.I. INCIPIT SUMMA DE VICIIS ET EORUM EFFECTIBUS I [1] In terris a
Domino cuilibet est concessum
libere voluntatis arbitrium ut unusquisque proprio motu vel fructum penitentie faciat vel edificet ad gehennam. [2] Sicque fit quod in ecclesia militanti non
est a iustis separatio impiorum, nec ideo mali quia tollerantur se reputent
absolutos: nam Iudas inter electos discipulos morabatur qui fur erat et Dominum prodidit
et laqueo se suspendit. [3] Iterum tales quia multitudo sit in causa excusationis materiam non assumant, quia non minus
ardebunt qui cum multis ardebunt. [4] Cum autem
omnis etas pronior sit ad
malum, ut filii prevaricationis
se guadeant recepisse per gratiam quod non potuerunt assequi per naturam, de viciis que infestant recipiant magisterium
et doctrinam, ut eis cognitis sicut hostes
purgentur cum suis ducibus et
satellitibus universis. [5] Superbia quippe
regina est omnium vitiorum mater et origo peccati et radix
cunctorum malorum, scriptura
testante qua dicitur initium
omnis peccati superbia. [6] Hec de altis polorum abiecta, cum redire unde cecidit
nunquam possit, conatur viam
claudere ascendenti. [7] Sane cum hec suo morbo cor hominis plenarie ceperit, mox illud vij principalibus vitiis, scilicet: inani gloria, invidia, ira, tristitia,
avaritia, ventris ingluvie et
luxuria, quasi quibusdam suis
ducibus nititur devastare. [8] Set contra hec nos Dominus oculo pietatis
aspiciens, ad spirituale liberationis prelium septiformis gratie spiritu plenus venit. [9] Verum quia
hec singula suas habent soboles, quibus mediantibus exercitum congregant ad
interitum populi christiani, enumerando queque percurram ut omnia melius evitentur. [10] De inani
gloria inobedientia, iactantia, ipocrisis, pertinatie, contemptiones, discordie et novitatum presumptiones oriuntur. [11] De invidia odium, susuratio,
detractio, exultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. [12] De ira
rixa, tumor mentis, contumelia, clamor, indignatio et blasfemie proferuntur. [13] De
tristicia malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa precepta et vagatio mentis erga illicita nascitur. [14] De avaritia
proditio, fraus, fallatia,
periuria, inquietudo, violentia
et contra miseriam obdurationes cordis oriuntur. [15] De ventris ingluvie inepta letitia, scurilitas, immunditia, multiloquium et ebetudo
sensus circa intelligentiam propagatur. [16] De luxuria
cecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, precipitatio, amor sui, odium
Dei, affectus presentis seculi,
horror autem vel desperatio futuri temere generatur. [17] In hoc vero
opusculo talis observatur ordo et modus attenditur, quoniam omnium principalium vitiorum diffinitiones vel descriptiones
invenies primo loco; in secundo autem pro quolibet exordia sex ponuntur, que ab ipsa causa trahunt originem et procedunt; tertio et ultimo loco totidem
continuationes et conclusiones cum signis
competentibus Exordia imitantur,
que rogatus a sociis composui
studiose occasione remota
libenter eorum intendens
profectibus et honori. [18] Si quis
forte tam modice intelligentie
fueritut dubitare ceperit vel temptando
quesierit que utilitas sit in istis, revera talis questio grossa et suppina manifesto iudicio subiaceret, et propter rationes predictas et alias que possunt innumerabiles assignari, hec sub compendio dicta sufficiant, quia malum nisi cognitum evitari non potest. [19] Iterum hec
faciunt ad moralem scientiam
et satiricam reprehensionem
de maioribus ad minores et
inter pares locum debitum obtinentes,
non solum in clericis verum etiam in laicis cuiuscunque condictionis vel etatis existant. [20] Assumatis
itaque singuli studentes et
litterati que vestre dilectioni
offero animo gratulanti, scientes
quod in his secundum utrunque hominem vobis honor immensus et evidens utilitas, quam sollicitudo vestra requirit, dante Domino apparebit. II DE DIFINICIONIBUS SEU DESCRIPCIONIBUS
OMNIUM VICIORUM QUID SIT SUPERBIA. RUBRICA. [1] Superbia est elatio viciosa que, inferiores
despiciens, superioribus et
paribus satagit dominari. QUID SIT IRA. RUBRICA. [2] Ira est subdita animi tempestas que, dum inordinate se concutit, cor hominis ad infamiam protrahit. QUID SIT INANIS GLORIA. RUBRICA. [3] Inanis
gloria est inordinatus animi
motus quo quis propriam desiderat
excellentiam ut alios honore precellat. QUID SIT TRISTITIA. RUBRICA. [4] Tristitia
est consternatio mentis ex
dampno rerum temporalium maxime
prorumpens. QUID SIT INVIDIA. RUBRICA. [5] Invidia est
egritudo animi ex felicitate
alterius proveniens, naturaliter nocens invidenti; vel sic Invidia est adustio mentis de prosperitate bonorum. QUID SIT AVARITIA. RUBRICA. [6] Avaritia est cum quis in vitia aggreditur evinctus, ut
adipiscatur quod cupit. QUID SIT VENTRIS INGLUVIES. RUBRICA. [7] Ventris ingluvies
est immoderata qualicunque ciborum hiantis concupiscentie satisfactio et finibus non contenta. QUID SIT LUXURIA. RUBRICA. [8] Luxuria est ex immundis descendens desideriis lubrica et effrenata mentis prostitutio. III EXORDIA ET CONTINUATIONES SUPERBIE. [1] Lucifer angelus de celo corruit, quia non sibi humilitas set superbia
habitavit. [1] Inde est quod humilitatis magistrum tibi convenit
imitari ut supernorum civium
gaudium sortiaris. [2] A sede
propria seculi spoliantur
potentes, quoniam in celis humilia
Dominus respicit et in terris.
[2] Hinc est igitur quod si honoris proprii ac dignitatis vere locum habere desideras et sedem glorie optinere, superbiam fugias sicut pestem: nam inquinat egregios adiuncta superbia mores. [3] Superbus quasi super ventum in altum tollitur, ut lapsu graviori debite puniatur. [3] Proinde est quod non turgidus incedas ut rana, vel
inflatus ut vesica moreris, quia cadit superbus, ut puluis a vento ducitur et corona eius pedibus conculcatur. [4] Inicium
peccati et anime perditionis
superbia noscitur, per quam virtutes eiciuntur et vicia cumulantur. [4] Respicias itaque sic salutem
pariter et honorem, ut vitio superbie superato in medio domus Dei habitare valeas et gaudere. [5] Superbia
natione celestis hominum puritatem conatur irrumpere, ut quos nature consortes invenerit constituat et ruine. [5] Taliter siquidem humiliare te satagas sub potentia Ihesu Christi, ut arrogantie macula virtutum odoribus expiata benedictionem et gratiam invenias sempiternam. [6] Superbus
recto collo et pingui cervice
contra Dominum se elevat,
quoniam plenus est extra
furorem et vacuus intus corde mendicat.
[6] Decet ergo ut
humiliato capite sub honesto
habitu sic incedas, ne te
homines reprehendere possint,
vel eterni iudicis sententia condempneris. [7] Reprehendere
te possumus vehementer, quia sicut dicitur in tali vitio commoraris, non attendens quod Lucifer corruit etc. Inde est etc. Et ita predicta poteris competenter singulis exordiis cuiuslibet vicii adaptare subsequentibus continuationibus et conclusionibus adnotatis. IV EXORDIA ET CONTINUATIONES INANIS GLORIE. [1] Inanis glorie cupidus meritum quod alias promeruit auferente tanto vitio totum perdit. [1] Hinc est igitur quod non pro laude humana set bona conscientia facias opera que sunt Dei. [2] Qui
felicitatem quesitam in terris
invenit, auctorem qui ei tribuit non requirit. [2] Inde est quod quicquid facias a Domino recognoscas et non in terris set in celestibus glorieris. [3] Hominem qui
est esca vermium de mundana
gloria letari non condecet, quoniam prospera fortuna cum fuerit hec seducit. [3] Quapropter non principem
tenebrarum set lucis auctorem secteris,
sciens quod omnia secularia sunt transitoria et caduca. [4] Fallaces divitie
non conferunt iocunditatem
quam proferunt, quia nostre
mentis inopiam non repellunt. [4] Inde est quod in talibus non debes confidere que possunt occidere non salvare. [5] Qui vane gloriatur in seculo veram amittit
gloriam in futuro. [5] Quare tue fraternitati suadeo ut, cum gloria nostra nichil sit, quando
letari volueris in Domino
tantum debeas gloriari. [6] Mundum homines cum eorum gloria sicut umbra pertranseunt, quia volentes iniqua faciunt pro quibus pene perpetue subiacebunt. [6] Quapropter illa facere studeas que in terris hominibus placeant et angelis in excelsis. V EXORDIA ET CONTINUATIONES IRE. [1] Mansuetudo
per iram amittitur, et dona
celestis gratie auferuntur. [1] Hinc est igitur quod tue dilectioni suadeo ut, iracundie furore postposito, tuum animum retinere studeas in quiete: nam virum stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia. [2] Cum ad
irascendum curritur, evidenter
dementia comprobatur. [2] Refrena igitur animi tui motum, dimitte iniuriam et non properes ad vindictam, quoniam fatuus statim indicat iram suam, qui autem dissimulat iniuriam callidus est. [3] Consilium
per iram effunditur, quia
cecatur animus et discretio impeditur.
[3] Inde est quod
irascendi consuetudinem te
decet repellere si qua vis
agere que Deo et hominibus sint accepta. [4] Ira
impietatis mater dicitur,
quia per eam misericordia denegatur.
[4] Hinc ergo
prorumpens ire furor a te cum
prudentia compescatur ne dum
ipsa faciente misericordiam subtrahis
sine misericordia puniaris. [5] Vir iracundus suscitat rixas quia contristatus eius spiritus animum suum pulsat. [5] Proinde est
quod si honorem et pacem diligis vel quietem, per
te sapienter ire vitium
expurgetur. [6] Iracundia cautius evitetur que inimica virtutibus et ianua vitiorum habetur. [6] Hinc est quod hunc morbum tibi sanare convenit si statum et honorem habere desideras atque vitam. VI EXORDIA ET CONTINUATIONES INVIDIE. [1] Invidus de alterius melioratione affligitur, quia prave mentis nequam
oculus vitiatur. [1] Inde est
quod delictum correctio subsequatur
ne digna pena feriat transgressorem. [2] Invidi
debent perpendere quod multe
cecitatis noscuntur miserie
subiacere. [2] Rogamus itaque tuam dilectionem ut hoc prospecto ne de alieno profectu doleas vel de proximi letitia contabescas. [3] Qui invidie peste carere desiderat, illam hereditatem diligat quam coheredum numerus non angustat. [3] Quapropter
tibi firmiter cum pura
conscientia suademus ut eiectis
vitiis tuam personam studeas virtutibus
adornare. [4] Ecce quanto
dolore invidorum oculi
premuntur, quia et ubique si aures haberent de alienis profectibus
torquerentur. [4] Quare cum sola misericordia invidia careat,
si felices esse volumus hanc pestem contrariam evitemus. [5] Invidia sibi mendax livoris proprii
penas exigit, quia medulitus extuat
et animam suam perdit. 5
Hanc siquidem homo cum prudentia
superet, quod fieri melius
nunquam potest quam si virtutibus et glorie serviatur. [6] Invidia
diaboli mortem intulita quam
Christi misericordia effugavit.
[6] Inde est quod
membra diaboli eius in hoc
malitiam imitantur, quam nos
qui sumus de scola Domini fugiamus. VII EXORDIA ET CONTINUATIONES TRISTITIE. [1] Tristitia
mortem inducita, cum homo non
pro anima dolet set pro
infamia se affligit. [1] Inde est quod tibi convenit in Deo spem ponere qui potest omnem insufficientiam adimplere. [2] Sicut nullum malum gravius tristitia
queritur, ita cordis letitia nullum bonum gratius invenitur. [2] Tuam itaque deprecor bonitatem ut non tristari debeas set gaudere. [3] Tristitia multos habet occidere et in ea non potest utilitas inveniri. [3] Inde est quod
te decet ne pereas consolari. [4] Letus animus faciem viventis exilarat
et spiritus conturbatus ossa
tristantis desiccat. [4] Gaudeas igitur ne tui dies in tristitia consumantur. [5] Tristitiam habere non poterit qui bene vivere procurabit. [5] Inde est
quod si tuam vitam mutaveris atque mores, tristitia de medio auferetur quia nunquam reus
animus est securus. [6] Compassionis
pietas alterius miseriis
condolet quia divina ratio taliter
persuadet. [6] Inde est quod
infirmus et pauper esse debes
infirmantibus et egenis. VIII EXORDIA ET CONTINUATIONES AVARITIE. [1] Avarus similis est inferno quia obscurus et crudelis displicet
hominibus atque Deo. [1] Inde est quod
te propensius rogitamus ut
tuis rebus convenienter utaris ne possis tanto vitio reprehendi. [2] Miser avarus
habundare se asserit ut
decentius congreget que reponit.
[2] Proinde est
quod tibi convenit expendere
ac vivere congruenter, et ne
dubites de futuris, quia
grata superveniet que non sperabitur hora. [3] Avarus
nichil possidet set a peccunia
possidetur, quia non ea utitur,
immo ipsam custodit ut sibi misero dominetur. [3] Rogo itaque dilectionem tuam ut non te rebus set res tibi subicias, sciens quod nichil ex his tecum portare poteris in
extremis. [4] Avarus
tristis, nudus et famelicus
nunquam potest quiescere, quia
die noctuque quomodo cumulet
non desinit cogitare. [4] Hinc est
igitur quod crimen avaricie quod homines sic infestat a vobis velut dolus respuatur. [5] Avarus et
ydropicus similantur, quia nec unus divitiis nec alter potibus saciatur. [5] Cum itaque
homines similari non debeant ratione vitii set virtutis, si nostre cupis amicitie sociari, avaricie tenacitatem repellas, que tuam famam nititur suis maculis denigrare. [6] Religiosi multum avaritiam detestantur
et verbis ei detrahunt set factis totis viribus famulantur. [6] Inde est quod nec in cappa nigra vel
alba, magna clerica ieiunio vel tonsura confidas, quia licet agni
superficialiter videantur, lupi tales intrinsecus sunt rapaces. IX EXORDIA ET CONTINUATIONES VENTRIS INGLUVIEI. [1] Cum satietate venter extenditur,
oculi libidinis excitantur. [1] Inde est quod moderate quis cibum assumat, ne peccatorum onere pregravetur. [2] Quanto venter
ciborum concupiscentiis adimpletur, tanto anima donis
celestibus minoratur. [2] Proinde est quod si spiritualia querimus hec mortalia fugiamus. [3] Deo placere
non poterunt qui carnis desideriis acquiescunt. [3] Quare si vitam cupimus in benedictionibus seminemus. [4] Venter et
genitalia sibi subnixa
taliter famulantur ut dum nimis unum reficitur aliud ad vitia excitatur. [4] Eapropter modus et mensura cum discretione precedat, ne sine
misericordia puniamur. [5] Sicut per
gulam primi parentes de
paradiso eiciuntur, ita per gule
abstinentiam eorum filii ad
eandem gloriam revocantur. [5] Quocirca te
rogamus ne castrimargie intendas, ut hic honorem habeas et retributionem prestante Domino in futurum. [6] Gulositas ab
omnibus refrenetur ne homo
pereat et vite meritum
amittat. [6] Deprecor
itaque te amice ut tue saluti
consulas et honori, sic
incedens per bona temporalia
ut per ea non amittas eterna.
Nam quid prodest homini si
totum mundum lucretur et gule deserviat et anime
pariat detrimentum? X EXORDIA ET CONTINUATIONES LUXURIE. [1] Sicut per mortem vita corporis tollitur,
ita per luxuriam ab homine Deus et vita anime separatur. [1] Inde est quod tuam dilectionem rogamus, ut hanc inimicam fugere debeas et vitare ut
de te statum et honorem valeamus
recipere prestolatum. [2] Luxuria
corpus inquinat, mentem cecat
et sensatos arguit, quia cibus
est demonum et omnia mala tractat. [2] Quare vos ad castitatem moneo et induco, ut non cum impiis ad penam set cum iustis ad
gloriam veniatis. [3] Fornicatio et inmunditia generali
probatione nullum eximit, set
clerum specialiter comprehendit. [3] Inde est quod cum de sorte Domini simus computati, decet nos caste vivere non
solum a malo iuxta dictum
apostoli set a mali specie
abstinentes, eo profecto quod
ad mulierum sexus accessus frequens reprehensibiles exibet clericos. [4] Femina vas Sathane, fetens rosa et dulce venenum
dicitur, quia per eius speciem sapiens arguitur et vir electus tanquam a facie diaboli
retinetur. [4] Inde est quod a talibus de meo consilio caveatis, ne possitis earum deceptionibus laqueari. [5] Vires
fornicatorum defectum
accipiunt, set eorum voluntas
et desiderium augmentatur. [5] Inde est quod unumquemque convenit meditari
quid de ipso fiat in die novissimo
ut abstineat a peccato. [6] Ocia condecet tollere qui vult luxuriam removere.
[6] Quare te modis
omnibus exortamur, ut sic circa tuum officium instare debeas et sollicite
laborare, ne illecebrosa Venus
suis sagittis mortiferis te invadat,
quoniam licet fornicationis
labilis sit voluptas, pena
tamen non est momentanea set eterna. .II. INCIPIT SUMMA DE VIRTUTIBUS. I [1] Adaperiat Dominus corda nostra qui aperuit oculos ceci nati, et reseret labia obmutescentis, qui os
Zacharie aperuit
prophetantis, et virtus spiritus Paracliti que venit in discipulos Domini descendere de celorum habitaculo nunc dignetur, que rore superne gratie
nos illustret ut recto gelo et pura conscientia decorati ei laudes reddamus
omni tempore quas tenemur et
repleti suavitate virtutum
iugiter possimus in suis mirabilibus delectari. [2] Cum itaque lingua carnis consonare debeat lingue mentis et mens nisi vite spiraculo polleat in lege Domini
nequeat cogitare, tali premisso initio quod principium est bonorum et finis ad
nostrum secure propositum accedamus. [3] In precedenti quidem parte divina opitulante clementia de vitiis
breviter est notatum, quare de virtutibus supponamus quibus mediantibus incentiuum delinquendi
compescitur et creatura Creatori debite famulatur. [4] Attende igitur o lector, lege continue,
disce serie et lecta memorie recommenda que tibi de mensa Domini apponuntur,
quoniam in hiis utilitas evidens
apparebit, non momentanea set
eterna, non vilium divitiarum
set celestium epularum, non tantum
ad corporis incrementum verum
etiam ad anime salutiferum nutrimentum. [5] Nota ergo studiose et teneas diligenter quod in scripturis quatuor virtutum genera designantur. [6] Prime sunt pollitice, secunde purgatorie, tertie iam purgate, quarte vero
exemplares merito sunt vocande,
de quibus omnibus et primo de
polliticis videamus. [7] Pollitice
virtutes dicuntur civiles que conveniunt illis qui rem publicam cum ratione gubernant. [8] Purgatorie
conveniunt illis qui
proposuerunt se a secularibus
negotiis sequestrare, et vitam ducere innocentem. [9] Tertie conveniunt illis qui omnia postponentes in celestium contemplatione versantur. [10] Quarte in solo Deo consistunt, et ideo exemplares dicuntur, quia cetere virtutes illas imitari tenentur. [11] Prime igitur virtutes molliunt peccatum, secunde auferunt, tertie obliviscuntur, in quartis nephas est nominari peccatum. [12] Species autem virtutum sunt septem, quatuor active et tres contemplative. Active sunt iste; iusticia, fortitudo, temperantia et
prudentia. Contemplative sunt
iste: fides, spes et caritas.
[13] Quelibet autem virtus
cardinalis habet duos oculos principales.
Nam iusticia habet discretionem et rectitudinem, prudentia vero vigilantiam et cautelam, fortitudo autem constantiam et magnanimitatem, temperantia quoque continentiam et abstinentiam. [14] Iste sunt ille quattuor virtutes que
fulgent in capite iusti quasi corona de lapide precioso, que taliter debent in humani corporis dispositione locari ut in anteriori parte iusticia preponatur, quia non est nisi de certis iuditium proferendum; in posteriori parte prudentia, quoniam in dubiis consilium est habendum; in dextera temperantia est ponenda, quia cavendum est ne dissolutionem in prosperis paciamur; fortitudo vero in sinistra locetur,
quia in adversis cavendum est diligentissime ne frangamur. [15] Respiciat
itaque nos Dominus oculo sue
maiestatis cum sua pietate
benigne et illos opportuno
tempore non deserat quos redemit,
ut dono sue misericordie
illustrati per supervenientes virtutes vitia expientur, eiciantur noxia et salutaria conserventur. II DIFFINITIONES SEU DESCRIPTIONES OMNIUM VIRTUTUM A. DISTINCTIONES VIRTUTUM ACTIVARUM QUID SIT IUSTITIA [1] Iustitia est constans et perpetua animi voluntas
ius suum unicuique tribuens. QUID SIT FORTITUDO [2] Fortitudo
est considerata periculorum
suspectio et diuturna laborum
perpessio. QUID SIT TEMPERANTIA [3] Temperantia est virtus rationis in libidinem et in alios animi motus et non rectos impetus firma et moderata dominatio. QUID SIT PRUDENTIA [4] Prudentia
est rerum bonarum et malarum
et utrarumque discretio. B. DISTINCTIONES
VIRTUTUM CONTEMPLATIVARUM QUID SIT FIDES [5] Fides est
argumentum rerum sperandarum
non apparentium. QUID SIT SPES [6] Spes est
firma certitudo future beatitudinis. QUID SIT CARITAS [7] Caritas est
amor adipiscendi eterna gaudia. III EXORDIA ET CONTINUATIONES IUSTICIE [1] A Domino
nunquam relinquitur qui eius
iusticiam operatur. [1] Inde est quod vos rogo et conforto et
vestre dilectioni suadeo ut iustum semper iudicium
proferatis dicentes de vultu tuo Domine iudicium
meum prodeat et oculi tui videant
equitatem. [2] Iudex si
iustus esse desierit, officium
et nomen iudicis recte perdit.
[2] Rogamus itaque
tuam discretionem ut Deum pre
oculis habere debeas in
omnibus iudiciis atque factis. [3] Nisi adesset
iusticia que unicuique ius suum tribuit pro rebus temporalibus,
sepe inter homines seditio et iniuria oriretur. [3] Proinde est quod illum immitari debemus qui iudex iustus est, fortis et paciens, tractabilis, pacificus et benignus qui cuilibet secundum opera que fecerit tribuet in
futurum. [4] Rectores in
manu stateram teneant ut
iuste seviant et cum expedit
misericordiam non relinquant. [4] Quare cum apud Dominum nulla sit
acceptio personarum, ita iudicare tenemini parvulum sicut magnum, sciendo quod quali mensura messi fuerimus eadem remetietur nobis, cum et de talento credito teneamur
reddere rationem. [5] Si cadit
iustus erigitur, set impius
cum suo semine dispergetur. [5] Inde est quod cum Christo maneas si casum times et semper desideras permanere. [6] Iusticia appellari non poterit quam amore vel timore aliquis violabit. [6] Quapropter tibi consulo
modis omnibus quibus possum
quatinus nichil sit in mundo
tam carum. vel mellifluosum quod te faciat deviare. [7] Etsi pro
vestra vita que bona precessit de subsequenti laudabili presumatur, tamen ad cautelam in quantum possumus vos Deo
propicio invitamus ut talem virtutem curetis studiosius imitari. Nam a
Domino etc. Inde est etc. Et taliter continuabis precedentibus
verbis cuiuscunque virtutis exordia cum consequentibus continuationibus eorundem. IV EXORDIA ET CONTINUATIONES FORTITUDINIS. [1] In adversis
fortitudo recte opponitur ne
humana fragilitas dissolvatur.
[1] Inde est quod
te consolationem oportet recipere, quia nullus est qui possit Dei voluntatibus contraire. [2] Sicut in
prosperis non debet se
quisquam extollere, ita decet quemlibet adversa cum fortitudine tollerare. [2] Quare te rogamus
ut in talibus cum discretione
procedas et cautelam habeas diligentem. [3] Longa patientia fortem efficit non
tantum grande principium quod
resistit. [3] Inde est quod perseverare te condecet fortiter et resistere contrariis pacienter si vitium cupis eicere per virtutem. [4] Iob in
tribulatione iustus apparuit,
quia pacienter per virtutes vitia effugavit. [4] Hinc est
igitur quod tollerantiam habeas
in omnibus benedicens Dominum cuius sunt universa. [5] Tobias
angelum Domini recipere in
domum promeruit, quia contumelias
et afflictiones benigne
sustinuit, et Deum in membris
suis de propria substantia
honoravit. [5] Cuius vita
et exemplo suffulti omni
tempore Creatori nostro
placere totis viribus studeamus et grata servitia exhibere
ut cum tempus messionis advenerit
Domino dispensante centuplum recipere mereamur. [6] Qui comminari voluerit dum patietur
in terris, Dominum cuius exemplum
contempnit sibi contrarium sentiet in excelsis. [6] Quapropter magnanimus esto, et fiduciam securitatem magnificentiam constantiam et pacientiam teneas ne imbecillis mundi pericula pertimescas. EXORDIA ET CONTINUATIONES TEMPERANTIE. [1] Homo in
prosperitate dissolvitur, nisi ei temperantia consulatur. [1] Inde est quod te rogando moneo et tibi mandando suadeo, ut in habundantia Deum timeas et eum in
necessitate cognoscas. [2] Temperantia virtus gratissima ab omnibus conservetur, quia
si defuerit durare non
poterit quod tenetur. [2] Quare cum moderamine cuncta facias ut habere valeas que affectas. [3] Totius vite
ornatus temperantia dicitur,
quia per eam mundi perturbationes
sedantur. [3] Hinc est igitur quod si vivere cupis pacifice et pravos motus libidinis refrenare, huius virtutis vestigia immitare. [4] In voluntate
habendi modus non aderit nisi
temperantia finem dabit. [4] Quapropter cum discretione, que virtutum est mater, tue imponas
terminum voluntati, quod si temperantie non aderit
fundamentum voluntas non
recipiet complementum. [5] Iracundia nequiter dominatur et imperat si eam nutrimentum temperantie non compescat. [5] Unde te rogamus et tibi pura conscientia suademus, ut animum tuum regas, iram temperes et compescas furorem ut ornatus virtute polleas et vitium
eicias quod infestat. [6] In omni ordine etate condictione et sexu temperantia locum optinet, quia sine
ipsa nullus mensuram statum vel
modum tenet [6] Idcirco te
conformare decet ipsius confortationibus et mandatis, ut corpore sanus vivas et animam suo Domino representes. VI EXORDIA ET CONTINUATIONES PRUDENTIE. [1] Prudentia
queque circumspicit et in
dubiis sine consilio non procedit. [1] Inde est quod te ortamur ut hanc virtutem in tuis dictis factis et negotiis immiteris. [2] Serpens suum caput prudenter conservat, et homo
Christo suo capiti reverenter
obediat. [2] Inde est quod serpentis tibi convenit sequi prudentiam, et in hoc naturam angelicam
immitari. [3] Per prudentiam inter bonum et malum ad invicem
discernitur, ut de bonis
melius et de malis minus deterius eligatur. [3] Proinde est quod tibi super consultatione tua tale damus responsum, ut potius incurras periurium quam adulterium committas vel aliud
quod gravius sit peccatum, si circumplexus es quod adulterio evadere nunquam possis. [4] Consilia
debent actus precedere, quia
primum decet discernere et
secundario exercere. [4] Inde est quod palpebre tue precedant gressus
tuos, et post consilium acceleres factum, et illius rei non postmodum penitebis. [5] Sua
dignitate alliciat prudentia singulos
et post se trahat quasi lucerna splendida universos. [5] Quapropter eam amice studiose sequaris, ut opera tua coram hominibus luceant et Deo que feceris sint accepta. [6] Prudentia
omnia tempora previdet ut
casus nocituros evitet. [6] Quare sine
ipsa non ambules ullo modo,
ut cuncta cedant tibi prospera
et iocunda. VII EXORDIA ET CONTINUATIONES FIDEI. [1] Nullum.
fructum fides consequitur,
ubi humana experientia dominatur.
[1] Inde est quod te scire volumus quod in hiis que non videntur et
que non potest hominum ratio
experiri probatur consistere
fides nostra. [2] Fides ad salutem non proficit si ei vita laudabilis non assistit. [2] Quare si per fidem salvari desideras,
studeas cum fide bona opera
compensare, quia fides sine
operibus mortua est. [3] Per fidem amicorum corda iunguntur, que si violata
fuerit iurgia suscitantur. [3] Quapropter te rogo ut fidem amicis serves diligas concordiam et litigia fugias inter cetera, sciens quod grave est fidem fallere. [4] Infantulus
inmundus primo fidem ab
ecclesia exigit, et sacerdos ut pro fide vitam eternam habeat intercedit. [4] Rogo te itaque ut semper tue peticionis memor existas et promissionis facte et renuntiationis exhibite omni tempore
recorderis. [5] Per fidem sancti vicerunt regna et
per eandem homines ad celestia regna perveniunt. [5] Scire te volumus et non expedit ignorare quod sancti pro fide Christi servanda pugnaverunt usque ad mortem, et nos hoc idem faciamus cum eis ut possimus ad gloriam
pervenire. [6] Quod fides catholica precipit observari convenit,
quia prevaricatores divina
maiestas perpetuo iudicabit. [6] Hinc est igitur quod cum iustus ex fide vivat et sine fide qui fuerit moriatur, fidem sinceram habeas et fidei documenta satagas
custodire. VIII EXORDIA ET CONTINUATIONES SPEI. [1] In se sperantibus Deus non deerit, quia plenus misericordia semper
erit. [1] Cum itaque Dei
misericordia omnem. superet
multitudinem peccatorum, ad
eum secure redeas pro salute. [2] Qui sperat in Domino prosperabitur
et in eius divitiis nutrietur.
[2] Inde est quod
sperare debes in Domino et
facere bonitatem, ut manentem adire valeas civitatem,
ubi angelorum pane saciaberis
in eternum. [3] In supernis
spes nostra extenditur, ubi
non terrena set celestis hereditas
perpetuo possidetur. [3] Ad hanc igitur festinemus accedere et que nos impediunt dimittere non tardemus, ut spes nostra suo desiderio non fraudetur, set in Abrahe sinu confidentes
anime requiescant. [4] Spes
morientium Deus de alto descendit polorum, ut homo secure
ascenderet ad gaudia angelorum. [4] Inde est quod non debetis ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent, quoniam omnes mortui resurgent et
secundum opera sua recipiet
unusquisque. [5] Non debet
aliquis de Deo presumere nec
etiam desperare, set potius
bona facere et spem dare. [5] Attende igitur et non timeas set confidas, quia peccatrici Dominus dixit dimissa sunt tibi peccata, quod quia Iudas non inspexit laqueo se suspendit. [6] Spe quod
optatur attenditur, et
nunquam deficiet quod prebetur.
[6] Noveris itaque
quod gaudium bonis est
paratum, et eis non deficiet
in eternum. IX EXORDIA ET CONTINUATIONES CARITATIS. [1] Caritas Dei
animam pro omnibus posuit,
quam habere non poterit qui pietatis viscera necessitatem
patientibus denegabit. [1] Inde est quod Deum tenemur diligere, quoniam prior nos dilexit, ut scriptura testatur, et de bonis nostris debemus indigentibus subvenire. [2] Perfecta
caritas timorem eicit et in
mutua dilectione consistit. [2] Rogo te itaque ut ex toto corde tuo et mente diligas Deum, quia prior dilexit nos, et proximum ut te ipsum sciens quod perfecta caritas foras mittit timorem. [3] Deus est caritas ut scriptura testatur, et qui in caritate permanet in Deo coronabitur. [3] Labora igitur
ad caritatem habendam que, sicut dicitur et est verum, multitudinem
operit peccatorum. [4] Quicquid
homo facit ad nichilum redigitur quia totum, si caritatem non habuerit,
amittetur. [4] Quapropter, ut
opera que tu facis fructum senciant condecentem, ad habenda huius virtutis merita non retardes. [5] Quod in terris caritative tribuitur, in celis coram Domino presentatur. [5] Non igitur te peniteat de tua substantia
quam pauperibus tribuisti, quia quod uni ex minimis eius fecistis, sibi factum esse specialiter protestatur. [6] Quidam angelos hospites meruerunt accipere pro elimosinis quas ex caritate voluerunt pauperibus errogare. [6] Inde est quod in elimosinis studeas et
hospitalitatem frequentes, quia hec omnia tibi fructum centuplum afferent in futurum.
Medieval Latin
The Latin Library
The Classics Page