ut prediximus, predictus rex Rogerius monetas illas superius dictas introduceret, domino Ioanni subdiacono sanctae Romanae Sedis, Beneventano rectori, et civibus Beneventanis delegavit, ut monetas illas infra civitatem suscipiat; quod predictus rector audiens mirabiliter contristatur. [1140.6.2] Aiebat quidem rector ipse, quoniam sine domini papae licentia monetas illas recipere non posset, precipue cum ad totius Italiae mortem monetarum illarum introductio spectaret; tandem, communicato consilio, rector prefatus predicto pontifici regis edicta mandavit ut, quid super his negotiis esset agendum, mittere dignaretur. [1140.6.3] Pontifex itaque Innocentius, his auditis, ultra quam credi potest, condoluit et super regis Rogerii execrandis actibus mirabatur. [1140.6.4] Confestim Beneventanis mandavit literas suas ita continentes: [1140.6.5] Facta regis et monetarum suarum inventiones et a vobis accepimus, et ab aliis nobis in veritate referentibus. [1140.6.6] Unde mandamus, ut non terreamini neque iam mentes vestras moveatis, quoniam transitura sunt et cito possunt emendari. [1140.6.7] Nos autem circa utilitates vestras cotidie invigilamus. [1140.6.8] Literis talibus acceptis et lectis, gratiarum egimus actiones et aliquantulum roborati respiravimus. [1140.6.9] Et his actis, prefatus pontifex Innocentius ad regem transmisit Rogerium significando, qualiter totus populus Italiae et extra de introductione monetarum istarum doluisset, et quomodo ad famis afflictionem devenisset . . .

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page