DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA
(c. A.D. 600?)

CORNELIUS NEPOS SALLUSTIO CRISPO S.

Cum multa ago Athenis curiose, inveni historiam Daretis Phrygii ipsius manu scriptam, ut titulus indicat, quam de Graecis et Troianis memoriae mandavit. Quam ego summo amore complexus continuo transtuli. Cui nihil adiciendum vel diminuendum rei reformandae causa putavi, alioquin mea posset videri. Optimum ergo duxi ita ut fuit vere et simpliciter perscripta, sic eam ad verbum in Latinitatem transvertere, ut legentes cognoscere possent, quomodo res gestae essent: utrum verum magis existiment quod Dares Phrygius memoriae commendavit, qui per id ipsum tempus vixit et militavit, cum Graeci Troianos oppugnarent; anne Homero credendum, qui post multos annos natus est, quam bellum hoc gestum est. De qua re Athenis iudicium fuit, cum pro insano haberetur, quod Deos cum hominibus belligerasse scripserit. Sed hactenus ista: nunc ad pollicitum revertamur.

[I] Pelias rex [in Peloponneso] Aesonem fratrem habuit. Aesonis filius erat Iason virtute praestans: et qui sub regno eius erant, omnes hospites habebat, et ab eis validissime amabatur. Pelias rex, ut vidit Iasonem tam acceptum esse omni homini, veritus est ne sibi iniurias faceret, et se regno eiceret. Dicit Iasoni Colchis pellem inauratam arietis esse dignam eius virtute: ut eam inde auferret, omnia se ei daturum pollicetur. Iason ubi audivit, ut erat animi fortissimi et qui loca omnia nosse volebat, et quod clariorem se existimabat futurum, si pellem inauratam Colchis abstulisset, dicit Peliae regi se eo velle ire, si vires sociique non deessent. Pelias rex Argum architectum vocari iussit, et ei imperat ut navem aedificaret quam pulcherrimam, ad voluntatem Iasonis. Per totam Graeciam rumor cucurrit navem aedificari in qua Colchos eat Iason pellem auream petiturus. Amici et hospites ad Iasonem venerunt, et pollicentur se una ituros. Iason illis gratias egit et rogavit ut parati essent, cum tempus supervenisset. Internea navis aedificatur et cum tempus anni supervenisset, Iason litteras ad eos misit qui erant polliciti sese una ituros et ilico convenerunt ad navem, cuius nomen erat Argo. Pelias rex quae opus erant in navim imponi iussit et hortatus est Iasonem, et qui cum eo profecturi erant, ut animo forti ad perficiendum irent quod conati essent. Ea res claritatem Graeciae et ipsis factura videbatur. Demonstrare eos qui cum Iasone profecti sunt non videtur nostrum esse: sed qui volunt eos cognoscere, Argonautas legant.

[II] Iason, ubi ad Phrygiam venit, navem admovit ad portum Simoenta. Deinde omnes de navi exierunt in terram. Laomedonti regi nuntiatum est mirandam navim in portum Simoenta intrasse et in ea multos iuvenes de Graecia venisse. Ubi audivit Laomedon rex commotus est: consideravit commune periculum esse, si consuescerent Graeci ad sua litora adventare navibus. Mittit ad portum qui dicant ut Graeci de finibus discedant; si non dicto obaudissent, sese armis eos de finibus eiecturum. Iason et qui cum eo venerant graviter tulerunt crudelitatem Laomedontis, sic se ab eo tractari, cum nulla ab eis iniuria facta esset: simul timebant multitudinem barbarorum, si contra imperium conarentur permanere, ne obprimerentur: cum ipsi non essent parati ad proeliandum, navim conscenderunt et a terra recesserunt, Colchos profecti sunt, pellem abstulerunt, domum reversi sunt.

[III] Hercules graviter tulit a rege Laomedonte contumeliose se tractatum et eos qui una profecti erant Colchos cum Iasone, Spartamque ad Castorem et Pollucem venit. Agit cum his, ut secum suas iniurias defendant, ne Laomedon impune ferat, quod illos a terra et portu prohibuisset. Multos adiutores futuros, si se accommodassent. Castor et Pollux omnia promiserunt se facturos quae Hercules vellet. Ab his Salaminam profectus ad Telamonem venit: rogat eum ut secum ad Troiam eat, et suas suorumque iniurias defendat. Telamon promisit omnibus se paratum esse, quae Hercules facere vellet. Inde ad Phthiam profectus est ad Peleum, rogatque eum ut secum eat ad Troiam: pollicitusque est ei Peleus se iturum. Inde Pylum ad Nestorem profectus est; rogatque eum Nestor quid venerit. Hercules dicit, quod dolore commotus sit, velle se exercitum in Phrygiam ducere. Nestor Herculem conlaudavit, operamque suam ei pollicitus est. Hercules ubi omnium voluntates intellexit, naves paravit, milites eligit. Ubi tempus datum est proficiscendi, litteras ad eos quos rogaverat misit ut venirent cum suis omnibus; cum venissent, profecti sunt in Phrygiam: ad Sigeum noctu accesserunt. Inde Hercules, Telamon, et Peleus exercitum eduxerunt: navibus qui praesidio essent Castorem et Pollucem et Nestorem reliquerunt. Quod ubi Laomedonti regi nuntiatum est classem Graecorum ad Sigeum accessisse, et ipse cum equestri copia ad mare venit, et coepit proeliari. Hercules ad Ilium ierat, et imprudentes qui erant in oppido urgere coepit. Quod ubi Laomedonti nuntiatum est, urgeri ab hostibus Ilium, ilico revertitur: et in itinere obvius Graecis factus, ab Hercule occiditur. Telamon primus Ilium oppidum introiit: cui Hercules virtutis causa Hesionam Laomedontis regis filiam dono dedit. Ceteri vero qui cum Laomedontis ierant occiduntur. Priamus in Phrygia erat, ubi eum Laomedon eius pater exercitui praefecerat. Hercules et qui cum eo venerant praedam magnam fecerunt, et ad naves deportaverunt. Inde domum proficisci decreverunt. Telamon Hesionam secum convexit.

[IV] Hoc ubi Priamo nuntiatum est, patrem occisum, cives direptos, praedam devectam, Hesionam sororem dono datam, graviter tulit tam contumeliose Phrygiam tractatam esse a Grais. Ilium petit cum uxore Hecuba et liberis Hectore, Alexandro, Deiphobo, Heleno, Troilo, Andromacha, Cassandra, Polyxena. Nam erant ei etiam alii filii ex concubinis nati; sed nemo ex regio genere dixit esse, nisi eos qui essent ex legitimis uxoribus. Priamus ut Ilium venit, ampliora moenia exstruxit, civitatem munitissimam reddidit; et militum multitudinem ibi esse fecit, ne per ignorantiam opprimeretur, ita ut Laomedon pater eius oppressus est. Regiam quoque aedificavit, et ibi aram Iovi statuamque consecravit. Hectorem in Paeoniam misit. Ilio portas fecit, quarum nomina sunt haec: Antenoria, Dardania, Ilia, Scaea, Thymbraea, Troiana. Et postquam Ilium stabilitum vidit, tempus expectavit. Ut visum est ei iniurias patris ulcisci, Antenorem vocari iubet dicitque ei velle se, eum legatum in Graeciam mittere: graves sibi iniurias ab his qui cum exercitu venerant factas in Laomedontis patris nece, et abductione Hesionae, quae omnia tamen aequo se animo passurum, si Hesiona ei reddatur.

[V] Antenor, ut Priamus imperavit, navim conscendit, et profectus venit Magnesiam ad Peleum. Quem Peleus hospitio triduo recepit, die quarto rogat eum quid venerit. Antenor dicit quae a Priamo mandata erant, ut Graios postularet, ut Hesiona redderetur. Haec ubi Peleus audivit, graviter tulit, et quod haec ad se pertinere videbat: iubet eum de finibus suis discedere. Antenor nihil moratus, navim ascendit, secundum Boeotiam iter fecit Salaminam advectus est ad Telamonem: rogare eum coepit ut Priamo Hesionam sororem redderet; non enim esse aequum in servitute habere regii generis puellam. Telamon Antenori respondit nihil a se Priamo factum: sed quod virtutis causa donatum sit, se nemini daturum: ob hoc Antenorem de insula discedere iubet. Antenor navim conscendit, in Achaiam pervenit. Inde ad Castorem et Pollucem delatus, coepit ab his postulare, ut Priamo satisfacerent, et ei Hesionam sororem redderent. Castor et Pollux negaverunt iniuriam Priamo factam esse, Antenorem discedere iubent. Inde Pylum ad Nestorem venit, dixit Nestori qua de causa venisset. Qui ut audivit, coepit Antenorem obiurgare, cur ausus sit in Graeciam venire, cum a Phrygibus priores Graeci prius laesi fuissent. Antenor ubi vidit nihil se impetrasse, et contumeliose [Priamum] tractari, navim conscendit, domum reversus est. Priamo regi demonstrat, quid unusquisque responderit: et quomodo ab illis tractatus sit: simulque hortatur Priamum, ut eos bello persequatur.

[VI] Continuo Priamus filios vocari iubet, et omnes amicos suos, Antenorem, Anchisen, Aenean, Ucalegontem, Bucolionem, Panthum, Lamponem, et omnes filios qui ex concubinis nati erant. Qui ut convenerunt, dixit eis se Antenorem legatum in Graeciam misisse, ut hi sibi satisfacerent quod patrem suum necassent, Hesionam sibi redderent, illos contumeliose tractasse, et Antenorem ab eis nihil impetrasse: verum quoniam suam voluntatem facere noluissent, videri sibi exercitum in Graeciam mitti, qui poenas repeterent ab eis; ne barbaros Graeci inrisui haberent. Hortatusque est Priamus liberos suos, ut eius rei principes forent, maxime Hectorem: erat enim maior natu: qui coepit dicere, se voluntatem patris vindicaturum et Laomedontis avi sui necem, et quascumque iniurias Graeci Troianis fecissent, executurum, ne impunitum id Grais foret: sed vereri, ne perficere non possent quod conati essent; multos adiutores Graeciae futuros; Europam bellicosos homines habere; Asiam semper in desidia vitam exercuisse, et ob id classem non habere.

[VII] Alexander cohortari coepit, ut classis praeparetur, et in Graeciam mitteretur: se eius rei principem futurum, si pater velit: in deorum benignitate se confidere, victis hostibus laude adepta, de Graecia domum rediturum esse. Nam sibi in Ida sylva cum venatum abisset, in somnis Mercurium adduxisse Iunonem, Venerem et Minervam, ut inter eas de specie iudicaret. Et tunc sibi Venerem pollicitam esse, si suam speciosam faciem iudicaret, daturam se ei uxorem, quae in Graecia speciosissima forma videretur: ubi ita audisset, optimam facie Venerem iudicasse: unde sperare coepit Priamum, Venerem adiutricem Alexandro futuram. Deiphobus placere sibi dixit Alexandri consilium: et sperare Graecos Hesionam reddituros, et satisfacturos, si, ut dipositum esset, classis in Graeciam mitteretur. Helenus vaticinari coepit, Graios venturos, Ilium eversuros, parentes et fratres hostili manu interituros, si Alexander sibi uxorem de Graecia adduxisset. Troilus minimus natu, non minus fortis quam Hector, bellum geri suadebat, et non debere terreri metu verborum Heleni. Ob quod omnibus placuit, classem comparare, et in Graeciam proficisci.

[VIII] Priamus Alexandrum et Deiphobum in Paeoniam misit, ut milites legerent: ad concionem populum venire iubet. Commonefacit filios, ut maiores natu minoribus imperarent. Monstravit quas iniurias Graeci Troianis fecissent: ob hoc Antenorem legatum in Graeciam, misisse, ut sibi Hesionam sororem redderent, et satis Troianis facerent. Antenorem a Grais contumeliose tractatum: neque ab his quicquam impetrare potuisse. Placere sibi, Alexandrum in Graeciam mitti cum classe, qui avi sui mortem et Troianorum iniurias ulciscatur. Antenorem dicere iussit, quomodo in Graecia tractatus esset. Antenor hortatus est Troianos, ne horrescerent, ad debellendam Graeciam suos alacriores fecit. Paucis demonstravit, quae in Graecia gesserat. Priamus dixit, si cui displiceret bellum geri, suam voluntatem ediceret. Panthus Priamo et propinquis prodit ea quae a patre suo Euphorbo audierat: dicere coepit si Alexander uxorem de Graecia adduxisset, Troianis extremum exitium futurum. Sed pulchrius esse in otio vitam degere, quam in tumultu libertatem amittere [et periculum inire]. Populus auctoritatem Panthi contempsit: regem dicere iusserunt, quid vellet fieri. Priamus dixit naves praeparandas esse, ut eatur in Graeciam: utensilia quoque populo non deesse. Populus conclamavit per se moram non esse, quo minus regis praeceptis pareatur. Priamus illis magnas gratias egit, concionemque dimisit. Ac mox in Idam sylvam misit, qui materiam succiderent, naves aedificarent. Hectorem in superiorem Phrygiam misit, ut exercitum pararet; [et ita paratus est]. Cassandra, postquam audivit patris consilium, dicere coepit quae Troianis futura essent, si Priamus perseveraret classem in Graeciam mittere.

[IX] Interea tempus supervenit: naves aedificatae sunt. Milites supervenerunt, quos Alexander et Deiphobus in Paeonia elegerant; et ubi visum est navigari posse, Priamus exercitum alloquitur: Alexandrum imperatorem exercitui praeficit, mittit cum eo Deiphobum, Aeneam, Polydamantem. Imperatque Alexandro, ut primum Spartam accedat, Castorem et Pollucem conveniat, et ab his petat, ut Hesiona soror eius reddatur, et satis Troianis fiat. Quod si negassent, continuo ad se nuntium mittat, ut exercitum possit in Graeciam mittere. Post haec Alexander in Graeciam navigavit, adducto secum duce eo qui cum Antenore iam navigaverat. Non multos ante dies, quam Alexander in Graeciam navigavit, et antequam insulam Cytheream accederet, Menelaus ad Nestorem Pylum proficiscens, Alexandro in itinere occurrit, et mirabatur classem regiam quo tenderet. Utrique occurrentes aspexerunt se invicem, inscii quo quisque iret. Castor et Pollux ad Clytaemnestram ierant, secum Hermionam neptem suam Helenae filiam adduxerant. Argis Iunonis dies festus erat his diebus, quibus Alexander in insulam Cytheream venit, ubi fanum Veneris erat: Dianae sacrificavit. Hi qui in insula erant mirabantur classem regiam, et interrogabant ab illis qui cum Alexandro venerant, qui essent, quid venissent. Responderunt illi a Priamo rege Alexandrum legatum missum ad Castorem et Pollucem, ut eos conveniret.

[X] At Helena vero, Menelai uxor, cum Alexander in insula Cytherea esset, placuit ei eo ire. Qua de causa ad littus processit. Oppidum ad mare est Helaea, ubi Dianae et Apollinis fanum est: ibi rem divinam Helena facere disposuerat. Quod ubi Alexandro nuntiatum est, Helenam ad mare venisse, conscius formae suae, in conspectu eius ambulare coepit, cupiens eam videre. Helenae nuntiatum est, Alexandrum Priami regis filium ad Helaeam oppidum, ubi ipsa erat, venisse. Quem etiam ipsa videre cupiebat. Et cum se utrique respexissent, ambo, forma sua incensi, tempus dederunt ut gratiam referrent. Alexander imperat, omnes ut in navibus sint parati: nocte classem solvant, de fano Helenam eripiant, secum eam auferant. Signo dato fanum invaserunt, Helenam non invitam eripiunt, in navem deferunt, et cum ea mulieres aliquas depraedantur. Quod cum Helenam abreptam oppidani vidissent, diu pugnaverunt cum Alexandro, ne Helenam eripere posset. Quos Alexander fretus sociorum multitudine superavit, fanum exspoliavit, homines secum quam plurimos captivos duxit, in navim imposuit, classem solvit, domum reverti disposuit, in portum Tenedon pervenit, ubi Helenam maestam alloquio mitigat, patri rei gestae nuntium mittit. Menelao postquam nuntiatum est Pylum, cum Nestore Spartam profectus est, ad Agamemnonem fratrem misit Argos, rogans ut ad se veniat.

[XI] Interea Alexander ad patrem suum cum praeda pervenit, et rei gestae ordinem refert. Priamus gavisus est, sperans Graecos ob causam recuperationis Helenae sororem Hesionam reddituros, et ea quae inde a Troianis abstulerant. Helenam maestam consolatus est, et eam Alexandro coniugem dedit: quam ut aspexit Cassandra, vaticinari coepit, memorans ea quae ante praedixerat. Quam Priamus abstrahi et includi iussit. Agamemnon postquam Spartam venit fratrem consolatus est et placuit ut per totam Graeciam conquisituri mitterentur ad convocandos Graecos et Troianis bellum indicendum. Convenerunt autem hi: Achilles cum Patroclo, Euryalus, Tlepolemus, Diomedes. Postquam Spartam accesserunt, decreverunt iniurias Troianorum persequi, exercitum et classem comparare. Agamemnonem imperatorem et ducem praeficiunt. Hi legatos mittunt, ut tota Graecia conveniant cum classibus et exercitibus ornati pariterque ad Atheniensem portum, ut inde pariter ad Troiam proficiscantur ad defendendas suas iniurias. Castor et Pollux in recenti, postquam audierunt Helenam suam sororem raptam, navem conscenderunt et secuti sunt. Cum in litore Lesbio navem solverent, maxima tempestate exorta nusquam eos comparuisse creditum est. Postea dictum est eos immortales factos. Itaque Lesbios navibus eos usque ad Troiam quaesitum isse, neque eorum vestigia usquam vestigium inventum domum renuntiasse.

[XII] Dares Phrygius, qui hanc historiam scripsit, ait se militasse usque dum Troia capta est, hos se vidisse cum indutiae essent, partim proelio interfuisse, a Dardanis autem audisse qua facie et natura fuissent Castor et Pollux. Fuerunt autem alter alteri similis capillo flavo oculis magnis facie pura bene figurati corpore deducto. Helenam similem illis formosam animi simplicis blandam cruribus optimis notam inter duo supercilia habentem ore pusillo. Priamum Troianorum regem vultu pulchro magnum voce suavi aquilino corpore. Hectorem blaesum candidum crispum strabum pernicibus membris vultu venerabili barbatum decentem bellicosum animo magno in civibus clementem dignum amore aptum. Deiphobum et Helenum similes patri dissimili natura: Deiphobum fortem Helenum clementem doctum vatem. Troilum magnum pulcherrimum pro aetate valentem fortem cupidum virtutis. Alexandrum candidum longum fortem oculis pulcherrimis capillo molli et flavo ore venusto voce suavi velocem cupidum imperii. Aeneam rufum quadratum facundum affabilem fortem cum consilio pium venustum oculis hilaribus et nigris. Antenorem longum gracilem velocibus membris versutum cautum. Hecubam magnam aquilino corpore pulchram mente virili piam iustam. Andromacham oculis claris candidam longam formosam modestam sapientem pudicam blandam. Cassandram mediocri statura ore rotundo rufam oculis micantibus futurorum praesciam. Polyxenam candidam altam formosam collo longo oculis venustis capillis flavis et longis compositam membris digitis prolixis cruribus rectis pedibus optimis, quae forma sua omnes superaret, animo simplici largam dapsilem.

[XIII] Agamemnonem albo corpore magnum membris valentibus facundum prudentem nobilem divitem. Menelaum mediocri statura rufum formosum acceptum gratum. Achillem pectorosum ore venusto membris valentibus et magnis iubatum bene crispatum clementem in armis acerrimum vultu hilari largum dapsilem capillo myrteo. Patroclum pulchro corpore oculis caesiis viribus magnis verecundum certum prudentem dapsilem. Aiacem Oileum quadratum valentibus membris aquilino corpore iucundum fortem. Aiacem Telamonium valentem voce clara capillis nigris coma crispa simplici animo in hostem atrocem. Ulixem firmum dolosum ore hilari statura media eloquentem sapientem. Diomedem fortem quadratum corpore honesto vulto austero in bello acerrimum clamosum cerebro calido impatientem audacem. Nestorem magnum naso obunco longo latum candidum consiliarium prudentem. Protesilaum corpore candido vultu honesto velocem confidentem temerarium. Neoptolemum magnum viriosum stomachosum blaesum vultu bonum aduncum oculis rotundis superciliosum. Palamedem gracilem longum sapientem animo magnum blandum. Podalirium crassum valentem superbum tristem. Machaonem fortem magnum certum prudentem patientem misericordem. Merionem rufum mediocri statura corpore rotundo viriosum pertinacem crudelem impatientem. Briseidam formosam non alta statura candidam capillo flavo et molli superciliis iunctis oculis venustis corpore aequali blandam affabilem verecundam animo simplici piam.

[XIV] Deinde ornati cum classe Graeci Athenas convenerunt. Agamemnon ex Mycenis cum navibus numero C, Menelaus ex Sparta cum navibus numero LX, Arcesilaus et Prothenor ex Boeotia cum navibus numero L, Ascalaphus et Ialmenus ex Orchomeno cum navibus numero XXX, Epistrophus et Schedius ex Phocide cum navibus numero XL, Aiax Telamonius ex Salamina adduxit secum Teucrum fratrem, ex Buprasione Amphimachum, Diorem, Thalpium, Polyxenum cum navibus XL, Nestor ex Pylo cum navibus numero LXXX, Thoas ex Aetolia cum navibus numero XL, Nircus ex Syme cum navibus numero LIII, Aiax Oileus ex Locris cum navibus numero XXXVII, Antiphus et Phidippus ex Calydna cum navibus numero XXX, Idomeneus et Meriones ex Creta cum navibus numero LXXX, Ulixes ex Ithaca cum navibus numero XII, Eumelus ex Pheris cum navibus numero X, Protesilaus et Podarces ex Phylaca cum navibus numero XL, Podalirius et Machaon Aesculapii filii ex Tricca cum navibus numero XXXII, Achilles cum Patroclo et Myrmidonibus ex Phthia cum navibus numero L, Tlepolemus ex Rhodo cum navibus numero IX, Eurypylus ex Ormenio navibus numero XL, Antiphus et Amphimachus ex Elide navibus numero XI, Polypoetes et Leonteus ex Argisa navibus numero XL, Diomedes Euryalus Sthenelus ex Argis navibus numero LXXX, Philoctetes ex Meliboea navibus numero VII, Guneus ex Cypho navibus numero XXI, Prothous ex Magnesia navibus numero XL, Agapenor ex Arcadia navibus numero XL, Mnestheus ex Athenis navibus numero L. Hi fuerunt duces Graecorum numero XLVIIII, qui adduxerunt naves numero mille CXXX.

[XV] Postquam Athenas venerunt, Agamemnon duces in consilium vocat, conlaudat hortatur, ut quam primum iniurias suas defendant. Rogat, si cui quid placeat suadetque ut, antequam proficiscerentur, Delphos ad Apollinem consulendum mitterent: cui omnes adsentiunt. Cui rei praeficitur Achilles, hic cum Patroclo proficiscitur. Priamus interea, ut audivit quia hostes parati sunt, mittit per totam Phrygiam qui finitimos exercitus adducant, domique milites magno animo comparat. Achilles cum Delphos venisset, ad oraculum pergit: et ex adyto respondetur Graecos victuros, decimoque anno Troiam capturos. Achilles res divinas, sicut imperatum est, fecit. Et eo tempore venerat Calchas Thestore natus divinus. Dona pro Phrygibus a suo populo missus Apollini portabat, simul consuluit de regno rebusque suis. Huic ex adyto respondetur, ut cum Argivorum classe militum contra Troianos proficiscatur eosque sua intelligentia iuvet, neve inde prius discedant, quam Troia capta sit. Postquam in fanum ventum est, inter se Achilles et Calchas responsa contulerunt, gaudentes hospitio amicitiam confirmant, una Athenas proficiscuntur, perveniunt eo. Achilles eadem in consilio refert, Argivi gaudent, Calchantem secum recipiunt, classem solvunt. Cum eos ibi tempestates retinerent, Calchas ex augurio respondet uti revertantur et in Aulidem proficiscantur. Profecti perveniunt. Agamemnon Dianam placat dicitque sociis suis ut classem solvant, ad Troiam iter faciant. Utuntur duce Philocteta, qui cum Argonautis ad Troiam fuerat. Deinde applicant classem ad oppidum, quod sub imperio Priami regis erat, et id expugnant, praedaque facta, proficiscuntur. Veniunt Tenedum, ubi omnes occidunt. Agamemnon praedam divisit, consilium convocavit.

[XVI] Inde legatos ad Priamum mittit, si velit Helenam reddere et praedam quam Alexander fecit restituere. Legati eleguntur Diomedes et Ulixes, hi ad Priamum proficiscuntur. Dum legati mandatis parent, mittuntur Achilles et Telephus ad praedandam Mysiam. Ad Teuthrantem regem veniunt praedamque faciunt. Teuthras cum exercitu superveniunt. Quem Achilles fugato exercitu vulnerat: quem iacentem Telephus clipeo protexit, ne ab Achille interficeretur. Commemorant inter se hospitium, quod Telephus cum adhuc puer erat, a patre Hercule progenitus, a Teuthrante rege hospitio receptus est. Diomedem regem ferunt eo tempore venantem cum equis potentibus et feris ab Hercule interfectum Teuthranti regnum totum tradidisse: ob hoc eius filium Telephum ei subpetias venisse. Quod cum Teuthras intelligeret, se eodem vulnere mortem effugere non posse, regnum suum Mysiam vivus Telepho tradidit, et eum regem ordinavit. Tum regem Teuthrantem Telephus magnifice sepelivit. Suadet ei Achilles ut novum regnum conservet: ait plus multo exercitum adiuvaturum, si commeatum frumenti exercitui praepararet, quam si ad Troiam iret. Itaque Telephus remanet. Achilles cum magno praedae commercio ad exercitum Tenedum revertitur. Agamemnoni rem gestam narrat, Agamemnon adprobat conlaudat.

[XVII] Interea legati missi ad Priamum veniunt. Ulixes mandata Agamemnonis refert, postulat ut Helena et praeda reddatur satisque Graecis fiat, ut pacifice discedant. Priamus iniurias Argonautarum commemorat, patris interitum, Troiae expugnationem, et Hesionae sororis servitutem. Denique Antenorem legatum cum miserit, quam contumeliose ab eis tractatus sit. Pacem repudiat, bellum indicit, Graecorum legatos de finibus repelli iubet. Legati in castra Tenedum revertuntur renuntiantes responsum. Res consultu geritur.

[XVIII] Aderant vero ad auxilium Priamo adversus Graecos ducatores hi cum exercitibus suis, quorum nomina et provincias insinuandas esse duximus: de Zelia Pandarus Amphion Adrastus, de Colophonia Mopsus, de Phrygia Asius, de Caria Amphimachus Nastes, de Lycia Sarpedon Glaucus, de Larissa Hippothous et Cupesus, de Ciconia Euphemus, de Thracia Pirus et Acamas, de Paeonia Pyraechmes et Asteropaeus, de Phrygia Ascanius et Phorcys, de Maeonia Antiphus et Mesthles, de Paphlagonia Pylaemenes, de Aethiopia Perses et Memnon, de Thracia Rhesus et Archilochus, de Adrestia Adrastus et Amphius, de Alizonia Epistrophus et Odius. His ductoribus et exercitibus qui paruerunt praefecit Priamus principem et ductorem Hectorem, dein Deiphobum Alexandrum Troilum Aeneam Memnonem. Dum Agamemnon consulit de tota re, ex Cormo advenit Nauplii filius Palamedes cum navibus XXX. Ille excusavit se morbo adfectum Athenas venire non potuisse: quod venerit, cum primum potuerit, ratias agunt rogantque eum in consilio esse.

[XIX] Deinde cum Argivis non constaret exeundum ad Troiam clam noctu an interdiu foret, Palamedes suadet et rationem reddit luce ad Troiam escensionem fieri oportere et manum hostium deduci. Itaque omnes ei adsentiunt. Consulto Agamemnonem praeficiunt. Legatos ad Mysiam ceterisque locis mittunt, ut exercitui commeatus subportandos curent, Thesidas Demophoontem et Acamantem et Anium. Deinde exercitum ad concionem convocat conlaudat imperat hortatur monet diligenter, ut dicto obaudientes sint. Signo dato naves solvunt, tota classis ad latitudinem accedit ad Troiae littora. Troiani fortiter defendunt. Protesilaus in terram excursionem facit fugat caedit. Cui Hector obviam venit et eum interfecit, ceteros perturbat. Unde Hector recedebat, ibi Troiani fugabantur. Postquam magna caedes utrimque facta est, advenit Achilles: is totum exercitum in fugam vertit, redegit in Troiam. Nox proelium dirimit. Agamemnon exercitum totum in terram educit, castra facit. Postera die Hector exercitum ex urbe educit et instruit. Agamemnon contra clamore magno occurrit. Proelium acre iracundumque fit, fortissimus quisque in primis cadit. Hector Patroclum occidit et spoliare parat. Meriones eum ex acie ne spoliaretur eripuit. Hector Merionem persequitur et occidit. Quem cum similiter spoliare vellet, advenit subpetias Mnestheus, Hectoris femur sauciat, saucius quoque multa millia occidit et perseverasset Achivos in fugam mittere, nisi obvius illi Aiax Telamonius fuisset. Cum quo cum congrederetur, cognovit eum esse de sanguine suo, erat enim de Hesiona sorore Priami natus. Quo pacto Hector a navibus ignem removeri iussit et utrique se invicem muneraverunt, et amici discesserunt.

[XX] Postera die Graiugenae indutias petunt. Achilles Patroclum plangit, Graiugenae suos. Agamemnon Protesilaum magnifico funere effert ceterosque sepeliendos curat. Achilles Patroclo ludos funebres facit. Dum indutiae sunt, Palamedes non cessat seditionem facere: indignum regem Agamemnonem esse qui exercitui imperaret. Ipse coram exercitu multa sua studia ostendit: primum suam excursionem castrorum munitionem vigiliarum circuitione, signi dationem librarum ponderumque dimensionem exercitusque instructionem. Haec cum a se orta essent, non aequum esse, cum a paucis imperium Agamemnoni datum sit, eum omnibus qui postea convenissent imperare, praesertim cum omnes ingenium virtutemque exspectassent in ducibus suis. Dum Achivi de imperio inter se vicissim certant, proelium post biennium repetitum est. Agamemnon Achilles Diomedes Menelaus exercitum educunt. Contra Hector Troilus Aeneas occurrunt. Fit magna caedes, ex utraque parte fortissimi cadunt. Hector Boetem Archilochum Proethenorum occidit. Nox proelium dirimit. Agamemnon noctu in consilium omnes duces convocat suadet hortatur, ut omnes in aciem prodeant, ex maxime Hectorem persequantur, quia de his aliquos duces fortissimos occidit.

[XXI] Mane facto Hector Aeneas Alexander exercitum educunt. Omnes duces Achivorum prodeunt. Fit magna caedes. Multa milia invicem Orco dimittuntur. Menelaus Alexandrum persequi coepit: quem respiciens Alexander sagitta Menelai femur transfigit. Ille, dolore commotus, pariter cum Aiace Locro non cessant eum persequi. Quos ut vidit Hector instanter fratrem suum persequi, subpetias cum Aenea ei venit. Quem Aeneas clipeo protexit, et de proelio ad civitatem secum adduxit. Nox proelium dirimit. Achilles postera die cum Diomede exercitum educit. Contra Hector et Aeneas. Fit magna caedes. Hector Orcomeneum Palamenem Epistrophum Schedium Elpenorem Dorium Polyxenum duces occidit. Aeneas Amphimachum et Nireum, Achilles Euphemum Hippothoum Pyleum Asterium, Diomedes Xanthippum Mesthlem. Agamemnon ut vidit duces fortissimos cecidisse, pugnam revocavit. Troiani laeti in castra revertuntur. Agamemnon sollicitus duces in consilium vocavit hortatur ut fortiter pugnarent, neque desisterent, quoniam maior pars ex suis superata sit, sperare se exercitum ex Mysia cotidie superventurum.

[XXII] Postera die Agamemnon totum exercitum et omnes duces in pugnam prodire coegit. Contra Troiani. Fit magna caedes, acriter ex ultraque parte pugnatur, multa millia hinc et inde cadunt. Nec differebatur pugna, ita ut continuis LXXX diebus animose pugnatum sit. Agamemnon ut vidit multa milia cotidie occidi neque sufficere mortuos sine intermissione funerari, misit legatos Ulixen et Diomedem ad Priamum, ut indutias in triennium peterent, ut suos funerarent, vulneratos curarent, naves reficerent, exercitum compararent, commeatum conveherent. Ulixes et Diomedes noctu ad Priamum vadunt legati. Occurrit illis ex Troianis Dolon. Qui cum interrogaret, quid ita armati noctu ad oppidum venissent, dixerunt se ab Agamemnone legatos ad Priamum missos. Quos ut audivit Priamus venisse et desiderium suum exposuisse, in consilium omnes duces convocat, quibus refert legatos venisse ab Agamemnone, ut indutias ad triennium peterent. Hectori suspectum videtur quod tam longum tempus postulassent. Priamus dicere imperat quid cuique videatur: omnibus placitum est, indutias in triennium dare. Interim Troiani moenia renovant, suos quisque saucios curant, mortuos cum ingenti honore sepeliunt.

[XXIII] Tempus pugnae post triennium supervenit. Hector et Troilus exercitum educunt. Agamemnon Menelaus Achilles et Diomedes etiam ipsi exercitum educunt. Fit magna caedes. Hector in prima acie Phidippum et Antiphum duces interficit, Achilles Lycaonem et Phorcyn occidit et ex cetera plebe multa milia hominum ex utraque parte cadunt. Pugnatur acriter diebus continuis XXX. Priamus ut vidit multos de suo exercitu cecidisse, mittit legatos ad Agamemnonem, ut indutias peterent mensibus VI et ex consilii sententia Agamemnon concedit indutias. Tempus pugnae supervenit. Acriter per duodecim dies pugnatur. Multi duces fortissimi hinc et inde cadunt, plures vulnerantur, plurimi in curatione moriuntur. Agamemnon mittit ad Priamum legatos et triginta dierum indutias postulat, ut funerare mortuos suos possit. Priamus consulte fecit.

[XXIV] At ubi tempus pugnae supervenit Andromacha uxor Hectoris in somnis vidit Hectorem non debere in pugnam procedere: et cum ad eum visum referret, Hector muliebria verba abicit. Andromacha maesta misit ad Priamum, ut illi prohibeat ne ea die pugnaret. Priamus Alexandrum Helenum Troilum et Aeneam in pugnam misit. Hector ut ista audivit, multa increpans Andromacham arma ut proferret poposcit nec retineri ullo modo potuit. Maesta Andromacha summissis capillis Astyanactem filium protendens ante pedes Hectoris eum revocare non potuit. Tunc planctu femineo oppidum concitat, ad Priamum in regiam currit, refert quae in somnis viderit velle Hectorem veloci saltu in pugnam ire, proiectoque ad genua Astyanacte filio suo eum revocare mandat. Priamus omnes in pugnam prodire iussit, Hectorem retinuit. Agamemnon Achilles Diomedes Aiax Locrus ut viderunt Hectorem in pugna non esse, acriter pugnaverunt multosque duces de Troianorum numero occiderunt. Hector ut audivit tumultum Troianosque in bello saeve laborare, prosiluit in pugnam. Statimque Idoneum obtruncavit, Iphinoum sauciavit Leonteum occidit, Stheneli femur iaculo figit. Achilles ut respexit multos duces eius dextera cecidisse, animum in eum dirigebat, ut illi obvius fieret. Considerabat enim Achilles nisi Hectorem occideret plures de Graecorum numero eius dextera perituros. Proelium interea conliditur. Hector Polypoetem ducem fortissimum occidit dumque eum spoliare coepit, Achilles supervenit. Fit pugna maior, clamor ab oppido et a toto exercitu surgit. Hector Achillis femur sauciavit. Achilles dolore accepto magis eum persequi coepit nec destitit nisi eum occideret. Quo interempto Troianos in fugam vertit et maxima caede laesos usque ad portas persequitur. Cui tamen Memnon restitit et inter se acriter pugnaverunt: laesi utrique discesserunt. Nox proelium dirimit. Achilles saucius de bello redit. Noctu Troiani Hectorem lamentantur. Graiugenae suos.

[XXV] Postera die Memnon Troianos educit contra Graecorum exercitum. Agamemnon exercitum consulit suadetque indutias duum mensium postulari, quisque ut suos quisque sepelire possit. Legati ad Priamum Troiam proficiscuntur, venientes desiderium prosecuti sunt, duum mensium indutias accipiunt. Priamus Hectorem suorum more ante portas sepelivit, ludosque funebres fecit. Dum indutiae sunt, Palamedes iterum non cessat de imperio conqueri. Itaque Agamemnon seditioni cessit et dixit se de ea re libenter laturum, ut quem vellent Imperatorem praeficerent. Postera die populum ad concionem vocat, negat se unquam cupidum imperii fuisse: animo aequo se accipere si cui vellent dare: se libenter cedere: satis sibi esse dum hostes ulciscantur et parvi facere cuius id opera fiat. Se tamen regnum Mycenis habere, iubet dicere, si cui quid placeat. Palamedes prodit, suum ingenium ostendit. Itaque Argivi ei libenter imperium tradunt. Palamedes Argivis gratias agit, imperium accipit administrat. Achilles vituperat imperii commutationem.

[XXVI] Interea indutiae exeunt. Palamedes ornatum paratumque exercitum educit instruit hortatur. Contra Deiphobus. Pugnatur acriter a Troianis. Sarpedon Lycius cum suis inpressionem in Argivos facit caedit prosternit. Obvius ei fit Tlepolemus Rhodius, sed diu stando pugnandoque male vulneratus cadit. Succedit Pheres Admeti filius proelium restituit diuque cum Sarpedone comminus pugnando occiditur. Sarpedon quoque vulneratus de proelio recedit. Itaque per aliquot dies proelia fiunt. Ex utraque parte multi ductores occiduntur sed plures a Priamo. Troiani mittunt legatos, indutias postulant, ut mortuos sepeliant, saucios curent. Palamedes indutias fecit in annum, mortuos utrique sepeliunt, saucios curant. Fide data ultro citroque in oppidum et castra Argivorum commeant. Palamedes Agamemnonem legatum mittit ad Thesidas Acamantem et Demophoontem, quos legatos Agamemnon praefecerat, ut commeatus compararent et frumentum de Mysia a Telepho acceptum subportarent. Ut eo venit, seditionem Palamedis narrat. Illi moleste ferunt. Agamemnon ait se moleste non ferre, sua voluntate esse factum. Interea naves onerandas curat Palamedes, castra munit, turribusque circumdat. Troiani exercitum exercent, murum diligenter instaurant, fossas et vallum addunt, cetera diligenter conparant.

[XXVII] Postquam dies anni venit quo Hector sepultus est, Priamus et Hecuba et Polyxena ceterique Troiani ad sepulchrum profecti sunt. Quibus obvius fit Achilles, Polyxenam contemplatur, figit animum, amare vehementer eam coepit. Tunc ardore conpulsus odiosam in amore vitam consumit et aegre ferebat ademptum imperium Agamemnoni sibique Palamedem praepositum. Cogente amore Phrygio servo fidelissimo mandata dat ferenda ad Hecubam et ab ea sibi uxorem Polyxenam poscit. Si dederit, se cum suis Myrmidonibus domum rediturum. Quod cum ipse fecerit, ceteros porro ductores idem facturos. Servus proficiscitur ad Hecubam convenit mandata dicit: Hecuba respondit velle se, si Priamo placeat viro suo: dum ipsa cum Priamo agat, servus reverti iubet. Servus Achilli quid egerit nuntiat. Agamemnon cum magno comitatu ad castra revertitur. Hecuba cum Priamo de conditione Achillis conloquitur. Priamus respondit fieri non posse, non ideo, quod eum indignum adfinitate existimet, sed si ei dederit et ipse discesserit ceteros non discessuros et iniquum esse filiam suam hosti coniungere. Quapropter si id fieri velit, pax perpetua fiat, et exercitus discedat, foedus iure sanciatur. Si id factum sit, se illi filiam libenter daturum. Itaque Achilles ut constitutum erat servum ad Hecubam mittit, ut sciat quid cum Priamo egerit. Hecuba omnia quae cum Priamo egerat mandat servo. Is Achilli refert. Achilles queritur in vulgus, unius mulieris Helenae causa totam Graeciam et Europam convocatam esse, tanto tempore tot milia hominum perisse, libertatem in ancipiti esse, unde oportere pacem fieri, exercitus recedere.

[XXVIII] Annus circumactus est. Palamedes exercitum educit instruit. Deiphobus contra. Achilles iratus in proelium non prodit. Palamedes occasionem nactus inpressionem in Deiphobum facit eumque obtruncat. Proelium acre insurgit, acriter ab utrisque pugnatur, multa milia hominum cadunt. Palamedes in prima acie versatur hortaturque proelium ut fortiter gerant. Contra eum Sarpedon Lycius occurrit eumque Palamedes interficit. Eo facto laetus in acie versatur. Cui exultanti et glorianti Alexander Paris sagitta collum transfigit. Phryges animadvertunt, tela coniciunt atque ita Palamedes occiditur. Rege occisocuncti hostes inpressionem faciunt Argivi cedunt, in castra confugiunt. Troiani persecuntur, castra obpugnant, naves incendunt. Achilli nuntiatum est, dissimulat. Aiax Telamonius fortiter defendit. Nox proelium dirimit. Argivi in castris Palamedis scientiam aequitatem clementiam bonitatem lamentantur. Troiani Sarpedonem et Deiphobum deflent.

[XXIX] Nestor qui maior natu erat, noctu ductores in consilium vocat suadet hortatur, ut imperatorem praeficiant et si eis videatur eundem Agamemnonem minima cum discordia fieri posse. Item commemorat, quod dum ille imperator fuit, res prospere cecisse, felicem fuisse exercitum: si cui quid aliud videatur dicere suadet. Omnes adsentiunt, Agamemnonem summum imperatorem praeficiunt. Postera die Troiani alacres in aciem prodeunt. Agamemnon exercitum contra educit. Proelio commisso uterque exercitus inter se pugnat. Postquam maior pars diei transiit, prodit in primo Troilus, caedit devastat, Argivos in castra fugat. Postera die exercitum Troiani educunt: contra Agamemnon. Fit maxima caedes, uterque exercitus inter se pugnat acriter. Multos duces Argivorum Troilus interficit. Pugnatur continuis diebus VII. Agamemnon indutias petit in duos menses. Palameden magnifico funere effert ceterosque duces ac milites utrique sepeliendos curant.

[XXX] Agamemnon dum indutiae sunt mittit ad Achillem Ulixen Nestorem et Diomeden, ut rogent eum in bellum prodire. Abnegat Achilles maestus, quod iam destinaverat in bellum non prodire, ob id quod promiserat Hecubae, aut certe se minus pugnaturum, eo quod Polyxenam valde amabat. Coepit male eos accipere qui ad eum venerant, dicens debere perpetuam pacem fieri, tanta pericula unius mulieris causa fieri, libertatem periclitari, tanto tempore desidere: pacem expostulat, pugnare negat. Agamemnoni renuntiatur, quid cum Achille actum sit, illum pertinaciter negare. Agamemnon omnes duces in consilium vocat, exercitum quid fieri debeat consulit, imperat dicere quid cuique videatur. Menelaus hortari coepit fratrem suum, ut exercitum in pugnam produceret, nec debere terreri, si Achilles se excusaverit: se tamen persuasurum ei ut in bellum prodeat, nec vereri, si noluerit. Commemorare coepit Troianos non habere alium virum tam fortem sicut Hector fuit. Diomedes et Ulixes dicere coeperunt Troilum non minus quam Hectorem virum fortissimum esse. Diomedi et Ulixi Menelaus resistens bellum geri suadebat. Calchas ex augurio respondit debere pugnare nec vereri quod modo superiores Troiani fuerint.

[XXXI] Tempus pugnae supervenit. Agamemnon Menelaus Diomedes Aiax exercitum educunt. Contra Troiani. Fit magna caedes, pugnatur acriter, uterque exercitus inter se saeviunt. Troilus Menelaum sauciat, multos interficit, ceteros paulatim persequitur. Nox proelium dirimit. Postera die Troilus cum Alexandro exercitum educit. Contra omnes Argivi prodeunt: acriter pugnatur. Troilus Diomeden sauciat: in Agamemnonem inpressionem facit, nec non et ipsum sauciat, Argivos caedit. Per aliquot dies pugnatur acriter, multa milia hominum ex utraque parte trucidantur. Agamemnon, ut vidit maiorem partem exercitus se cotidie amittere nec sufficere posse, petit indutias in sex menses. Priamus consilium cogit, indicat Argivorum desideria. Troilus negat debere dari tam longo tempore indutias, sed potius inpressionem fieri, naves incendi. Priamus quid cuique videatur dicere imperat. Omnibus placitum est, debere fieri quod Argivi petunt. Priamus itaque in sex menses indutias dedit. Agamemnon honorifice suos sepeliendos curat, Diomedem Menelaum saucios curat. Troiani suos aeque sepeliunt. Dum indutiae sunt, ex consilii sententia Agamemnon ad Achillem proficiscitur, ut eum ad pugnam provocaret. Achilles tristis negare coepit se proditurum, sed pacem peti oportere, conqueri coepit, quod Agamemnoni nihil negare possit: tamen cum tempus pugnae supervenisset, se milites suos missurum, ipsum excusatum haberet. Agamemnon ei gratias egit.

[XXXII] Tempus pugnae supervenit. Troiani exercitum educunt. Contra Argivi prodeunt. Achilles primo Myrmidones instruit, ad Agamemnonem paratos mittit. Fit pugna maior: acriter saevitur. Troilus in prima acie Argivos caedit, Myrmidonas fuga, inpressionem usque in castra facit, multos occidit, plurimos sauciat. Aiax Telamonius obstitit. Troiani victores in oppidum revertuntur. Postera die Agamemnon exercitum educit, omnes duces et Myrmidones prodeunt. Contra Troiani in aciem laeti exeunt. Proelio commisso uterque exercitus inter se dimicat, acriter per aliquot dies pugnatur, multa milia hominum ex utraque parte cadunt. Troilus Myrmidonas persequitur sternit fugat. Agamemnon ut vidit ex sua parte multos occisos, indutias in dies triginta petit, ut suos funerare possit. Priamus indutias dedit. Suos quisque sepeliendos curat.

[XXXIII] Tempus pugnae supervenit. Troiani exercitum educunt. Contra Agamemnon omnes duces in pugnam cogit. Proelio commisso fit magna caedes: acriter saevitur. Postquam primum diei tempus transiit, prodit in primo Troilus caedit prosternit. Argivi fugam cum clamore fecerunt. Achilles ut animadvertit Troilum iracunde saevire et Argivis insultare simulque sine intermissione Myrmidones prosternere, procedit in bellum. Quem Troilus continuo excipit et sauciat. Achilles de proelio saucius redit. Pugnatur continuis diebus sex. Die septimo dum uterque exercitus proelio facto inter se pugnant, Achilles, qui aliquot dies vexatus in pugnam non prodierat, Myrmidones instruit. Alloquitur hortatur, ut fortiter inpressionem in Troilum faciant. Postquam maior pars diei transiit, prodit Troilus ex equo laetus. Argivi maximo clamore fugam faciunt. Myrmidones supervenerunt, inpressionem in Troilum faciunt, de quorum numero multi a Troilo occiduntur. Dum acriter proeliantur, equus vulneratus corruit, Troilum inplicitum excutit. Eum cito Achilles adveniens occidit, ex proelio trahere coepit. Quod Achilles interventu Memnonis complere non potuit. Adveniens enim Memnon et Troili corpus eripuit et Achillem vulnere sauciavit. Achilles de proelio saucius rediit. Memnon insequi eum cum multis coepit quem Achilles ut respexit, substitit: curato vulnere, et aliquamdiu proeliatus Memnonem multis plagis occidit et ipse vulneratus ab eo ex proelio recessit. Postquam Persarum ductor occisus est reliqui in oppidum confugerunt, portasque clauserunt. Nox proelium dirimit. Postera die a Priamo legati ad Agamemnonem missi sunt, qui dierum XX indutias peterent, quod continuo Agamemnon concedit. Priamus igitur Troilum Memnonemque magnifico funere effert: ceterosque milites utrique sepeliendos curant.

[XXXIV] Hecuba maesta quod duo filii eius fortissimi Hector et Troilus ab Achille interfecti essent, consilium muliebre temerarium iniit ad ulciscendum dolorem. Alexandrum filium arcessit orat hortatur, ut se et fratres suos vindicaret, insidias Achilli faceret et eum nec opinantem occidat: quoniam ad se miserit et rogaverit ut sibi Polyxenam daret in matrimonium: se ad eum missuram Priami verbis, pacem inter se foedusque firment constituant in fano Apollinis Thymbraei, quod est ante portam: eo Achillem venturum, conlocuturum ibique se illi insidias collocare, satis sibi victum esse si eum occideret. Quod temptaturum se Alexander promisit. Noctu de exercitu eliguntur fortissimi, et in fano Apollinis collocantur, signum accipiunt. Hecuba ad Achillem, sicuti condixerat, nuntium mittit. Achilles laetus Polyxenam amans postera die ad fanum se venturum constituit. Interea Achilles sequenti die cum Antilocho Nestoris filio ad constitutum veniunt simulque fanum Apollinis ingrediuntur, undique ex insidiis occurrunt, tela coniiciunt: Paris hortatur. Achilles cum Antilocho, brachio sinistro chlamyde involuto, enses dextra tenentes impetum faciunt. Exinde Achilles multos occidit. Alexander Antilochum interimit ipsumque Achillem multis plagis confodit. Ita Achilles animam ex insidiis nequiquam fortiter faciens amisit. Quem Alexander feris et volucribus proici iubet. Hoc ne faciat Helenus rogat, tunc eos de fano eici iubet et suis tradi: quorum corpora accepta Argivi in castra ferunt. Agamemnon eos magnifico funere effert Achillique sepulchrum ut faciat, a Priamo indutias petit ibique ludos funebres facit.

[XXXV] Deinde consilium convocat, Argivos alloquitur. Placet omnibus ut ea quae Achillis essent Aiaci propinquo eius commendarentur atque ita Aiax ait: cum filius Neoptolemus ei supersit, neminem aequius super Myrmidones principatum habere quam eum, oportere ad pugnam accersiri, eique universia quae patris erant restitui. Consilium idem placuit Agamemnoni et omnibus. Datur negotium Menelao: hic Scyrum proficiscitur ad Lycomedem avum eius: imperat ut nepotem suum mittat. Quod Argivis Lycomedes libenter concedit. Postquam indutiae exierunt, Agamemnon exercitum educit instruit hortatur. Contra Troiani ex urbe prodeunt. Proelium committitur. In prima acie Aiax nudus versatur, clamore magno orto multi ex utroque exercitu pereunt. Alexander arcum tetendit, multos interfecit, Aiacis latus nudum figit. Aiax saucius Alexandrum persequitur, nec destitit nisi eum occideret. Aiax fessus vulnere in castra refertur, sagitta exempta moritur. Alexandri corpus ad urbem refertur. Alexandro occiso, Diomedes virili animo in hostes inpressionem facit. Phryges fessi in urbem confugiunt, quos Diomedes usque in urbem persequitur. Agamemnon exercitum circa oppidum ducit, et tota nocte circa murum obsedit, curat ut alternis vice vigilias agant. Postera die Priamus Alexandrum in oppido sepelit, quem magno ululatu Helena prosecuta est, quoniam ab eo honorifice tractata est. Quam Priamus et Hecuba ut filiam aspexerunt, et diligenter curaverunt, quod numquam Troianos despexisset Argivosque non desiderasset.

[XXXVI] Postera die Agamemnon coepit exercitum ante portas instruere et Dardanos ad proelium provocare. Priamus subsistere, urbem munire et quiescere usque dum Penthesilea cum Amazonibus superveniret. Penthesilea postea supervenit, exercitum contra Agamemnonem educit. Fit proelium ingens, per aliquot dies pugnatur. Argivi fugantur in castris opprimuntur. Cui vix Diomedes obstitit, alioquin naves incendisset et Argivorum universum exercitum devastasset. Proelio dirempto Agamemnon se in castris continuit. Penthesilea vero cotidie prodit Argivos devastat et in bellum provocat. Agamemnon ex consilio castra munit tueturque, et in bellum non prodit, usque dum Menelaus veniat. Menelaus ad Scyrum venit, arma Achillis Neoptolemo filio eius tradit, quae cum sumpsisset, venit et in Argivorum castris vehementer circa patris tumulum lamentatus est. Penthesilea ex consuetudine aciem instruit, et usque ad Argivorum castra prodit. Neoptolemus Myrmidonum princeps contra aciem ducit. Agamemnon exercitum instruit. Pariter ambo concurrunt. Neoptolemus stragem facit. Occurrit Penthesilea et fortiter in proelio versatur. Utrique per aliquot dies acriter pugnaverunt, multosque occiderunt. Penthesilea Neoptolemum sauciat. Ille dolore accepto Amazonidum ductricem Penthesileam obtruncat. Eo facto totum exercitum Troianorum in fugam convertit, in urbem victi refugiunt. Argivi cum exercitu murum circundant, ut foras Troiani exire non possent.

[XXXVII] Hoc postquam Troiani viderunt, Antenor Polydamas Aeneas ad Priamum veniunt. Agunt cum eo, ut consilium convocet et deliberet quid de fortunis suis futurum sit. Priamus consilium convocat: qui postulaverunt sibi loquendi facultatem dari iubet eis dicere quid desiderent. Antenor memorat principes defensores Troiae Hectorem ceterosque natos eius cum advenis ductoribus interfectos esse, Argivis remanere fortissimos Agamemnonem Menelaum Neoptolemum, non minus fortem quam pater eius fuit, Diomedem Aiacem Locrum ceterosque quam conplures summaeque prudentiae Nestorem Ulixem. Contra, Troianos clausos et metu contritos esse. Suadet potius esse, ut Helena his reddatur et ea quae Alexander cum sociis abstulerat reddantur et pax fiat. Postquam multis verbis de pace concilianda egerunt, surgit Amphimachus filius Priami adolescens fortissimus, malis verbis Antenorem adortus est et eos qui consenserant, increpare facta eorum, suadere potius educendum exercitum, inruptionem in castra faciendam, usque dum vincant aut victi pro patria occumbant. Postquam is finem fecit, Aeneas exurgit, lenibus mitibusque dictis Amphimacho repugnat, ab Argivis pacem petendam magnopere suadet. Polydamas eadem suadet.

[XXXVIII] Postquam dicendi finis factus est, Priamus magno animo surgit, ingerit multa mala Antenori et Aeneae. Eos belli appetendi auctores fuisse, ut legatos in Graeciam mitterentur, Antenorem quidem obiurgat, quia pacem suadet, cum ipse quoque legatus ierit et renuntiaverit se contumeliose tractatum esse et ipse bellum suaserit. Deinde Aeneam qui cum Alexandro Helenam et praedam eripuerit. Quapropter certum sibi esse pacem non fieri: imperatque uti omnes parati sint, ut cum signum dederit, e portis inruptionem faciant, aut vincere aut mori sibi certum esse. Haec postquam multis verbis dixit hortatusque est eos, consilium dimittit, Amphimachum secum in regiam duxit dicitque ei vereri se ab his qui pacem suaserunt, ne oppidum prodant, eos habere de plebe multos qui una sentiant, opus esse eos interfici. Quod si hoc factum sit, se esse patriam defensurum, et Argivos superaturum. Simulque rogat, ut sibi fidelis et obaudiens paratusque cum armis sit, id sine suspicione posse fieri. Postera die ita uti solet rem divinam facturum eosque ad cenam vocaturum. Tunc Amphimachus consilio armatis inruptionem faciat eosque interimat. Amphimachus consilium eius approbat seque hoc facturum promittit, atque ita ab eo discessit.

[XXXIX] Eodem die clam conveniunt Antenor Polydamas Ucalegon Dolon, dicunt se mirari regis pertinaciam qui inclusus cum patria et comitibus perire malit quam pacem facere. Antenor ait se invenisse quod sibi et illis in commune proficiat, quod quo pacto fieri possit dicturum si sibi fides servaretur. Omnes se in fidem Antenori obstringunt. Antenor, ut vidit se obstrictum, mittit ad Aenean, dicit patriam prodendam esse et sibi et suis esse cavendum, ad Agamemnonem de his rebus aliquem esse mittendum, quid id sine suspitione curet, maturandum esse, animadvertisse se Priamum iratum de consilio surrexisse, quia ei pacem suaserit: vereri se ne quid novi consilii ineat. Itaque omnes promittunt: statim Polydamantem, qui ex his minime invidiosus erat ad Agamemnonem clam mittunt. Polydamas in castra Argivorum pervenit, Agamemnonem convenit, dicit ei quae suis placuerint.

[XL] Agamemnon clam nocte omnes duces in consilium convocat eadem refert, quid cuique videatur dicere iubet. Omnibus placitum est, ut fides proditoribus servaretur. Ulixes et Nestor dixerunt se vereri hanc rem subire. Neoptolemus hos refutat. Dum inter se certant, placitum est signum a Polydamante exigi et id ipsum propter Sinonem ad Aenean et Anchisen et Antenorem mitti. Sinon ad Troiam proficiscitur et quia nondum claves portae Amphimachi custodibus tradiderat, signo dato Sinon vocem Aeneae et Anchisae et Antenoris audiendo confirmatus Agamemnoni renuntiat. Tunc placitum est omnibus, ut fides daretur iureiurando confirmaretur, ut si oppidum proxima nocte tradidissent Antenori Ucalegonti Polydamanti Aeneae Doloni suisque omnibus parentibus fides servaretur nec non liberis, coniugibus consanguineis amicis propinquis qui una coniurassent suaque omnia incolumia sibi habere liceat. Hoc pacto confirmato et iureiurando adstricto, suadet Polydamas noctu exercitum ad portam Scaeam adducant, ubi extrinsecus caput equi sculptum est, ibi praesidia habere noctu Antenorem et Anchisen, exercitui Argivorum portam reseraturos, eisque lumen prolaturos. Id signum eruptionis fore.

[XLI] Postquam pacta dicta demonstrata sunt, Polydamas in oppidum redit, rem peractam nuntiat dicitque Antenori et Aeneae ceterisque quibus placitum erat, uti suos omnes in eam partem adducant, noctu Scaeam portam aperiant, lumen ostendant, exercitum inducant. Antenor et Aeneas noctu ad portam praesto fuerunt, Neoptolemum susceperunt, exercitui portam reseraverunt, lumen ostenderunt, fugam praesidio sibi suisque ut sit providerunt. Neoptolemus praesidium dat, Antenor eum in regiam ducit, ubi Troianis positum praesidium erat. Neoptolemus in regiam inruptionem facit, Troianos caedit, Priamum persequitur, quem ante aram Iovis obtruncat. Hecuba dum fugit cum Polyxena Aeneas occurrit, Polyxenam tradit se ei, quam Aeneas ad patrem Anchisen abscondit. Andromacha et Cassandra se in aede Minervae occultant. Tota nocte non cessant Argivi devastare praedasque facere.

[XLII] Postquam dies inluxit, Agamemnon universos duces in arce convocat. Diis gratias agit, exercitum conlaudat, omnem praedam iubet in medio reponendam: quam cum omnibus partitus est simulque consulit exercitum, an placeat Antenori et Aeneae et his qui una patriam prodiderant, fidem servari. Exercitus totus conclamat placere sibi: itaque convocatis omnibus sua omnia reddit. Antenor rogat Agamemnonem, ut sibi loqui liceat. Agamemnon dicere iubet. Principio omnibus Graiugenis gratias agit simulque commemorat Helenum et Cassandram pacem semper patri suasisse, Achillemque suasu Heleni sepulturae redditum fuisse. Agamemnon ex consilii sententia Heleno et Cassandrae libertatem reddit. Helenus pro Hecuba et Andromacha Agamemnonem deprecatur commemoratque semper ab his esse dilectum. Etiam his ex consilii sententia libertas concessa est. Interea praedam omnem exercitui ut decuit divisit, diis gratias agit, hostias immolavit. Quinta die domum reverti constituunt.

[XLIII] Ut dies profectionis advenit, tempestates magnae exortae sunt, et per aliquot dies remanserunt. Calchas respondit inferis satis factum non esse. Neoptolemo in mentem venit Polyxenam, cuius causa pater eius perierat, in regia non esse inventam. Agamemnonem poscit conqueritur, exercitum accusat. Antenorem accersiri iubet imperatque ei ut inquirat eam inventamque ad se adducat. Antenor ad Aeneam venit et diligentius quaerit ut priusquam Argivi proficiscantur, Polyxena Agamemnoni praesentetur. Polyxenam ab eis absconsam invenit, ad Agamemnonem adducit. Agamemnon Neoptolemo tradit, is eam ad tumulum patris iugulat. Agamemnon iratus Aeneae quod Polyxenam absconderat, eum cum suis protinus de patria excedere iubet. Aeneas cum suis omnibus proficiscitur. Agamemnon postquam profectus est, Helena post aliquot dies, maesta magis quam quando venerat domum reportatur cum suo Menelao. Helenus cum Cassandra sorore et Andromacha Hectoris fratris uxore et Hecuba matre Chersonesum petit.

[XLIV] Hactenus Dares Phrygius Graecis mandavit litteris, nam is ibidem cum Antenoris factione remansit. Pugnatum est annis decem mensibus sex diebus duodecim ad Troiam. Ruerunt ex Argivis, sicut acta diurna indicant quae Dares descripsit, hominum milia DCCCLXXXVI et ex Troianis ruerunt usque ad oppidum proditum hominum milia DCLXXVI. Aeneas navibus profectus est in quibus Alexander in Graeciam ierat, numero viginti duabus. Quem omnis aetas hominum secuta est in milibus tribus et quadringetis. Antenorem secuti sunt duo milia quingenti. Helenum et Andromacham mille ducenti.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page