LIBER PONTIFICALIS
EPITOME FELICIANA
BEATISSIMO PAPE DAMASO HIERONIMVS. Gloriam sanctitatis tuae nostra humilitas deprecatur ut secundum apostolicae sedis quam cognouimus gubernare per tuam sanctitatem hoc urbi praecamus, ut actus gestorum a beati Petri apostoli principatum usque ad uestra tempora, que gesta sunt in sedem tuam, nobis per ordinem pacis enarrare digneris ; quatenus nostra humilitas sentire cognoscat, qui meruit de episcoporum supra dictae sanctae sedis martyrio coronari uel qui contra canones apostolorum excessisse cognoscitur. Ora pro nobis, beatissime papa. Data V kl. Mai. Accepta Romae.
DAMASVS EPISCOPVS HIERONIMO PRESBITERO.
Gaudet ecclesia tuo fonte iam saciata et amplius sitit curiositas temporum sacerdotalis, quod dignum est cognoscatur, quod indignum respuatur. Tamen quod gestum potuimus repperire in nostrae sedis studium, ad tuam caritatem gaudentes direximus. Ora pro nobis ad sanctam resurrectionem, frater compresbiter. Vale in Christo. Data X kl. Iun. Accepta VI kl. Octobr.
I Beatus Petrus
II Linus
III Cletus
IIII Clemens
V Aneclitus
VI Euaristus
VII Alexander
VIII Xistus
VIIII Telespor
X Iginus
XI Anicitus
XII Pius
XIII Soter
XIIII Eleuter
XV Victor
XVI Zepherinus
XVII Calistus
XVIIII Anteros
XX Pontianus
XXI Fabianus
XXII Cornilius
XXIII Lucius
XXIIII Stephanus
XXV Xystus
XXVI Dionisius
XXVII Felix
XXVIII Euticianus
XXVIIII Gaius
XXX Marcellinus
XXXI Marcellus
XXXII Eusebius
XXXIII Melciades
XXXIIII Siluester
XXXV Marcus
XXXVI Iulius
XXXVII Liberius
XXXVIII Felix
XXXVIIII Damasus
XL Siricius
XLI Anastasius
XLII Innocencius
XLIII Zosimus
XLIIII Bonefacius
XLV Celestinus
XLVI Xystus
XLVII Leo
XLVIII Hilarius
XLVIIII Simplicius
L Felix
LI Gelasius
LII Anastasius
LIII Simmachus
LIIII Hormisda
LV Iohannis
LVI Felix
LVII Bonefacius
LVIII Iohannis
LVIIII Agapius
LX Siluerus
LXI Vigilius
LXII Pelagius
LXIII Iohannis
LXIIII Benedictus
LXV Pelagius
I. BEATVS PETRVS, Antiochenus, filius Iohannis, prouinciae Gallileae, uico Bethsaida, frater Andreae et princeps apostolorum, primum sedit cathedra episcopatus in Antiochia annis X. Hic Petrus ingressus in urbe Roma Nerone Caesare ibique sedit cathedra episcopatus ann. XXV mens. II dies III. Fuit temporibus Tiberii Cesaris et Gaii et Tiberii Claudi et Neronis. Hic scripsit duas epistulas que canonicae nominantur, et euangelium Marci, quia Marcus auditor eius fuit et filius de baptismo ; post omnem quattuor euangeliorum fontem ad interrogationem Petri firmati sunt, dum alius Grece, alius Ebraicae, alius Latinae consonent. Hic martyrio cum Paulo coronatur. Hic fecit ordinationes tres, presb. X, episcopos III, diac. VII per mens. Decemb. Qui et sepultus est uia Aurelia, in templo Apollonis, iuxta locum ubi crucifixus est, iuxta palatium Neronianum in Vaticanum, in territurium triumphale, uia Aurelia, III kl. Iul.
II. LINVS, natione Italus, regionis, patre Erculano, sedit ann. XI mens. III dies XII. Fuit autem temporibus Neronis, a consulato Saturnini et Scipionis usque ad Capitone et Rufino consulibus. Martyrio coronatur. Hic ex precepto beati Petri constituit ut mulier in ecclesia uelato capite introiret. Qui et sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticanum VIII kl. Octob.
III. CLETVS, natione Romanus, de regione Vico patrici, patre Emeliano, sedit ann. XII mens. I dies XI. Fuit autem temporibus Vespasiani et Titi a Domiciani consulato Vespasiano VII et Domiciano V usque ad Domiciano VIIII et Rufo consulibus. Martyrio coronatur. Hic ex precepto beati Petri XXV presbiteros ordinauit in urbe Roma mense Decemb. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticanum VI kl. Maias.
IIII. CLEMENS, natione Romanus, de regione Celio monte, ex patre Faustino, sedit ann. VIIII mens. II dies X. Fuit autem temporibus Galbe et Vespasiani, a consulatu Tragali et Italici usque ad Vespasiano VIIII et Tito. Martyrio coronatur. Hic fecit VII regiones et diuidit notariis fidelibus ecclesiae, qui gesta martyrum sollicite et curiose unusquisque per regionem suam diligenter perquireret ; et fecit duas epistolas. Hic fecit ordinationes III, presb. X, diac. II, episcopos per diuersa loca V per mens. Decemb. Obiit martyr III Traiani. Qui sepultus est in Grecias VIIII kl. Decemb. Et cessauit episcopatus dies XXI.
V. ANECLITVS, natione Grecus, de Athenis, ex patre Antioco, sedit ann. XII mens. X dies III. Fuit autem temporibus Domiciani, a consulato Domiciani X et Sabino usque ad Domiciano XVII et Clemente consulibus. Hic memoriam beati Petri construxit et conposuit, dum presbiter factus fuisset a beato Petro, ubi episcopi reconderentur ; ubi tamen et ipse sepultus est in pace III idus Iulias. Hic fecit ordinationes II, presb. V, diac. III, episcopos per diuersa loca VII per mens. Decemb. Et cessauit episcopatus dies XV.
VI. EVARISTVS, natione Grecus, Antiochenus, ex patre Iuda de ciuitate Bethleem, sedit ann. VIIII mens. X dies II. Fuit autem temporibus Domiciani et Nerue Traiani, a consulato Valentis et Veteris usque ad Gallo et Bradua consulibus. Martyrio coronatur. Hic titulos in urbe Roma diuidit presbiteris et septem diaconus ordinauit, qui custodirent episcopum praedicantem propter stilum ueritatis. Hic fecit ordinationes IIII, presb. XVII, diac. VIIII, episcopos per diuersa loca XV. Qui et sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticanum V kl. Nouemb. Et cessauit episcopatus dies XVIIII.
VII. ALEXANDER, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Caput tauri, sedit ann. X mens. VII dies II. Fuit autem temporibus Traiani usque Heliano et Vetere. Hic passionem domini miscuit in predicatione sacerdotum. Martyrio coronatur et cum eo Euentius presbiter et Theodolus diaconus. Hic constituit aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Hic fecit ordinationes III, presb. VI, diac. II, episcopos per diuersa loca V per mens. Decemb. Qui et sepultus est uia Momentana, ubi decollatus est, ab urbe Roma miliario VII, V nonas Maias. Et cessauit episcopatus dies XXXVII.
VIII. XISTVS, natione Romanus, ex patre Pastore, de regione Via lata, sedit ann. X mens. II die I. Fuit autem temporibus Adriani usque ad Vero et Anculo. Martyrio coronatur. Hic constituit ut ministeria sacrata non tangerentur nisi a ministris. Hic constituit ut quicumque episcopus euocatus fuerit ad sedem Romanam apostolicam et rediens ad parrochiam suam non susciperetur nisi conformata salutationis plebe ad sedem apostolicam. Hic constituit ut intra actione sacerdos incipiens populum hymnum decantarent : sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus Sabaoth et cetera. Hic fecit ordinationes III, presb. XI, diac. III, episcopos per diuersa loca IIII. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticanum VI non. Apr. Et cessauit episcopatus mens. II.
VIIII. THELESPOR, natione Grecus, ex anachorita, sedit ann. XI mens. III dies XXI. Fuit autem temporibus Antonini et Marci. Hic constituit ut septem ebdomadas ieiunium celebraretur paschae. Martyrio coronatur. Hic fecit ut natalem domini nostri Iesu Christi noctu missae celebrarentur et in ingressu sacrificii hymnus diceretur angelicus : gloria in excelsis deo et cetera ; tantum noctu natale domini. Hic fecit ordinationes IIII, presb. XII, diac. VIII, episcopos per diuersa loca XIII per mens. Decemb. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticanum IIII non. Ian. Et cessauit episcopatus dies VII.
X. YGINVS, natione Grecus, ex philosopho, de Athenis, sedit ann. IIII mens. III dies III. Fuit autem temporibus Seueri et Marci, a consolatu Magni et Camerini usque ad Orfito et Camirino. Hic clerum conposuit et distribuit grados. Et fecit ordinationes III per mens. Decemb., presb. XV, diac. V, episcopos per diuersa loca VI. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticanum III kl. Ian. Et cessauit episcopatus dies III.
XI. ANICITVS, natione Syrus, ex patre Iohanne, de uico Amisa, sedit ann. XI mens. IIII dies III. Fuit autem temporibus Seueri et Marci, a consolatu Gallicani et Veteris usque ad Presente et Rufino. Hic constituit ut clericus comam non nutriret. Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presb. VIIII, diac. IIII, episcopos per diuersa loca VIIII. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri in Vaticano XII kl. Mai. Et cessauit episcopatus dies VII.
XII. PIVS, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de ciuitate Aquileia, sedit ann. XVIIII mens. IIII dies III. Fuit autem temporibus Antonini Pii, a consolatu Clari et Seueri. Sub huius episcopatum frater ipsius Hermis librum scripsit, in quo mandatum continet, quod precepit angelus domini, cum uenit ad eum in habitu pastoris et precepit ei ut sanctum paschae die dominica celebraretur. Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presb. XVIIII, diac. XXI, episcopos per diuersa loca XII. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri V id. Iul. Cessauit episcopatus dies XIIII.
XIII. SOTER, natione Campanus, ex patre Concordio, de ciuitate Fundis, sedit ann. VIIII mens. VI dies XXI. Fuit temporibus Seueri, a consolatu Rustici et Aquilini usque ad Cetego et Claro. Hic constituit ut nullus monachus palla sacrata contingerit nec incenso ponere intra sancta ecclesia. Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presb. XVII, diac. VIIII, episcopos per diuersa loca XI. Qui sepultus est iuxta corpus beati Petri X kl. Mai. Cessauit episcopatus dies XI.
XIIII. ELEVTER, natione Grecus, ex patre Abundo, de oppido Nicopoli, sedit ann. XV mens. III dies II. Fuit temporibus Antonini et Commodi usque ad Paterno et Bradua. Hic accepit epistula a Lucio Brittanio rege ut christianus efficeretur per eius mandatum. Et hoc contenuit, ut nullus repudiaretur a christianis maxime fidelibus que deus creauit, qui tamen rationales sunt. Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presb. XII, diac. VIII, episcopos per diuersa loca XV. Qui sepultus est iuxta corpus beati Petri VIII kl. Iun. Cessauit episcopatus dies XVI.
XV. VICTOR, natione Afer, ex patre Felice, sedit ann. X mens. II dies X. Fuit temporibus Caesaris consolatu Commodi secundo et Glabrione usque ad Laterano et Rufino. Hic constituit ut pascha die dominico celebraretur, sicut Pius. Hic fecit sequentes cleros. Martyrio coronatur. Constituit ut, necessitate faciente, ubi inuentus fuisset, siue in flumine siue in mari siue in fontem aut in stagnum, tantum christiano confessione declarata credulitates efficerit integer christianus quicumque hominum ex gentile ueniens ut baptizaretur. Et fecit concilium et interrogatio facta est de pascha uel de die prima cum Theophilo episcopo Alexandriae de luna. Hic fecit ordinationes II, presb. IIII, diac. VI, episcopos per loca XII. Qui sepultus est iuxta corpus beati Petri V kl. Aug. Et cessauit episcopatus dies XI.
XVI. ZYPHERINVS, natione Romanus, ex patre Habundantio, sedit ann. VIII mens. VII dies X. Fuit temporibus Antonini et Seuerini, consulato Saturnini Antonini et Gallicani usque ad Presentem et Stricato consulibus. Hic constituit, presentiam omnibus clericis et laicis fidelibus siue clericus siue leuita siue sacerdos ordinaretur. Et fecit constituto de ecclesia et patenas uitreas ante se sacerdotes in ecclesia et ministros subportantes, dum episcopus missa celebraret, ante se sacerdotes omnes adstantes, sic missae celebrarentur ; excepto cuius episcopi interest tantum clerus sustineret omnibus presentibus, ex ea consecratione de manu episcopi iam coronam consacratam acciperet presbiter tradendam populo. Hic fecit ordinationes IIII per mens. Decemb., presb. XIIII, diac. VIII, episcopos per loca XIII. Qui sepultus est in cimiterio suo iuxta cimiterium Calesti, uia Appia, VIII kl. Sept. Et cessauit episcopatus dies V.
XVII. CALISTVS, natione Romanus, ex patre Domitio, de regione Vrbe Rauennantium, sedit ann. VI mens. II dies XI. Fuit temporibus Macrini et Theodoliobolli, a consolatu Antonini et Alexandri. Hic martyrio coronatur. Hic constituit ieiunio die sabbati ter in anno fieri, frumento, uini et olei secundum prophetam quarti mensis, septimi et decimi. Qui sepultus est cymiterio Calepodi, uia Aurelia, miliario III, prid. id. Octob. Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presb. XVI, diac. IIII, episcopos per loca VIII. Quieuit episcopatus dies VI.
XVIII. VRBANVS, natione Romanus, ex patre Pontiano, sedit ann. IIII mens. X dies XII. Hic ministeria sacrata argentea constituit et patenas argenteas XXV posuit. Que etiam clericos confessor temporibus Dioclitiani. Hic sua traditione multos conuertit ad baptismum, etiam Valerianum sponsum sanctae Caeciliae, et multi martyrium coronati sunt per eius doctrinam. Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presb. XVIIII, diac. VII, episcopos per loca VIII. Qui sepultus est cimiterio Pretextati, uia Appia, quem sepeliuit beatus Tiburtius XIIII kl. Iun. Et cessauit episcopatus dies XXX.
XVIIII. ANTEROS, natione Grecus, ex patre Romolo, sedit an. XII mens. I dies XII. Martyrio coronatur temporibus Maximini et Africani consulibus. Hic gesta martyrum diligenter a notariis exquisiuit et in ecclesia recondit. Propter quondam Maximo presbitero martyr effectus est. Hic ordinauit unum episcopum. Qui sepultus est in cimitirio Calesti, uia Appia, IIII non. Ian. Et cessauit episcopatus dies II.
XX. PONTIANVS, natione Romanus, ex patre Calpurnio, sedit ann. VIIII mens. V dies II. Martyrio coronatur temporibus Alexandri, a consulato Pompeiani et Peliniani. Eodem tempore Pontianus episcopus et Hippolitus presbiter exilio sunt deputati ab Alexandro in Sardinia insula Bucina, Seuero et Quintiano consulibus. In eadem insula adflictus, maceratus fustibus defunctus est III kl. Nouemb. Hic fecit ordinationes II, presb. VI, diac. V, episcopos per loca VII. Quem beatus Fabianus adduxit nauigio, sepeliuit in cimiterio Calesti, uia Appia. Cessauit episcopatus a die depositionis eius ab XI kl. Decemb.
XXI. FABIANVS, natione Romanus, ex patre Fabio, sedit ann. XIIII mens. I dies XI. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Maximi et Africani usque ad Decio II et Quadrato et passus est XIIII kl. Feb. Hic regiones diuidit diaconibus et fecit VII subdiaconos, qui septem notariis inminerent, ut gesta martyrum fideliter colligerent. Post passionem eius Moyses et Maximinus presbiteri et Nicostratus diaconus conprehensi sunt. Eodem tempore Moyses in carcere defunctus est, qui fuit ibi mens. XI, et sic multi christiani fugierunt. Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presb. XXII, diac., episcopos per loca XIIII. Qui sepultus est in cimiterio Calesti, uia Appia, XIII kl. Febr. Et cessauit episcopatus dies VII.
XXII. CORNELIVS, natione Romanus, sedit ann. I mens. II dies III. Martyrio coronatur. Hic temporibus suis rogatus a quendam matronam corpora apostolorum beati Petri et Pauli de Catacumbas leuauit noctu ; primum quidem corpus beati Pauli accepto beata Lucina posuit in predio suo, uia Ostense, iuxta locum ubi decollatus est ; beati Petri apostoli accepit corpus beatus Cornelius episcopus et posuit iuxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum, in templum Apollonis, in Monte aureo, in Vaticanum palatii Neronis, III kl. Iul. Post hoc factum fecit ordinationem I, presb. VIII. Qui etiam decollatus est ad templum Martis. Cuius corpus noctu collegit beata Lucina et sepeliuit in cripta iuxta cimiterio Calesti, uia Appia, in predio suo, XVIII kl. Oct. Et cessauit episcopatus dies LXVI.
XXIII. LVCIVS, natione Romanus, ex patre Purfurio, sedit ann. III mens. III dies III. Martyrio coronatur. Fuit temporibus Galli et Volusiani usque ad Valeriano III et Gallicano. Hic in exilio fuit. Postea nutu dei incolomis ad ecclesiam reuersus est. Hic precepit ut duo presbiteri et tres diaconi in omni locum episcopum non desererent propter testimonium ecclesiastico. Qui etiam a Valeriano capite truncatus est IIII non. Mart. Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presb. IIII, diac. IIII, episcopos per loca VII. Qui etiam sepultus est in cimitirio Calesti, uia Appia. Cessauit episcopatus dies XXX.
XXIIII. STEPHANVS, natione Romanus, ex patre Iobio, sedit ann. VI mens. V dies II. Martyrio coronatur. Fuit temporibus Valeriani et Gallicani et Maximi usque ad Valeriano III et Gallicano II. Hic constituit sacerdotes et leuitas ut uestes sacratas in usum cotidianum non uti nisi in ecclesia. Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presb. VI, diac. V, episcopos per loca II. Sepultus est in cimitirio Calesti, uia Appia, III non. Aug. Cessauit episcopatus dies XXII.
XXV. XYSTVS, natione Grecus, ex philosopho, sedit ann. I mens. X dies XXIIII. Martyrio coronatur. Fuit temporibus Valeriani et Decii. Truncati sunt capite cum beato Xysto VI diaconi Felicissimus, Agapitus, Ianuarius, Magnus, Vincentius et Stephanus VI id. Aug. Et presbiteri prefuerunt a consolatu Maximo et Grauione II usque Tusco et Basso, consolatu Tusci et Bassi usque XIII kl. Aug., quo tempore fuit magna persecutio sub Decio. Et post passionem beati Xysti post dies III passi sunt Laurentius eius archidiaconus et Claudius Seuerus presbiter et Romanus ostiarius et Crescentius lector. Hic fecit ordinationes II, presb. IIII, diac. VII, episcopos per loca II. Sepultus est in cymiterio Calesti, uia Appia ; nam VI diaconi eius in cymitirio Pretextati, uia Appia, VIII id. Aug. ; beatus uero Laurentios sepultus est uia Tiburtina in cripta, in agro Verano, IIII id. Aug. Et cessauit episcopatus ann. II.
XXVI. DIONISIVS, ex monacho, cuius generatione repperire non potuimus, sedit ann. VI mens. II dies IIII. Fuit temporibus Gallieni, ex die XI kl. Aug. Emiliano et Basso consolibus usque in die VII kl. Ianuar., a consolatu Claudi et Paterni. Hic presbiteris ecclesias dedit et cymiteria et parrochias diocesis constituit. Hic fecit ordinationes episcopos VII per loca. Sepultus est in cimitirio Calesti, in uia Appia, VI kl. Ian. Et cessauit episcopatus dies V.
XXVII. FELIX, natione Romanus, ex patre Constantio, sedit ann. IIII mens. III dies XXV. Martyrio coronatur. Fuit temporibus Claudi et Auriliani, a consolatu Claudi et Paterni usque ad consulatu Auriliani et Capitulini. Hic constituit super sepulcra martyrum missa celebrare. Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presb. VIIII, diac. III, episcopos per loca XI. Sepultus est in cimitirio suo, uia Aurilia, miliario II, III kl. Iun. Et cessauit episcopatus dies V.
XXVIII. EVTYCIANVS, natione Tuscus, ex patre Marino, sedit ann. I mens. I die I. Fuit temporibus Auriliani, a consolatu Auriliano III et Marcellino usque in diem id. Decemb. Caro II et Carino consolibus. Hic constituit fruges super altario benedici. Hic per loca CCCLXII martyres sepeliuit. Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presb. XIIII, diac. V, episcopos per loca VIIII. Qui et sepultus est in cimitirio Calesti, uia Appia, VIII kl. Aug. Et cessauit episcopatus dies VIIII.
XXVIIII. GAIVS, natione Dalmata, ex genere Dioclitiani imperatoris, ex patre Gaio, sedit ann. XI mens. IIII dies XII. Fuit temporibus Cari et Carini, ex die XVI kl. Ian. a consolatu Caro II. Hic fugiens persecutione Diocletiani in criptis habitans confessor quieuit. Hic fecit ordinationes IIII per mens. Decemb., presb. XVI, diac.VIII, episcopos per loca V. Sepultus est in cymitirio Calesti, uia Appia, X kl. Mai. Cessauit episcopatus dies XI.
XXX. MARCELLINVS, natione Romanus, ex patre Proiecto, sedit ann. VIIII mens. IIII dies XVI. Fuit temporibus Dioclitiani et Maximiani, ex die kl. Iul. a consolatu Diocletiani VI et Constantio II usque Diocletiano VIIII et Maximiano VIII, quo tempore fuit persecutio magna, infra XXX diebus XVI milia hominum promiscui sexus per diuersas prouintias martyrio coronarentur. De qua re ipse Marcellinus ad sacrificium ductus est, ut turificarit, quod et fecit. Et post paucos dies penitentiam ductus, ab eodem Dioclitiano pro fide Christi cum Claudio et Quirino et Antonio capite sunt truncati et martyrio coronantur. Iacuerunt corpora sancta in platea dies XXVI ex iussa Diocletiani. Vbi Marcellus presbiter noctu collegit corpora sanctorum et sepeliuit in uia Salaria, in cimitirio Priscille, in cubiculum, qui patet usque in odiernum diem, quod ipse preceperat penitens, dum traheretur ad occisionem, in cripta iuxta corpus sancti Criscentionis, VII kl. Mai. Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presb. IIII, diac. II, episcopos per loca V. Et cessauit episcopatus ann. VII mens. VII dies XXV persequente Dioclitiano christianos.
XXXI. MARCELLVS, natione Romanus, ex patre Marcello, sedit ann. IIII. Fuit temporibus Maxenti, a consulato Maxentio IIII et Maximo usque post consolatu. Hic fecit ordinationes per mens. Decemb., presb. XXV, diac.II, episcopos per loca XXI. Sepultus est in cimiterio Priscille, uia Salaria, XVII kl. Febr. Cessauit episcopatus dies XX.
XXXII. EVSEBIVS, natione Grecus, ex medico, sedit ann. VII mens. I dies III. Fuit temporibus Constantini. Sub huius tempora inuenta est sancta crux domini nostri Iesu Christi V non. Mai. Hic baptizatus est Iudas Quiriacus. Hic fecit ordinationes III, presb. XIII, diac. III, episcopos per loca XIIII. Sepultus est in cymiterio Calesti, uia Appia, VI non. Oct. Cessauit episcopatus dies VII.
XXXIII. MELCIADIS, natione Afer, sedit ann. III mens. VI dies VIII, ex die non. Iul. a consolatu Maximini VIIII usque ad Maxentio II, qui fuit mense Septembri Volusiano et Rufino consolibus. Hic constituit, nulla ratione die dominica aut quinta feria ieiunium quis de fidelibus ageret, quia eos dies pagani quasi sacrum ieiunium celebrabant. Et Manichei inuenti sunt in urbem. Ab eodem die fecit ut oblationes consecratas per ecclesias et consacratum episcopus dirigeretur, quod declaratur fermentum. Hic fecit ordinatione I per mens. Decemb., presb. IIII, diac. III, episcopos per loca XI. Et cessauit episcopatus dies XVI.
XXXIIII. SILVESTER, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit ann. XXIII mens. X dies XI, temporibus Constantini et Volusiani, ex die kl. Feb. usque in diem kl. Ian. Constantio et Volusiano consolibus. Hic exilio fuit in montem Seracten, persecutione Constantini concussus, et postmodum rediens cum gloria baptizauit Constantino Agusto, quem curauit dominus per baptismo a lepra. Hic fecit constitutum de omni ecclesia. Huius temporibus factum concilium cum eius consensu in Nicea Bitinia ; et congregati sunt sacerdotes CCCXVIII episcopi catholici et quorum cyrografus cucurrit alii inbeciles CCVIII, qui exposuerunt fidem integram sanctam catholicam immaculatam et damnauerunt Arrium, Fotinum et Sabellium uel sequaces eorum. Et in urbe Roma congregauit episcopus CCLXXVII et damnauit Calisto et Arrio et Fotinum. Et constituit ut presbiter Arrianum non susciperet nisi episcopus loci designati, et crisma ab episcopo confici et priuilegium episcopis, ut baptizatum consignent propter hereticam suasionem. Hic constituit ut nullus laicus crimen clerico inferret. Hic constituit ut diacones dalmaticas uterentur et pallia linostima leua eorum tegerentur. Hic constituit ut nullus clericus propter causam quamlibet in curia introiret nec ante iudicem cinctum causa dicerit, nisi in ecclesia. Hic constituit ut sacrificium altaris non in sirico neque in pannum tinctum celebraretur nisi tantum in lineum, sicut corpus domini nostri Iesu Christi in sindonem lineam sepultus est : sic missas celebrarentur. Hic constituit ut, si quis desiderarit in ecclesia militare aut proficere, ut esset lector annos XXX, exorcista dies XXX, acolitus ann. V, subdiaconus ann. V, custus martyrum ann. V, diaconus ann. VII, presbiter III, probatus ex omni parte et etiam foris qui sunt testimonium habere bonum ; et sic ad ordinem episcopatus ascendere, nullum maiorem uel prioris locum inuadere, nisi ordinem temporum cum pudore cognoscere, omnium clericorum uotiua gratia, nullum omnino clerico uel fidele in contra dicentem. Hic fecit ordinationes VII per mens. Decemb., presb. XLIIII, diaconos XXXVI, episcopos per loca LXV. Eodem tempore fecit Constantinus Aug. basilica in palatio Sossoriano, ubi etiam de ligno sanctae crucis domini nostri Iesu Christi auro et gemnis conclusit. Eodem tempore fecit basilicam sanctae Agne martyris ex rogato Constantiae filiae suae. Eodem tempore fecit basilica sancti Laurenti. Eodem tempore fecit basilicam sancti martyres Marcellino presbitero et Petro exorciste. Sepultus est beatus Siluester uia Salaria, in cimityrio Priscille, miliario III ab urbe Roma, prid. kl. Ian. Cessauit episcopatus dies VIIII.
XXXV. MARCVS, natione Romanus, ex patre Prisco, sedit ann. II. Fuit temporibus Constantini et Nepotiani et Fecundo consolibus, ex die kl. Febr. usque in die kl. Octob. Hic constituit ut episcopus Ostensis, qui consacrat episcopum, pallium uteretur uel ab eodem episcopo urbis Romae consecraretur. Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presb. XXV, diac. VI, episcopos per loca XVII. Sepultus est in cimiterio Balbini, uia Ardiatina, prid. non. Octob. Et cessauit episcopatus dies XX.
XXXVI. IVLIVS, natione Romanus, ex patre Rustico, sedit ann. XV mens. I. Fuit temporibus Constantini et Feliciani et Maximini. Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presb. XVIII, diac. IIII, episcopus per loca VIIII. Sepultus est in uia Aurelia, in cimiterio Calipodi, miliario III, prid. id. Apr. Cessauit episcopatus dies XXV.
XXXVII. LIBERIVS, natione Romanus, ex patre Augusto, sedit ann. VI mens. III dies IIII. Fuit temporibus Constanti usque ad Constantio Aug. III. Hic exilio detrudetur a Constantio eo quod noluit herese Arriana consentire. Fecit annos III. Et congregans sacerdotes se cum consilio eorum Liberius ordinauerunt in loco eius Felice presbitero episcopum, uenerabilem uirum. Et fecit concilium Felix et inuenit duos presbiteros consentientes Constantio Augusto Arriano, nomine Vrsacio et Valente, et damnauit eos in concilio XLVIII episcoporum. Post paucos dies zelo ducti Vrsacius et Valens rogauerunt Constantium Aug. ut reuocaret Liberio de exilio, ut unam tantum communionem participaret, excepto rebaptizare. Qui Liberius consensit preceptis Augusti unam participationem conueniret communionis. Tunc reuocauerunt Liberium de exilio. Eodem tempore Constantius una cum Vrsacio et Valente conuocauerunt aliquos qui ex fece Arriana erant, et misit et reuocauerunt Liberium de cimiterio sanctae Agne, ubi sedehat ; et ingressus Roma in ipsa hora Constantius fecit concilium cum hereticis, simul Vrsatius et Valens, et eiecit Felice de episcopatu, qui erat catholicus, et reuocauit Liberio. Ab eodem die fuit persecutio in clero, ita ut intra ecclesia presbiteri et clerici negarentur. Qui depositus Felix de episcopatu habitauit in prediolo suo, ubi requieuit in pace III kl. Aug. Ingressus Liberius in urbe IIII non. Aug. consensit Constantio heretico ; non tamen rebaptizatus est, sed consensum prebuit. Fecit ordinationes II, presb. XVIII, diac. V, episcopos per loca VIII. Sepultus est in cimiterio Priscillae, uia Salaria, V id. Sept. Cessauit episcopatus dies VI.
XXXVIII. FELIX, natione Romanus, ex patre Anastasio, sedit ann. III. Hic declarauit Constantium hereticum et rebaptizatum secundum. Hic martyrio coronatur. Hic fecit basilica in uia Aurelia, miliario ab urbe II, ubi et requieuit. Hic fecit ordinationes per mens. Decemb., presb. XXI, diac. V, episcopos per loca XVIIII. Qui etiam capite truncatur cum multis clericis et fidelibus occulte, iuxta murus urbis, ad latus forma Traiani, III id. Nouemb. Et exinde rapuerunt corpus eius nocte christiani cum Damaso presbitero et sepelierunt in basilica supra dicta XVII kl. Decemb. Cessauit episcopatus dies XXXVIII.
XXXVIIII. DAMASVS, natione Hispanus, ex patre Antonio, sedit ann. XVIII mens. III dies XI. Fuit temporibus Iuliani. Fecit basilicas II, una ad uia Ardiatina, ubi requiescit. Hic accusatur in crimine de adulterio ; facto sinodo purificatur a XLIIII episcopis ; damnauerunt Concordio et Calisto diaconos accusatores et iactauerunt de ecclesia. Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presb. XXXI, diac. XI, episcopos per loca LXI. Sepultus est in basilica sua III id. Decemb. cum matre sua et germana. Cessauit episcopatus dies XXXVI.
XL. SIRICVS, natione Romanus, ex patre Tiburtio, sedit an. XV dies XXV. Hic constitutum fecit de ecclesia et direxit per prouincias. Constituit ut sine consecrato episcopi loci cuiuslibet presbiter non licerit consacrari. Hic constituit heretico sub manus inpositione reconciliare. Hic fecit ordinationes V, presb. XXXI, diac. XVI, episcopos per loca XXXII. Sepultus est in cymitirio Priscille, uia Salaria, VIII kl. Mart. Cessauit episcopatus dies XX.
XLI. ANASTASIVS, natione Romanus, ex patre Maximo, sedit ann. III dies X. Hic constituit, quotienscumque euangelia recitantur, sacerdotes non sederent. Hic fecit ordinationes II, presb. V, diac. V, episcopos per loca XI. Sepultus est ad Vrso pilato V kl. Mai. Cessauit episcopatus dies XXI.
XLII. INNOCENTIVS, natione Albanensis, ex patre Innocentio, sedit ann. XV mens. I dies XXI. Hic constituit sabbatum ieiunium celebrari, ideo quia sabbatum dominus in sepulcro positus est et discipuli ieiunauerunt. Hic fecit ordinationes IIII per Decemb., presb. XXX, diac. XII, episcopos per loca LIIII. Sepultus est ad Vrsu pilato V kl. Iul. Cessauit episcopatus dies XXI.
XLIII. ZOSIMVS, natione Grecus, ex patre Apromio, sedit ann. I mens. II dies XI. Hic constituit ut diaconi leua tecta haberent de palleis linostimis per parrochias, et ut cera benedicatur. Hic fecit ordinationem I per mens. Decemb., presb. X, diac. III, episcopos per loca VIIII. Sepultus est iuxta corpus beati Laurenti, uia Tiburtina, VII kl. Ian. Cessauit episcopatus dies XI.
XLIIII. BONIFATIVS, natione Romanus, ex patre Iocundo presbitero, sedit ann. III mens. VIIII dies VI. Hic sub intentione cum Eolalio ordinatore fuit dissensio in clero mens. VII dies XV. Et facto synodo deponitur Eolalius sub aliis episcopis, quia iuste non fuerat ordinatus, et ex consensu omnium sedit Bonefacius presul et constituitur Eolalius in ciuitatem Nepessinam episcopus. Hic constituit ut nulla mulier uel monacha palla sacrata contingerit aut lauarit aut incensum ponerit in ecclesia nisi minister ; nec seruum clericum fieri. Hic fecit ordinationem I per mens. Decemb., presb. XIII, diac. IIII, episcopos per loca XXXVI. Sepultus est in cimityrio sanctae Felicitatis, uia Salaria, VIII kl. Nouemb. Cessauit episcopatus dies VIIII.
XLV. CAELESTINVS, natione Campanus, ex patre Prisco, sedit ann. VIII mens. X dies XVII. Hic fecit ut psalmi CL Dauid ante sacrificium psalli, quod ante non fiebat, nisi tantum epistolae Pauli apostoli et sanctum euangelium, et sic missae celebrabuntur. Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presb. XXXII, diac. XII, episcopos per loca XLVI. Sepultus est in cimityrio Priscillae, uia Salaria, VIII kl. April. Cessauit episcopatus dies XXI.
XLVI. XYSTVS, natione Romanus, ex patre Xysto, sedit ann. VIII dies XVIIII. Hic a quodam Basso incriminatus accusatur ; ex precepto Valentiani Aug. cum magna examinatione, factum synodum, purgatur a LIIII episcopis et eiecit Bassum a communione. Hic fecit ordinationes, presb. XXVIII, diac. XXII, episcopos per loca LII. Sepultus est uia Tiburtina, in cripta ad sanctum Laurentium. Cessauit episcopatus dies XXI.
XLVII. LEO, natione Tuscus, ex patre Quintiano, sedit ann. XXI mens. I dies XIII. Hic fecit constitutum de ecclesia. Hic inuenit duas hereses, Euthicen et Nestorium ; et per rogato Marciani Agusti orthodoxi principes ex huius preceptum factum est concilium sanctorum episcoporum in Calcidona Orientis, in basilica sanctae martyris Euphemiae, et congregat CCLXVI sacerdotes et aliorum, quorum cyrographus cucurrit, CCCCVI episcoporum, qui condemnauerunt Eutichen et Nestorium. Et post dies XLII item in unum congregati cum cyrographis, qui presentis fuerunt exponentes fidem MCC episcopi cum Augusto Marciano piissimo, qui fidem suam una cum Augusta Placidia publice ante conspectum sanctorum sacerdotum episcoporum declarauit, ubi iterum damnatus Eutices. Et postmodum rogat imperator Martianus simul cum episcopis CL et misit sacra rogans Leone papa, ut fidem expositam fidei catholicae et apostolicae ei dirigerit. Beatus uero Leo exposuit et direxit thomum et firmauit synodum sanctum. Hic fecit epistolas multas exponens fidem catholicam rectam, quae hodie arciuo ecclesiae Romane tenentur, et decretalem quem per uniuersum mundum spargens seminauit. Hic fecit ordinationes IIII per mens. Decemb., presb. LXXXI, diac. XXXI, episcopos per loca CLXXV. Hic constituit ut monacha non acceperit uelaminis capitis benedictione, nisi probata fuerit in uirginitate LX annorum. Sepultus est in basilica beati Petri III id. April. Cessauit episcopatus dies VIL.
XLVIII. HILARVS, natione Sardus, ex patre Crispiniano, sedit ann. VI mens. III dies X. Hic fecit decretalem et per uniuersam Orientem direxit, et epistolas de fide catholica. Hic fecit ordinatione I per mens. Decemb., presb. XV, diac. VI, episcopos per loca XXII. Sepultus est ad sanctum Laurentium, in cripta, iuxta corpus beati Xysti. Cessauit episcopatus dies X.
XLVIIII. SIMPLICIVS, natione Tyburtinus, ex patre Castino, sedit ann. XV mens. I dies VII. Hic constituit ad sanctum Petrum et ad sanctum Paulum et ad sanctum Laurentium ebdomadas, ut presbiteri manerent propter baptismum et penitentiam petentibus : de regione prima ad sanctum Paulum, de regione III ad sanctum Laurentium, de regione VII ad sanctum Petrum. Huius episcopatum uenit relatio de Gretia ab Acatio, qui fuit episcopus Constantinopolitanus, et adfirmabat Petro Alexandrino Euthiciano heretico ; facta petitione ab Acatio uenit. Tunc fuit ecclesia exequens. Tunc Symplicius presul damnauit Petro Alexandrino, de quo Acatius innumerabilia crimina adfirmabat. Eodem tempore rescripsit Timotheus catholicus et Acatius dicentes, quia uero in mortem presbiteri catholici Petrum esse mixtum. Tunc papa Symplicius dissimulans numquam scripsit Acatio, sed damnauit Petro. Hic fecit ordinationes per mens. Decemb. III, presb. LVIII, diac. XI, episcopos per loca LXXXII. Sepultus est ad beato Petro VI non. Mart. Et cessauit episcopatus dies V.
L. FELIX, natione Romanus, ex patre Felice presbitero, sedit ann. VIII mens. XI dies XV. Huius episcopatum iterum uenit relatio a patres Greciarum, Petrum Alexandrino reuocatum ad communionem ab Acatio. Tunc uenerabilis papa Felix mittens defensore ex constituto synodi sedis suae, et damnauit Acatio cum Petro. Post annos III iterum uenit relatio ab imperatore Zenonem, ut paenitens rediret Acatius. Tunc papa Felix fecit concilium, ex consensum misit duos episcopos Mesenum et Vitalem ut, si inuenirent conplicem Petri Acatium, iterum damnarent ; si non, offerrent libellum paenitentiae. Qui dum introissent in ciuitatem Constantinopolim, corrupti pecuniae datum supra dicti episcopi non fecerunt secundum preceptum sedis apostolicae. Venientes uero Romam ad sedem apostolicam, fecit papa Felix concilium ; et examinatione facta in concilio inuenit eos reos et eiecit Mesenum et Vitalem episcopos a communionem. Tunc Mesenus episcopus non se tacuit corruptum per pecunia ; cui concilius concessum tempus paenitentiae. Hoc uero facto temporibus Odouagri regis. Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presb. XXVIII, diac. V, episcopos per loca XXXI. Sepultus est apud beato Paulo. Cessauit episcopatus dies V.
LI. GELASIVS, natione Afer, ex patre Valerio, sedit ann. IIII mens. VIII dies VIII. Fuit temporibus Theodorici regis et Zenonis Aug. Hic sub gesta synodi cum fleto sub satisfactione libelli purgatum Mesenum episcopum reuocauit. Hic fecit sacramentorum prefationes cauto sermone et epistolas fidei elimato sermone. Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presb. XXXII, diac. II, episcopos per loca LXVII. Sepultus est apud beatum Petrum XI kal. Decemb. Cessauit episcopatus dies VII.
LII. ANASTASIVS, natione Romanus, ex patre Petro, sedit ann. I mens. XI dies XXXIIII. Hic fecit ordinationem I per mens. Decemb., presb. XII, episcopos per loca VIIII. Sepultus est apud beatum Petrum in Vaticanum XII kal. Decemb. Et cessauit episcopatus dies VI.
LIII. SYMMACHVS, natione Sardus, ex patre Fortunato, sedit ann. XV mens. VII dies XXXVI. Hic fuit temporibus Theodorici heretici et Anastasi Euthiciani Aug. Hic amauit clerum et pauperes, bonus, prudens, humanus, gratiosus ; et cum eo ordinatur Laurentius sub intentione episcopus. Ex qua causa separata aliqua pars clericorum uel senatorum, alii cum Symmachum et alii cum Laurentium. Et facta intentione hoc constituerunt pariter ut ambo Rauennam peterent ad iuditium regis Theodorici. Qui dum peruenissent, hoc iudicatum aequitatis inuenit, ut qui prior ordinatus fuisset uel ubi pars maxima consentiretur, ipse sederit in sede apostolica ; quod tamen aequitas in Symmachum inuenit et cognitio ueritatis, et fuit praesul beatus Symmachus. Eodem tempore papa Symmachus fecit synodo et constituit Laurentium in Noceria ciuitate episcopum, intuitu misericordiae. Post annos uero IIII, zelo et dolo ducti aliqui ex clero et aliqui ex senato incriminant Symmachum et suburnant testes falsos, quos miserunt Rauennam ad regem Theodoricum hereticum, accusantes beatum Symmachum ; et occulte reuocant Laurentium Romam ; et fecerunt schisma et separauerunt se ab inuicem pars aliqua a communione Symmachi, mittentes relationem regi, et petunt a rege Theoderico uisitatorem sedis apostolice Petrum Altinantem. Eodem tempore beatus Symmachus congregauit episcopos CXV, et facto synodo purgatur a crimine falso et damnatur Petrus Altinans inuasor sedis apostolicae et Laurentius Nocerinus. Tunc ab omnibus episcopis et presbiteris et diaconis et clero reddintegratur sede apostolicae beatus Symmachus cum gloriam apud beatum Petrum sedere praesul. Fecit ordinationes in urbe Roma IIII per mens. Decemb., presb. XLVII, diac. XV, episcopos per loca CXVII. Sepultus est apud beatum Petrum sub die XIIII kl. Aug. in pace. Cessauit episcopatus dies III.
LIIII. HORMISDA, natione Campanus, ex patre Iusto, de ciuitate Frisione, sedit ann. VIIII dies XVI. Huius episcopatum auctoritate, ex constituto synodo, misit in Grecia secundum humanitatem sedis apostolicae et reconciliauit Grecos, qui obligati erant sub anathemate propter Petro Alexandrino et Acatio Constantinopolitano. Hic papa perrexit ad regem Theodericum Rauennam et ex consilio regis direxit Ennodio episcopo Ticinense et Fortunato episcopo Cathenense et Euantium presbiterum urbis et Vitalem diaconum urbis : euntes ad Anastasio Aug., ut sub libelli satisfactione reuocarentur, nihil egerunt. Item secundo misit Hormisda Ennodium et Peregrinum episcopos et Pollione subdiacono urbis et portauerunt epistolas fidei et contestationes secretas numero XVIIII et libellum, per quem redirent ; quod si noluissent epistulae suscipere contestationes, per ciuitates spargerent. In quo noluit consentire Anastasius Aug., eo quod erat in herese Euthici consentiens. Volens itaque eos per remunerationem corrumpere : illi autem contempto principe nullatenus consenserunt accipere pecunias. Furore accensus imperator eiecit eos per locum periculosum et inposuit eos in naue sub periculo mortis cum magistrianum et prefectianum Heliodorum et Demetrium ; et hoc dedit in mandatis imperator ut nullam ciuitatem ingrederentur. Illi uero secretius supra scriptas epistolas fidei XVIIII per manus monachorum catholicorum posuerunt epistolas per omnes ciuitates. Quae tamen epistolae susceptae ab episcopis ciuitatum consentientes Anastasio Aug. heretico, timore omnes eas Constantinopolim direxerunt in manus Anastasi. Furia ductus Anastasius papae Hormisdae inter alia sacra haec scripsit, dicens : Nos iubere uolumus, non nobis iuberi. Percussus diuino ictu Anastasius interiit. Sumpsit itaque imperio Iustinus orthodoxus ; et mittens ad sedem apostolicam ad papam Hormisda Gratum et inlustrem nomine, et hoc sperauit ut ligati dirigerentur ad sedem apostolicam, tamen cum consilio regis Theodorici. Et direxit Germanum episcopum Capuano et Iohanne episcopo et Blando presbitero et Felicem diaconum sedis apostolicae et Dioscorum diaconum sedis suscepit, quos munitus ex omni parte fidei una cum libello, quomodo redirent Greci ad communione sedis apostolice. Qui uenientes iuxta Constantinopole, occurrit illis multitudo monachorum et inlustrium uirorum, in quibus Iustinus imperator et Vitalianus magister militum, simul a Castello Rotundo quod dicitur usque in ciuitate Constantinopolim cum gloria et laudes ingressi sunt, una cum Grato inlustri. Ingressi itaque in ciuitate suscepti sunt a Iustino Aug. orthodoxo cum gloria. Omnis itaque clerus Constantinopolitanus una cum Iohanne episcopo, sentientes eo quod gratae suscepti sint, incluserunt se intra ecclesiam maiore quae uocatur sancta Sofia, et consilio facto mandauerunt imperatori, dicentes : Nisi nobis reddita fuerit ratio, quare damnatus est episcopus ciuitatis nostrae Acatius, nullatenus sentimus sede apostolicae. Et facto concilio simul cum Iustino Aug. in conspectu omnium inlustrium, tunc legati sedis apostolicae elegerunt ex suis Dioscorum diaconum ad reddendam rationem. Qui ita exposuit eis culpas Acatii, ut etiam omnes simul cum Iustino Aug. adclamarent dicentes : Et hic et in aeternum damnetur Acatius. Eodem tempore iussit Iustinus Aug. accepta ueritate, ut sine aliqua dilatione facerent libello omnes episcopi qui in regno Iustini erant et redeant ad communionem sedis apostolicae, quod etiam factum est. Et concordauerunt ab Oriente usque ad Occidente et cucurrit pax ecclesiae. Qui textus libelli hodie arciuo ecclesiae reconditus tenetur. Hic inuenit Manicheos, quos etiam discussit sub examina plagarum ; quorum codices incendio consumpsit ante foris basilicae Constantiniani. Huius temporibus episcopatus Africae reordinatur post annos LXXIIII, quod ab hereticis fuerant exterminati a tempore persequutionis. Eodem tempore uenit corona aurea cum gemmis preciosissimis donum a rege Francorum. Hic fecit ordinationes presbiteros episcopos per loca. Sepultus est apud beatum Petrum VII id. Aug. Cessauit episcopatus dies VI.
LV. IOHANNES, natione Tuscus, ex patre Constantio, sedit ann. II mens. VIII dies XV, a consulato Maximi usque ad consulatum Olibri. Hic uocatur a rege Theodorico Rauenna ; quem rex rogans misit in legatione Constantinopolim ad Iustino Aug. uir religiosus, qui summo amore religionis christianae uoluit hereticos extricare. Nam summo feruore ecclesias Arrianorum in catholica dedicauit. Exinde iratus Theodoricus Arrianus uoluit totam Italiam gladio perdere. Tunc Iohannes uenerabilis papa egressus, cum fletu et mugitu ambulauit, et uiri religiosi et consules et patricii Theodorus, Inportunus, Agapitus et alius Agapitus, hoc accipientes in mandatum legationis, ut redderentur ecclesias hereticis in parte Greciarum : quod si non fuerit factum, omnem Italiam gladio perderet Iustinus Aug. Cui uero simul et senatoribus tantis et talibus exconsulibus et patriciis ciuitatis urbis Romae, Flauium Theodorum uiris inlustribus, praecedentem omnium dignitatum splendorem, sed et Inportunum uiro inlustri ex consulibus, et Agapito uiro inlustri ex consulibus, et alio Agapito patricio, omnem concessit petitionem : propter sanguinem Romanorum reddidit hereticis ecclesias. Et dum actum fuisset in partes Greciarum secundum uoluntatem Theodorici regis heretici, maxime sacerdotes uel christiani ad gladio mitterentur, illud uero beatissimo Iohanne episcopo sed et uiros inlustris positus Constantinopoli, rex Theodoricus tenuit duos senatores ex consulibus et patricius, gladio interfecit, Boetium et Symmachum, quorum etiam corpora abscondi praecepit. Venientes uero hii supra dicti uiri inlustres cum Iohanne episcopo, omnia per ordinem acta, Agapito patricio defuncto in Grecias, suscepti sunt a rege Theoderico cum dolo et grande odio Iohannes episcopus etiam et senatores uiros inlustres religiosus suscepit. Quos itaque cum tanta indignatione suscipiens, gladio eos uoluit punire, sed metuens indignatione Iustini Aug. orthodoxi, non fecit : tamen in custodia omnes cremauit, ita ut beatus Iohannes papa in custodia adflictione maceratus deficiens moreretur. Qui uero defunctus est Rauenna cum gloria XV kl. Iun., in custodia regis Theoderici. Post hoc nutu dei omnipotentis XLVIII die postquam defunctus est Iohannes episcopus in custodia, subito Theodericus rex interiit diuinitate percussus. Hic ordinationes fecit per loca. Cessauit episcopatus dies X.
LVI. FELIX, natione Samnita, ex patre Castorio, sedit ann. II dies XIIII, a consulato Aburti usque in consulato Lampadi et Oristis, a die IIII id. Iul. usque in die IIII id. Octob. Hic fecit basilica sanctorum Cosme et Damiani in urbe Roma iuxta templum urbis Romae. Obiit temporibus Attalarici regis, sub die III Octob. Qui sepultus est apud beato Petro. Hic fecit ordinationes II, presb. LII, diac. IIII, episcopos per loca XXVIIII. Cessauit episcopatus dies I.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |