ERCHEMPERT
HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM
1. Langobardorum seriem, egressum situmque regni, hoc est originem eorum, vel quomodo de Scandanavia irsuta egressi ad Pannoniam, iterum a Pannonia Italiam transmigraverint regnumque susceperint, Paulus, vir valde peritus, compendiosa licet brevitate set prudenti composuit ratione, extendens nichilominus a Gammara et duobus liberis eius hystoriam Ratchis pene usque regnum, in his autem non frustra exclusit aetas loquendi, quoniam in eis Langobardorum desiit regnum; mos etenim hystoriographi doctoris est, maxime de sua stirpe disputantis, ea tantummodo retexere quae ad laudis cumulum pertinere noscuntur. Ultimo autem compulsus a compluribus ego Erchempert quasi ab ortu praecipueque ab Adelgiso, insigni sagacique viro, hystoriolam condere Langobardorum Beneventum degentium, de quibus quia bis diebus nil dignum ac laudabile repperitur quod veraci valeat stilo exarari, idcirco non regnum eorum set excidium, non felicitatem set miseriam, non triumphum set perniciem, non quemadmodum profecerint set qualiter defecerint, non quomodo alias superaverint set quomodo superati ab aliis ac devicti fuerint, ex intimo corde ducens alta suspiria, ad posteritatis exemplum succincto licet et inerti prosequar calamo. Hac quoque flagitatione devictus, non tantum ea quae oculis, set magis quae auribus hausi narrare me fateor, imitans ex parte dumtaxat Marci Lucaeque evangelistarum praeconiis, qui auditus potius quam visus evangelia descripserunt.
2. Igitur capta ac subiugata Carlo Italia, Pipinum filium suum illuc regem constituit, cumque illo stipatus innumerabili exercituum agmine crebrius Beneventum adiit capessendam. Quo tempore Arichis, gener iam fati Desiderii, vir christianissimus et valde illustris atque in rebus bellicis strenuissimus, Beneventum ducatum regebat. Qui audiens eos super se adventare, Neapolitis, qui a Langobardis diutina oppressione fatigati erant, pacem cessit, eisque diaria in Liburia et Cimiterio per incolas sancita dispensione misericordiae vice distribuit, titubans, ut conici valet, ne ab eorum versutiis Franci aditum introeundi Beneventum repperirent. Super Beneventum autem Gallico exercitu perveniente, praedictus Arichis viribus quibus valuit primo fortiter restitit, postremo autem, acriter praeliantibus, universa ad instar locustarum radice tenus corrodentibus, magis civium saluti quam liberorum affectibus consulens, geminas soboles vice pigneris iam dicto tradidit caesari, hoc est Grimoaldum et Adelchisam, simulque cunctum thesaurum suum; ex quibus Adelchisa multa cum prece proprio restituta suo genitori, Grimoaldum vero secum remeans detulit Aquis, collata Arichis pace sub foedere pensionis.
3. Nanctus itaque hanc occasionem, et ut ita dicam Francorum territus metu, inter Lucaniam et Nuceriam urbem munitissimam et praecelsam in modum tutissimi castri idem Arichis opere mirifico exstruxit, que propter mare contiguum, quod salum appellatur, et rivum qui dicitur Lirinus ex duobus corruptum vocabulis Salernum appellatur, esset scilicet futurum praesidium principibus superadventante exercitu Beneventum. [Hic Arichis primus Beneventi principem se appellari iussit, cum usque ad istum qui Benevento praefuerant duces appellarentur; nam et ab episcopis ungi se fecit, et coronam sibi imposuit, atque in sub cartis: scriptum in sacratissimo nostro palatio, in finem scribi praecepit.] Infra Beneventi autem moenia templum Domino opulentissimum ac decentissimum condidit, quod Graeco vocabulo Agian Sophian, id est sanctam sapientiam, nominavit; ditatumque amplissimis praediis et vario opibus sanctimonialium coenobium statuens, idque sub iure beati Benedicti in perpetuum tradidit permanendum. Pari etiam modo in territorio Alifano Deo amabili viro ecclesiam in honorem domini salvatoris construxit, et monasterium puellarum instituit, atque ditioni sanctissimi Vincentii martiris subdidit.
4. Defuncto dehinc Arichiso, consilio habito Beneventanorum magnates legatos ad Karlum destinarunt, multi eum flagitantes precibus, ut iam fatum Grimoaldum, quem genitore obsidem iam pridem susceperat, sibi praeesse concedere dignaretur. Quorum petitionibus rex annuens, illic continuo praedictum contulit virum, simulque ius regendi. principatus largitus est, set prius eum sacramento huiusmodi vinxit, ut Langobardorum menium tonderi faceret, cartas vero nummosque sui nominis caracteribus superscribi semper iuberet. Accepta denique licentia repedandi, a Beneventi civibus magno cum gaudio exceptus est. In suos aureos eiusque nomine aliquamdiu figurari placuit, scedas vero similiter aliquanto iussit exarari tempore, reliqua autem pro nichil duxit observanda; mox rebellionis iurgium initiavit.
5. Hoc etiam tempestate idem Grimoalt neptem augusti Achivorum in coniugium sumpsit, nomine Wantiam; set nescitur, quam ob rem ad fructum minime pervenit. In tantum enim odium primus eorum avidus prorupit amor, ut sumta occasione Francorum circumquaque se repugnancium, more Hebreico sponte eam a se sequestraret; dato ei libello repudii, ad proprios lares eam vi transvexit. Hoc quidem callide licet egerit, efferitatem tamen supradictarum barbararum gentium sedare minime quivit; nam tellures Teatensium et urbes a dominio Beneventanorum tunc subtractae sunt usque in praesens, necnon et Nuceriae urbs tunc capta est, set celeriter a fato Grimoaldo acquisita est, apprehenso in ea Guinichiso duce Spolitensium cum omnibus bellatoribus inibi repertis.
6. Frequenter autem Karlus cum cunctis liberis, quos iam reges constituerat, et cum immenso bellatorum agmine Beneventum praeliaturus aggreditur; set Deo accertante pro nobis, sub cuius adhuc regimine fovebamur, innumerabilibus de suis peste perditis, cum paucis nonnunquam inglorius revertebatur. Unde factum est, ut Pipino regnante in Ticino et Grimoaldo praesidente in Benevento, frequentissimum bellum vexaret Beneventanos, ita ut nec ad momentum pax interfuerit illis viventibus. Erat enim uterque iuvenili aetate nitentes et ad commotiones et bella declivi. Pipinus autem fultus suorum praesidio bellatorum, iugi continuoque praelio exagitabat eum; Grimoalt vero et civitatibus munitis et primoribus quam plurimis constipatus, pravipendens ac despectui ducens illius persecutionem, in nullo cedebat ei. Aiebat itaque per legatos suos Pipinus: Volo quidem, et ita potenter disponere conor, ut sicuti Arichis genitor illius subiectu fuit quondam Desiderio regi Italiae, ita sit mihi et Grimualt! Quibus e contra Grimoalt asserebat:
Liber et ingenuus sum natus utroque parente;
Semper ero liber, credo, tuente Deo
7. Et hoc quidem ita de hac luce subtracto, Grimoalt alter suscepit iuta Beneventi tuenda, thesaurarius videlicet divae memoriae Grimoaldi prioris, vir quoque sat mitis et adeo suavis, ut non solum cum Gallis, verum etiam cum universis circumquaque gentibus constitutis pacis inierit foedus, et Neapolitis supra memoratis gratiam pacemque donavit. Set quid antiquus hostis semper invidet pacatis et pii viris, atque bella et discordiae semina in eis serere molitur, Dauferium quendam, virum spectabilem, suae artis malicie ignivit, et cum nonnullis filiis Belial horrendum fecit inire consilium adversus principem fatum, hoc modo depositis quippe in itinere insidiis, ut dum per pontem proficisceretur Veterrimae urbis ad praedictam urbem Salernum properans, impulsus a menbris Satanae profundum, fluctibus marinis immergeretur, esset beluis in pastum. Set revelante sibi occultorum cognitore Deo, suis ad se accersitis, iam dictum incolumis pertransiit pontem; eos autem, qui suae salutis hostis fuerant, cepit et vinculis iniecit. Dauferius vero quid tunc non aderat illic, hoc agnito, fugam arripuit et Neapolitis susceptus est.
8. Quo comperto, Grimoalt non segniter egit, set confestim iter Neapolim agreditur, exercitumque post se accelerare iubet. At ubi iuxta memoratam perapplicuit urbem, iuventutis populus eiusdem civitatis armis evectus, obvius illi audacter eminus exivit in praelium; quod ille ut intellexit, protinus itinera eorum revertendi prius irretire molitus est, et ita demum in eos insurgere voluit. Tantam denique hostium stragem coepto bello mari terraque fecit, ut fretum adiacens vix per septem et eo amplius dies cruore occisorum purgaretur; in terra vero tumuli nunc usque interfectorum conspiciuntur cadaverum, et ut ab eisdem incolis referentibus compertus sum, quinque milia fere hominum eadem tunc in acie occubuere. Idem enim Dauferius una cum magistro militum qui tunc inibi regnabat, soli elapsi, fugibundi moenia illius urbis tandem ingressi, nec ibi siquidem requiem capiunt; nam egressae coniuges virorum peremptorum gladiis, insequebantur illos, dicentes: Reddite nobis o caduci viri proditori quos nequiter interfecistis? Quare, inquite, adversus praelium insurgere conati estis, quem pro certo invictum scitis? Grimoalt vero acrius eos insecutus est usque ad portoni que dicitur Capuana, ita ut proprio conto eam percuteret; nec erat quispiam qui resisteret. Clausis tantum obseratisque foribus, qui remanserant infra muros se tutaverunt. Reverso igitur Grimoaldo ad castra cum suo exercitu incolume, altera die pro fatigio sumpto et pro interemptis affinibus, iam dictus perfuga dux dedit in exenium octo milia aureos supradicto principi, et memoratum Dauferium ad pristinam reduxit gratiam. Statim denique ob solitam misericordiam praedicto viro donationem de rebus suis praecepto firmavit, gratiam vero familiaritatemque primam non denegavit. Interea Radechis comes Consinus, Sico Agerentinus castaldeus, quem Grimoalt dudum proselitum receperat honoribus plurimis deferens, sub dolo insurgentes in eum, cum iam extremum, spiritum traheret, gladio eum peremerunt.
9. Interfecto igitur eo innocenter, praedictus Radechis Siconem loco illius principem subrogavit. Ipse vero non multum post tempus cuncta viriliter mundana metu gehennae abdicans, ad beati se contulit Benedicti suffragia, catenaque cervice tenus vinctus, eius coenobium Christo militaturus adiit, se reum quoque clamitans et impium, se male agisse ac crudeliter vociferans, sicque monachicum scema sumens, in tanta se districtione corporis animique coram oculis internis arbitris in eodem monasterio coartivit, ut nulli scrupulum adsit, omnium facinorum suorum veniam adipisci meruisse. Circuibat ille saepe diabolus girans septa sacri monasterii, et voce perspicua et multis audientibus clamitabat inquiens:
Heu, Benedicte, mihi? Cur me undique rodis? Inique,
Me prius hinc pulso, nunc mea membra lucras?
10. Suscepto itaque Sico principatu, foedus cum Francis innovavit, Beneventanos bestiali efferitate persequitur, atque se superstite filium suum, Sicardum nomine, heredem principatu effecit, virum satis lubricum, inquietum et petulantem, animique elatione tumidum. Per idem tempus Neapolitis, quorum superius mentionem feci, bellum a Sicone creberrimum motum est, et civitate valide obsessa tellure pontoque ac fortiter iaculis et scorpionibus oppugnata, pene capta esset, si defuisset ingenium. Nam iuxta ora maris muro arietibus et macino funditus eliso, iam cum catervatim populus ingredi urbem niteretur, dux iam dictae civitatis, data mox abside genitrice sua ac duobus propriis liberis, magnopere eum callida arte exflagitans per nuncios misit ita: Tua est urbs cum universis quae infra se retinet; placeat ergo pietati tuae, ne inter praedam detur; crastina autem die cum trofaeo victoriae gloriosissime ingredere, possessurus. nos omniaque nostra! His ergo suggestionibus fidem accommodans, diem sustinuit venturum. Subsequenti vero nocte interrupta urbs muro firmissimo solidata est, et crepusculo quo se suamque tradere pollicitus est civitatem, arma bellica suscipiens, contra eum se erexit ingenti certamine. Oppressi igitur durius a genitore et filio per sedecim continuos annos cives praefatae urbis, cum iam ad extremitatem maximam pervenisset, ad Francorum se contulere praesidium. Hiis denique diebus praeerat illis caesar Lodoguicus cognomento Almus, filius Karli superioris augusti, qui Lutharium natum suum consortem dum regni asciret, ab eo una cum socia sua captus ac custodiae mancipatus est, set ab optimatibus suis ereptus, ad pristinam sublimatus est gloriam; quibus annitentibus, obsidio ab illis aliquandiu sublevata est.
11. Circa haec tempora gens Agarenorum a Babylonia et Africa ad instar examinis apum manu cum valida egrediens, Siciliam properavit, omnia circumquaque devastans; tandem civitatem insignem Panormum nomine captam, nunc usque commoratur, plurimasque in eadem irsuta urbes et oppida dirruens, iam pene tota illarum gentium ditioni substrato congemiscit. Inter haec moritur Lodoguicus, qui secundus in Gallia augustali praeerat imperio, Lutharius supradictus illius regni heres effectus est, atque ab hoc Francorum divisum est regnum, quoniam Lutharius Aquensem et Italicum, Lodoguicus autem Baioarium, Karlus vero, ex alia ortus genitrice, Aquitaneum regebat imperium.
12. Set ut retro vertam sermonem, mortuo Sicone, Sicardus monarchiam solum optinuit, qui iam cum patre saepius memorato per aliquot feliciter imperaverat annos; coepitque populum sibi commissum ex levitate animi beluina voracitate insequi ac crudeliter laniare. Inter haec, ut Asverus Aman, ita iste praetulit caeteris Rofridum quendam, filium Dauferii cognomento Prophetae, cuius consilii sub versione multa sacrilega ac blasima patrabat. Fuit autem idem vir in mundanis rebus prudens, et nimium versutus, et ultra quam credi potest callidus; adeo enim circumvenit praestigiis suis fallacibus supradictum virum, ut illo absente et dissentiente nil unquam exercere vel ad momentum auderet; sicque ab eo deceptus et inlaqueatus est, ut germanum suum, Siconolfum nomine, gratis perpetuo dampnaret exilio, cunctosque Beneventanae igentis proceres aut custodiis aut morti indiderit; ad hoc nimirum tendens, ut dum relictus ac destitutus solacio esset optimatum, citra suam suorumque sanguinis effusionem facillime interimeretur. Quamobrem et Maionem cognatum suum tonderi iussit et monasterium retrudi, Alfanum denique, quo nemo fidelior eo tempore fuit, virum illustrem et fortissimum robore, laqueo suspendi fecit. Tuncque factum est ingens periurium in Benevento, ex quo conicitur iram Dei primum fore provocatam ad perdendam terram.
13. Talia eo tractante, divina actum est dispensatione, ut dum alium innocenter conaretur extinguere, praevenientem interim langorem ipse caelitus spiritu pariter et carne perculsus interierit. Prius enim quam obiret, ut cumulus suae perditionis iustius augeretur, pro amore pecuniae spectabilem et Deo dignum virum sanctitate conspicuum, Deusdedit nomine, beatissimi Benedicti vicarium, a pastorali monasterio monachorum seculari magis potentia quam congrua laniare deposuit. ac custodiae mancipavit; cuiusque nunc usque cineres, quo recubat humatus, nonnullos febre detentos variisque langoribus oppressos ex fide poscentes creberrime curare noscuntur. Quid enim dicam de huius viri nequitiis, quando quidem distractis ecclesiarum coenobiorumque praediis, nobilibus ac mediocrum rebus violenter ablatis, secundum subputacionem dierum anni embolismi curtis opulentissimas aggregavit. Hoc quoque misero ita obeunte, paulo post a filii vel Adelferio nomine, Sicardus supradictus princeps gladio perimitur; Deo iuste retribuente, qui plerumqqe reddit iniquitatem patris in filios carnem solummodo feriens ulciscitur; ut quia Sico, genitor suus, Grimoaldum, seniorem suum, indebite occideret, ulciscente Deo, filius illius a subditis interficeretur. Et isto hoc modo decedente, percussor non diu laetatus est. Nam parve post tempore a Sicone notho, cognomento Albo, praedictus homicida extinctus est, scilicet ut iuxta verbum Domini, qui gladio corpus proximi transverberavit, iusto valde iudicio talionem, hoc est similem ultionem, in se ipso expertulit.
14. Decedente itaque Sikardo ab hac luce corporea, Radelgisus principatus regimen suscepit, thesaurarius praefati viri, in cuius electione omnis ut ita dicam Beneventi provincia consensit, vir autem blandus ac bonis moribus pollens. At ubi isdem primatum promeruit, Siconolfus, quem superius exulem praemisi, a custodia carceris elapsus fugere latibulum coepit, et ab Urso, comite Consino cognatoque suo, aliquandiu latuit occultatus. Quo etiam tempore liberi Dauferii Balbie, videlicet Romoalt, Arichis et Grimoalt, nec non et Guaiferius, Beneventi moenia relinquentes, Salernum invasere, Siconulfumque quo latebram fovebat repertum, seniorem sibi unanimiter constituerunt; factaque tunc talis dissensio, qualis nunquam fuit in Beneventum ex eo quo Langobardi in ea ingressi sunt. Ante adventum itaque Siconolfi in Salernum missus est Adelmarius a supradicto Radelgiso principe, ut filios Dauferii ad suam fidelitatem converteret; qui illuc abiens, astu doloso principem deseruit et se illis sociavit, eosque ignivit deterius.
15. Eodem quoque tempore Landolfus iam Capuae praeerat gastaldeus, vir quippe ad bella promtissimus debellator. Hic autem vetustam exercens inimicitiam cum quibusdam de genere Seductorum, animo et gente crudelibus viperis, interfici fecit ex primis eorum septem viros, uni eorumque manibus abscidi; reliqui praesidium fugae sumentes, Benevento adeunt Radelgisum, adfinem suum. Landulfus autem Sicopolim ingressus, a Radelgisi dominatione se subducens Siconolfo sociatus est, ac primum cum Neapolitis pacis coniunxit foedera. Fretus itaque Siconolfus huius ac liberorum eius auxilio, totam Calabriam suo subdidit famulatui maximamque partem Apuliae; dein adversus Beneventum praeliis insurgere nititur, plurimasque urbes et nonnulla oppida ab eius dominio auferens suoque iuri subiecit; et quid erat vir bellicosissimus, partimque metu, pene cunctum populum eum ambiens sequebatur. Prius enim quam Siconolfus Salernum optineret, a praedicto Adelmario Radelgisus invitatus et a suis stratoribus fraude suasus, Salernum quasi capturus adventavit. Quo dum pervenisset, castrametari grandi cum audacia placuit, set subito velud turbae civitate isdem vir cum fatis Dauferii filiis egressus, eos inaudita caede mactaverunt, bonaque eorum cuncta diripientes ditati sunt; et Radelgisus vix cum paucis inglorius fugiens evasit, nec ultra ausus est Salerni metas gressibus attingere.
16. Hiis quoque diebus Pando quidam Barim regebat, qui iussis optemperans Radelgisi, Saracenorum phalangas in adiutorium accitas iuxta murum urbis et oram maris locavit commorandas. Hii autem, ut sunt natura callidi et prudentiores aliis in malum, subtilius contemplantes munitionem loci, intempesta noctis christicolis qui centibus per abdita loca penetrant urbem, populumque insontem partim gladiis trucidarunt partim captivitati indiderunt. Supradictum vero proditorem gentis et patriae variis multisque suppliciis debachantes, postremo, ut vere dignum fuit, marinis sugillarunt gurgitibus. Quo comperto Radelgis, quid eos urbe nullatenus evellere quibat tamen quasi familiares amicos excolere et ad suum adiutorium sensim provocare; ac primum castrum Cananense una cum Urso filio suo illis destinavit oppugnandum. Confestim igitur intimatur hoc Siconolfo; perstatim mora seposita eos debellaturus properavit, atque super eos audacter irruens, cunctos qui fugere nequiverant armis stravit, tantoque victoriae potitus est trophaeo, ut ex innumerabili acie paganorum vix pauci elapsi essent, qui urbe residuis casum pereuntium explicarent Rex vero eorum, Calfo nomine, solus cum dedecore fugiens, equo in itinere iam fesso ammisso, tandem valde lassus plantis propriis urbem introgressus est.
17. Interea Siconolfus Beneventum crebris praeliis graviter affligebat, atque ut dici solet mala arbor, modo malus infigendus est cuneus, contra Agarenos Radelgisi Libicos Hismaelitas Hispanos accivit, hisque invicem intestino et extero altercantibus bello, ultramarina loca captivis nostrae gentis diversi sexus et aetatis fulciebantur. Quodam vero die convenere utraeque acies in Furculas Caudinas, commissumque est belli certamen, ac primo impetu Radelgisi pars victrix existens, Siconolfi exercitum totum in fugam vertit. Siconolfus autem in loco tutissimo tunc constitutus, cum paucis suorum mox super Beneventanos triumphantes ac suos insequentes virili irruit animo, et non minima caede prostravit; patrataque victoria, plurimos eorum gladiis extinxit, nonnullos cepit, reliquos vero in fugam compulit. Fretus itaque frequentissimis victoriis, omnes urbes et castella a Radelgisi abstrahens iure excepto siponto, Beneventum circumdedit oppugnandum; cumque telis et lue famis non mediocriter coartaretur, mandatum ilico est Guidoni, ut properaret urbem. Erat autem idem Guido dux Spolitensium, Siconolfi cognatus, pro cupiditate tamen pecuniarum, quibus maxime Francorum subicitur genus, postposito vinculo parentali in adiutorium ilico profectus est Radelgisi, atque per nuncios suggessit Siconolfo obsidente urbem, ut obsessione relicta ad propria remearet, adiciens inter caetera: Permitte me loqui cum Radelgiso, quid tuae magis parti favebo. Recessit igitur Siconolfus a loco illo; Guido interim applicuit, et accepta a Radelgiso unam sellam pro septuaginta milibus nummis aureis, dirrupit quodcumque pollicitus fuerat suo cognato, et alienatus ab eo via qua venerat rediit.
18. Post haec praedictus Guido suasit Siconolfo, ut datis quinquaginta milia nummis aureis pro adunatione provinciae Beneventanae, Et optinere te, inquid, faciam eam hinc et inde, quasi palmo meciaris eam! Cuius tunc consilio consenciens Romam adiit, aureos tribuit, sacramenta dedit, iusiurandum suscepit, nichil proficiens inanis abscessit. Erat autem adhuc inter Siconolfum et Radelgisum frequentissima pugnae concertatio et cotidiana litium seditio, unde et ex diversa parte quibus via iustitiae displicebat alternatim ab uno in alterum confugiebant, fiebantque crebra par rapinae incestaeque fornicationes. Erant siquidem universi erronei et ad malum prompti, quasi bestiae sine pastore oberrantes in saltum. Set cum iugiter civili bello invicem inter se lacerarentur, essetque omnium pernicies et ut ita dicam animae et cordis extrema perditio, maxime quid Saraceni Benevento degentes, quorum rex erat Massari, infra extraque omnia funditus devastavit, ita ut etiam optimates illius pro nichilo ducerent atque ut ineptos servulos taureis duriter flagellarent.
19. His quoque diebus mortuo iam dicto Luthario, regnum Gallicum pentifarie, divisum est, quoniam Lodoguicus et Karlus, germani eius, Baioariam et Aquitaniam regebant, primogeuitus eius filius Lodoguicus nomine Italiam, secundus Lutharius Aquis, tertius Carlictus Provinciam tuebantur. Huic ergo Lodoguico augusto suppliciter relatum est per Landonem comitem Capuanum, filium Landolfi supradicti viri, et per Ademarium iam fatum virum. Qui licet erat admodum parvuli, pro Dei tamen zelo eorum humilibus precibus aures accommodans, etiam consensum praebuit; et celeriter veniens, universos prophanae gentis hostes ab urbe vi distrahi ac framea necari fecit; et praesentibus omnibus Langobardis, inter duos praedictos viros totam provinciam Beneventanam aequitatis discrimine sub iureiurando dispertivit. Hoc autem facto, non diu supervixit Siconolfus, set debitum mortis munus exolvens, filium suum adhuc lactantem ministerii sui reliquid heredem. Cui superstes parum qui extitit Radelgis. Quo migrato, Radelgarius filius eius in principatum loco eius electus est, vir plane fortis viribus et animo pius, ac corpore cunctis gratus.
20. Per idem tempus Agareni Barim incolentes, coeperunt devastantes stirpitus depraedare totam Apuliam Calabriamque, ac pedetentim Salernum ac Beneventum depopulare initiarunt. Tunc iterum sugestum est lamentabili supplicatione iam saepe dicto piissimo augusto per Bassacium venerabilem virum, beati Benedicti vicarium, et per Iacobum sancti Vincentii abbatem, ut properare quantocius dignaretur, et suo adventu eriperet quos ante iam misericorditer redemerat: Et simus, inquiunt, fidissimi famulis illius, constituatque nos subesse cuilibet ultimo suorum! Qui sine mora veniens, cum incredibili multitudine Barim perrexit, set pro omnibus obliti Capuani suam ultroneam sponsionem, urbibus se recondentes, Landulfum tantum antistitem vice sua illuc destinarunt. Videns autem supradictus caesar et illorum fallacium et se nil proficere, sine emolumento recedens abiit, concesso principato Salernitano Ademario, fortissimo et illustre viro, Siconolfi filium exulem fecit. Interea obiit Radelgarius Benevento; cui successit germanus eius nomine Adelchis, vir quippe mitissimus et amabilis cunctis, tantaque mansuetudinis, ut etiam ab exteris diligeretur. Set, quod peius, provincia in multis divisa ad exitium magis quam ad salutem de die in diem a dominatoribus ducebatur.
21. Subtracto vero ex hac luce Landulfo Capuano comite, ut post tergum redeam, quatuor reliquia liberos, Landonem videlicet iam fatum virum, Pandonem, Landonolfum et Landolfum futurum pontificem, viros singularis prudencia virtutisque efficacia valde compotes; ex quibus Lando Capuam, Pando marepahissatum, Landonolfus Teanum regebat, Landulfus vero adhuc iuvenis palatinis excubabat obsequiis. Hic autem novissimus, ut post in patulo claruit, cum adhuc viscere gestaretur genitricis, eadem mater, cum se quodam die sopori iuxta viri dorsum dedisset, facem igneam peperisse visum experta est. Quae fax cum humi solo cecidisset, in maximum ignis globum aucta est, visaque est totius Beneventi confinium concremare, sicque cum sompno pariter et visio elapsa est. Quae nimium perterrita, proprio mox coniugi moesta curavit indicare; cuius visionis finem genitor ut audivit, in paucis sillabarum dictionibus futura eius dira opera complexus est, dicens:
Heu me, dulcis amans, quae nos tunc fata secuntur, Augurium saevum monstrat tua visio dira! Hac tuus hic ortus tegitur qui clausus in alvo, Diliget haut ullum spernet qui sanguine caros, Postremo cives viperino devoret ore, Ac velud ignis edax rectorum pectora buret.
Quod ille, in extasi mentis licet, praedixerit, nos quoque propriis intuiti sumus optutibus, qui innumerabiles insontes homines illius facto conspeximus pro igne gladiis corruisse. Ignis itaque ille ipsum inumani generis sanguinem, qui postea eo operante fundendus erat, sub quodam ymaginis specie portendebat; quod ne cui incredibile hoc aut ymaginarie forte confictum videatur, tot mihi testes sunt quot pene homines versantur in urbe. Huius enim actio finisque exitus in subsequenti propalabitur.
22. Horum denique genitor cum iam diei ultimae appropinquaret, ut a referentibus audivi, vocatis liberis suis hoc in edictum ab tradidit, ne unquam, quantum ad se pertineret, sinerent Beneventum cum Salerno pacisci: quia non erit, inquid, vobis profuturum. Cuius monitum filii audientes, opere pariter patrarunt, atque suis heredibus in ius perpetuum sicut a patre susceperant reliquerunt. Magnum sanum hereditarium suae reliquerunt soboli, adversus divinum dumtaxat praeceptum gerentes quod ait Iesus discipulis suis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Accepto itaque iure regnandi, modo Siconolfo obsecuntur, parvipendunt imperiis eius, set prae omnibus Landonolfus contrarius illi semper et ingratus extitit, adeo ut etiam litio illius nam suam necessitate ductus arraret. Hoc autem tempore Paulinus, Deo dignus et carus vir, Capuae praesul, ab hac carnea subtractus est faece, atque Landone supradicto viro viriliter decertante, Landolfum, fratrem suum, episcopum ordinavit; set incongruam vicissitudinem filiis eius post patris intulit obitum, quos velud durissimos hostes vario ac perpetuo multavit exilio.
23. Mortuo itaque Siconolfo, ut unusquisque quod sibi habile videretur ageret, filium eius adhuc anno carentem loco eius subrogarunt. Tunc coeperunt praedicti fratres concives suos, partim ambitu partim metu agitati, ferina persequi ingluvie et custodiis mancipare; quamobrem et a Pandulfo consanguineo suo Suessulam ingenio auferentes, suae ambitioni nexerunt, ipsum et liberos illius extorres fecerunt, de quibus dehinc unum gladio, alium igne perdiderunt, duosque superstites iugi continuoque dampnarunt exilio. Suessulam autem postea a Landulfo Landonis filio captam, annitente sibi Sergio magistro militum, qiuia socer erat illius, nunc usque retinet eam.
24. Hac tempestate, casu an iudicio superno actum sit, tota urbs Sicopolis igne cremata est, ita ut ne una domus remaneret inusta praeter episcopalis aula. Qua reperta occasione, Landulfus praesul et Landonolfus, germanus eius, consilio inierunt, ut deserta angusti monto cohabitatione, ad plana et praeclara canpestria descenderent ad commanendum: Non sumus, inquiunt, caprearum hovile, ut in saxorum cavernis tueamur, ad humiliaque denique descendamus, ut altos nos et inhumiles circumspicientibus praebeamus! Quibus tunc adsensum Lando minime praebuit, quia delirum ac frivolum erat, inter tot procellas urbem munitissimam deserentes ut suillo coeno locarent.
25. Illis invicem ita altercantibus, duo praedicti viri coeperunt haedificare murum supra pontem qui vulgo Casilinum dicitur; quorum opera ut perspexit Lando, inchoavit ac mirifice perfecit haedificandam urbem. Ut autem munita est et habitari coepta, supervenit Guido iam dicto cum universis Tuscis, et obsedit eam hinc et inde graviterque angustiavit, quia nolebant subici Ademario iam fato viro ob improbitatem Landolfi praesulis et Landonolfi, quoniam illum prae caeteris affectu favebat fraterno, aliis quasi exteris spretis. Dum enim valide intus affligerentur cotidiana pugna, et foris sata delerentur, tandem robore et violentia devicti colla subdiderunt famulatui, excepto Landonolfus; quamobrem Suram, cuncta oppida confinia a Landonolfo domino subtracta et Guidoni sunt tradita, sicut promissum fuerat. Quo facto in tantam animi tristitiam corruit praedictus vir, ut in proximo spiritum exhalaverit.
26. Per idem tempus veterem inimicitiam vindicare volens Ademarius, filium. Marini Malfitani, cognatum videlicet Pandonis, dolo cepit, et Sergio magistro militum, cum quo foedus inierat, exulem tradidit; qua pro causa ab eodem Sergio etiam Marinus fraude captus est. Hinc etenim aeternum iurgium inter Ademarium et Pandonem ortum est; unde factum est, ut inscio Landone Landulfus episcopus et Pando suaserint Guaiferio Elio Dauferii Balbi, et fecerunt apprehendere Ademarium principem, et Guaiferium sponte sibi seniorem elegerunt, iurantes ei gravi sacramento. Set ocius ad consueta vitia defluentes, et huic statim post excessum Landonis, soceri illius, mentiti.
27. Mortuo denique Landonolfo, non multum post Lando dira paralisi percutitur, lectum per annum integrum fessus detinebatur. Hoc agnito, Sergius magister militum praesidiis illectus Ademarii, ut priora replicem, dirrupit iuramentum quod cum Landone pactum fuerat, et adversus filium illius bellum excitavit. Nam octavo Ydus Maias Mai quo beati Michahelis archangeli sollempnia nos sollempniter celebramus, quo etiam die priscis temporibus a Beneventanorum populis Neapolites fortiter caesos legimus, hac ergo die, nullum honorem dans Deo, misit duos liberos suos Gregorium magistrum militum et Caesarium, nec non et Landulfum generum suum Suessulanum, cum quibus Neapolitum et Malfitanorum exercitum tam pedestrem quam et equitum pene ad septem milia viros misit, dans ei in praeceptum, ut Capuam obsideret. Quibus audacter occurrit ceu leo fervidus Lando iunior, repperitque eos transvadatos pontem Teodemundi suos acriter expugnantes; totis viro super eos irruit, atque cuneum eorum scindens gladiis ventilavit, captumque Caesarium et ferme octingentos alias, reliquos in fugam vertit; sicque triumphans reversus est. Pando autem, illius avunculus, Ademarii metuens adventum, ad monumentum quondam Trasarici interim observabat excubias. Post haec Pando, erepto Marino vinculis, Caesarium cum universis libertati restituit.
28. Hiis quoque diebus Lando senior, crescente interim langore, ad extrema perductus est, vocatisque duobus fratribus suis, Pando scilicet et Landolfo antistite, Landonem filium suum eis supplici prece commendare studuit, atque in manus eorum tradidit dicens: Teste Deo sanctaque eius ecclesia vobis eum commendo, ut eodem in iudicio futuro iudicemini, quo eo in praesenti abusi fueritis! sicque humanum faciens obiit. Quo migrato, non diu ad iuramentum perstitit fraternum; nam subdole pro cupiditate castaldatus et Landonem et ceteros fratres urbe repulerunt, et a Guaiferio alienati sunt cui sacramenta recentia dederant, praecipueque Landolfus per evangelia missarumque sollempnia nec-non et per manus sacratas suas ille non semel iuraverat. Hoc facto, Lando Caiaziae ingressus est, capto in ea Aioaldo, qui a praedictis viris eam ad custodiendum fuerat directus. Eodem igitur tempore Landolfus, frater Landonis, Casam cepit; set superveniens Pando, cepit eum cum quadraginta primoribus, quibus redditis, castrum Caiaziae recepit, et receptis filiis Landonis a Guaiferio et Landolfo fratre eorum in Suessulam. Quibus exterminatis minime quievit eorum rabies, set coeperunt eos persequi iugiter etiam terminos Suessulam expugnantes. Hos siquidem Guaiferius princeps non segniter adiuvabat, et multotiens locum cedebat eis, nolens frustra christicolum fundere cruorem. Set Landolfus praesul non hoc religionis gratia set imbecillitati deputans, vi suum germanum contra christum Domini pugnare cogebat. Fretus ergo filiorum trium Maionis, et Maienolfi, nec-non et Radelgisi filii Adelgisi Beneventani principis, eum adversus iam dictum principem suum misit; set iusto Dei iudicio, a quo omnis potestas et ordinatio consistit, ipse primus occubuit; nonnulli ex eis capti, reliqui autem fugati sunt.
29. Inter haec Saugdan, nequissimus ac sceleratissimus rex Hismahelitum, totam terram Beneventanam igne gladiis et captivitate crudeliter devastabat, ita ut non remaneret in ea halitus. Quamobrem et Gallorum exercitus crebrius adveniens eorum eferitatem opprimendam, set nil proficiens, via qua venerat repedabat. Unde factum est, ut Adelgisum Beneventi principem, coactata pensione et obsidibus, pacem eo firmaret. Quo tempore Maielpotus Telesinus et Guandelepert Bovianensis castaldei multa cum prece conduxerunt Lambertum ducem Spolitensium, et Garardum comitem, et obviantes eidem Saugdan, cum de Capuae depopulatione reverteretur, in Arvium tellure irruerunt super eum. Set exurgens iam dictus vir, et super Beneventanos et Francos fortiter se iniecit, ac dirruptis cuneis, plurimos eorum interemit, nonnullos cepit et crudeliter extinxit; Garardus vero comes, Maielpotus, et Guandelpertus, supra dicti viri, eadem in acie tunc occubuere. Qua de re audaciam ex ilio die potiorem sumens, Beneventum eiusque confinia funditus delevit, ita ut nullus locus praeter urbes praecipuas eius efferitati evaderet. Quibus diebus et castrum Benafranum cepit, et coenobium sancti Vincentii martiris depraedavit, et pro aedificiis non combustis tres milia aureus accepit. Hoc facto, et a vicario beati Benedicti totidem nummos accepit.
30. Mortuo denique Pandone, Landolfus episcopus solus superstes remansit. Qui Pandonolfum, nepotem suum, vice patris sui Pandonis comitem in Capuam constituit, qui vulneratus ex praelio quo genitor occubuerat semivivus evaserat. Hic autem in familiaritate sua habebat Dauferium cognatum Maionis; cuius versutias metuens Landulfus praesul, monuit Pandonulfum, ut dato ei adiutorio, alibi eum ad commanendum destinaret, qui nolens illius consilio acquiescere, clam egressi tres germani ex urbe Potensi, cum eodem Dauferio castella invasere. Nam Pandonulfus Suessulam, Landulfus autem Casam Irtam, Landonolfus Caiaziae ab illius genitore castrum iam dudum quassatum intraverunt, et coeperunt depraedare omnia in circuitu. Quos Landulfus ingenio decepit, simulque Guaiferium et Adelgisum principes delusit, nec=non et Landonis filios nepotes suos, quos iam pridie extorres fecerat a solo proprio, dolo evocavit, fratrumque suorum confinia depraedare fecitque succendi. Dumque cotidie Capuae ruina excresceret, hortatus est idem vir filios Pandonis cum filiis Landonis, nexo foedere utrique urbem introirent ad commanendum. At illi ex diverso in unum coeuntes, sacramento iuncti sunt, adieruntque urbem; quos statim praedictus vir arte sua fefellit et periurare fecit, illisque divisis, mentitus est. Qua pro causa etiam Pandonulfus ad imperialem celsitudinem misit; epistolis ac iussionibus ablatis, in urbe memorata non est ingressus, quousque veniret Lodoguicus piissimus augustus, a multis per varia tempora invitatus.
31. Fuit autem idem Landolfus, ut pollicitus inseram, ex natura prudens, set ex consuetudine callidus, lubricus nimium et petulans, ambitiosior omni homine, elatus supra quam credi potest, monachorum quoque infestor et praedator, de quibus in tribunal tumidus sedens solitus erat dicere circumstantibus: Quotiens monachum visu cerno, semper mihi futura die, auspicio tristia subministrat, iusto valde iudicio Dei, ut ab hiis incommoda tolleraret, quos velud nefandissimos hostes execrabat et persequebatur, a quibus etiam in futuro torquendus erat. Principis sui quoque derisor et periurus, nepotumque suorum perosor, quippe qui neminem dilexit praeter suae carnis incentiva, pacem nunquam, nec in die obitus sui, amplexatus est. Sic ubi foederata sensit, totus se strenue iniciens, zizaniorum semina sevit; quod si cui incredibile videtur, animadvertat, quot vicibus Guaiferium fefellit, cui per ter iuravit ipsumque ipse sibi principem instituit. Multo enim libentius cupiebat captivari animas hominum innocentium, quam vel parem eum habere, non dico seniorem, contra praeceptum apostoli gerens, qui ait: Subditi, inquid, estote omni dicioni, sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis; et alibi: Non praeest potestas, nisi a Deo, itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit. His igitur, postposita ecclesiastica dogma iuraque episcopalia, semiviros solummodo dilexit eosque cunctis praetulit, implevit nichilominus prophecia Ysayae dicentis: Effoeminati dominabuntur eis. Huius enim ego facta viri minuatim explicare si voluero, facilius ut reor tempus absumitur, quam fandi sermo terminetur; tamen si quis medullitus nosse desiderat, versus a memet constructos requirat. Ante diem vero exitus sui Capuam trium fratrum suorum filiis ita divisit, ut omni tempore inter eos gladius rixae nunquam omnimodo abesset; ut fateor si quis corde non percipit, oculis videat.
32. Invitatus itaque Lodoguicus caesar, ut praedixi, in commune a Beneventanis, Capuanis cunctisque cummarcanis ad tuitionem perditae patriae - a Guaiferio minime hoc, quia pro Ademari captione execrabatur - Beneventi fines per Suram ingreditur, atque prius monasterio Benedicti beati applicuit. Quo ad eum legati de diversis urbibus venerunt; inter quos Landulfus iam dictus et nepotes sui ex diverso venerunt. Susceptis igitur augustis, hoc est vir et coniux, a Berthario venerabili abbate officiosissime, Landulfus ad solitam vergens, fallaciam, Capuanos quos caesari praesentaverat fugere compulit; ipse solus cum eo mansit, quasi satisfaciens, se nil culpabile penes eum gessisse. Praedictus itaque augustus Landulfum tunc pro nichilo ducens, Capuam adiit, obsessamque tribus hinc inde mensibus funditus delevit, et cum civibus illius quodcumque placitum dare nollet, Lamberto comiti illius se tradiderunt; putantes se facere rectius, pessime corruerunt. Unde postea pro nichilo ducti, omni fere mense diversis iudicibus dabantur in praedam. Hoc quoque ita peracto, Guaiferio omni sine sponsione prius Salernum, et sic demum ab Adelchiso Beneventum exceptus est.
33. Sequenti autem anno multo fultus auxiliatoribus Barim perrexit, atque cum saepe dicto Saugdane augustalis exercitus pugnam commisit, a quibus et superatus aufugiit, ammissa non modica parte bellatorum. Dehinc omnia eorum circumquaque sata comburens, Materiam adiit, quam et sine mora igne cepitque. Tunc venit Venusiam, castrametatusque in ea coepitque renovare, et Barim hinc et inde graviter expugnans demolitus est; positoque praesidio pugnatorum in Canusia, vicissim eos cornibus ventilabat. Quo terrore perculsi, multi ad augustalem confugientes clementiam, dari sibi petebant dextras; quibus tunc solitam misericordiam non denegat. Post haec itum est Oeream urbem, sicque itidem reversus est Beneventum, atque annitente sibi dextera superna, cum iam ad extremitatem maximam pervenissent Saraceni, misso exercitu, Barim cepit, capto in ea Saugdan effero rege cum aliis nonnullis satellitibus suis. Deinde Tarentum obsidere iussit.
34. Quibus ita patratis, ut superius promissa promam, videns diabolus suos eliminari Christoque universa restaurari, principia recolens et dampna inferni dolens, suo instincto coeperunt Galli graviter Beneventanos persequi ac crudeliter vexare. Qua de re et Adelgisus princeps adversus Lodoguicum augustum erectus, cum suis Beneventi infra moenia degentem ac secure quiescentem astu doloso sanctissimum virum, salvatorem scilicet Beneventanae provinciae, cepit et custodiis mancipavit; bonaque eius diripiens ditatus est, cunctosque viros exercitales spoliavit et fugere compulit, et de exuviis eorum onustatus est; impletusque est sermo Domini ex prophetia sumptus: Percute, inquid, pastorem, et dispergentur oves gregis. Consistente itaque augusto in custodia, excitavit Deus spiritum Hismaelitum, eosque ab Africa regione protinus evexit, ut ulciscerentur augusti obprobrium sicuti filii Dei passionem Vespasianus et Titus ulti sunt. Set defensio Domini dilata est in annos 42, iuxta prophetiam Elisaei, qui 42 pueros, a quibus illusus est, duobus ursis dedit in commestionem; huius autem contemptum nec in 40 distulit dies; ex quo datur intelligi, quali quantusve vir iste fuerit, qui tam cito defensus est.
35. Absolutus autem, Domino iubente, caesar insons, statim Saraceni Salernum applicuerunt quasi 30 milia; quam graviter obsidentes, hinc et inde cuncta forinsecus stirpitus deleverunt, occisis in ea innumerabilibus colonis; et depopulati sunt ex parte Neapolim, Beneventum et Capuam. Quo tempore ambo Lamberti comites, augusti furorem metuentes, Beneventum recesserunt, et ab Adelgiso honorifice suscepti sunt; quorum auxilio fretus, super Saracenorum scaram irruit et viriliter stravit, occisis ex eis pene tribus milibus viris. Quibus etiam diebus Capuam iuxta Suessulam mille ex eis peremerunt. Cumque in hac obsidione prope terminaretur annus, misso exercitu iam dictus augustus per sugestionem Landulfi praesulis - hoc enim solummodo memorabile bonum gessit a die ortus sui - et perdidit ex prophanis in Capua ferme novem milia viros. Post haec per semetipsum dignatus est advenire Capuam; cuius advento cognito, Saraceni Salernum relinquentes, Calabriam adeunt, eamque intra se divisam repperientes, funditus depopularunt, ita ut deserta sit veluti in diluvio. Prius enim quam fugam arriperet nefanda gens, huiusmodi signum de coelo Deus multis ostendit: faculam igneam permaximam praepete cursu in medio navium iecit, quam mox secuta est tempestas, quae cunctas liburnas frustatim dirrupit. Guaiferius vero pro sua obsessione primum Petrum cognatum suum et Guaimarium filium suum legatos ad iam fatum augustum misit; quos ille consilio Landulfi retipuit et exilio destinavit, cuius eciam postea duos filios obsides suscepit et Langobardiam misit.
36. Per idem tempus iam dictus caesar Landulfum in familiaritatem asciscens, tertium in regno suo constituit; qua electione illectus, archiepiscopatum totius Beneventi omni aviditate, et ut Capua metropolis fieret, quaesivit; set non Domino sinente, ad profectum minime pervenit. Lodoguicus autem volens Beneventum acquirere set minime valuit, ad propria recessit, coniugem natamque suam Capuam relinquens qua occasione reperta, idem Landulfus Guaiferium principem, cui noviter iuraverat, apprehendi fecit et in custodia detrudi. Set quia non ea contigit illis quae putabant, dimissus est, et filios Landonis, Landonem scilicet et Landonulfum, cognatos suos, pro se obsides dedit; quos secum remeans augusta detulit, Ravennam exilio reliquit. Proles autem ipsius augustae Capuae remansit, illaque abeunte, non multum post genitor illius, divae memoriae Lodoguicus, diem clausit extremum, sicque fili Guaiferii et Landonis absoluti sunt. Qui dum ad proprium solum repedassent, filios Pandonis extra urbem suam exules invenerunt, sociatique sunt illis, quorum nexionem Landulfus ut intellexit, doluit, Guaiferium principem mox evocavit ad solatium suum; qui sine mora veniens, utrosque fratres subdidit famulatui illius.
37. Cur autem iam dicta augusto supradictum opprobrium Domino permittente Beneventani inferre quiverint, de multis duo inferam. Primum quid veniens quodam tempore Romam, ut duos episcopos condempnatos ad pristinam reduceret dignitatem, et dum nollet ei consentire Nicolaus papa, vir Deo plenus, secundum antiquum morem obviam ei venit candidatum sacerdotalem agmen; at ille, spreto timore Dei, fustibus clerum caedi fecit, cruces vero omniaque sacrato ministeria pedibus calciati, Romamque pene miliari spatio depraedatus est, vicariumque Petri beati quasi vile mancipium ab officio sui ministerii, nisi Dominus restitisset, privare voluit. Secundo quia capta Bari et Saugdan, omnium hominum flagitiosissimo, non iuxta voluntatem Domini eum protinus, ut dignum erat, crudeliter interfici fecerit; oblitus videlicet, quid Samuel coram Saule de Agath pinguissimo rege Amalechitarum egerit, quomodo eum in frusta discerpi fecerit; quemammodum etiam quidam propheta Samaria regi de quodam scelerato viro dixerit: Quia dimisisti, inquit, virum morte dignum, erit anima tua pro anima illius.
38. Dimisso igitur Adelgis Lodoguico caesare, thesaurum omne retinuit, et Saugdan et Annosum, nec=non et Abadelbachi. Receptis etenim viribus, Saraceni in Tarentum, quos pene captos reliquerat augustus, ceperunt pedetemptim Barim et Canense territorium depraedare; quibus ter occurrit Adelgis in finibus Apuliae. Quibus nil praevalens, invictus et intriumphator abscessit. Quo tempore Utmagnus, quia Saugdan exul fuerat, ab Africa cum Annoso veniens, Tarentum intravit, rex effectus est, egressusque, Beneventum graviter depraedavit et Talesam et Alipham; tantaque victoria adeptus est, ut Saugdanem iam saepe dictum potestatem ab Adelgiso recolligeret; nam Annosum et Abadelbach ante apocrisarios miserat. Hoc audientes qui Barim residebant, Gregorium, baiulum imperiale Graecorum, qui tunc in Odronto degebat, cum multis exercitibus asciverunt, et Barim introduxerunt ob Saracenorum metum; qui statim apprehensum gastaldeum illiusque primores Constantinopolim misit, ut quibus iureiurandum fidem dederat.
39. Interea ipsi Graeci crebrius legatos cum scedis Benevento, Salerno et Capua dirigebant, ut ab his auxiliarentur contra Saracenos; set hi uno animo earum sperneboat flagitationes. Tunc Salernum, Neapolim, Gaietam et Amalfim pacem habentes cum Saracenis, navalibus Romam graviter angustiabant depopulacionibus. Set cum Carlus filius Iudittae sceptrum insigne Romam suscepisset, Lambertum ducem et Guidonem, germanum illi, Iohannis papae in adiutorium dedit, cum quibus Capuam et Neapolim profectus est. Guaiferius in cunctis optemperans, et foedus dirrupit et multos ex eis peremit. Sergius vero magister militum, consilio Adelgisi et Lamberti deceptus, noluit se ab illis alienare, qui statim anathematizatus est, et cum Guaiferio belliierare coepit. Unde contigit, ut ipso octavo die anathematis Neapolites milites apprehensos decollari fecit; sic enim monuerat papa. Quo etiam anathemate multatus idem Sergius, non multo post a proprio germano captus est, et Romam mittitur suffosis oculis, ibique miserabiliter vitam finivit; ipse autem frater eius in loco illius se ipsum principem instituit Adelgis vero dum castrum Trebentensem obsidens caperet, ad propriam remeans urbem a generibus, nepotibus et amicis extinctus est, et in loco eius Gaideris, filius Radelgaria, nepos extincti, ordinatus est; eiectusque est Cailo et Dauferius generi illius. Hic etiam principare voluit, cuius cupiditate socerum suum peremit. Hic quoque susceptus est ab Athanasio, episcopo et magistro militum.
40. Hiis quoque diebus Landulfus iam fatus praesul percussus interiit; qua die suae correctionis ab omnibus presbyteris sancti Benedicti cavallos expectabat, ut in baratrum non absque equis rueret. Videntes autem nepotes illius depositionem, in unum collati diviserant inter se sub iureiurando Capuam aequa distributione. Pandonulfus urbem Tianensem et Casam Irtam, Landa Berelais et Suessam, alter Landa Calinum et Caiaziae, Atenolfus coepit haedificare castrum in Calvo, Landulfum autem adolescentulum Landoni filium alii sacramento, nonnulli assensu unanimiters pontificem constituerunt. Set segnitie proprii genitoris, qua naturaliter torpet, detentus, non est mox sacratus, sacramentum autem fraternum non diu extitit illaesum, nam a quarto Ydus Martii usque 7. Ydus Madii vix perduravit. Cupiditate etenim extorti, filii Pandonis Landenulfum et Atenulfum fratres suos, filios videlicet Landonulfi, dolo ceperunt et custodiae indiderunt, rapto ab Caiaziae castro, quod eis sacramento sponte ipsi in sorte cessarunt.
41. Set, ut coepta breviter persequar, filii Landonulfi iuncti cum filiis Landonis, ad auxilium Guaiferii principis se contulerunt, a quo aliquanda et tutati sunt. Similiter Pandonulfus ad eundem Guaiferium legatos cum chirographis variis misit; set ab eo minime receptus est, favens supradictis fratribus. Cernens autem praedictus vir omnino se destitutum, Gaiderisum principem et Gregorium, augustorum baiulum, qui tunc cum dicto Guaiferio Nolam ad colloquendum in unum convenerant, ad Beneventum properabant, legatis invitabat, ut qui via primum veniret eum ad adiuvandum, et esset illi subditus. Quibus ex diverso sine mora per Caiaziam Sicapolimque adventantibus, ab occasu iuxta urbem Capuanam resederunt; Guaiferius autem econtra ab ortu solis adveniens, Berelais, hoc est amphitheatrum, perapplicuit cum suis, et vallata est civitas hostibus.
42. Inter haec Pandonulfus rennuit subdi Gaideriso, sicut promiserat, renitente maxime Landone filia Landonolfi, cognato eiusdem Gaideris; qua de re et dictus baiolus et idem Gaideris alienati sunt ab eo. Mox alii per urbem Capuanam, nonnulli lintris fluvium transierunt partem ad alteram, Guaiferio scoiati sunt; et recollectis Landanulfo et Atenolfo fratribus iunctis, volentes Pandonulfum subdere Guaiferio; set non quiverunt, eo quod nolebat fratrueles suos recipere intra urbem; idcirco Guaiferio respuebatur. Cognoscentes autem supradicti viri versutias Pandonolfi, reversi sunt ad propria; Guaiferius autem tunc remansit Capua urbe. Hac quippe tempestate pene omnes Capuani illustres et omne vulgus cum uxoribus et liberi omnique cum supellectili urbe egredientes, alii filiis Landonis, nonnulli autem ex eis filiis Landonulfi adhaeserunt, factaque est inter eos valida concertatio et pessima desolatio. Nam Guaiferius hostiliter iuxta murum urbis residens, obsidebat eam; ultra fluvium vero cum Franco Lamberti comitis Landonem constituit.
43. Alia quoque anno superveniens iam fatus Guaiferius princeps cum Amelfitanis tempore messionis, et obsedit dictamr urbem undique; factaque pace inter se fratres, sub sacramento, ita dumtaxat ut neuter eorum triticum de agris prius recolligeret in urbibus suis, quam ab apostolica autoritate anathema mitteretur super eos; ut ingressis dictam in urbem, nullus eorum super alias auderet insurgere. Guaiferio igitur reverso ad solum proprium, ilico Pandonulfus sacramento oblitus, periurus effectus est; nam Romam ut spoponderat minime missos destinavit, et contra animam suam agens, triticum omne recepit; quem statim ultio divina subsecuta est; nam coelitus ignis immissus est et pene mediam funditus consumpsit memoratam civitatem.
44. Per idem tempus Athanasius praesul Neapolis magister militum praeerat qui, ut praemisimus, exulato fratre proprio cum Saracenis pacem iniens, ac primum infra portum aequoreum et urbis murum collocans, omnem terram Beneventanam simulque Romanam necnon et partem Spoletii dirruentes, cunctaque monasteria et ecclesias omnesque urbes et oppida, vicos, montes et colles insulasque depraedarunt. A quibus etiam sanctissimi Benedicti coenobia decentissima, toto orbe veneranda, et sancti Vincentii martiris monasterium igne exusta sunt, aliaque innumerabilia, excepta Suessula, quam veraciter christianorum fraude miserabiliter suffossa est. Huic igitur sociatus est Pandonulfus, cuius amminiculo fretus, acrius coepit persequi fratrueles suos; ac primo tempore labores eorum hinc et inde vastans abstulit, atque cum Neapolitibus, Caietanis ac Saracenis unitus, biduo super castrum Pilense irruens expugnavit; nichilque proficiens, mani abscessit. Sequenti vero anno generaliter motionem faciens cum sub, Neapolitibus, et Saracenis, super colossus, quo filii Landonis degebant, insedit, prius tamen illos qui residebant in termis iuxta arenam pecuniata deposuit et Capuam remisit; illis vero, videlicet filiis Landonis, in amphiteatro circumseptis, pacem cessit, accipiens ab eis Liburiam sub sacramento. Qua etiam vice memoratus Pandonulfus denuo super Pilanum castrum cum Neapolitibus improvise irruens, fraude cepit, ab eis qui interius morabantur traditum; ubi et ego captus sum et omnibus bonis a pueritia acquisitis exutus. Ipse pedester ante equorum capita usque ad urbem Capuanam exul evectus sum, decimo Kal. Septembris anno Domini 881.
45. Pandonulfus autem confestim exercitaliter super Calvum profectus est, stipatus agmine Neapolitum, ibique munitionem extruens residebat; set filii Landonolfi cum sub viriliter eis resistentes, subito inde recessit, a filiis Landonis iampridem oblata Suessa, sacramento eis olim largita. Set ut ad priora nunc calamum vertam, apprehensus Atenolfus a suprafato viro, Lando germanus eius non segniter egit; nam mox Calvense castrum, propter quod captus est idem Atenulfus, cum suis coepit haedificare. Pars autem nobilium parata erat ad praelium, et pars vulgi vallis et parietibus construebat, sicque consumatus est. Post biennium ferme igne consumptum, ab eodem Landone reparatum est memoratum castrum, quo abiens cum universis suis et casis datis per singulos concives oppidi de ministerio suo, et vasis vinariis, victualium quoque et vinum, omni vigilantia desudans ad pristinum statum dictum oppidum erexit.
46. Et hoc in superiori parte non est praetereundum annectere, quod in principio rixae, cum idem Pandonulfus fratrueles suos persequebatur bestiali efferitate, Landulfum electum filium Landonis, de quo supra mentionem fecimus, cui sedem sancti Stephani episcopalem ipse sub iureiurando tradiderat, a claustro episcopii expellens et humili loco, in cellula scilicet ministeriorum, degere constituit, et sibi in zetula episcopali mansionem exhiberi iussit; quod et factum est. Hoc cernens fatus Dei electus, metuens dicti viri versucias, egressus ex urbe, episcopalem ad sedem propriam beati protomartiris properavit, quo possit quietam ducere vitam. Interea occasione reperta, Landonulfum germanum suum coniugatum clericum fecit, mittensque Romam Iohanni papae, episcopum fieri exposcit; in quo et exauditus est.
47. Hac pro insania et fraterna civilique expugnatione enixius flagitati, Bertar sagacissimus abbas monasterii supradicti sanctissimi Benedicti, et Leo venerabilis praesul Teanensis, Urbem profecti sunt, adieruntque dictum pontificem, obsecrantes eum suppliciter, ut tam grave piaculum non ageret, unde ruina terrae et sanguinis effusio procul dubio fieret. Cui etiam dictus abbas expresse inquid: Certe si hac exercueriti tua potestas, talem ignem illuc accendis ad te usque pertingentem. Praevalens tamen voluntas pontificis, Landonulfum episcopum ordinavit. Hoc ideo factum est, quid Pandonulfus prius se subdiderat dicto papae, in cuius vocamine et cartae exaratae et nummi figurati sunt. Iuxta praesciencia dicti abbatis talis itaque ignis exortus est, ut omnis Beneventana tellus et ipsa Romana a Saracenis funditus depopulata sit. Qua pro causa dictus papa bis venit Capuam. Ac primo dum resedisset iuxta urbem in loco qui Antenianus dicitur, omnes Langobardi hostiliter illum adeunt; nam ex una parte Athanasius episcopus cum Pandonulfo aderant, ex alia vero parte utriusque fratrueles. cum Gaiderisio et Guaimario principibus habentibus Graecis advenerant, et cotidie praesente papa utraeque acies in procinctu prosiliebant. Qua honoratus intentione, Landonulfum... pridem electum consecravit episcopum in ecclesia beati Petri Capuam, cunctumque episcopatum inter ambos aequa sortione dividi praecepit; ecclesia vero in qua consecratio celebrata est, paulo post a Saracenis, a Pandonolfo advocatis et ab Athanasio missis, igne media exusta est.
48. Circa haec tempora Guaiferius princeps monachus effectus est; langore depressus gravi, diem clausit extremum. Et quia ob incursione Hismaelitarum corpus illius ad coenobium Benedicti patris ferri non valuit, Teanensi in castro eius in ecclesia humatum est, donec coelitus requie praestita sanctum ad locum vehatur. Per idem tempus Iserniam, Suessulam uno mense, castrum etiam Bovianum eodem anno, capta et combusta sunt. Quo tempore suasus Gaideris, a Landone cognato suo alienatus, Pandonolfo sociatus est, filiamque ipsius suo tradidit filio; set in proximo a contribulibus dicti Landonis captus ac custodiae mancipatus est, eiusque in loco Radelgis, filius Adelgisi, princeps est constitutus. Qui tribus vix annis imperans, a Beneventanis eiectus, et Aio, frater eius, loco illius subrogatus est. Gaideris vero Franco traditus in custodia, fuga lapsus pervenit urbem Barensem, quo morabantur Graeci; a quibus missus est urbem ad regiam Basilio pio augusto, a quo honoratus ditatusque dono imperialibus, Oeream urbem accepit ad convivendum.
49. Hac tempestate Pandonolfi nimietatem non ferens Athanasius, relinquens eum, filiis Landonolfi et Landonis copulatus est in societatem hiis diebus idem praesul missis apocrisariis Siciliam, Saracenis ad radicem montis Vesuvii residentibus Suchaymum regem exposcit, illisque veniens praefecit. Set iusto Dei iudicio primo omnium super eum insurgens, coepit Neapolim graviter affligere, et devorare omnia exterius, ac puellas equos et arma vi expetere. Hac turbine exactus, et ut apostolicum anathema, quo erat innodatus, a se et urbe sua expelleret, Guaimarium principem omnesque Capuanos ex urbibus et oppidis cunctosque maritimos suum in adiutorium advocavit, et Saracenos ab eodem loco vi pepulit. Illi autem abeuntes, Agropolim castrametati sunt. Hoc facto non multo post praedictus praesul una cum filiis Landonis et filiis Landonolfi super Capuam, Pandonolfum capturus, advenit, dictamque urbem, hinc et inde obsidens, affligebat. Qua necessitate compulsus, Pandonolfus Radelgisum principem cognatumque suum in auxilium invitavit. His autem, segnitie seposita, mox Aionem germanum suum advocans, in comitatu suo Capuam, qua residebat, expugnatam audacter ingressus est. Post haec Aio cum Beneventanis et Capuanis egrediens, cum filiis Landonolfi Amalfitanos habentibus certamen iniit; et aliquandiu pugnatum est iuxta portam urbis. Cumque neutra pars alteri cederet, utraeque acies ad sua reversa sunt.
50. Repedante itaque Radelgiso ad propria, Athanasius ad solita recurrens arma, simulavit universos fratrueles pacisci; cohortatus est videlicet eos, ut dato sacramento ad alterutrum, omnes ingrederentur urbem comuniter habitaturi. Set Pandonolfus ab eodem praesule sacramentum accipiens, ne ullas contra eum moliretur insidias, tunc omnes fratres in unum adunati Capuam adierunt, dato prius amphitheatro eidem Athanasio et ille Guaiferio ad cohabitandum tradidit ad perpetuum Capuanorum iurgium. Cum vero adessent universi, ut diximus, omnes iurarunt, ut pacifici et sine ulta molestia dicti viri intrarent ad commorandum. Pandonolfus autem recepit eos ovans cum clericis veste amictis candida; mox autem ingressi intro, apprehenderunt Pandonolfum et Landonolfum fratrem eius, quem supra episcopum descripsimus, cum omnibus consentaneis, sequacibus et fautoribus suis, et hii duo missi sunt Neapolim; post haec et uxores, filii et filiae missae sunt illuc.
51. Inter haec Saraceni totam supradictam terram crudeliter laniabant, ita ut desolata terra cultoribus, sentibus et vepribus repleta fatiscat. Guaiferius autem colosso residens, suasus ab Athanasio, immo et Athanasius ab illo coactus, bellum coepit in terre dictis fratribus, atque cum Saracenis nimium eos affligebat et acrius insequebatur. Tunc nutu Dei, a quo omne procedit bonum, quendam Agarenum ab Africa evocans, regia de stirpe generi sui procreatumc, Agropolim, inde Garilianum, quo residebant agmina Hismaelitica, misit, atque omnium illorum mentem accendens, eius hortatus universi Saraceni tam de Gariliano quam de Agropoli comuniter collecti, Calabriam, qua residebat Graecorum exercitus super Saracenos in sancta Severina commorantes, properarunt; ubi et omnes Graiorum gladiis extincti sunt. Dehinc Amanteum castrum captum est. Deinde et dictae beatae Severinae oppidum apprehensum est.
52. Basilio serenissimo augusto hiis diebus defuncto, duo filii eius in imperio sunt electi, id est Leo primogenitus et Alexander subsequens; tertius vero, Stephanus nomine, archiepiscopatum eiusdem urbis eiecto Focio, qui olim a Nicolao primae sedis pontefice ob invasionem episcopatus Ignatii adhuc superstitis perpetuo anathemate fuerat multatus, et a Iohanne papa, ut ita dicam ignaro, ad pristinum gradum resuscitatus regendum suscepit.
53. Interea Athanasius solita fraude cupiens supradictos fratres sequestrare ab invicem, hinc Landoni seniori, filia videlicet Landonis singularis et praestantissimi 20 viri, neptem suam adhuc lactantem in coniugium cessit, ob hoc, ut filia feminarum illaquearet eum; adscitoque eum, monuit serpentino ore, ut confratrueles suos caperet vel, quod magis ambiebat, occideret; scilicet ut inter se rixantes aut omnino interirent aut deficerent, et ille Capuam caperet. Et quoniam Lando, licet segniciae torpore naturaliter frueretur, immobilis et constans persistebat re inchoata, hoc advertens Athanasius doluit, protinus consilium repperit sibi adcommodantissimum tunc, set non in longum perniciosius. Competenti etenim festinatione inter ista Atenolfum ascivit, eique secrecius infit: Ex omni gente Langobardorum Capuam elegi mihi habilem, et e Capuam gentem vestram, et ex omnibus fratribus tuis te solummodo praetuli, consentientem mihi et in cunctis optemperantem, virum industrium. Idcirco si meis verbis aures tuas adcommodaveris, in cunctis prosperaveris. At ille cunta se patrare respondit imperata; cui ille: Cape filios Landonis, et esto tu solus imperam Capuam, sicut avus tuus singulariter imperasse dignoscitur. Ille vero hoc fratrum consilio distulit, qui reversus rem venenose insitam propriis innuit fratribus. At illi obstupefacti, signo se crucis Christi munierunt dicentes: Ante moriamur aut exulemus, quam super fratres nostros iuste aut iniuste insurgamus unquam; donec enim erit in naribus nostris, non insidiabimur sanguini nostro. Mox etenim iuncti filii Landonolfi, munierunt se horribili et pene inaudito sacramento cum filiis Landonis clanculo sub gravi anathematis interdictione; statimque Atenolfo abiens, Athanasio retulit, voluntatem fratrum suorum ratam fore fatruelibus suis, et in nullo penitus moveri. At ille durius hoc accipiens, extus factus est illis.
54. Eodem tempore Guaimarius, supradictus princeps, cum nimium affligeretur ab Athanasio episcopo cum Saracenis, essetque ex toto depopulata tellus ipsius, ita ut capi possit nisi divina pietas restitisset, ad Graecorum se contulit suffragium; a quibus nobiliter est adiutus. Nam et auro et frumento adiutus est, et auxiliatoribus stipatus, qui custodirent urbem et populum eius; quod actenus servatur, ut dictum est. Aio autem, princeps Beneventi, et ante principatum et postea partim imbecillis pattini roboreus extitit.
55. Ut autem post tergum redeam, habeuntibus Saracenis Calabriam illucque pereuntibus, Decivilis dux Caietae centum pene quinquaginta ex eis secum retinuit, ut sine sacerdotali officio non remaneret; ad instar Iudaycorum regum, qui diviso inter se bifarie regno, ut fertur, Levitae ex maxima parte Ierusolimam, quo inerat templum toto orbe authenticum, congregati sunt. De quo numero ex parte fati fere ad centum viginti Saraceni urbem Teanensem audenter adierunt, sicuti prius agere conspexerant, quando prope duo milia quingenti erant; super quos Lando, ceu leo, audacter cum suis irruens, usque ad ultimam internicionem protrivit eos, ita ut de tanto numero non amplius quam quinque evaderent, ceteris interfectis, ni fallor, centum quindecim.
56. Athanasius autem cernens se delusum ab utrorumque responsionibus fratrum, tristior effectus est solito, set ocius invenit consilium inabile sibi; missis siquidem legatis, trecentos Graecos suum in auxilium ascivit, Chasano eos praeeunte. Tunc callide pace facta cum Capuanis, mox quando vindemia legitur, cum esset Capua valide afflicta et a foris depopulata, omnes certatim egressi sunt, tam primores quam et mediocres, ad vindemiandum. Ille vero, sugerente hoc vel maxime Guaiferio Collossense, ex abditis Graecos Neapolites una cum theatralibus viris, et depraedavit totam Capuam, apprehensis in ea multis ei praestantissimis viris peculiisque non modicis. Ab illo igitur tempore omnia circumquaque devastans, Liburiam vindicabat sibi. Nam et Saracenos Agropolitanos, qui nuper de illius magnatibus iuxta rivulum Lanii non procul a Suessula, qua ille nefandum perpetraverat scelus. ferme ducentos peremierunt viros, clam evocavit et Capuam misit; ubi tunc egredientes Capuani, valde resisterunt eis; ob hoc et absque praeda ad castra repedarunt. Lando autem senior tunc apoplexia percussus interiit.
57. Dictus itaque vir, prout mente conceperat, novis et inauditis machinis insurgebat adversus Capuanos, adeo ut tempore quodragesimali, cum omnis plebs christicola et praeterita defleret mala et poscit a Deo ut flenda minime committai ipso mediante, testo dominico subsequente crepusculo, collectis Graecis Materensibus, Aegipciis et Neapolitibus, conscio Guaiferio duce, praeeunte Chasano urbem Capuanam temptavit invadere. Atque ascensis muro acsi trecentis viris armatis diversorum generibus telorum; set omnes in Domino adiuvante, alii sponte ex eo dissilierunt, quidam cervice tenus imis iacti sunt, nonnulli vero gladio occubuerunt. De nostris unus solummodo Onericus nomine, et ut fertur a suis, extinctus est. Bellum quippe hoc narratum in muro arbiter Iudex non per belligerantes et armipotentes egit viros, set per quatuor impubes mirifice gessit ad tandem nominis sui. Confractis itaque viribus, quod conceperat minime cessavit; nam et Salernum per Saracenos prius, et postea per Graecos, multotiens capere molitus est, set non est permissus a Domino.
58. Eodem quoque tempore Guido, filius Guidonis senioris, super Saracenos in Gariliano castrametatos, ut retro redeam, hostiliter irruens, castra eorum dirrupta depraedavit, et aliquantos eorum gladiis interfecit; reliqui montis per opaca ut aqua diffusi sunt. His autem Capuam appropians, ultra transvadavit, et ad pontem qui Teudemundi vocatur castrametatus, resedit aliquandiu, et ablato ex Liburia frumento et aliis victualiis, Capuani refocillati sunt. Cum eodem duce non sunt foederati; set cum retroverteretur urbemque transiret, metu coacti subdiderunt se illi. Ipso ad sua remeante, erexit saepefatus Athanasius viriliter contra eos, tulitque illis, adiutus auxilio Graecorum, omnia a foris sata, quaeque videbantur possidere a parte Capuae necnon et superius, illaque replicata sunt. Post reditum supradicti ducis per Chasanum multipliciter patrata sunt, quae a me strictim sunt dicta.
59. Post haec sugestum est eidem duci, ut veniret quantocius et liberaret confidentes ipsi; sin autem, omnino perdicioni subirent. Qui mox veniens Capuam, Aionem principem a Benevento ad se venientem consilio Capuanorum cepit, et sub custodia Beneventum duci fecit; in qua introiens, ordinavit eam. Inde proficiscens, Sepontum ingressus est, Aionem foris reliquid in castris. Cum autem cognovissent Sepontini Aionem seniorem suum captum, supradictum ducem unanimiter irruentes, clauserunt quodam in templo, captis eius optimatibus. Hac illacque tunc missum est, et adductus est Aio redditusque est suis; alio vero die sacramento dato, vix cum dedecore elapsus est.
60. Dehinc Chasano Constantinopolim abeunte, quidam stratigo augustalis Iohannem candidatum, quem lingua Pelasgica Ianniccio vocant, cum trecentis belligeratoribus direxit Athanasio episcopo, cum quo idem vir Capuam hinc et inde praedavit; atque hoc praesidio istorum Pandonolfum ex vinculis ereptum libertati restituit, et a Magiperto receptus est Suessam. Qui iunctus est Graecis, et universa animalia Capuae ablata sunt. Qua de re Lando, filius Landonolfi, et Landulfus episcopus adierunt dictum ducem in Spolecium, petentes ab eo auxilium. Landolfus praesul a Spolecio reversus est, Lando autem cum eodem duce per Sepontum Capuam advenit; qui per aliquot dies Atellae residens, Capuam frumento implevit. Accepto nuncio, repente Romam profectus est, Capuanos reliquid in manibus dicti praesulis. Is autem statim super sanctum Heremum Graecos et Neapolitanos direxit; quem diu obsidentes, eos qui in sublimibus residebant cepit, et delude Capuam ex utraque parte graviter affligebant, ita ut quasi obsessa videretur. Nam iuxta Sicopolim Graeci cum Neapolitibus et Pandonolfo residentes, omnia circumquaque stirpitus devorabant; unde contigit, ut octoginta ex eis Calinulum advenientes, super Teanum latenter irruperunt. Quibus ex diverso Lando cum Teanensibus et Atenolfus cum aliquantis Capuanis occurrerunt iuxta sanctam Scolasticam prope castrum Teani; a quibus et victi sunt.
61. Per idem tempus monasterium beati Benedicti a Saracenis prius dirrutum anno Domini 884, ab Angelario venerabili abbate coeptum est rehaedificari iuso anno 886. mense Augusti. A quo reversi dum Capuam repeteremus, a Graecis capti exutique sumus et exequitati; ablatisque equis et spoliis et ministris cunctis, homines argento redempti sunt; equos recollegimus 5. Ego autem solus cum praeceptore pedestre remansi; a Capuanis delati sumus in urbem, inde Neapolim pertranseuntes nichilque proficientes, infructuosi remeavimus Capuam. Dehinc tria plaustra onerata victualiis multisque opulentiis iuxta Anglenam, quo prius capti sumus nos, apprehensa et depraedata sunt.
62. Hiis ita crudeliter gestis, Atenolfus Spolecium pergens, dato pretio Suabilum, gastaldeum Marsorum, cum aliis sociis vassisque, quasi ad trecentos armatos, secum advexit; cum quibus et consilium iniit, ut gastaldatum Capuanum illi firmarent. Set ingredientes Capuam, cum hoc adimplere nequivissent, dicti Franci, resistente ac contradicente praecipue Landone germano eius, quem dudum ipse cum ceteris fratribus gastaldeum in his quae ad eos pertinebant instituerat, ab eodem Atenolfo absoluti, via qua venerant repedarunt. Tunc dictus Atenolfus consilio habito cum suis, Sadi cognatum suum ad Athanasium saepius dictum subdole misit, poscens ab eo auxilium, ut adiuvaretur singulariter fieri comes in Capua. Hoc autem audiens, gavisus est, et spopondit se in omnibus illum auxiliaturum; cumque hoc a plurimis et maxime terque quaterque Landoni fuisset relatum, ille solita segnitie et torpore detentus, parvipendens pro nichilo ducebat huiusmodi nuncium.
63. Exin memoratus Lando febris ardore succensus, Teanum habiit, curandus a langore quo detinebatur. Atenolfus interim a re coepta nec gressumque neque mentem ammovit, set promtus et fervidus existens parturire quod iamdudum corde conceperat, ob hoc Neapolim ire anxiabat festinus. Hoc ergo cum ad aures Landonis pervenisset, ilico Alcisum ei Adelfridum Capuam misit, ut dictum virum suo hortatu coepto itinere deviaret, et adiecit: Ego autem, missa audita et comestione finita, subsequar vos. Illi enim abientes, fatum virum invenientes retinere nequiverunt; erat enim dies dominicus. Deinde Lando proficiscens, eum minime repperit; iam enim abierat. Quo facto, sustinuit Lando redditum eius, illique revertenti dixit Lando et caeteri fratres: Quid egisti illuc, quo isti? Quibus ille respondit verba bona verbaque consolatoria et deceptionibus plena. Hiis auditis et nimium creduli, acquieverunt credentes ei. Proinde Lando advertens fraternum dolum, set sompno sopitus et neglegencia depressus, non intelligens telum latens quo iaculabatur, donec transfigeretur fibrae iecoris eius, Teanum reddiit sanaturus, ad quem Landonolfus frater suus invisere veniens, Landonolfus solus urbem relictus est.
64. Cernens autem hoc Atenolfus, et videns sibi tempus adesset congruum, prius simulavit se cum coniuge et liberis e civitate egredi et Calvum quasi habitaturus adire. Inter ista cum iuvenulis et pecunia ambitiosis paciscens, dato sacramento et promissis multis muneribus, dirrumpens iusiurandum quod cum filiis Landonis ter iuraverat, cum sompni tempus advenisset sabbatum post epyphaniam, hoc est 7. Ydus Ianuarii, advocatis sodalibus sub, super filios Landonis irruit bellaturus. Filii autem Landonis non segniter se praeparaverunt adversus huiusmodi conamen, set fugientibus eis his in quibus confidebant, concussi sunt valide. Maxime ex hoc turbabantur, quia putabant, quod Lando cum omnibus germanis suis in hoc adesset discidio. Videntes autem hii, destituti essent ab omnibus, cesserunt Atenolfo, et egredientes noctu ex urbe, Teanum advenerunt, Landonolfus, Pando et nepos eorum Guaiferius, clamitantibus eis a tergo de civitate: Nolite ire Teanum, quia certissime capiemini!. At illi Teanum appropiantes, haesitare coeperunt, ne forsan a Landone tenerentur astricti; nunciato itaque adventu suo, officiosissime sunt suscepti.
65. Atenolfus gastaldatum Capuanum singulariter suscipiens, continuo se comitem appellari iussit, moxque filium suum Athanasio obsidem direxit, sicut sacramento pollicitus fuerat, Liburiam et Capuam sub iureiurando illo concessit. Athanasius vero retinuit illius sobolem, quousque pactum illi a Guidone duce repromissum susciperet dictus Atenulfus, acceptoque foedere Gallico, reddidit filium suum, et custodita est pax inter utrumque anno uno et mensibus tribus. Per idem tempus missis legatis idem Atenolfus Romam, Maione venerabili abbate et Dauferio diacono, ut subderetur Stephano pio papae, essetque illi proprius famulus; et promisit reddere Caietanos, quos pridem callide ceperat, adiuvaretque eum contra Saracenos Gariliano residentes. Quae postea cuncta oblitus, ex his quae promiserat nichil omnino adimplevit.
66. His quoque diebus Theophilactus stratigo a Bari Teanum hostiliter advenit hyemis tempore, Saracenos temptans impugnare; nichilque proficiens, infructuosus abscessit; abiensque Neapolim, Marinam gastaldum castri sanctae Agathaei Aioni rebellem percepit, et Apuliam rediens nonnullas munitiones eiusdem Aionis vi apprehendit. Unde occasione accepta, idem Aio adversus augustale dominium rebellionis iurgium initiavit, quod suo in loco inseretur.
67. Ante hoc sane tempus Guaimarius princeps Constantinopolim ad augustorum vestigia confisus accessit; a quibus benigne susceptus est, et patritius ab eis factus, cum honore ad propria remissus est. Cum autem adhuc illo moraretur, Athanasius dolorem conceptum in opus erumpens, Graecos et Neapolites seu omnes Capuanos generaliter movens super Abellanum misit castrum, quo tunc praeerat Landolfus Suessulanus. Mox autem ut illic supervenit exercitus, fraude illorum qui intro erant captum est, apprehenso in eo Landolfo et filia eius iuniore nurumque illius, uxore videlicet Landonis, qui cum Guaimario profectus fuerat.
68. His ita decursis, suasus Lando ab Algegisos aliisque Capuanis, una cum Guaiferio quandam tractoriam plaustro vehentem intromissus, Capuanam urbem ingressus est, atque ad episcopalem abiit aulam; ubi pauci ex suis congregati sunt, Atenolfo accelerante. Tunc commissum est praelium, mortuoque Valane illustri viro, dissolutum est cor eorum qui in parte Landonis erant, et coeperunt illum relinquere et Atenolfo sociari. Tunc, licet fincte, pacis osculum sibi mutuo fratres optulerunt, quod in arca cordis minime retinebant. Lando autem post ista cum Guaiferio ad propria remeantes, reliqui consantanei illorum capti sunt et vinculis innexi; inter quos et Landolfus praesul captus est et custodiae trusus. Post non multum tempus per singulos dies omnes absoluti sunt.
69. In diebus illis quando Atenolfus gastaldatus regendi iura adeptus est; omnia quaeque Benedictus infra urbem Capuanam possedit, fratribus exulantibus auferri praecepit. Qua de re missus ab Angelario venerabili abbate ego ipse vestigia apostolorum, adii Stephanum summum pontificem, postulaturus pro rebus nostris ablatis; a quo et benedictionem fratribus detuli et privilegium nostri coenobii, et supradicto viro litteras exhortatorias attuli. Dominicalis res ablata reddita est, mea autem ex toto subtracta; in proximo etiam cellam mihi ab abbate traditam, concepto dolore, vi abstulit.
70. Interea cum Atenolfus iam memoratus Capuanos cepisset, advertens Athanasius Capuam fortiter concussam, coepit occasionem quaerere adversus Atenolfum, et obsides ab eo seu et pacem innovare. Decurrentibus inter alterutros missis, Maio supradictus abbas et Ausencius Neapolim profecti sunt, quos Athanasius ad amphiteatrum ire praecepit, simulque Atenolfum illuc adesse voluit, quatenus firmato foedere una cum Guaiferio consule, filium suum cum aliquantis e Capua obsidem mitteret. Hoc autem faciens, insidias tetendit latenter cum Graecis et suis ad capiendum eos. Set quia, ut conicitur, adhuc non erat completa malitia, quae post paululum divinitus punienda est, facto morula; set et filium suum infra urbem clausit, supradictos viros misit arenam; egressusque statim Graiorum cuneus, supradictos apprehendit viros cum 20 aliis, et depraedavit totam Capuam graviter; moxque sine delatione cunctum equitatum et pedestrem exercitum mittens, omnia sala Capuae succidi exterminarique fecit funditus.
71. Praesciens autem Deus dicti viri malitiam et volens praestare Capuanis misericordiam in tam crudeli impiaque persecutione, permisit eundem Athanasium in tantam elationem prorumpere, ut etiam Beneventi fines his terque praetiari faceret. Aio autem tunc Bari degens, impugnabat Graecos impugnantes se; qui hoc audiens, ilico segnitie deposita, ferme cum tribus milibus bellatoribus clanculo veniens castrum in Abellinum; ubi autem intellexit, Graecos cum Neapolitibus residere super Capuam radicitusque eam devastare, ilico recto itinere super eos audacter adventare studuit. Set quidam naturaliter zizaniorum sator Dauferius, Dauferii nostri genitor, urbe Beneventi egressus subdole acsi secuturus principem, ex diverso Capuam cursim properavit et dicto exercitui adventum indicavit Aionis. At illi relicta Capua, praecipites Neapolim reversi sunt; Aio autem iter quod coeperat peregit, illisque minime repertis, Liburiam ingressus est, cum quo et Atenolfus abiit; et exusta tota pene Liburia ac depraedata, populisque et bestiis ablatis, puteisque saxo oppilatis, amphiteatrum profectus est. Quo residens per aliquot dies, machinis et diversis telis fortiter expugnavit illud. Indeque habiens, super castrum sanctae Agathae insedit, atque Marinum gastaldum sibi rebellem in fide ad se remeantem suscipiens, abscessit; aliquandiu Benevento commorans, per Sepontum Barim reversus est.
72. Atenolfus autem Aioni se subdens per sacramentum, ab eodem in adiutorium sui centum viginti ferme bellatores viros suscepit, cum quibus graviter totam Liburiam depraedavit. Set aula nonnunquam desperatio periculum gignere solet, generaliter moti Materenses e Calvo et aliquanti Capuani cum dictis Apuliensibus iuncti, Liburiam circumeuntes, Suessulam depraedarunt, et reverti coeperunt. Quibus occurrit Graecorum Neapolitumque exercitus iuxta rivulum Lanii, atque in unum mixti, supervalebat pars Atenolfi partem Gragicam; set superveniens scara theatralis a tergo et in medio, circumsepti, devicti sunt, partim capti, partimque gladiis extincti sunt. Hac de causa audaciam sumens Athanasius, bellum coepit expetere; unde Atenolfus non segnis redditus, continuo cum suis Atellam abiit, dumque praelium non invenisset, reversus est ad sua.
73. Cum non multo post, fustigante inimico inumano generi, collecto Athanasius multitudine exercitu mixto Graecorum, Neapolitensium et Hismaelitarum, equitantium et pedestrium, misitque illos adversus Capuam pugnaturos. Quibus occurrit Atenolfus ultra rivulum Lanii iuxta sanctum Carcium, habens in comitatu suo auxiliatores ab Aione missos necnon et Saracenos. Saraceni vero ex utraque parte iuncti steterunt, nulli eorum praebentes auxilium. Atenolfus talia cernens, acrius super inimicos suos insurgens, ac primo impetu potenti virtute superans, protrivit eos usque ad ultimam perniciem, occisis ex eis plurimis multisque captis, reliquos oppido fugere compulit, victorque triumphans ad castra honustatus ac laetus cum suis omnibus repedavit; de suis autem praeter unum ammisit Alderico nomine, et ipsum a suis, ut fertur, occisum. Ab hoc sane die coepit iam quasi potens esse Atenolfus, et Athanasius impotens. Hinc inchoavit omnia sala eorum qui in colossum morabantur diripere, cunctaque bona eorum vehiculis diversis ad urbem traihi.
74. Hoc quoque quod narro omnes audiant aures, prout Dominus saepe parabolice sequacibus suis dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat, ut omnis pavescat homo, stupeat et ad Deum revertatur vel sero, ne sic obstinatus animo remanserit, contingat fili illud quod Dathan et Abiron superbientibus advenit, necnon et Chorae cum fautoribus suis evenisse dinoscitur. Guaiferius enim praefectus harenarum, qui pene omnia mala quae facta sunt in diebus eius ipse opere suo gessit fecitque patrare, cuius praestigio Romana tellus depopulata est, Beneventana regio funditus desolata est, ab hoc et inicium et finem accepit; idcirco Dei iudicio hoc modo illius scelus facinorosus finis explevit. Nam subito superna inspirante gratia, a quo bonum omne procedit, in illum excitati illi, a quibus ipse putabatur salvati, mutata mente in eum surgentes apprebenderunt, bonaque ipsius diripientes vincxerunt, revertentes nichilominus ad solum, de quo nunquam diabolice abscisi sunt, ipsumque proconsulem despicabilem Capuam, Atenolfo consencientes, remiserunt, pane tribulationis et aqua angustiae suggillaturum. Hoc facto, universi qui a propria sede olim fuerant superbe exulati, ad sua obedienter reversi sunt, factumque gaudium magnum, pax et securitas; coeperuntque praeesse qui subesse soliti erant, et qui per trecentos et eo amplius annos imperaverant legibus, praeesse coeperunt his qui cum Saracenis vicerant per aliquod soles. Tunc coepit cohors Bardica triumphans regnare super eos, quos semper armis subegerant.
75. Interea videns Athanasius se in omnibus superatum, pudore obiectae pacis expetiit foedus; quod adeptus est, praebitoque iureiurando, pacti sunt ad invicem. Primum tamen sacramentum sistebat roboreum vel mensem aut tempus annotinum; istud autem nec ad diem duravit duodecimum. Denique Hismaelitae hac illacque discurrentes, invitantur ab omnibus, omnia devorant, universa consumunt, et contra Neapolim unanimiter consurgunt. Aequo valde examine ipsumque supernum iaculatus est solium, ab his procul dubio percelleretur, cum quibus christicolum genus pene omne protriverat; prout Iohannes dicit in Apocalipsis, immo et Dominus per Iohannem, de Babilone: Quantumcumque ministravit vobis, ministrate illi; in poculo quo miscuit, miscite illi duplum. Haec autem audientes, nolite cor apponere, quod Deus hoc meritis alicuius praelati fecerit, set sua misericordia et miseriis hominum egerit nanctus, ut ipse per psalmistam dicit: Invoca me in die tribulationis tuae, eripiam te et magnificabis me. Nam peccatori dicit: Quare tu enarras iustitias meas etc. quousque ait: Haec fecisti et tacui, existimasti iniquitatem; in quo ergo ero tibi similis? In una tamen re moveor, quod cum dicat apostolus: Nonne qui praedat et ipse praedaverit? Quid ergo ero de his qui praedant proximos et proximas, traduntque prostibulo? itane praedabuntur deinde? Sicuti enim Neapolites vastantur, qui vastarunt, ita et nos forsan devorabimur, qui nunc devorantes sumus. Beati ergo, qui Domino custodiente immunes ab hac saeculi procella existunt, ubi omne malum el nullum sine Domino bonum regnat, et in aeterna numerantur vita, qua omnis felicitas et beatitudo perempnis floret in saecula saeculorum. Amen.
76. Aio denique a Benevento per Sepontum Barim profectus, super quam Constantinum augustorum aulicum et patritium insidentem repperit, rebelles imperatorum viriliter impugnantem; adversus quem dictus Aio, fultus auxilio Hismaelitarum et vallatus agmine pedestrium Apuliensium, audacter insurgens, primo impetu victor existens, de hostibus plures interfecit. Dehinc Constantino, qui cum tribus milibus equis in tuto consistebat in loco, valide contritus, vix cum aliquantis urbem ingredi valuit Barim; reliquos aut gladiis aut tradidit captivitati. Ipse autem Graecorum obsitus vallo, infra urbem occultatur, sustinens suffagium Atenolfi, quem pridem protexerat, et non invenit; nam et Gallos et Agarenos promissis aureis saepius mixtim invitans, optinere nequivit.
77. Atenolfus ergo cum Athanasio pacem interim custodita fere bis senis diebus, scisso foedere utraque pars ad praedam prorupit. Set Capuani praevalidiores effecti, per se et cum Saracenis graviter Neapolim circumquaque vastantes lacerant, ut ignis consumantes omnia, aequo Dei iudicio, ut qui Saracenis innumerabiles christicolas gladiis et captivitatibus tradidit bonisque eorum ditatus est, non immerito ab his flagelletur, rodatur et depraedetur, ut Salomon ait: Quis medebitur incantatori a serpente semel percusso?
78. Interea Atenolfus post episcopi captionem cunctumque clerum sacramento revinctuml ad nova se contulit et recentia iura legis. Nam monachos beati Benedicti pro rebus perditis iurare compulit, quibus cessum fuerat ab omnibus retro principibus cunctisque augustis Gallicis, sacramentum per se nulli homini dandum misi per scariones; se autem in huiusmodi negotio sapientiorem ac potiorems ostendens prioribus.
79. Defuncto autem Lamberto, filio Guidonis senioris, filio suo Spoletium reliquit; quo etiam decedente, Guido iunior Spoletium et Camerinum suscipiens, cum Saracenis in Sepino castrametatis pacem fecit, obsidibus datis et acceptis; cuius etiam tempore supradicta coenobia, urbes et oppida omnia a Saracenis capta et exusta sunt. Regiam ad urbem legationem dirigens, contra ius faciens, pecuniam accepit. Quamobrem a Carlo tercio augusto captus est, et nisi fugam arripuisset, capite plecteretur. Unum quippe illius narro, factum haut indissimile, quod in Gariliano gestum est. Denique cum a Seponto idem dux Atenolfo comitante Capuam pergeret, in loco qui Caudi dicitur Arranem Hismaelitam, tirannum crudelissimum, cum trecentis pene sequacibus suis peremit. Cognoscens autem Guido Carlum augustum seminecem iacere, cupiditate regnandi devictus deceptusque a contribulibus suis, relinquens Beneventanam provinciam sibi subacta et Spolitentium ducatum, abiit Galliam regnaturus. Beneventi quidem tellus a Graecis capitur, Spoletium depraedatur ab Agarenis, ipse autem manet invisus et inauditus. Cum vero paruerit et auditus fuerit, quid dixerit vel quid, egerit, scire volentibus per ordinem narrabo.
80. Interea Aione obsesso infra urbem Barim a Graecis atque auxilium exflagitantem a Gallis et suis, Atenolfus titubans Athanasii minas, legatos suos ad Constantinum patricium destinavit, quo residebat super dictam urbem, et foedus cum eo statuens pacis, vires resistendi Aionis astu doloso avertit, His et huiuscemodi argumentorum decipulis dictus Aio cernens se delusum, doluit; tandem necessitate cohartans cum memorato patricio pacem faciens, urbem remisit et ad propria remeavit, Atenolfo et Maioni abbati, qui supra fata legatione functus fuerat, haut frustra minitans. Eadem tempestate dum idem Atenolfus Dauferium, nostrum dyaconem, recte disponeret Tarantum et inde regiam ad urbem transmitteret, ipsumque questum esse adversus eum de inopia; oborta alterutrum contentione, ad invicem sequestrati sunt, et Atenolfo incubante Capuam, Dauferius Teanum commoraturus properavit. Paulo post concordia composita, ad eum a quo se separaverat regressus est.
81. Per idem tempus Graeci navaliter a Constantinopolim ad Regium tellurem adventantes, ex diverso et Hismaelitae ab Africa et Sicilia properantes, utrique iuncxerunt se inter Messanam, urbem Siciliae, et Regium; et confligentes parumper mutuo, victi sunt Graeci, tantoque metu territi sunt reliqui Achivi qui remanserunt, ut tam viri quam foeminae et parvuli, relictis utriusque civitatibus cum omnibus, subsidium adepti sunt, nemine contrahens bella. Set ut talia permiserit divina aequitas illi belluinae gentis, econtra narrabo brevius. Achivi autem, ut habitudinis similes sunt, ita animo aequales sunt bestiis, vocabulo christiani, set moribus tristiores Agarenis. Hii videlicet et per se fidelium omnes predabant et Saracenis emebant, et ex his alios venales oceani litora farciebant, alios vera in famulos et famulas reservabant. Talia et his similia animadvertens Deus, tradidit illos in opprobrium et in devorationem, ut pereant et recogitent et intelligant, quia in operibus suis diris Deum iaculati sunt. Acta sunt haec in arto spatio maris, quod dirimit Regium a Sicilia, qui locum olim tellus erat, set moderno tempore a Fari aequore occupatus est. Haec itaque gesta sunt anno Domini 888, mense Octubr.
82. Hoc etiam anno revertens Guido ad Italiam, quo principare cupit set optinere nequivit, in Italia iuxta civitatem Brecianam cum Berengario et ipso duce conflixit; in quo nimirum conflicto utriusque partis acies crudeliter caesa est; spolia autem caesorum a Berengario recollecta sunt; pacti sunt tamen ad invicem usque in epyphania, qui celebrantur 8. Ydus Ianuar. Cum autem uterque se iunxerit ad pactum vel ad bellandum, quod deinceps egerint, presenti opusculo inseram.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |