EPISTOLAE AUSTRASICAE SELECTAE

XVIII. DOMINO INLUSTRO, INCLITO TRIUMPHATORI AC SEMPER AUGUSTO, IUSTINIANO IMPERATORE, THEODOBALDUS REX.

Accedentibus ad nos legati vestri, Iohannis et Missurius, non mediocriter laetificati suscepimus, dum eorum relationem felicitatem imperii vestri divinitate fundatam crescere et permanere cognovimus inconcussam. Salutantes igitur, serenitati vestro debito indicamus, munera vestra praefatis deportantibus eo a nobis excepta animo, quo a vobis affectu constat fuisse transmissum. Ideoque tam pro largitate muneris quam pro delectatione animorum, quam indicastis vobis praestitam pro eo, quod nos in solium genitoris nostri, ut dignum erat, superna potentia resedere praecepit, inexsolubilem gratiarum actionem inpendimus. Illud namque inter omnia valde animis nostris molestiam generavit, quod tantum ac talem principem ac diversarum gentium domitorem post mortem pagina decurrentem videmini lacerari, qui vivens imperatoribus ac regibus vel gentibus universisque fidem inmaculatam promissasque semel amicitias firmis condicionibus conservavit et, pro christianae religionis intuitu, non, ut scribitis, loca sacrosancta distituit, sed magna pagana consumpta excidio suis, Christo auctore, temporibus in meliore culmine revocavit. Nam qualem praefatus princeps, in cui vos obprobrio tanta dixistis, cunctis gentibus fidem servavit, innumerabilium triumphorum, Deo volente, victories declaratur. Amicitias nostras, quas delectabiliter requiritis, stabiliter, rogamus, studeatis, et, quod melius foedere inviolabili permaneant, ab animis vestris, Nullis intercedentibus causis, assistant. Explicit.

XIX. DOMINO INLUSTRO ET PRAECELLENTISSIMO DOMNO ET PATRI, IUSTINIANO IMPERATORE, THEODEBERTUS REX.

Litteras gloriae vestrae, Andrea comite veniente, suscepimus, quibus indicare dignamini, tria milia virorum in solacium Bregantini patrici dirigere deberemus, Sed moram huius rei legatio vestra fecit--et ratio aliqua, quam per ipsum vobis verbo mandavimus, intercessit--quae ad nos tardius, quam speravimus aut vestra excellentia scripserat, pervenit, quam X. Kalendas Octobris ad nos per . . . accessisse gloria vestra cognoscat. Et ideo, ipso Andrea revertente, amorem nostrum erga imperium vestrum, ut profectus communis habuerit, interveniente caritate, custodire, Deo adiuvante, disponimus, ita ut, cum legatarii vestri ad nos pervenerint, et omnia pro utilitate communi a nostris partibus, Deo auspice, fuerint confirmata, rebus evidentibus, quomodo vos diligamus, adprobatur. Explicit.

XX. DOMINO INLUSTRO ET PRAECELLENTISSIMO DOMNO ET PATRI, IUSTINIANO IMPERATORE, THEODEBERTUS REX.

Theodorus vir expectabilis cum Solomonem pariter veniens, litteras, quas imperii vestri dementia distinavit, integra animi caritate et devotions suscepimus, quia, cum de nobis curam geritis, sic latius per diversas gentes adque provincias Dei amatam amicitiam propagamus. Id vero, quod dignamini esse solliciti, in quibus provinciis habitemus aut quae gentes nostrae sint, Deo adiutore, dicione subiecte: Dei nostri miscericordiam feliciter subactis Thoringiis et eorum provinciis adquisitis, extinctis ipsorum tunc tempore regibus, Norsavorum itaque gentem nobis placata maiestate, colla subdentibus edictis ideoque, Deo propitio, Wesigotis, incolomes Franciae, septentrionalem plagam Italiaeque Pannoniae cum Saxonibus, Euciis, qui se nobis voluntate prop,ria tradiderunt, per Danubium et limitem Pannoniae usque in oceanis litoribus custodiente Deo dominatio nostra porrigetur. Et quia scimus, augustam celsitudinem vestram de profectu cathalicorum, sicut etiam littere vestrae testantur, plena animi iucunditate gaudere, ideo est. quod secundum voluntatem vestram, quae Deus nobis concesserit, simplici relatione mandamus, desiderantibus animis exoptantes, ut felicibus gloria vestra ita valeat, ut antiquam retroactorum principum amicitiam conservetisg et gratiam, quam sepius promittitis, in communi utilitate iungamur. Explicit.

XXVI. DOMINO GLORIOSO, PIO, PERPETUO, INCLITO, TRIUMPHATORE AC SEMPER PER AUGUSTO, MAURICIO IMPERATORE, BRUNICHILDIS REGINA.

Serenissimi principatus vestri dementia ad praecellentissimum filium nostrum, Hildebertum regem, directa pervenit epistula: significamus nos pacis dedisse consilium. Quapropter tranquillissime pietatis vestrae debito tanti culminis honore salutis officia reverentissime persolventes, sicut legatariis partis vestrae promisimus, praesentium latores ad clementiam vestram directi sunt, quibus de certis titulis vestrae serenitatis verbo proferenda conmisimus. His igitur benignissime ad tranquillitati vestrae receptis ac deliciter remeantibus, illud vestris agnoscere mereamur eloquiis, quod prosit rebus omnibus foederatis

XXVIII. DOMINO GLORIOSISSIMO ET UBIQUE PRAECELSO, DULCISSIMO NEPOTI, ATHANAGYLDO REGI, HILDEBERTUS REX.

Praesentis oportunitatis relevamur compendia, per quam, quod parentillae redhibemus ex affectu, saltim epistularum repraesentemus eloquio. Quapropter praecelse gloriae vestrae salutis officia iure propinquitatis desiderabiliter exsolventes et confidenter optantes, ut de vestra nos laetificare incolomitate praecipiat, qui singulorum desideria et secretorum novit arcana, significandum curavimus, ad serenissimum principem Romane reipublicae praesentium nos, Christo propitiante, pro communi utilitate laegatarum direxisse, quibus praedicto augusto vel feliciter vos, gubernante Domino, praesentatis poteritis sollicite requirentes agnoscere, quid pro vestris condicionibus deliberate nos certum est et optare. Superest, ut effectum pacificatis partibus tribuat, humana consilia et rerum condita qui gubernat. Finit.

XXIX. DOMINAE GLORIOSAE ATQUE INCLITE AUGUSTE ANASTASIE BRUNEHILDIS REGINA.

Serenissime dominationi vestrae, quam, tribuente Domino, summo principe coniuge Romanum cognovimus rempublicam gubernare et praecipuo culmine subiectis illis partibus dominari, summa devotions salutis officia reverentissimae persolventes, significamus, praesentium legatarios praecellentissimi filii nostri, Hildeberti regis, ad vos causa communis utilitatis, si Christus effectum tribuit, fiducialiter direxisse, quibus, ut confidimus, dignanter receptis, et his, quae verbo mandavimus, patefactis, tali serenissimo principi ministrate consilio, per quod, dum inter utramque gentem pacis causa conectitur, coniuncta gratia principum subiectarum generent beneficia regionum. Finit.

XXX.

Tranquillitatis vestrae supereminlqns dignitas, quae cursu prosperitatis vos extulit, rempublicam felicissime regere, hortatur nos efficaciter, si Christi dictum placuerit, amicitiarum foedera propagate. Quapropter serenissime gloriae vestre salutis officia reverentissime persolventes, (significamus), praesentium legatarios nostros ad piissimi augusti vel vestram praesentiam fiducialiter communis utilitatis vos studio direxisse, quibus dignanter receptis, illud serenissimo principi adhibete consilii, quod utrisque gentibus pacis gratis sociatas proficiat partibus, quas pariter sinceros praestante Christo nectit affectus.

XXXI. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICA SEDE COLENDO IN CHRISTO PATRI, IOHANNE EPISCOPO, HILDEBERTUS REX.

Beatissime vestrae sanctitati per cuncta currens opinio, quae prius implens orientem tot regiones pertransiit, qui sumus ab septentrionem, ut ad nos usque pertingeret et operum vestrorum laudem nobis etiam longinque positis non taceret, conpellit nos ex gratia repraesentari per paginam, quos dividunt itinera et distantium locorum segregant intervalla. Quapropter apostolicae corone ac beate sanctitati vestrae vene abiliter salutantes officia porrigentes et, ut nos piis obsecrationibus memores iubeatis, poscentes, quia tota vestrae benedictionis adtentio laborat, quo fuerit pro Concordia populorum, et nostris sedit animis cum principe Romano pacis amplecti commercium, praesentium nostros legatarios ad partes illos direximus, quibus pro utilitati communi vestrae gratiae praesentatis, si qua intimaverint, de iniunctis ita pia sollicitudine pertractetis, qualiter proficiat populis et prositregionibus utrisque gentibus perpetualiter, praestante Domino, foederatis. Explicit.

XXXII. INCIPIT AD HONORATUM APOCHRISARIUM. CHILDEBERTUS REX.

Meritorum vestrorum clarificata praeconia, quibus enituistis per gratiam ita vos inter concives magnos extulerunt in patria, ut vece vos Honoratus ipsa praeferant peregrina. Quapropter sanctae venerationi vestrae reverenter salutis officia persolv6ns et, ut nos sanctis intercessionibus commemorare dignemini, deposcentes: noverit beatitude vestra, praesentium legatarios nostros, Domino prosperante, ad principem Romane reipublicae causa future concordie et communis utilitatis providentiam direxisse, qui cum vestrae sanctitati, dum feliciter sibi demandata contulerint, ita, Christo mediante, pertractate consulter ut inter utramque gentim consolidata pace, divinitate praesule, compendia proficient in communis. Finit.

XXXIII. DOMINO SANCTO SANCTISQUE VIRTUTIBUS PRAEFERENDO IN CHRISTO PATRI, DOMITIANO EPISCOPO, HILDEBERTUS REX.

Opinionis vestrae laus effusa praeconiis admonet nos, peculiariter vestrae sanctitatis amiatiis copulare. Quod cum fuerimus votis felicibus consecuti et nos obtineamus de oratione suffragium, vos etiam adquiritis multae caritatis augmentum. Qua de re beato apostolatui vestro venerabiliter salutis officia persolventes et, ut nos sacris intercessionibus memores esse dignemini, fusa prece poscentes, notitiae vestrae deferimus, nos praesentium latores, legatarios nostros, communi pro utilitate ad tranquillissimum Romane reipublicae principi direxisse, qui placabiliter excepti, cum vestrae beatitudine ex nostra demendatione commissa sibi contulerint, illud administretis augusti potestati consilium, quod utrisque partibus, propitiante Domino, proficiat communiter saluberrime foederatis. Finit.

XXXIV. CHILDEBERTUS REX FRANCORUM VIRO GLORIOSO, THEODORO MAGISTRO.

Praelati magisterii dignitus excolenda, quae, licet per se magna sit, ut cognovimus, magis facta sit ordinatione praeclara, hortatur nos, amicitiis inseri, quos agnoscimus dignis actibus praedicari. Quapropter gloriose magnificentiae vestrae salutis officia fiducialiter inpendentes et de vestra incolomitatis stabilitate gaudentes, speramus, ut, quoniam seniores parentes nostri, Francorum reges, cum tranquillissimo Romane reipublice principe caritatis studia deliberaverunt excolere, quae nos magis elegimus ampliare, praesentium legatarios nostros studuimus ad praedictum augustum dirigere, cum aliqua ex mandatis sibi commissis tribuitis aditum coriferendi. Ita salubri tractatu piissimo principi consilium ministrate, ut inter utramque gentem copulata caritate, quod possit prodesse communiter, per coniunctum voluntatem compendia consurgant in pace, et fructus sit particeps, quicquid consultissime ipsis donatum fuerit in reponsis. Finit.

XXXV. SIMILI PROLOGO AD IOHANNEM QUESTOREM, HOC EST CONSILIARIUM.

Gloriosae vestrae dignitatis insignia, quae vos extulerunt, magis actibus inlustrata. faciunt: hinc etiam a nobis praedicari per gratiam, quos sibi sociaverunt principis cauta consilia. Idcirco gloriosae magnificentiae vestrae salutis officia copiosissime persolventes, significamus, ad tranquillissimum principem Romane reipublice nos praesentium legatarios nostros communis utilitatis studio direxisse; qui si qua de negotio sibi iniuncto contulerint, ita deliberate serenissimo cum augusto, ut, dum inter utramque gentem pacis semina seritis et studia propagates inmuniter, proficiat vestris nostrisque partibus felicissime, quod censitis.

XXXVI. SIMILI PROLOGO AD MEGANTEM CURATOREM.

Celsitudinis vestrae agnoscentes dignitatem meritis inlustratam, oportunum duximus, distinare vel litterarum conloquia, quorum per longa intervalla non adhibetur praesentia. Idcirco gloriose magnitudini vestrae salutationis iura honorifice persolventes, significamus, praesentium legatarios nostros studio catholice caritatis ad tranquillissimum principem Romane reipublicae devinctissime distinasse; quibus benigne receptis, cum sibi verbo demandata cum vestra magnificentia fideliter contulerint, illud pro utilitate utrorumque gentium augusto suggerite, ut pacificis partibus gratulemus pariter suae potestati vos consiliis adherere.

XXXVII. CHILDEBERTUS REX FRANCORUM VIRO GLORIOSO ATQUE PRAECELSO PAULO, HOC EST PATREM IMPERATOREM.

Praecelse potestati vestrae generosa praeconia, quae vos tantum extulerunt, divinitate propitia, ut de vestro, germine procrearetur feliciter, qui gubernaret imperial nobis prospere nuntiata provocat, ut, quos affectu columus, missis etiam epistolis ambiamus. Quapropter praecellentissime gloriae vestrae prumpta caritatis salutis officia dissolventes et vestris amicitiis nos sincerissime committentes significare curavimus, praesentium legatarios nostros ad tranquillissimum principem Romane reipublice, si Dei dicto conplacet, causa communis utilitatis studiosissime distinasse; qui Christo propitio, cum vobis sibi verba commissa detulerint, cum serenissimo augusto salubriter pertractate et, inter utramque gentem quae paci conveniunt, ad prospera feliciter deliberations perducite, quatenus, qui in vobis vestrisque societatem caritatis inlaesae requiremus, recipiamus in responses de foederatis utrisque partibus, quod optamus. Finit.

XXXVIII. CHILDEBERTUS REX FRANCORUM INLUSTRO ATQUE MAGNIFICENTISSIME ITALICAE PATRICIAE.

Gloriosae dignitatis vestrae ad nos felicter opinione delata, votivum nobis extitit, quam praeferri fama cognovimus, ut commeantibus litteris amicabiliter inquiramus. Quapropter gloriose celsitudinis vestrae salutis officia praedicabiliter exsolventes et, ut de vobis iugiter prospera cognoscere valeamus, optantes, notitiae vestre deferimus, praesentium legatarios nostros ad serenissimum principem Romane reipublicae, si Domini dictu conplacet, utilitatis communis studio fiducialiter distinasse; qui cum caelesti favore vobiscum aliqua sibi mandata contulerint, illud impendatis salubri consilii, quos, pacificatis utrisque gentibus, prosit regionibus pariter atque regnantibus, et habeat utraque pars vicissitudinarium de se sibi, Domino subministrante, solacium.

XXXIX. CHILDEBERTUS REX FRANCORUM VIRO GLORIOSO, UBIQUE CELSIS LAUDIBUS PRAEFERENDO, VENANTIO PATRICIO.

Exigit a nobis tam generositatis vestrae quam actionis praeconia, ut alloquamur epistolis, amicitiis quos ambimus, Idcirco gloriosissine eminentiae vestrae salutationis iura devinctissime persolventes et, quae incolomitati conveniunt, de vobis constanter optantes, vestrae cognitioni deponimus, praesentium nostros legatarios ad clementiam serenissimi principis distinasse, Romanum rempublicam gubernantes; quibus, Christo praesule, praesentatis, cum amplitudine vestra si qua pro communi utilitate, pacatis utrisque gentibus, videbuntur conferre, ea ratione recipite, ut augusti potestati a vobis inpenso consilio illud decernantur, quae vestris nostrisque partibus unitis studio proficient communiter et indissolubiliter in futuro. Finit.

XL. INCIPIT LITTERAS DE ROMANORUM IMPERATORE DIRECTAS AD DOMNUM REGEM.

Cum bona omnia dignis operibus conferantur, quantum tibi pro amore orthodoxae fidei, quantum pro intentione, quam geris, eripiendi christiani sanguinis, meritis tuis iure conlatum est, ut de solio, unde alii summum decus percipiunt, vestra gloria ipsi regno ornaments non solum de ineffabilibus dispositionibus vestris, sed de filiis et nepotibus ministravit. Scientes enim, quia divinitas celsitudinem vestram summis ad se colendum beneficiis provocavit, augere nos credimus studium, per quod regni vestri stabilitas maiora fundaments suscipiat, ut filiorum et nepotum vita servetur et gloria regni, quae tibi duplicate videtur per filium, triplicate regnando nepotis muniatur, Dei mandata complendo.

Veniente itaque Andrea, viro magnifico, illa, que nobis de christianitate vestra opinio vera detulerat, eius relations cognoscendo maiora velut praesentes et videntes, quae narrabat, amplius quam pridem venerando coepimus exultare. Ex hoc ergo, quae ad mercedem anime vestrae pertinent, posci minime expectatis, sed magnis vos credimus voluntatem petentium preaevenire. Exposuit ergo nobis, quam prumptissimo animo vel devotione integra florentissimum Francorum exercitum ad liberationem Italie gloria vestra direxerat. Quae omnia de devotions et christianissima voluntate vestra vel instantia, qua desideratis Italiam liberari, clementissimo principi meo domino, et sorori vestrae, serenissime auguste, specialiter, sicut Andreas suprascriptas, vir magnificus, nobis rettulit, nunciavi.

Ante vero quam fines Italiae vestri duces ingrederentur, Deus pro sua pietate vestrisque orationibus et Motennensen civitatem nos pugnando ingredi fecit pariter et Altinonam et Mantuanam civitatem pugnando et rumpendo muros, ut Francorum videret exercitus, Deo adiutore, sumus ingressi: festinantes, ne gente nefandissimae Langobardorum se contra Francorum exercitum adunare liceret, et Heno viro magnifico, in viginti milibus prope Veronensi civitate resedente, ad quem necessarium duximus sine mora diregere, sperantes ab eo, ut nos videremus in comminus et, quae essent utilia ad delendam gentem perfidam, disponeremus communi consilio. Sed, ut cognovimus, iam ad Autharit et Henus suam legationem transmiserat, et de pace aliqua cum eo fuerat iam depectus, antequam ad me duces vestri venirent. Leudefredum tamen, Olfigandum et Raudingum, viros magnificos, duces ad nos direxit, quos, sicut decuit propter gratiam gloriae vestrae, cum omni honore suscipi, quibus etiam et munifici fuimus. Et hoc habuimus in tractatu, quia Autharit se in Ticeno inclauserat aliique duces omnesque eius exercitus per diversa se castella reclauserat, ut nos cum Romano exercitu et dromonibus et Heno ab alia parte in vicinio, sicut diximus, in viginti milibus resendente, ab obsedendum Autharit veniremus - eoque capto maxima pars fuerat adquaesitem victuriae - et tunc demum, si forte aliqua cum eis loquenda est, ut faciende essent, omnia prius ad vestram notitiam differrentur. Quam rem et Francorum florentissimus, credemus, quia facere volebat exercitus. Quibus autem modis eos rogabamus et ortabamur, epistularum exemplarebus vestra gloriosa christianitas poterit informari; dum vos contra inimicos Dei et communes sine ducum vestrorum consilio aliquid loqui vel agere non pertulemus, illi, sicut diximus, ab initio cum ipsis locutionem habentes, in omnibus nobis omissi, pacem cum ipsis decem mensuum facientes, habente revera et praedae cupiam, et salus dum comitaretur exercitum, pro suo ducis arbitrium sequente iam exercitum, subito discesserunt.

Et haec res qualem vos et laudem et mercedem abstulit, considerate vos credimus et dolere, quia, si adhuc modicum tempus sustinere voluissent vel audire, hodiae Italia a gente Langbbardorum nefandissima libera habuit repperiri et universa nefandissimi Autharit regis ad vestram excellentiam habuerunt deferri, vestraque, etsi tardius fuerat, completa est promissio re vera, dum neque intra muros Langobardi totus se esse putabant.nec Francis praesumebant obsistere.

Unde salutationis officia cum honore dignissimo persolventes, speramus, ut vel nunc, sicut regni vestri christianitas habet cogitare, in iubeatis ereptione christiani sanguinis et de ecclesiarum reseratione pro eripiendis sacerdotibus, qui de eorum immolatione evadere potuerunt, convenienti tempore dignos duces, qui praecepta vestra impleant, et exercitum dirigere; ut, quam patri vestro fecistis, impleatur promissio, antequam gens ipsa nefandissima possit fruges collegere, maxime dum non solas, quas superius diximus, civitates, sed et alias, id eat Parma, Regio adque Placentia est cum suis ducibus atque plurimis Langobardis, Deus sanctae Romanae reipublicae reparavit, ut in tanta talique mercede maxima partem, sicut coepit, regni vestri gloria consequatur. Praeterea quod ex se gloria vestra facere consuevit, implenda deposcimus, ut Romanus, quos praedavit Francorum exercitus, pro mercede vestra et filiorum ac nepotum vestrorum, relaxare praecipiates; quia et alia sunt in pactis posita sacramonta, est, ut captivi debent relaxari; et patris vestri, christianissimi principis, haec est intention ut cottidiae de animarum liberations vobis cum mercedem adquirat. Finit.

XLI. DOMINO EXCELLENTISSIMO ATQUE PRAECELLENTISSIMO CHILDEBERTUS REGIS FRANCORUM ROMANUS.

Quantum christianitas regni vestri exquiret cottidae, quid ad placandum Deum debeat exhibere, tantum de christianorum liberations cogitare et facere excellentiam vestram confidimus, gratumque vobis esse, quod pro ipsorum remedio prosperitatem divino fabore constat esse concessam, ut talia tantaque, Deo auctore, promissa tam manefesta Deo misericordia invitet praecellentiam vestram ad participandam mercedem et laudem maximum adquirendam. Olim autem vos audisse credimus de Motena, Altino atque Mantuanam civitates, quia sanctae sunt reipublicae reformate. Praecedentibus autem scriptis nostris designasse nos meminimus, quia, dum ad obsedendum Parma vel Regio atque Placentia civitates proficisceremus, duces Langobardorum ibidem constitute, in Mantuana civitate nobis cum omni festinatione ad subdendum se sancte reipublicae occurrerunt. Quos posteaquam in servitio sancte reipublicae suscepimus, filios eorum in obsedato accipientes, Ravenna remeantes, in Histria provincia contra hostem Grasoulfi deliberavimus ambulare. Quam provinciam venientes, Gisoulfus, vir magnificus, dux, filius Grasoulfi, in iuvennale aetate meliorem se patri cupiens demonstrate, occurrit nobis, ut cum omni devotions sanctae reipublicae se cum suis prioribus et integro suo exercitu, sicut fuit, subderet. Nam et gloriosus Nordoulfus patricius cum dominorum nostrorum gratia in Italia veniens, omnes suos homines ad serviendum serenissimis nostris dominis recollegit diversasque civitates cum Ossone viro glorioso et Romano suo exercitu nostro cum consilio reparavit. Et quia excellentiam vestram in eandem promissionem et devotionem, quam semel piissimis patribus vestris dominis promissistis, permanere non ambigimus, maxime dum displicuisse vobis constat, iussiones vestras non inplentibus ducibus fuissent reversos eosque in vestra iracundia constitutes, praecipiat excellentia vestra omni cum celeritate implere ea, quae patribus vestris, piisimis nostris dominis, promisistis, ut de effectu promissionis digna gratia augeatur, eoque tempore dirigantur, ut fruges cunctas inimicorum foris inveniant. Nobisque designare iubete, quibus intineribus vel quo tempore spectentur a nobis, sperantes prae omnibus, ut, dum feliciter Francorum exercitus discenderit, Romani, pro quibus auxilia vestra poscimus, in depraedatione et captivitate non perducantur, sed et eos, quos transacts tempore abstulerunt, relaxari et provinciae restitui iubeatis, ut preterite emendantes, quid in futuro custodire debeant, demonstretis; sed nec fabricas incendi praecipite, ut agnoscatur, quia pro defensione Italiae auxilium christianae gentis habuimus. Finit.

XLII. In Nomine Domini Dei Nostri Iesu Christi, Imperatore Caesar Flavius Mauricius Tiberius, Fidelis in Christo, Mansuetus, Maximus, Beneficus, Pacificus, Alamannicus, Gothicus, Anticus, Alanicus, Wandalicus, Erullicus, Gypedicus, Africus, Pius, Felix, Incleti, Victor ac Triumphator, Semper Augustus, Childebertho, Viro Glorioso, Regi Francorum.

Littere vestrae gloriae per Iocundum episcopum et Chotronem cubicularium nobis directe amicalem quidem voluntatem et paternum affectum circa nos atque sacratissimam rempublicam nostram conservare vos indicant; hoc, quod et per alios ligatarios multiplicibus verbis ad nostram pietatem conscriptum invenitur. Et mirum nobis videtur, si, rectam habere mentem atque priscam gentis Francorum et dicioni Romanae unitatem esse conprobatum adfirmans, nihil operis usque adhuc amicitiae congruum eminentia tua ostendens visa est: dum in scriptis pollicita atque per sacerdotis firmata et terribilibus iuramentis roborata, tanto tempore excesso, nullum effectum perceperunt. Et si hoc ita est, quid per tanta spatia terrae atque maris inaniter sine responsu necessarios vestros ligatarios fatigatis, iuvenalis sermonis, qui nihil utilitatis induxerunt, iactantes? Nos tamen imperialem benevolentiam sequentis, et praefatos ligatarios vestros suscipimus, etiamsi non cognovimos, et cum veritate a te transmissus esse, atque his, quae nunciata ab eis sunt, placidis auribus intimantes, conpetens eis dedimus responsum, quod et per alios ligatarios vestros manifestum tuae gloriae iam factum est. Et optamus, vos, si amicitiam nostram appetere desideratis, valide atque incunctanter omnia disceptare et non solum dictionibus enarrare, sed enarrata viriliter, quomodo regem oportet, peragere atque similiter nostram piam benevolentiam expectare. Dicit igitur gloriam tuam, ea quoque, (que) in scriptis inter nos placita sunt, vel etiam nunc ad effectum perduceret, ut per hanc occasionem magis magisque vestrae gentis unitas atque felicissimae nostrae reipublicae conficiatur et nulla inter nos contraversia oriatur. Non enim pro inimicitiae memorate conventionis a nobis factae sunt, sed ut amicitia firma et inlibata permaneat.

Per Manuhel. Divinitas te servet per multos annos, parens christianissime atque amantissime. Data Kalendis Septembris Constantinopoli, Imperatore divi Mauricii Tiberii perpetus augustus et post consolatum eiusdem annis . . . .

XLIII. ITEM DICTA FORTUNA AD FILIO IMPERATORIS DE DOMNE NOMINE PER BABONE ET GRIPONE.

Hortatur fidei caelestis participatu redemption ut apud illos quam maxime caritatis studia propagemus, pro quibus aequaliter discendere de caelo et pati dignatus est Christus. Certe cum hoc catholici desideranter elegimus, per quod magis divinitatis circa nos clementiam misericorditer inclinemus, et quia ad serenissimum atque piissimum patrem nostrum, genitorem vestrum, Mauricium imperatorem, utilitatis cummunis pro condicione praesentium portitores, viros inlustros, illos, legatarios direximus, pacem, quam optamus cum principe, adquirere cupimus perpetualiter cum herede: illud etiam poscentis, ut, quoniam parvulum nepotem nostrum vestrae dicione casus fortuitus ad urbem regiam detulit, sicut suggestionem piissimo genitori vestro mandata verbo direximus, per qui vos non permittat misere orfanitatis incurrere nec sine parentibus annos pupillares transigere, sed, genitore superstate, illum ad iuventutem, quam senior princeps desiderat, sub patris blando tegmine vos praestet adulescere et, ipso sustentante, pervenire maturam iubeat ad aetatem, ac tam diu vobis patris non recedat tuitio, donec vos ipsi feliciter succedatis in regnum, ut, quiquid nos praesentes suggerere vel agere debueramus pro orfano, per vos obteneatur apud piissimum principem pro pupillo. Nec sentiat alterius miserae peregrinationis naufragium, quem per interventum vestrum parentalem redire depraecamur ad portum. Finit.

XLIV. INCIPIT DE NOMINE DOMNAE AD IMPERATRICEM.

Accessit, augusta serenissima, Christo protegente, mihi tempus optabile, quo praedicator et amator vestri imperii, praecellentissimus filius meus, Childebertus rex, illam aetatem pertingeret, qua cum piissimo Imperatore, vestro coniuge, causas utriusque gentis missis legatariis commune pro felicitate saluberrime pertractaret et, quod esset utilius, annis robustioribus iuxta vota vestra per se, Deo adiuvante, firmius exerceret. Unde sicut praesentium latores, veneratores vestri, fideles nostri, vobis verbo suggerere poterunt, Deo auxiliante, a nobis optantibus aliquid est inceptum, et, si donat Christus auxilium, quod prosit veris catholicis gentibus, bonae inchoationis accedere optamus effectum. Et quia, augusta tranquillissima, casu faciente, parvuli nepotis mei didicit peregrinate infantia et ipsa innocibntia annis teneris coepit esse captiva, rogo per redemptorem omnium gentium, sic vobis non videatis subtrahi piissimum Theodocium, nec ad amplexu matris dulcis filius separetur, sic vestra lumina semper exhilaret sua praesentia, simul et matris viscera augusto delectentur de partu: ut iubeatis agere, favente Christo, qualiter meum recipere merear parvulum, in amplexu refrigerentur viscere, quae de nepotis absentia gravissimo dolore suspirant, ut, que amisi filiam, vil dulce pignus ex ipsa, quod mihi remansit, non perdam, adusque de morte geniti crucior, relever per vos cito nepote redeunte captivo: quatinus, dum me dolentim atque illum innocentem respicitis, et de Deo, qui est universalis redemption mercedem gloriae recip- iatis, absoluto captivo, et inter utramque gentem per hoc, propitiante Christo, caritas multiplicetur et pacis termin- us extendatur. Finit.

XLV. AD PATRIARCAM CONSTANTINOPOLITANUM DE DOMNI NOMEN.

Gloriosi apostolatus vestri precellens opino, quae sic loca singula percurrens implevit, ut etiam ad nos Germaniam peragraret, ita nos conpulit devinctos vestrae fieri gratiae, ut optemus devoti, vestram sanctitatem pro nobis subplicibus fiducialiter exorare. Quapropter beatissim.ae coronae vestrae devotionem nostram sincerissimae commendantes ac, salutations depensa, ut pro nobis redemptori gentium supplicate dignemini, multipliciter obsecrantes, praecamur per Deum, qui vos ad multorum remedium patres esse constituit omnium dignitatum, ut, quia casu contigit, nepotem nostrum parvulum duci in urbem regiam, de matrem deceptum, et ibidem detineri tam peregrinum quam orfanum, apud piissimum patrem nostrum augustum de eius absolutione, sicut est vestrae consuetudinis, dignabiliter laboretis, quatenus, dum ipse, vobis obtinentibus, meruerit patriae vel parentibus reddi, peregrinationis necessitatibus absolutus, ad liberandum obnoxium facias, quod Christi vecarius, et per hoc inter nos et Romanum rempublicam sit diuturnae pacis et quietis fructus, non terminus. Finit.

XLVI. INCIPIT AD PATRIARCAM LAURENTIO DE DOMNI NOMEN.

Beatae opinionis ubique cursum meritis extendentes, certates beatum martyrem aequiperare sicut nomine, sic mercede, ut per vos tutus hic ille redeat, cuius adepti estis vocabulo, qui sacrosanctae ecclesiae sic dispersit nomismata, ut census effusions per pauperes augmentaret talenta, ad nos usque bonum tanti op.eris devulgante, gratias referimus supernae clementiae, quae vobis illud contulit, quod multis hic est in munere et vobis singulariter futurae gloriae tempore proficiat ad mercedem. Quapropter sancto apostolatui vestro salutationis officia dependentes, commendations praelata, et, ut nos sacris intercessionibus vestris memoris esse dignemini, fiducialiter obsecrantes, speramus, ut, quia divina dementia ea nos aetate conroborat, ut catholicae parti nostra non desint solacia - iuxta votum Romanae reipublicae vel sacratissimi patris nostri imperatoris in Italiam direximus adversum gentem Langobardorum relegioni ac fidei iniquissimae perfidam -, vestra sollicitudine ad virum praecelsum Smaragdum Ravenna iubite celeriter nuntiare, ut et pars reipublicae, in quo per ipsum valet, solacium armatorum inferre super hostes festinet et, quantum Dominus praeciperit, quod potest inpraesenti fieri, non moretur, Quod fuerit verti residuum, si Christo placuerit, adveniente anni futuri tempore optamus exercitum in causa dirigere, quatenus manus Domini gentem execrabilem, vobis exorantibus, dignetur elidere, quae iniuria sanctorum et morte suorum fidelium sanguinis effusions crudelitatis manus armavit; hoc etiam sperantes, ut ipsi praecelso Smaragdo de nostris ligatariis iubeatis pariter nuntiare, ut tam vestra quam eius ordinatione quam celeriter ad locum destinatum imperialis urbis festinent accedere et ad nos, Christo prae- sule, quae opportune mandata sunt, renuntiantes velociter si qua restant, pacis studio, divinitate propitia, commun- iter explicentur. Finit.

XLVII. INCIPIT AD IMPERATORE DE DOMNO NOMINE.

Piissime serenitatis vestrae benignitas nos invitat ad ea, quae nobis oportuna credimus, ut, fiducia cogente, vestris auribus intimemus, Et quoniam cognovimus, illum famulum vestrum, parentum nostrum, filium Scaptimundi apud vos in urbe regia commorari, qua valimus praece devotissime supplicamus, per qui vestrum culmen Romanum rempublicam longa feliciter faciat seriae gubernari et sic desideria tranquillitatis vestrae de propria parentilla vel filiorum vita dignetur implere maiestas aeterna, ut ipsum vestrae tranquillitatis famulum ad nos relaxari praecipiatis venturum divinitatis intuitu vel retributionis future proventu, quatenus, cum hoc nobis supplicibus dignanter annuetis, exaltetis gloriam vestri nominis et mercedis. Finit feliciter.

INCIPIT DICTA GOGONE AD GRASULFO DE NOMEN REGIS.

Rem necessarium et valde partibus oportunam celsitudo vestra per Billulfo parenti vestro innotuit, quam oportet fixo ordine pro resecanda contumacia infestantium celeriter confirmare. Et licet piissimus imperator revertentibus laegatariis nostis sacris principalibus indicavit, legationem suam confestim velle ipsorum e vestigo ad nos dirigere, quam diebus singulis et venturam credimus et votis ambientibus excipere exoptamus; sed quia oportere tractatis ut nulla mora causa sustineat, adeo in vestro arbitrio hanc rem commisemus finienda. Una elegite de duabus, si vobis munit de parte reipublicae certa securitas, ut possitis necessaria placita figire et promissa evolvere, iam de praesentiam certamine pecuniarum summa integra distinetur. His itaque omnibus adimpletis, instituite placito, et temptemus pariter Dei iniuria et sanguine parentibus nostris Romanis, Christo praesule, vindicate, ita ut in perpetuae pacis securitatem vel de reliquis capitulis, utriusque partibus oportunis intercurrentibus, in posterum terminetur. Ceterum si in vos vigor pontificii non consistit, ut iam de praesenti possitis haec omnia fiducialiter placiscere vel finire, sicut ordo ratibabilis exegit, de latere piissimi imperatoris procedant, cum quibusdam fortis causas fixis terminibus roborentur; et, quatenus hiemalis tempus cursum navium serrat, per vos facile, si fuerit directa ligatio, in finibus nostris transponitur, ubi in ipsorum exceptions, sicut dignum est, praeparatur, ut nec in veniendo sit tarditas et celerius inter partes figantur placita oportuna, rogamus, ut talis eveniant, quibus sit potestas iuxta illa manu vel sensu, quod domnus imperator nostris ligatariis reddidit in responses, cuncta placiscere vel finire. Et ne dicatur, quod pars nostra aliquam dilationem exhibeat, vos nulla mora protendite, et videamus perfecta deliberations vel securitate de partibus reipublicae procedere, parati sumus, vobiscum contra adversus insurgere in vindicta, et locum requiremus et actibus cupimus ostendere, qualiter nos piissimus imperator se dignanter admittit, in numero recipiat filiorum. Finit.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page