QUERELA PACIS
UNDIQUE GENTIUM EIECTAE PROFLIGATAEQUE

Pax loquitur

[II] Si me, licet immerentem, suo tamen commodo, sic aversarentur, eiicerent profligarentque mortales, meam modo iniuriam et illorum iniquitatem deplorarem: nunc cum me profligata, protinus fontem omnis humanae felicitatis ipsi a semet arceant, omniumque calamitatum pelagus sibi accersant, magis illorum mihi deflenda est infelicitas, quam mea iniuria: et quibus irasci tantum maluissem, horum dolere vicem, hos commiserari compellor. Nam utcumque amantem ab se propellere, inhumanum est: bene merentem aversari, ingratum: parentem ac servatricem omnium affligere, impium. Caeterum tot egregias commoditates quas mecum adfero, [II] sibimet ipsis invidere, proque his ultro tam tetram malorum omnium lernam accersere, an non hoc extremae cuiusdam dementiae videtur? Sceleratis irasci par est, at sic Furiis actos, quid aliud quam deflere possumus? Qui non alio sane nomine magis deflendi sunt, quam quod ipsi sese non deflent, nec alio magis infelices, quam quod infelicitatem suam non sentiunt, quando nonnullus gradus est ad sanitatem, morbi sui magnitudinem agnoscere. Etenim si ego sum Pax illa, Divorum simul et hominum voce laudata, fons, parens, altrix, ampliatrix, tutatrix rerum bonarum omnium, quas vel coelum habet, vel terra, si sine me nihil usquam florens, nihil tutum, nihil purum aut sanctum, nihil aut iucundum hominibus, aut gratum Superis: si contra haec omnia, bellum semel omnium malorum, quidquid usquam est in rerum natura, Oceanus quidam est, si huius vitio subito marcescunt florentia, dilabuntur aucta, labascunt fulta, pereunt bene condita, amarescunt dulcia: denique si res est adeo non sancta, ut omnis pietatis ac religionis sit maxime praesentanea pestis, si nihil hoc uno infelicius hominibus, nihil invisius Superis, quaeso per Deum immortalem, quis credat istos homines esse, quis credat ullam sanae mentis micam inesse, qui me talem, tantis impendiis, tantis studiis, tanto molimine, [III] tot technis, tot curis, tot periculis student eiicere, tantumque malorum velint tam care emere? Si me ad istum modum spernerent ferae, levius ferrem, et in me admissam contumeliam naturae imputarem, quae ingenium immite insevisset: si mutis pecudibus essem invisa, condonarem inscitiae, propterea quod his ea vis animi negata sit, quae sola dotes meas queat perspicere. At, o rem indignam ac plus quam prodigiosam, unum animal edidit natura, ratione praeditum, ac divinae mentis capax, unum benevolentiae concordiaeque genuit, et tamen apud quantumlibet efferas feras, apud quantumvis brutas pecudes, mihi citius locus sit quam apud homines.

Iam tot orbium coelestium, licet nec motus sit idem, nec vis eadem, tamen iis tot iam seculis constant vigentque foedera. Elementorum pugnantes inter se vires, aequabili libramine pacem aeternam tuentur, et in tanta discordia, consensu commercioque mutuo concordiam alunt. In animantium corporibus quam fidus membrorum inter ipsa consensus, quam parata defensio mutua? Quid tam dissimile quam corpus et anima? Et tamen quam arcta necessitudine connexuerit haec duo natura, nimirum, declarat ipsa divulsio. Proinde ut vita nihil aliud est quam corporis et animae societas, [III] ita sanitas omnium corporis qualitatum concentus est. Animantia rationis expertia in suo quaeque genere civiliter concorditerque degunt. Armentatim vivunt elephanti, gregatim pascuntur sues et oves, turmatim volant grues et graculi, habent sua comitia ciconiae, pietatis etiam magistrae, mutuis officiis sese tuentur delphini, nota est formicarum et apum inter ipsas concors politia. Sed quid de his loqui pergo, quae tametsi ratione vacant, sensu non vacant?

In arboribus, in herbis amicitiam possis agnoscere. Steriles sunt quaedam, nisi marem adiungas, vitis ulmum amplectitur, vitem amat persica. Usqueadeo quae nihil sentiunt, tamen pacis beneficium sentire videntur. Sed haec rursum ut sentiendi vim non habent, ita quod vitam habeant, iis quae sentiunt finitima sunt.

Quid aeque brutum atque saxorum genus? Dicas tamen his quoque pacis et concordiae sensum inesse. Ita Magnes ferrum ad sese trahit, attractum tenet. Quid quod inter immanissimas etiam feras conuenit? Leonum inter ipsos feritas non dimicat. Aper in aprum non vibrat dentem fulmineum, lynci cum lynce pax est, draco non saevit in draconem, luporum concordiam etiam proverbia nobilitarunt. [I] Addam quod magis etiam mirum videatur, impii spiritus, per quos coelitum atque hominum concordia primum dirupta est, et hodie rumpitur, tamen inter se foedus habent, suamque illam qualemcumque Tyrannidem consensu tuentur: solos homines, quos omnium maxime decebat unanimitas, quibusque cum primis opus est ea, neque natura tam aliis in rebus potens et efficax concilie, nec institutio coniungit, nec tot ex consensu profecturae commoditates conglutinant, nec tantorum denique malorum sensus et experientia in mutuum amorem redigit. Figura communis omnium, vox eadem, et cum caetera animantium genera corporum formis potissimum inter se differant, uni homini indita vis rationis, quae ita sit illis inter ipsos communis, ut cum nullo sit reliquorum animantium communis. Uni huic animanti sermo datus, praecipuus necessitudinum conciliator: Insita sunt communiter disciplinarum ac virtutum semina, ingenium mite placidumque, et ad mutuam benevolentiam propensum, ut per se iuvet amari, et iucundum sit de aliis vel gratis bene mereri, nisi quis pravis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine degenerarit in belluam. Hinc est, videlicet, quod vulgus, quidquid ad mutuam benevolentiam pertinet, humanum appellat, ut humanitatis vocabulum non iam naturam nobis declaret, sed mores hominis natura dignos. Addidit lacrymas, exorabilis ingenii documentum, [IV] quo si quid forte inciderit offensae, et amicitiae serenitatem nubecula aliqua obfuscarit, facile redeant in gratiam. En, quot rationibus natura concordiam docuit? Nec his tamen contenta mutuae benevolentiae lenociniis, amicitiam homini non solum iucundam esse voluit, verum etiam necessariam. Eoque tum corporum, tum animorum dotes ita partita est, ut nemo sit omnium tam instructus, quin infimorum etiam officio nonnumquam adiuvetur: nec eadem attribuit omnibus, nec paria, ut haec inaequalitas mutuis amicitiis aequaretur.

Aliis in regionibus alia proveniunt, quo vel usus ipse mutua doceret commercia. Caeteris animantibus sua tribuit arma praesidiaque, quibus sese tuerentur, unum hominem produxit inermem, atque imbecillum, nec prorsus aliter tutum, quam foedere mutuaque necessitudine. Civitates reperit necessitas, et ipsarum inter se societatem docuit necessitas, quo ferarum ac praedonum vim cunctis viribus propellerent. Adeo nihil est in rebus humanis, quod ipsum sibi sufficiat. In ipsis statim vitae primordiis perisset hominum genus, [] nisi conditum propagasset coniugalis concordia: nec enim nasceretur homo, et mox natus interiret, atque in ipso vitae limine vitam amitteret, nisi obstetricum amica manus, nisi nutricum amica pietas, succurreret infantulo. Atque in hunc usum vehementissimos illos pietatis igniculos insevit, ut parentes etiam illud ament, quod nondum viderunt. Adiecit mutuum liberorum erga parentes pietatem, ut illorum imbecillitas horum praesidiis vicissim sublevaretur, fieretque illa cunctis quidem ex aequo plausibilis, sed Graecis aptissime dicta antipelargosis. Accedunt huc cognationum et affinitatum vincula. Accedit in nonnullis ingeniorum, studiorum formaeque similitudo, certissima benevolentiae conciliatrix, in multis arcanus quidam animorum sensus, ac mirus ad mutuum amorem stimulus, quem veteres admirati Numini seu Genio adscribebant.

Tot argumentis natura docuit pacem concordiamque, tot illecebris ad eam invitat, tot laqueis trahit, tot rebus compellit. Et post haec quaenam ista tam ad nocendum efficax Erinnys, his omnibus disruptis, disiectis, discussis, insatiabilem pugnandi furiam insevit humanis pectoribus? [V] Nisi primum admirationem, deinde sensum etiam mali adimeret adsuetudo, quis crederet humana mente praeditos istos, qui sic iugibus dissidiis, litibus, bellis inter sese certant, rixantur, tumultuantur? Postremo rapinis, sanguine, caedibus, ruinis, sacra profanaque miscent omnia: nec ulla tam sancta foedera, quae illos in mutuam perniciem debacchantes queant dirimere. Ut nihil etiam accesserit, satis erat commune hominis vocabulum, ut inter homines conveniret.

Sed esto, nihil apud homines profecerit natura, quae plurimum valet et in belluis, itane nihil et apud Christianos valuit Christus? Parum efficax sit doctrina naturae, quae maximam vim habet in his quoque quae sensu vacant: caeterum cum hac multo praestantior sit doctrina Christi, cur ea se profitentibus non persuadet id quod unum omnium maxime suadet, nempe pacem mutuamque benevolentiam, aut saltem hanc tam impiam efferamque belligerandi insaniam dedocet? Cum hominis vocabulum audio, mox accurro velut ad animal mihi proprie natum, confidens fore ut illic liceat acquiescere: cura Christianorum audio titulum, magis etiam advolo, apud hos certe regnaturam etiam me sperans. Sed hic quoque pudet ac piget dicere: Fora, basilicae, curiae, templa sic undique litibus perstrepunt, ut nusquam apud Ethnicos aeque. [VI] Adeo ut cum bona pars humanae calamitatis sit Advocatorum turba, tamen haec etiam ad litigantium undas paucitas sit, ac solitudo. Civitatem adspicio, spes illico oboritur, inter hos saltem convenire, quos eadem cingunt moenia, eaedem moderantur leges, et velut una vectos navi commune continet periculum. Sed, o me miseram! quam hic quoque dissidiis omnia vitiata comperio, adeo ut vix domum ullam reperire liceat, in qua mihi sit dies aliquot locus. Sed plebem omitto, quae maris ritu, suis aestibus rapitur, in Principum aulas, velut in portum quemdam me recipio. Erit, inquam, certe apud hos locus paci, plus hi sapiunt quam vulgus, ut qui sint plebis animus, atque oculus populi. Tum eius vices gerunt, qui doctor est et Princeps concordiae, a quo quidem cum omnibus, tum his praecipue sum commendata. Et omnia bene pollicentur. Video blandas consalutationes, amicos complexus, hilares compotationes, caeteraque officia humanitatis. At, o rem indignam, apud hos nec umbram verae concordiae licuit cernere. Fucata fictaque omnia, [VI] factionibus apertis, clanculariis dissidiis ac simultatibus corrupta sunt universa. Denique adeo apud hos non esse sedem paci comperio, ut hinc potius omnium bellorum fontes ac seminaria. Quo me posthac conferam infelix, posteaquam toties fefellit spes? At Principes fortasse magni sunt potius quam eruditi, magisque ducuntur cupiditatibus, quam recto animi iudicio. Ad eruditorum greges confugiam, Bonae litterae reddunt homines, Philosophia plusquam homines, Theologia reddit divos. Apud hos certe dabitur conquiescere, tot circumactae ambagibus. Verum, proh dolor! en hic quoque bellorum aliud genus, minus quidem cruentum, sed tamen non minus insanum. Schola cum schola dissidet, et ceu rerum veritas loco commutetur, ita quaedam scita non traiiciunt mare, quaedam non superant Alpes, quaedam non tranant Rhenum, immo in eadem Academia cum Rhetore bellum est Dialectico, cum Iureconsulto dissidet Theologus. Atque adeo in eodem professionis genere, cum Thomista pugnat Scotista, cum Reali Nominalis, cum Peripatetico Platonicus, adeo ut ne in minutissimis quidem rebus inter hos conveniat, ac saepenumero de lana caprina atrocissime digladientur, donec disputationis calor ab argumentis ad convitia, a convitiis ad pugnos incrudescat, et si res pugionibus aut lanceis non agitur, stylis veneno tinctis sese confodiunt, dentata charta dilacerant invicem, alter in alterius famam letalia linguarum vibrant spicula. [VII] Quo me vertam, toties experta mihi data verba? Quid superest, nisi una veluti sacra ancora Religio? Huius professio licet sit Christianorum omnium communis, tamen eam isti peculiariter profitentur titulo, cultu, cerimoniis, qui vulgo Sacerdotum cognomento commendantur. Hos itaque procul intuenti cuncta spem faciunt, portum mihi paratum esse. Arrident vestes candidae, meoque colore insignes, video cruces pacis symbola, audio dulcissimum illud fratris cognomen, eximiae caritatis argumentum, audio salutationes pacis, laeto omine felices, cerno rerum omnium communionem, coniunctum collegium, templum idem, leges easdem, conventus quotidianos. Quis hic non confidat paci locum fore? Sed, o rem indignam, nusquam fere collegio convenit cum Episcopo, parum hoc, nisi et ipsi inter sese factionibus scinderentur. Quotusquisque Sacerdos est, cui non sit cum aliquo Sacerdote lis? Paulus rem non ferendam censet, quod Christianus litiget adversus Christianum, et Sacerdos cum Sacerdote, Episcopus cum Episcopo certat? Verum his quoque forsitan ignoscat aliquis, quod longo iam usu propemodum in profanorum consortium abierunt, posteaquam eadem cum illis coeperunt possidere. Age fruantur ii sane suo iure, quod ceu praescriptione sibi vindicant. Unum hominum genus superest, qui sic adstricti sunt religioni, ut etiam si cupiant, [VII] nullo pacto queant excutere, non magis profecto, quam testudo domum. Sperarem apud hos mihi fore locum, nisi toties frustrata spes me prorsus desperare docuisset. Et tamen ne quid intentatum relinquam, experiar. Quaeris exitum? A nullis resilii magis. Nam, quid sperem, ubi religio cum religione dissidet? Tot factiones sunt, quot sunt sodalitia, Dominicales dissident cum Minoritis, Benedictini cum Bernardinis, tot nomina, tot cultus, tot cerimoniae studio diversae, ne quid omnino conveniret, sua cuique placent, aliena damnat et odit quisque. Quin idem sodalitium factionibus scinditur, Observantes insectantur Coletas, utrique tertium genus, quod a conventu cognomen habet, cum nihil inter istos conveniat. Iam ut par est, omnibus rebus diffisa, optabam vel in uno quopiam Monasteriolo latitare, quod vere tranquillum esset. Invita dicam, quod utinam non esset verissimum, nullum adhuc reperi, quod non intestinis odiis ac iurgiis esset infectum. Pudor sit recensere, quam nihili de nugis tricisque quantas cieant pugnas viri senes, barba pallioque verendi, postremo, ut sibi videntur, impense tum eruditi, tum sancti. Arridebat spes nonnulla, fore, ut alicubi inter tot coniugia qualiscumque daretur locus. Quid enim non pollicetur, domus communis, fortuna communis, lectus communis, liberi communes? [VIII] Denique corporum ipsorum ius mutuum, ut unum potius hominem credas e duobus conflatum, quam duos? Huc quoque sceleratissima illa Eris irrepsit, totque vinculis copulatos dirimit dissidiis animorum. Et tamen inter hos citius contingat locus, quam inter eos, qui tot titulis, tot insignibus, tot cerimoniis absolutam caritatem profitentur.

Tandem illud in votis esse coepit, ut saltem in unius hominis pectore daretur locus. Ne id quidem contigit, idem homo secum pugnat, Ratio belligeratur cum affectibus, et insuper affectus cura affectu conflictatur, dura alio vocat pietas, alio trahit cupiditas: rursum aliud suadet libido, aliud ira, aliud ambitio, aliud avaritia. Et huiusmodi cum sint, non pudet tamen illos appellari Christianos, cum modis omnibus dissideant ab eo, quod Christo praecipuum est ac peculiare. Universam eius vitam contemplare, quid aliud est quam concordiae mutuique amoris doctrina? Quid aliud inculcant eius praecepta, quid parabolae, nisi pacem, nisi caritatem mutuam? Egregius ille vates Esaias, cum coelesti afflatus spiritu, Christum illum rerum omnium conciliatorem venturum annunciaret, num satrapam pollicetur? num urbium eversorem, num bellatorem, num triumphatorem? Nequaquam. Quid igitur? Principem Pacis. Siquidem cura omnium optimum Principem intelligi vellet, ab ea re denotavit, quam omnium optimam iudicasset. Neque mirum ita visum Esaiae, [VIII] cum Silius Ethnicus Poeta hunc in modum de me scripserit:

­ Pax optima rerum, Quas homini natura dedit.

Concinit huic mysticus ille Citharoedus: Et factus est, inquiens, in pace locus eius. In pace dixit, non in tentoriis, non in castris. Princeps est pacis, pacem amat, offenditur dissidio. Rursum Esaias: Opus iustitiae pacem appellat, idem sentiens, ni fallor, quod sensit Paulus ille, et ipse e Saulo turbulento redditus tranquillus, et pacis doctor, cum caritatem caeteris omnibus arcani spiritus dotibus anteponens, quo pectore, qua facundia meum encomium detonuit Corinthiis? Cur enim non glorier sic laudari a viro tam laudato? Is alias Deum pacis appellat, alias pacem Dei vocat, palam indicans, haec duo sic inter sese cohaerere, ut ibi pax esse non possit, ubi Deus non adsit: nec illic esse Deus possit, ubi pax non adsit. Itidem et pacis Angelos in divinis libris vocatos legimus, pios ac Dei ministros, ut per se liqueat, quos belli Angelos oporteat accipi. Audite strenui bellatores, videte sub cuius signis militetis, nimirum, illius, qui primus dissidium sevit inter Deum et hominem. Quidquid calamitatum sentit mortalitas, huic dissidio debet acceptum ferre. Frivolum est enim quod argutantur quidam, [IX] in arcanis litteris Deum exercituum, et Deum ultionum dici. Permultum enim interest inter Iudaeorum Deum, et Christianorum Deum, etiamsi suapte natura unus et idem Deus est. Aut si nobis quoque placent tituli veteres, age sit exercituum Deus, modo acies intelligas virtutum concentum, quarum praesidio vitia demoliuntur homines pii. Sit ultionum Deus, modo vindictam accipias, vitiorum correctionem, ut cruentas strages, quibus Hebraeorum libri referti sunt, non ad laniandos homines, sed ad impios affectus e pectore profligandos referas. Sed ut quod institutum erat, persequamur, quoties absolutam felicitatem significant arcanae litterae, pacis nomine id declarant. Velut Esaias: Sedebit, inquit, populus meus in pulcritudine pacis. Et alius: Pax, inquit, super Israel. Rursum, Esaias admiratur pedes annunciantium pacem, annunciantium bona.

Quisquis Christum annunciat, pacem annunciat. Quisquis bellum praedicat, illum praedicat, qui Christi dissimillimus est. Age iam, quae res Dei Filium pellexit in terras, nisi ut mundum Patri reconciliaret? ut homines inter se mutua et indissolubili caritate conglutinaret? postremo, ut ipsum hominem sibi faceret amicum? [IX] Mea igitur gratia legatus erat, meum agebat negotium. Atque ob id Solomonem sui typum ferre voluit, qui nobis geirehnopoios, id est, pacificus, dicitur. Quantumuis magnus erat David, tamen, quia bellator erat, quia sanguine fuerat inquinatus, non sinitur exstruere domum Domini, non meretur hac parte gerere typum Christi pacifici. Iam illud interim perpende, bellator, si profanant bella, Numinis iussu suscepta gestaque, quid facient quae suasit ambitio, quae ira, quae furor? Si pium Regem polluit effusus sanguis Ethnicorum, quid faciet tam ingens effusio sanguinis Christiani? Obsecro te Christiane Princeps, si modo vere Christianus es, contemplare tui Principis imaginem, observa quomodo regnum suum inierit, quomodo progressus sit, quomodo hinc decesserit, et mox intelliges quomodo abs te geri velit, nimirum, ut summa curarum tuarum pax sit, et concordia. Nato iam Christo, num bellicis tubis insonant Angeli? Clangorem tubarum audiere Iudaei, quibus bellare permissum est. Haec congruebant auspicia, quibus fas erat odisse inimicos: At genti pacificae longe aliam cantionem canunt pacis Angeli. Num classicum canunt? Num victorias, triumphos, trophaeaque pollicentur? Minime. Quid tandem? pacem annunciant, congruentes cum Prophetarum oraculis, et annunciant non iis, [X] qui caedes spirant ac bella, qui feroces ad arma gestiunt, sed qui bona voluntate propensi sint ad concordiam. Praetexant quae velint suo morbo mortales, ni bellum amarent, non sic iugibus bellis inter se conflictarentur. Age Christus ipse iam adultus, quid aliud docuit, quid aliud expressit, quam pacem? Pacis omine suos subinde salutat, Pax vobis, eamque salutandi formam suis praescribit, velut unice dignam Christianis. Atque huius praecepti non immemores Apostoli, pacem praefantur in suis Epistolis, pacem optant iis, quos unice diligunt. Rem praeclaram optat, qui salutem optat, sed felicitatis summam precatur, quisquis pacem precatur. Hanc ille toties in omni vita commendatam, vide quanta sollicitudine commendet moriturus: Diligatis, inquit, invicem sicut dilexi vos. Ac rursum: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Auditis quid relinquat suis? num equos? num satellitium? num imperium? num opes? nihil horum. Quid igitur? pacem dat, pacem relinquit: pacem cum amicis, pacem cum inimicis. Iam illud mihi consideres velim, quid a coena mystica, iam imminente mortis tempore, supremis illis precibus flagitarit a Patre. Rem opinor haud vulgarem poposcit, qui se sciebat impetraturum quidquid peteret. Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo, ut sint unum, sicut et nos. Vide, quaeso, quam insignem concordiam exigat in suis Christus: [X] non dixit, ut sint unanimes, sed ut sint unum: neque id quocumque modo, sed sicuti nos, inquit, unum sumus, qui perfectissima et ineffabili ratione sumus idem: et illud obiter indicans, hac una via servandos esse mortales, si mutuam inter sese pacem aluerint. Porro quod huius mundi Principes insigni quopiam suos notant, quo possint a caeteris dignosci, praesertim in bello: vide qua tandem nota Christus insignierit suos, non alia, videlicet, quam mutuae caritatis. Hoc, inquiens, argumento cognoscent homines vos esse meos discipulos, non si sic aut sic vestiamini, non si his aut his vestamini cibis, non si tantum ieiunetis, non si tantum Psalmorum exhauseritis, sed si dilexeritis invicem, neque id sane vulgari modo, sed quemadmodum ego dilexi vos. Innumera sunt Philosophorum praecepta, varia sunt Moysi, plurima Regum edicta, unicum est, inquit, praceptum meum, ut ametis invicem. Idem orandi formam suis praescribens, nonne in ipso statim initio mire admonet concordiae Christianae? Pater, inquit, noster. Unius est precatio, una communis omnium est postulatio, una domus, eademque familia sunt omnes, ab uno patre pendent omnes, et qui convenit eos iugibus bellis inter sese conflictari? Quo ore compellas communem patrem, si in fratris tui viscera ferrum stringis? Iam quoniam unum hoc voluit altissime insidere suorum animis, quot symbolis, quot parabolis, quot praeceptis concordiae studium inculcavit? Se pastorem vocat, suos oves. [XI] Et, obsecro, quis umquam vidit oves pugnantes cum ovibus? Aut quid faciunt lupi, si grex ipse semet invicem lacerat? Cum se vitis stirpem vocat, suos vero palmites, quid aliud quam expressit unanimitatem? Portentum videatur piaculis procurandum, si in eadem vite palmes cum palmite bellet: et ostentum non est, si Christianus pugnet cum Christiano? Postremo si quid omnino Christianis sacrosanctum est, certe sacrosanctum esse debet, ac penitus animis illorum insidere, quae Christus extremis illis mandatis tradidit, veluti testamentum condens, ac filiis ea commendans, quae cuperet illis numquam venire in oblivionem. At quid aliud in his docet, mandat, praecipit, orat, nisi mutuum inter ipsos amorem? Quid illa sacrosancti panis, et calicis philotesii communio, nisi novam quamdam et indissolubilem concordiam sanxit? Caeterum quando sciebat non posse constare pacem, ubi de magistratu, de gloria, de opibus, de vindicta certamen est, ideo penitus affectus eiusmodi revellit ex animis suorum, vetat in totum ne malo resistant, iubet ut de male merentibus bene mereantur si possint, bene precentur male precantibus. Et Christiani sibi videntur, qui ob quantumuis levem iniuriolam, magnam orbis partem in bellum pertrahunt? [XI] Praecipit ut qui in suo populo sit Princeps, is ministrum agat, nec alia re praecellat aliis, nisi quod melior sit, et pluribus prosit. Et non pudet quosdam ob pusillam accessiunculam, regni pomoeriis addendam, tantos ciere tumultus? Docet avium et liliorum ritu in diem vivere. Vetat sollicitudinem in posterum diem extendere, vult totos e coelo pendere, divites omnes excludit e regno coelorum: et non verentur quidam ob pecuniolam non exsolutam, fortasse nec debitam, tantum humani sanguinis effundere? Atque his temporibus hae vel iustissimae suscipiendi belli causae videntur. Profecto haud aliud agit Christus, iubens ut unum quiddam a se discant, miti esse animo, minimeque feroci. Cum iubet relinqui donarium ad aram, nec prius offerri, quam cum fratre reditum sit in gratiam, nonne palam docet rebus omnibus anteponendam esse concordiam, nec ullam victimam esse Deo gratam, nisi commendante me? Respuebat Deus Iudaicum munus, fortassis haedum, aut ovem, quod a dissidentibus offerretur: et Christiani sic inter sese belligerantes, sacrosanctam illam victimam audent offerre? Iam cum se gallinae pullos sub alas aggreganti facit adsimilem, quam apto symbolo depinxit concordiam? [XII] Ille congregator est, et qui convertit Christianos esse milvios? Eodem pertinet, quod lapis dictus est angularis, utrumque parietem committens et continens: et qui convenit, ut huius vicarii totum orbem ad arma commoveant, regnaque regnis committant? Summum illum conciliatorem habent Principem, ut iactant, et nullis rationibus ipsi sibi possunt reconciliari. Conciliavit ille Pilatum et Herodem, et suos in concordiam redigere non potest? Petrum adhuc semiIudaeum, qui in praesenti capitis discrimine, Dominum ac Praeceptorem tueri parabat, obiurgat ipse qui defendebatur, gladiumque iubet recondere: et Christianis ob levissimas causas numquam non expromptus districtusque est gladius, idque in Christianos. An ille se gladii praesidio defensum velit, qui moriens deprecatur pro necis auctoribus? Omnes Christianorum litterae, sive Vetus legas Testamentum, sive Novum, nihil aliud quam pacem et unanimitatem crepant, et omnis Christianorum vita nihil aliud quam bella tractat? Quaenam est haec plus quam ferina feritas, quae tot rebus nec vinci potest, nec leniri? Quin potius aut Christianorum titulo gloriari desinant, aut Christi doctrinam exprimant concordia. Quousque vita pugnabit cum nomine? Insignite quantumlibet aedes vestesque crucis imagine, non agnoscet Christus symbolum, nisi quod ipse praescripsit, videlicet, concordiae. Congregati vident euntem in coelum, congregati iubentur operiri spiritum coelestem. Et inter congregatos se semper versaturum promiserat, ne quis speraret usquam in bellis adesse Christum. [XII] Iam igneus ille spiritus, quid aliud est quam caritas? Nihil igne communius, citra dispendium ullum ignis igni accenditur. Vis autem cognoscere spiritum illum concordiae parentem esse? exitum vide. Erat, inquit, cunctis cor unum, et anima una.

Tolle spiritum e corpore, continuo dilabitur omnis illa membrorum compago. Tolle pacem, et perit omnis Christianae vitae societas. Tot hodie sacramentis infundi coelestem spiritum affirmant Theologi. Si verum praedicant, ubi peculiaris spiritus illius effectus, cor unum et anima una? Sin fabulae sunt, cur tantam honoris hisce rebus defertur? Atque haec sane dixerim, quo magis Christianos suorum morum pudeat, non quo sacramentis aliquid detraham. Nam quod populum Christianum Ecclesiam vocari placuit, quid aliud quam unanimitatis admonet? Qui convenit castris et Ecclesiae? Haec aggregationem sonat, illa dissidium: si pars Ecclesiae gloriaris esse, quid tibi cum bellis? si ab Ecclesia semotus es, quid tibi cum Christo? Si eadem omnes habet domus, si communem habetis Principem, si eidem militatis omnes, si sacramentis iisdem estis initiati, [XIII] si iisdem gaudetis donativis, si iisdem alimini stipendiis, si commune petitur praemium, quid ita inter vos tumultuamini? Videmus inter impios istos commilitones, qui mercede ad caedis peragendae ministerium conducti veniunt, tantam esse concordiam, non ob aliud, nisi quod sub iisdem militant signis, et pietatem profitentes tot res non conglutinant? Itane nihil agitur tot Sacramentis? Baptismus communis omnium, per hunc Christo renascimur, et exsecti mundo Christi membris inserimur. Quid autem tam idem esse potest, quam eiusdem corporis membra? Ab hoc igitur, neque servus est quisquam, neque liber, neque Barbarus, neque Graecus, neque vir, neque foemina, sed omnes idem in Christo sunt, qui omnia redigit in concordiam. Scythas ita iungit paululum sanguinis utrimque gustati e calice, ut pro amico nihil cunctentur et mortem oppetere, Ethnicis etiam sancta est amicitia, quam mensa communis conciliavit: et Christianos coelestis ille panis, ac mysticus ille calix non continet in amicitia, quam ipse sanxit Christus, quam illi quotidie renovant, ac repraesentant sacrificiis? Si nihil illic egit Christus, quorsum opus hodie tot cerimoniis? si rem seriam egit, cur sic a vobis negligitur, quasi rem ludicram ac scenicam egerit? Audet quisquam ad sacram illam mensam amicitiae symbolum, [XIII] audet ad pacis convivium accedere, qui bellum destinat in Christianos, et eos parat perdere, pro quibus servandis mortuus est Christus, eorum haurire sanguinem, pro quibus suum sanguinem fudit Christus? O pectora plus quam adamantina, in rebus tam multis consortium est, et in vita tam inexplicabile dissidium? Eadem nascendi lex omnibus, eadem senescendi moriendique necessitas. Eumdem generis Principem habent omnes, eumdem religionis auctorem, eodem omnes redempti sanguine, iisdem omnes initiati sacris, iisdem aluntur Sacramentis, quidquid ex his redit muneris, ab eodem proficiscitur fonte, et ex aequo commune est omnibus. Eadem omnium Ecclesia, denique praemium idem omnium. Quin coelestis illa Hierusalem, ad quam suspirant vere Christiani, a pacis visione nomen habet, cuius interim Ecclesia typum sustinet. Et qui fit, ut haec tantopere discrepet ab exemplari? Adeo nihil promovit tot viis solers natura, nihil ipse Christus profecit tot praeceptis, tot mysteriis, tot symbolis? Vel ipsa mala conciliant et malos, iuxta proverbium: Christianos inter se, nec bona, nec mala ulla conciliant. Quid humana vita fragilius, quid brevius? quot ea morbis, quot casibus obnoxia? [XI] Et tamen cum plus habeat ex sese malorum quam ut ferri possit, tamen maximam malorum partem ipsi sibi accersunt dementes. Tanta caecitas humanos animos occupat, ut nihil horum perspiciant. Sic praecipites aguntur, ut omnia naturae Christique vincula, omnia foedera rumpant, dissecent, diffringant. Pugnant passim atque assidue, tumultuandi nec modus, nec finis. Colliditur gens cum gente, civitas cum civitate, factio cum factione, Princeps cum Principe, et ob duorum homuncionum, qui mox velut ephemera sint interituri, seu stultitiam, seu ambitionem, res humanae sursum deorsum miscentur.

Missas faciam veterum bellorum tragoedias. Repetamus decem ab hinc annis acta, ubi non gentium crudelissime pugnatum est terra marique? Quae regio non Christiano sanguine commaduit? Quod flumen, quod mare, non humano cruore tinctum est? Et, o pudor, pugnant immanius, quam Iudaei, quam Ethnici, quam ferae. Quidquid bellorum Iudaeis gestum est adversus Allophylos, id Christianis gerendum erat adversus vitia, quibus nunc cum vitiis convenit, cum hominibus bellum est. Et tamen Iudaeos divina iussio ducebat ad pugnam. Christianos, si, praetextibus detractis, rem vere aestimes, [XIV] transversos rapit ambitio, agit ira pessimus consultor, pertrahit habendi numquam satiata cupiditas. Atque his fere cum exteris res erat, Christianis cum Turcis foedus est, inter ipsos bellum. Iam Ethnicos Tyrannos fere gloriae sitis ad bellum exstimulabat, atque hi tamen sic Barbaras atque efferas nationes subigebant, ut vinci expediret, et victor de victis bene mereri studeret. Dabant operam, ut quam fieri posset, incruenta esset victoria, quo simul et victori honesta fama praemium esset, et victis solatium victoris benignitas.

At pudet meminisse, quam pudendis, quam frivolis de causis, Christiani Principes orbem ad arma concitent. Hic obsoletum ac putrem aliquem titulum, aut reperit, aut commentus est. Quasi vero ita magni referat, quis regnum administret, modo publicis commodis reste consulatur. Ille causatur omissum, nescio quid, in foedere centum capitum. Hic illi privatim infensus est, ob sponsam interceptam, aut scomma liberius dictum. Et quod est omnium sceleratissimum, sunt qui tyrannica arte, quod populi concordia potestatem suam labefactari sentiant, dissidio stabiliri, subornent qui data opera bellum excitent, quo simul et coniunctos dirimant, et infelicem populum licentius expilent: [X] id procurant scelestissimi quidam, qui populi malis aluntur, et quibus pacis tempore non multum est quod agant in Republica. Quae Tartarea furia venenum hoc in pectus Christianum potuit immittere? Quis hanc Tyrannidem docuit Christicolas, quam nec Dionysius ullus, nec Mezentius ullus, nec Phalaris ullus novit? Belluae verius quam homines, et sola tyrannide nobiles, nec usquam cordati nisi ad nocendum, nec umquam concordes, nisi ad opprimendam Rempublicam. Et haec qui gerunt, pro Christianis habentur, audent humano sanguine undique polluti, ad sacras aedes, ad sacras aras accedere. O pestes, in extremas insulas deportandas! Si Christiani corporis unius membra sunt, cur non gratulatur quisque alienae felicitati? Nunc prope iusta movendi belli causa videtur, regnum finitimum, rebus omnibus paulo florentius. Etenim si verum fateri volumus, quid aliud commovit, et hodie commovet tam multos ad armis lacessendum Franciae regnum, nisi quod est unum omnium florentissimum? Nullum latius patet, nusquam Senatus augustior, nusquam Academia celebrior, nusquam concordea maior, et ob hoc ipsum potestas summa. Nusquam aeque florent leges, nusquam illibatior religio, nec Iudaeorum commercio corrupta, velut apud Italos, nec Turcarum aut Maranorum vicinia infecta, quemadmodum apud Hispanos et Hungaros. Germania, ne quid dicam de Bohemis, in tot Regulos dissecta est, ac regni ne species quidem ulla. Sola Francia ceu flos illibatus Christianae ditionis, et velut arx quaedam tutissima, si qua fors tempestas ingruat, tot modis impetitur, tot artibus incessitur, nec ob aliud, nisi cuius gratia conveniebat gratulari, si qua vena Christianae mentis esset in istis. Atque his tam impiis factis praetexitur titulus pius, sic sternunt viam ad propagandum imperium Christi. O rem monstrosam, parum consultum putant Reipublicae Christianae, nisi pulcerrimam ac felicissimam ditionis Christianae partem subverterint.

Quid quod in his tractandis feras etiam ipsas feritate praecedunt? [XV] Non omnes pugnant belluae, nec ferarum, nisi in diversum genus conflictatio est, quemadmodum et ante diximus, saepius inculcandum, quo magis inhaereat animis. Vipera non mordet viperam, nec lynx lyncem discerpit. Ac rursum illae cum pugnant, suis pugnant armis, illas armavit natura: homines inermes natos, o Deum immortalem! qualibus armis armat ira? Tartareis machinis impetunt Christiani Christianos. Quis enim credat bombardas hominis inventum esse? Nec ille tam densis agminibus in mutuum exitium ruunt. Quis umquam vidit decem leones cum decem tauris congredi? At quoties viginti millia Christianorum cum totidem Christianis ferro decertant? Tanti est laedere, tanti est haurire sanguinem fratrum. Nec illis fere bellum est, nisi cum fames, aut cura sobolis in rabiem agit. At Christianis quae tam levis iniuria est, ut non videatur idonea bellandi occasio? Si faceret ista plebes, utcumque praetexi poterat inscitia. Si iuvenes, excusari poterat aetatis imperitia. Si profani, nonnihil elevaret atrocitatem facti personae qualitas. Nunc ab iis potissimum videmus oriri bellorum semina, quorum consilio moderationeque populi motus componi conveniebat. Contemtum illud et ignobile vulgus condit egregias urbes, conditas civiliter administrat, administrando locupletat. In has irrepunt satrapae, et ceu fuci, quod aliena partum est industria, surripiunt, et quod a plurimis bene congestum est, a paucis male dissipatur, quod recte conditum, crudelissime diruitur. [XVI] Quod si prisca non meminerunt, repetat qui volet, secum hisce duodecim annis gesta bella, causas expendat, comperiet omnia Principum gratia suscepta, magno populi malo gesta, cum ne tantillum quidem ad populum attineret.

Iam quod olim foedum habebatur apud Ethnicos, caniciem galea premere, ut inquit ille, id apud Christianos laudi ducitur. Turpe senex miles Nasoni, et istis magnifica res est bellator septuagenarius. Imo ne Sacerdotes quidem ipsos pudet, quos olim Deus nec in sanguinaria illa et inclementi lege Moysi, voluit ullo sanguine pollui: non pudet Theologos Christianae vitae magistros, non pudet absolutae religionis Professores, non pudet Episcopos, non pudet Cardinales et Christi Vicarios, eius rei auctores ac faces esse, quam Christus tantopere detestatus est. Qui convenit mitrae et galeae? Quid pedo cum gladio? Quid Evangelico codici cum clypeo? Qui convenit pacis omine salutare populum, et orbem ad turbulentissimas pugnas concitare? pacem dare lingua, re bellum immittere? Tun eodem ore quo Christum pacificum praedicas, bellum laudas, eademque tuba Deum canis et Satanam? Tun apud concionem sacram, cuculla tectus, ad caedem incitas simplicem populum, qui ex ore tuo doctrinam exspectabat Evangelicam? Tun Apostolorum occupans locum, pugnantia doces cum Apostolorum praeceptis? An non vereris, ne quod de Christi praeconibus dictum est; [XVI] Quam speciosi pedes nunciantium pacem, nunciantium bona, nunciantium salutem: in diversum vertatur; Quam foeda lingua Sacerdotum, adhortantium ad bellum, incitantium ad mala, provocantium ad perniciem? Apud Romanos adhuc impie pios, qui Pontificium Maximum iniret, ex more confirmabat iureiurando, se manus ab omni sanguine puras servaturum, adeo ut ne laesus quidam ulcisceretur. Atque huius sacramenti fidem constanter praestitit Titus Vespasianus, Imperator Ethnicus, idque laudi datur a Scriptore Ethnico. At, o prorsus sublatam e rebus humanis frontem! apud Christianos Deo dicati Sacerdotes, et qui his quoque sanctius aliquid prae se ferunt Monachi, ad caedes, ad strages inflammant Principum ac plebis animos. Et Evangelii tubam Martis tubam faciunt, obliti dignitatis suae sursum ac deorsum cursitant, nihil non tum faciunt, tum patiuntur, dum bellum excitent: et per hos Principes alioqui fortassis quieturi, ad pugnam inflammantur, quorum auctoritate tumultuantes sedari conveniebat. Immo quod est prodigiosius, belligerantur ipsi, idque earum rerum gratia, quas et apud impios contemsere Philosophi, quarumque contemtus proprius ac peculiaris est viris Apostolicis.

[XVII] Ante paucos annos, cum fatali quodam morbo mundus ad arma raperetur, Evangelici praecones, hoc est, Minores ac Dominicani quidam e suggesto sacro classicum canebant, et ultro ad furiam propensos magis accendebant. Apud Britannos animabant in Gallos, apud Gallos animabant in Britannos. Omnes ad bellum instigabant. Ad pacem nemo provocabat, praeter unum aut alterum, quibus pene capitale fuit me vel nominasse. Cursitabant ultro citroque sacrosancti Praesules, et dignitatis et professionis suae obliti, publicum orbis morbum opera sua exacerbantes, tum hinc Iulium Pontificem Romanum, hinc Reges ad maturandum bellum instigantes, perinde quasi non satis ipsi sua sponte insanirent, et tamen hanc manifestariam insaniam magnificis titulis praeteximus. Huc patrum leges, huc piorum hominum scripta, huc arcanae Scripturae verba impudentissime detorquemus, ne dicam impie. Imo iam eo prope rediit res, ut stultum et impium sit adversus bellum hiscere, et id laudare quod in primis ore Christi laudatum est. Parum consulere populo, parum favere Principi videtur, qui suaserit rem omnium saluberrimam, et ab omnium pestilentissima dehortetur. Iam ipsa castra sequuntur Sacrifici, praesunt in castris Episcopi, et relictis Ecclesiis suis, Bellonae rem agunt. [XVII] Imo gignit iam bellum Sacerdotes, gignit Episcopos, gignit Cardinales, quibus Campi Legatus, honorificus titulus, et Apostolorum successoribus dignus habetur. Quo minus mirum, et Martem spirant, quos Mars genuit. Et quo malum sit insanabilius, tantam impietatem pietatis specie praetexunt. Vexilla crucem habent. Miles impius, et nummis aliquot ad lanienam ac caedem conductus, crucis insigne praefert, et belli symbolum est, quod solum dedocere bellum poterat. Quid tibi cum cruce, scelerate miles? Istis animis, istis factis, dracones, tigrides, ac lupi conveniebant. Istud signum eius est, qui non pugnando, sed moriendo vicit, qui servavit, non perdidit, quodque cum primis admonere te poterat, cum quibus hostibus tibi res sit, si modo Christianus es, et qua ratione vincendum sit. Tu salutis insigne gestas, ad fratris perniciem properans, et cruce perdis eum, qui cruce servatus est? Quid quod ab arcanis illis et adorandis sacris, nain haec quoque pertrahuntur in castra, in quibus inprimis summa Christianorum concordia repraesentatur, curritur in aciem, dirum ferrum in fratris viscera stringitur, et facinoris omnium sceleratissimi, quo non aliud esse potest impiis spiritibus gratius, Christum faciunt spectatorem, si tamen illic dignatur adesse Christus. [XVIII] Denique quod est omnium absurdissimum, in utrisque castris, in utraque acie crucis signum relucet, in utrisque sacra peraguntur. Quid hoc monstri est? pugnat crux cum cruce, Christus adversus Christum belligeratur? Hoc signum Christiani nominis hostes terrere solet. Cur nunc oppugnant, quod adorant? homines non una digni cruce, sed vera. Quaeso, quid in hisce sacris orat miles, Pater noster? Os durum, audes eum appellare Patrem, qui fratris tui iugulum petis? Sanctificetur nomen tuum. Qui magis dehonestari poterat nomen Dei, quam istiusmodi inter vos tumultibus? Adveniat regnum tuum. Sic oras, qui tanto sanguine tyrannidem tuam moliris? Fiat voluntas tua, quemadmodum in coelo, ita et in terra. Pacem vult ille, et tu bellum paras? Panem quotidianum a communi Patre petis, qui fraternas exuris segetes, et tibi quoque mavis perire, quam illi prodesse? Iam quonam ore dices illud? Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, qui ad parricidium festinas? Deprecaris periculum tentationis, qui tuo periculo fratrem in periculum pertrahis? A malo liberari postulas, cuius instinctu summum malum fratri machinaris?

Plato negat appellandum bellum, quod Graeci moveant adversus Graecos. Seditio est, inquit. [XVIII] Et istis sanctum etiam bellum est, quod ob quamlibet causam tali milite, talibus armis cum Christiano gerit Christianus? Ethnicorum leges, culeo insutum in profluentem abiiciunt, qui ferrum fraterno sanguine imbuerit. An minus fratres sunt, quos Christus copulavit, quam quos sanguinis propinquitas? Et tamen hic praemium est parricidio. O miseram bellantium sortem. Qui vincit, parricida est: qui vincitur, perit, nihilo secius parricidio obnoxius, quod parricidium conatus est. Et post haec exsecrantur Turcas velut impios, et a Christo alienos, quasi vero cum haec agunt, ipsi Christiani sint, aut quasi Turcis ullum spectaculum exhiberi possit iucundius, quam si conspiciant illos mutuis telis sese confodientes. Immolant, ut aiunt, Turcae Daemonibus, at cum his nulla victima sit acceptior, quam si Christianus mactet Christianum, quaeso, quid aliud facis quam illi? Tum enim gemina fruuntur hostia spiritus impii, cum pariter et qui mactat, et qui mactatur fit victima. Si quis Turcis favet, si quis amicus est Daemonibus, hostias huiusmodi frequenter offerat. Sed audio iam dudum, quid excusent homines in suum ipsorum malum ingeniosi. Cogi se queruntur, et invitos ad bellum pertrahi. Detrahe personam istam, abiice fucos, tuum ipsius pectus consule, reperies iram, ambitionem, stultitiam huc pertraxisse, non necessitatem. Nisi forte hac fini necessitatem metiris, si non per omnia satis fiat animo. [XIX] Ad populum phaleras, Deus fucis non deluditur. Atque interea solennes aguntur supplicationes, magnis clamoribus petitur pax, vociferantur immani boatu, ut pacem nobis dones, te rogamus, audi nos. Nonne iure optimo Deus istis responderit: Quid me ridetis? Rogatis ut depellam, quod ipsi vobis accersitis volentes? Deprecamini, cuius ipsi vobis estis auctores. Si quaelibet offensa bellum parit, cui tandem non est quod queratur? Inter uxorem et maritum incidunt ad quae sit connivendum, nisi malis dirimi benevolentiam. Quod si quid eiusmodi sit ortum inter Principes, quid opus erat mox ad arma rapi? Sunt leges, sunt hommes eruditi, sunt venerandi Abbates, sunt reverendi Episcopi, quorum salubri consilio tumultus rerum componi poterat. Cur non hos potius arbitros faciunt, quos haud possint tam iniquos nancisci, quin minore malo discessuri sint, quam si armis experiantur? Vix ulla tam iniqua pax, quin bello vel aequissimo sit potior. Prius expende singula, quae bellum vel postulat, vel adducit, et quantum lucri feceris intelliges. Summa est Romani Pontificis auctoritas. Ast cum Gentes, cum Principes impiis bellis tumultuantur, idque annos aliquot, ubi tum Pontificum auctoritas, ubi potestas Christo proxima? [XIX] Hic certe erat expromenda, nisi ipsi similibus tenerentur cupiditatibus. Vocat Pontifex ad bellum, paretur. Vocat idem ad pacem, cur non obtemperatur itidem? Si pacem malunt, cur Iulio bellandi auctori tam alacriter obeditum est, Leoni ad pacem et concordiam provocanti vix quisquam obtemperat? Si vere sacrosancta est Romani Pontificis auctoritas, certe maxime valere par est, quoties ad id provocat, quod unice docuit Christus. Caeterum quos Iulius ad bellum exitiale potuit excitare, cum Leo sanctissimus Pontifex non idem possit, tot modis ad Christianam concordiam provocans, declarant sese, Ecclesiae praetextu, suis servisse cupiditatibus, ne quid dicam acerbius.

Si ex animo taedet bellorum, dabo consilium, quo concordiam tueri possitis. Solida pax haud constat affinitatibus, haud foederibus hominum, ex quibus frequenter exoriri bella videmus. Repurgandi fontes ipsi, unde malum hoc scatet, pravae cupiditates tumultus istos pariunt. Et dum quisque suis inservit adfectibus, interim affligitur Respublica, nec tamen adsequitur hoc ipsum quisque, quod malis rationibus adfectat. Sapiant Principes, et populo sapiant, non sibi, ac vere sapiant, ut maiestatem suam, ut felicitatem, ut opes, ut splendorem his rebus metiantur, quae vere magnos et excellentes faciunt. Sint eo animo erga Rempublicam, quo pater erga familiam. Ita se magnum existimet Rex, si quam optimis imperet: ita felicem, si suos felices reddiderit: [XX] ita sublimem, si quam maxime liberis imperet: ita opulentum, si populum habeat opulentum: ita florentem, si civitates perpetua pace florentes habeat. Atque hunc Principes animum imitentur Proceres ac Magistratus. Omnia Reipublicae commodis metiantur, et hac via rectius suis consuluerint commodis. Rex qui hoc sit animo, num is facile commovebitur, ut pecuniam a suis extorqueat, quam Barbaro militi numeret? Suos ad famam adiget, ut impios aliquot Duces ditet? Num is suorum vitam tot periculis obiiciet? Non, opinor. Hactenus exerceat imperium, ut meminerit se hominem imperare hominibus, liberum liberis, postremo Christianum Christianis. Huic vicissim tantum deferat populus, quatenus ad publicam utilitatem conducit. Non aliud exiget bonus Princeps. Mali vero cupiditates retundet civium consensus. Adsit utrimque privati commodi ratio. Plurimum honoris habeatur iis, qui bellum excluserint, qui concordiam restituerint ingenio consiliove suo. Denique qui hoc modis omnibus moliatur, non ut maximam militum ac machinarum vim comparet, sed ut iis non sit opus. Quod pulcerrimum facinus, tot Imperatorum unus Diocletianus animo concepisse legitur.

Quod si bellum vitari non potest, ita geratur, ut summa malorum in eorum capita recidat, qui belli dedere causas. Nunc Principes tuti belligerantur, [XX] ductores hinc crescunt, maxima malorum pars in agricolas ac plebem effunditur, ad quos nec attinet bellum, nec ipsi belli causam ullam dederunt. Ubi Principis sapientia, si haec non perpendit? ubi Principis animus, si haec levia ducit? Invenienda ratio, qua fiat ne toties mutentur, ac velut obambulent imperia, quod omnis rerum novatio tumultum gignat, tumultus bellum. Id facile fiet, si Regum liberi intra ditionis fines elocentur, aut si quem libeat finitimis adiungere, spes omnibus successionis praecisa esto. Nec fas sit Principi ditionis portionem ullam vendere aut alienare, perinde quasi privata sint praedia, liberae civitates. Nam liberae sunt quibus Rex imperat, serviunt quos Tyrannus premit. Nunc huiusmodi matrimoniorum vicibus fit, ut apud Hibernos natus, repente imperet Indis, aut qui modo Syris imperabat, subito Rex sit Italiae. Fitque ut neutra regio Principem habeat, dum priorem relinquit, et a posteriore non agnoscitur, nimirum ignotus, alioque mundo natus. Atque interim dum illud parit, dum evincit, dum stabilit, alterum exhaurit proteritque, nonnumquam amittit utrumque, dum utrumque complecti studet, vix alteri administrando idoneus. Semel inter Principes conveniat, quid quisque debeat administrare, ac ditionis fines semel datos, nulla proferat aut contrahat affinitas, nulla convellant foedera. [XXI] Ita suam quisque portionem enitetur quam potest ornatissimam reddere: dum in unam omne studium intendet, hanc conabitur rebus optimis locupletatam suis liberis relinquere. Atque hoc sane pacto futurum est, ut ubique floreant omnia. Caeterum inter sese, non affinitatibus, aut factitiis sodalitatibus, sed sincera puraque amicitia copulentur, maximeque simili communique studio bene merendi de rebus humanis. Principi vero succedat, vel qui genere proximus, vel qui populi suffragiis maxime iudicabitur idoneus. Caeteris sat sit, inter honestos haberi Proceres.

Regium est nescire privatos adfectus, et omnia publicis commodis aestimare. Adhaec longinquas peregrinationes vitet Princeps, imo pomoeria regni numquam transire velit, memineritque dicti longo seculorum consensu probati, Frons occipitio prior est. Locupletatum se existimet, non si quid aliis ademerit, sed si sua reddiderit meliora. Cum de bello agitur, ne adhibeat in consilium iuvenes, quibus ideo bellum placet, quod experti non sunt quantum habeat malorum: neve eos, quibus expedit turbari publicam tranquillitatem, [XXI] quique populi calamitatibus aluntur, ac saginantur: senes cordatos et integros accersat, et quorum pietas patriae spectata sit. Nec temere ad unius aut alterius libidinem bellum moveat, quod semel coeptum, haud facile finitur. Res omnium periculosissima, non nisi totius populi consensu suscipiatur. Belli causae statim praecidendae sunt. Ad quaedam connivendum, comitas comitatem invitabit. Nonnumquam emenda pax. Ea si ratione subduxeris, quid bellum fuerit exhausturum, et quot cives ab exitio serves, parvo empta videbitur, etiamsi magno emeris, quando praeter civium tuorum sanguinem, plus erat bello impendendum. Ineas rationem, quantum malorum vitaris, quantum bonorum tuearis, et impendii non poenitebit.

Fungantur interim suo officio Praesules, Sacerdotes vere sint Sacerdotes, Monachi professionis suae meminerint, Theologi quod Christo dignum est, doceant. Conspirent omnes adversus bellum, in hoc latrent omnes. Pacem publice privatimque praedicent, efferant, inculcent. Tum si minus possint efficere, ne ferro decernatur, certe ne probent, ne intersint, ne rei vel tam sceleratae, vel certe tam suspectae, ipsis auctoribus, honos habeatur. Satis sit in bello caesis, in profano sepulcrum dari. Si qui boni sunt in hoc genere, qui certe paucissimi sunt, non ob haec fraudabuntur suo praemio. [XXII] Caeterum impii, quae maxima turba est, minus sibi placebunt, honore detracto. De his bellis loquor, quae vulgo Christiani cum Christianis, levibus aut iniustis de causis committunt. Nec enim idem sentio de his, qui simplici pioque studio vim incursantium Barbarorum depellunt, et suo periculo publicam tranquillitatem tuentur. Nunc trophaea sanguine tincta eorum pro quorum salute Christus suum fudit sanguinem, reponuntur in templis, inter Apostolorum ac Martyrum statuas, quasi posthac pium sit futurum, non fieri Martyres, sed facere. Abunde magnum erat, haec in foro, aut armario quopiam reposita servari: in sacras aedes, quas purissimas esse decet, nihil recipi convenit, quod sanguine sit inquinatum. Sed antiquitas in templis reponebat victoriae monumenta. Verum, sed in quibus sacrificabatur Daemonibus, non Deo.

Sacerdotes Deo sacri nusquam adsint, nisi ad dirimenda bella. In haec si consentiant, si eadem ubique inculcent, plurimum habitura momenti est concors auctoritas. Quod si hic fatalis est humani ingenii morbus, ut prorsus absque bellis durare nequeat, quin potius malum hoc in Turcas effunditur? Tametsi praestabat et hos doctrina, bene factis, vitaeque innocentia, ad Christi religionem allicere, quam armis adoriri. Attamen si bellum, ut diximus, omnino vitari non potest, illud certe levius sit malum, quam sic impie Christianos inter se committi, collidique. Si mutua caritas illos non adglutinat, certe coniunget utcumque communis hostis, et qualiscumque syncretismus erit, [XXII] ut absit vera concordia.

Postremo magna pars pacis est, ex animo velle pacem. Quibus enim pax vere cordi est, hi omnes pacis occasiones arripiunt: quae obstant, aut negligunt, aut amoliuntur, permulta ferunt, dum tantum bonum sit incolume. Nunc ipsi bellorum seminaria quaerunt: quod ad concordiam facit, elevant, aut dissimulant etiam: quod ad bellum tendit, ultro exaggerant, exulcerantque. Pudet referre, ex cuiusmodi nugis, quantas excitent tragoedias, et ex quam minuta scintillula, quae rerum tempestates exoriantur. Tunc illud iniuriarum agmen venit in mentem, et suum quisque malum sibi exaggerat. At benefactorum interim profunda oblivio, ut iures adfectari bellum. Et saepe Principum privatum quiddam est, quod orbem ad arma compellit. At plus quam publicum esse debet, ob quod bellum suscipiatur. Quin ubi nihil subest causae, ipsi dissidiorum causas sibi fingunt, regionum vocabulis ad odiorum alimoniam abutentes: et hunc stultae plebis errorem alunt Magnates, et in suum abutuntur compendium, alunt Sacerdotes quidam. Anglus hostis est Gallo, nec ob aliud, nisi quod Gallus est. Scoto Britannus infensus est, nec aliam ob rem, nisi quod Scotus est. Germanus cum Franco dissidet, Hispanus cum utroque. [XXIII] O pravitatem, disiungit inane loci vocabulum, cur non potius tot res conciliant? Male vis Britannus Gallo. Cur non potius bene vis homo homini? Christianus Christiano? Cur res frivola plus apud istos potest, quam tot naturae nexus? tot Christi vincula? Locus corpora dirimit, non animos. Separabat olim Rhenus Gallum a Germano, at Rhenus non separat Christianum a Christiano. Pyrenaei montes Hispanos a Gallis seiungunt, at iidem non dirimunt Ecclesiae communionem. Mare dirimit Anglos a Gallis, at non dirimit religionis societatem. Paulus Apostolus indignatur audire inter Christianos has voces: Ego sum Apollo, ego sum Cephae, ego sum Pauli, nec impia cognomina sinit secare Christum omnia conciliantem: et nos commune patriae vocabulum gravem causam iudicamus, cur gens in gentis internecionem tendat? Ne id quidem satis nonnullorum animis bellorum avidis, prave dataque opera dissidiorum ansas quaerunt, ipsam dividunt Galliam, et ea vocabulis distrahunt, quae nec maria, nec montes, nec vera regionum nomina distrahunt. E Gallis Germanos faciunt, ne vel nominis consortio coalescat amicitia. Si in actionibus odiosis, velut divortii, nec litem facile recipit iudex, nec quamlibet admittit probationem, cur isti in re omnium odiosissima quamlibet frivolam causam admittunt? Quin potius id quod res est cogitant, [XXIII] mundum hunc communem esse patriam omnium, si patriae titulus conciliat: ab iisdem maioribus ortos omnes, si facit amicos sanguinis affinitas: Ecclesiam unam esse familiam, ex aequo communem omnibus, si domuss eadem copulat necessitudines, in hanc partem ingeniosos esse par est. Toleras quaedam in socero, non ob aliud nisi quod socer est: et nihil toleras in eo, qui religionis consortio frater est? Multa condonas generis propinquitati, et nihil condonas affinitati religionis? Certe nullum vinculum arctius alligat, quam Christi sodalitas. Cur id solum ob oculos obversatur, quod animum exulcerat? Si paci faves, sic cogita potius, in hoc laesit, sed saepe alias profuit, aut alieno impulsu laesit. Postremo, quemadmodum apud Homerum dissidii causas, quod inter Agamemnonem et Achillem intercesserat, in Aten Deam reiiciunt, qui vocant ad concordiam: ita quae excusari non possunt, aliquando fatis imputentur, aut malo cuipiam, si libet, Genio, et in haec odium ab ipsis hominibus transferatur. Cur magis ad perniciem suam sapiunt, quam ad tuendam felicitatem? Cur ad malum, quam ad bonum sunt oculatiores? Qui paulo cordatiores sunt, expendunt, considerant, circumspiciunt, priusquam privatum quoque negotium aggrediantur. Et clausis oculis praecipites in bellum ipsi sese coniiciunt, praesertim cum semel admissum, [XXI] excludi non possit, quin e pusillo fit maximum, ex uno plura, ex incruento cruentum, maxime cum haec procella non unum aut alterum adfligat, sed universos pariter involvat. Quod si vulgus haec parum expendit, certe Principis et Optimatum partes sunt, haec secum reputare. Sacerdotum est ista rationibus omnibus infulcire, volentibus ac nolentibus ingerere. Haerebunt tandem si nusquam non audiantur.

Ad bellum gestis? primum inspice, cuiusmodi res sit pax, cuiusmodi bellum, quid illa bonorum, quid hoc malorum secum vehat, atque ita rationem ineas, num expediat pacem bello permutare. Si res quaedam admirabilis est, regnum undique rebus optimis florens, bene conditis urbibus, bene cultis agris, optimis legibus, honestissimis disciplinis, sanctissimis moribus: cogita tecum, haec felicitas mihi perturbanda est, si bello. Contra, si quando conspexisti ruinas urbium, dirutos vicos, exusta fana, desolatos agros, et id spectaculum miserandum, ut est, visum est, cogita hunc esse belli fructum. Si grave iudicas sceleratam conductitiorum militum colluviem in tuam regionem inducere, hos civium tuorum malo alere, his inservire, [XXIV] his blandiri, immo horum arbitrio te ipsum ac tuam incolumitatem committere: fac cogites hanc esse belli conditionem. Si abominaris latrocinia, haec docet bellum: si exsecraris parricidium, hoc in bello discitur. Nam qui vereatur unum occidere commotus, qui levi auctoramento conductus tot homines iugulat? Si praesentissima Reipublicae pestis est, legum neglectus, silent leges inter arma. Si foedum existimas stuprum, incestum, et his turpiora, horum omnium bellum magister est. Si fons omnium malorum est impietas, et religionis neglectus, haec belli procellis prorsus obruitur. Si iudicas pessimum esse Reipublicae statum, cum plurimum possunt qui pessimi sunt, in bello regnant sceleratissimi: et quos in pace suffigas in crucem, horum in bellis primaria est opera. Quis enim melius per devia ducet copias, quam latro exercitatus? Quis fortius diripiet aedes, aut spoliabit templa, quam parietum perfossor, aut sacrilegus? Quis animosius feriet hostem, et hauriet ferro vitalia, quam gladiator, aut parricida? Quis aeque idoneus ad iniiciendum ignem urbibus aut machinis, quam incendiarius? Quis aeque contemnet fluctus, marisque discrimina, ac pirata diutinis praedationibus exercitus? [XX] Vis palam cernere, quam res sit impia bellum, animadverte per quos geritur. Si pio Principi nihil antiquius esse debet, quam suorum incolumitas, huic bellum in primis invisum sit, oportet. Si Principis felicitas est imperare felici, pacem potissimum amplecti debet. Si praecipue optandum bono Principi, ut imperet quam optimis, bellum detestetur oportet, unde scatet omnis impietatis sentina. Si suas opes esse putat quidquid cives possident, bellum omnibus rationibus vitet, quod ut felicissime cadat, certe facultates omnium atterit, et quod honestis artibus partum est, in immanes quosdam carnifices erogandum. Iam illud etiam atque etiam perpendant, suam cuique blandiri causam, et suam cuique spem arridere, cum illa saepenumero pessima sit, quae commoto videatur aequissima, et haec non raro fallit. Sed finge causam iustissimam, finge exitum belli prosperrimum, rationem fac ineas omnium incommodorum quibus gestum est bellum, et commoditatum quas peperit victoria, et vide num tanti fuerit vincere. Vix umquam victoria contingit incruenta. Iam habes tuos humano sanguine pollutos. Ad haec supputa morum, publicaeque disciplinae iacturam, nullo compendio sarciendam. Exhauris tuum fiscum, expilas populum, oneras bonos, ad facinus excitas improbos, neque vero confecto bello, [XXV] protinus et belli reliquiae sopitae sunt. Obsolescunt artes, includuntur negociatorum commercia. Ut hostem includas, prius temet ipsum a tot rationibus cogeris excludere. Ante bellum omnes finitimae regiones tuae erant, pax enim rerum commerciis facit omnia communia. Vide quantam rem egeris, nunc vix tua est, quae maxime tua est ditio. Ut oppidulum excindas, quot machinis, quot tentoriis opus est? Imitatitiam urbem facias oportet, ut veram evertas, at minoris aliud verum oppidum exstrui poterat. Ne liceat hosti prodire ex oppido, tu exsul a patria sub dio dormis. Minoris constaturum erat, aedificare nova moenia, quam aedificata machinis demoliri. Ut ne computem hic, quod pecuniarum effluit inter exigentium, recipientium, ac Ducum digitos, quae sane pars est non minima. Quod si horum singula ad verum calculum revoces, ni compereris decima impendiorum parte pacem redimi potuisse, patiar aequo animo me profligari undique. Sed parum excelsi animi tibi videare, si quid remittas iniuriarum: imo nullum est certius argumentum humilis animi, minimeque Regii, quam ulcisci. Maiestati tuae nonnihil decedere putas, si cum finitimo Principe agens, [XXVI] et fortasse cognato, aut affini, fortassis alias bene de te merito, de tuo iure decedas aliquantulum. At quanto humilius deiicis maiestatem tuam, dum Barbaris cohortibus, et infimae sceleratorum feci, numquam explendae, auro subinde litare cogeris, dum ad Cares vilissimos simul ac nocentissimos blandus ac supplex mittis legatos, dum tuum ipsius caput, dum tuorum fortunas illorum credis fidei, quibus nihil est neque pensi, neque sancti? Quod si quid iniquitatis videbitur habere pax, cave sic cogites, hoc perdo, sed tanti pacem emo.

At dixerit argutior aliquis, Facile donarim, si res ad me privatim pertineat. Princeps sum, negotium publicum, velim nolim, ago. Non facile bellum suscipiet, qui nihil nisi publicum spectat. Atqui contra videmus omnes fere belli causas ex his rebus nasci, quae nihil ad populum pertineant. Vis hanc aut illam ditionis partem vindicare, quid istud ad populi negotium? Vis ulcisci qui filiae renunciavit, quid hoc ad Rempublicam? Haec expendere, haec perspicere, vere sapientis, vereque magni est Principis. Quis umquam aut latius imperavit, aut splendidius Octavio Augusto? At is cupiebat etiam deponere imperium, si quem vidisset Reipublicae magis salutarem Principem. [XXVI] Merito laudata est ab egregiis auctoribus vox illa cuiusdam Imperatoris, Pereant, inquit, filii mei, si quis alius melius sit Reipublicae consulturus. Hos animos Reipublicae praestiterunt homines impii, quod ad Christi religionem attinet: et Christiani Principes usque adeo vilem ducunt populum Christianum, ut gravissimo orbis incendio privatas suas cupiditates vel ulcisci velint, vel explere?

Iam audio quosdam ita tergiversantes, ut negent se tutos esse posse, nisi vim improborum acriter propellant. Cur igitur inter innumeros Imperatores Romanos, soli Antonini, Pius et Philosophus, petiti non sunt? Nisi quod nemo tutius regnat, quam qui paratus est et deponere utpote quod Reipublicae gerat, non sibi. Quod si nihil vos movet, neque naturae sensus, neque pietatis respectus, neque tanta calamitas, certe Christiani nominis probrum animos vestros in concordiam redigat. Quota mundi portio tenetur a Christianis? Atque haec tamen est illa civitas in edito monte sita, spectaculum facta Deo et hominibus. At quid sentire putandum est, quid loqui, quae probra in Christum evomere Christiani nominis hostes, ubi vident Christianos sic inter sese concertare, levioribus de causis quam Ethnici, crudelius quam impii, machinis tetrioribus quam ipsi? Quorum inventum est bombarda? Nonne Christianorum? Et quo res sit indignior, his induuntur Apostolorum nomina, [XXVII] insculpuntur Divorum imagines. O crudelis irrisio. Paulus ille pacis hortator perpetuus, Tartaream machinam torquet in Christianum? Si cupimus Turcas ad Christi religionem adducere, prius ipsi simus Christiani. Numquam hoc illi credent, si quod est, perspiciant nusquam magis saevire, quam apud Christianos, id quod Christus unum omnium maxime detestatus est. Et quod Homerus Ethnicus demiratur in Ethnicis, quum suavium etiam rerum, ut somni, cibi, potus, choreae, musices satietas sit, belli infelicis nullam esse satietatem: id apud eos verissimum est, quibus ipsum etiam belli vocabulum abominandum esse oportuit. Roma furiosa quondam illa bellatrix, tamen Iani sui templum aliquoties vidit clausum. Et qui convenit apud vos nullas esse bellandi ferias? Quonam ore praedicabitis eis Christum, pacis auctorem, ipsi perpetuis dissidiis inter vos tumultuantes? Iam quos putatis animos addit Turcis vestra discordia? Nihil enim facilius quam vincere dissidentes. Vultis illis esse formidabiles? Concordes estote. Cur ultro vobis et praesentis vitae iucunditatem invidetis, et a futura felicitate vultis excidere? [XXVII] Multis malis per se obnoxia est vita mortalium, magnam molestiae partem adimet concordia, dum mutuis officiis alius alium aut consolatur, aut iuvat. Si quid boni obtinget, id tum suavius tum communius reddet concordia, dum amicus impertit amico, et benevolus benevolo gratulatur. Quam frivola sunt, quamque mox peritura pro quibus inter vos tumultus est. Mors omnibus imminet, non minus Regibus quam plebeiis. Quos tumultus ciet animalculum, mox fumi in morem evaniturum? In foribus adest aeternitas. Quorsum attinet, pro rebus istis umbraticis perinde moliri, quasi vita haec esset immortalis? O miseros, qui felicem illam piorum vitam non credunt, aut non sperant: impudentes qui sibi pollicentur e bellis ad eam iter esse, cum illa nihil sit aliud quam ineffabilis quaedam felicium animorum communio, cura iam ad plenum continget, quod Christus tam enixe rogaverat Patrem coelestem, ut sic inter se iungerentur illi, quemadmodum ipse Patri iunctus est. Ad hanc summam concordiam qui possitis esse idonei, nisi eam interim pro virili meditemini? Ut non subito ex spurco helluone fit Angelus, ita non subito ex bellatore sanguinario, martyrum et virginum socius. Eia satis iam superque fusum est Christiani, si parum est humani sanguinis, satis in mutua debacchatum exitia, satis hactenus Furiis Orcoque litatum, satis diu quae Turcarum pascat oculos, acta est fabula. Saltem aliquando post nimium diu toleratas bellorum miserias resipiscite. [XXVIII] Quidquid hactenus insanitum est, fatis imputetur: placeat Christianis, quae quondam profanis placuit, superiorum malorum oblivio.

Posthac communibus consiliis in pacis studium incumbite, et sic incumbite, ut non stupeis, sed solidis atque adamantinis vinculis coeat, numquam dirumpenda.

Vos appello, Principes, de quorum nutu potissimum pendent res mortalium, qui Christi Principis imaginem inter mortales geritis, agnoscite Regis vestri vocem ad pacem vocantis, existimate totum orbem diutinis fessum malis, hoc a vobis flagitare. Si quid cui dolet etiamnum, aequum est hoc publicae omnium felicitati donare. Maius est negotium, quam ut levibus causis debeat retardari. Appello vos, Sacerdotes, Deo sacri, hoc studiis omnibus exprimite, quod Deo gratissimum esse scitis: hoc depellite, quod illi maxime invisum. Appello vos, Theologi, pacis Evangelium praedicate, hanc semper popularibus auribus occinite. Appello vos, Episcopi, aliique dignitate Ecclesiastica praeminentes, ad pacem aeternis vinculis adstringendam vestra valeat auctoritas. Appello vos, Primates et Magistratus, ut sapientiae Regum, ut pietati Pontificum vestra voluntas sit adiutrix. Vos appello promiscue, quicumque Christiano nomine censemini, consentientibus animis in hoc conspirate. Hic ostendite quantum valeat adversus potentum tyrannidem multitudinis concordia. Huc pariter omnes omnia sua consilia conferant. Iungat aeterna concordia, quos tam multis rebus coniunxit natura, pluribus Christus. [XXVIII] Communibus studiis agant omnes, quod ad omnium ex aequo felicitatem pertinet.

Huc invitant omnia, primum ipse naturae sensus, atque ipsa, ut ita dicam, humanitas. Deinde totius humanae felicitatis Princeps et Auctor Christus. Ad haec tam multa pacis commoda, tot belli calamitates. Vocant huc ipsi Principum animi, iam velut adflante Deo, ad concordiam propensi. En pacificus ille placidusque Leo, signum omnibus extulit, ad pacem invitans, vereque Christi vicarium agens. Si vere oves estis, sequimini pastorem. Si filii, audite patrem. Vocat ille non titulo tantum Christianissimus Galliarum Rex Franciscus, qui pacem nec emere gravatur, nec usquam suae maiestatis habet rationem, modo publicae paci consulat: hoc denique vere splendidum ac Regium esse docens, de genere humano quam optime mereri. Vocat huc clarissimus Princeps Carolus, incorruptae indolis adolescens. Nec abhorret Caesar Maximilianus, nec detrectat inclytus Angliae Rex Henricus. Tantorum Principum exemplum, caeteros libenter imitari par est. Maxima plebis pars bellum detestatur, pacem orat. Pauculi quidam modo, quorum impia felicitas a publica pendet infelicitate, bellum optant. Quorum improbitas, ut plus valeat, quam bonorum omnium voluntas, aequum sit nec ne, vos ipsi expendite. Videtis hactenus, nihil actum foederibus, nihil promotum affinitatibus, nihil vi, nihil ulciscendo. Nunc contra periculum facite, quid possit placabilitas, quid beneficentia. Bellum e bello seritur, ultio trahit ultionem. Nunc gratia gratiam pariat, et beneficium beneficio invitetur, isque regalior videatur, qui plus de suo iure concesserit. Non successit quod humanis studiis gestum est: at fortunabit ipse Christus pia consilia, quae se auctore et auspice viderit suscipi. Aderit dexter, adspirabit, favebitque faventibus ei rei, cui favit ipse plurimum, privatos adfectus publica vincat utilitas. [XXIX] Quamquam dum huic consulitur, et sua cuique fortuna melior reddetur: Principibus regnum erit augustius, si piis ac felicibus imperent, ut legibus regnent magis quam armis: Proceribus maior veriorque dignitas, Sacerdotibus otium tranquillius: populo quies uberior, et ubertas quietior: nomen Christianum formidabilius crucis hostibus. Denique singuli singulis, et omnes omnibus cari simul et iucundi eritis, super omnia Christo grati, cui placuisse summa felicitas est. Dixi.

Erasmus Neo-Latin The Latin Library The Classics Page