QUINTI CURTI RUFI HISTORIAE ALEXANDRI MAGNI LIBER SEPTIMUS
I. Philotan sicut recentibus eius vestigiis, iure adfectum supplicio censuerant milites, ita, postquam desierat esse quem odissent, invidia in misericordiam vertit. Moverat et claritas iuvenis et patris eius senectus atque orbitas. Primus Asiam aperuerat regi, omnium periculorum eius particeps, semper alterum in acie cornu defenderat, Philippo quoque ante omnes amicus, et ipsi Alexandro tam fidus ut occidendi Attalum non alio ministro uti mallet. Horum cogitatio subibat exercitum, seditiosaeque voces referebantur ad regem: quis ille haud sane motus satisque prudens otii vitia negotio discuti edicit ut omnes in vestibulo regiae praesto sint. Quos ubi frequentes adesse cognovit, in contionem processit. Haud dubie ex conposito Atharrias postulare coepit ut Lyncestes Alexander, qui multo ante quam Philotas regem voluisset occidere, exhiberetur. A duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in vinculis: eundem in Philippi quoque caedem coniurasse cum Pausania pro conperto fuit; sed, quia primus Alexandrum regem salutaverat, supplicio magis quam crimini fuerat exemptus. Tum quoque Antipatri soceri eius preces iustam regis iram morabantur. Ceterum recruduit suppuratus dolor: quippe veteris periculi memoriam praesentis cura renovabat. Igitur Alexander ex custodia educitur, iussusque dicere, quamquam toto triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans et trepidus pauca ex iis, quae conposuerat, protulit, ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum destituit. Nulli erat dubium, quin trepidatio conscientiae indicium esset, non memoriae vitium. Itaque ex his, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc oblivioni lanceis confoderunt. Cuius corpore ablato rex introduci iussit Amyntam et Simian; nam Polemon, minimus ex fratribus, cum Philotan torqueri conperisset, profugerat. Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti; memineratque rex summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes: igitur olim sibi esse suspectos matris suae litteris, quibus esset admonitus ut ab his salutem suam tueretur. Ceterum se invitum deteriora credentem, nunc manifestis indiciis victum, iussisse vinciri. Nam pridie quam detegeretur Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse dubitari; fratrem vero, qui profugerit cum de Philota quaereretur, aperuisse fugae causam. Nuper praeter consuetudinem, officii specie amotis longius ceteris admovisse semetipsos lateri suo, nulla probabili causa; seque mirantem quod non vice sua tali fungerentur officio et ipsa trepidatione eorum perterritum strenue ad armigeros, qui proxime sequebantur, recessisse. Ad haec accedere, quod cum Antiphanes scriba equitum Amyntae denuntiasset, pridie quam Philotae scelus deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret his, qui amisissent suos, superbe respondisset, nisi incepto desisteret brevi sciturum quis ipse esset. Iam linguae violentiam temeritatemque verborum, quae in semetipsum iacularentur, nihil aliud esse quam scelesti animi indicem ac testem. Quae si vera essent, idem meruisse eos quod Philotan; si falsa, exigere ipsum ut refellant.
Productus deinde Antiphanes de equis non traditis et adiectis etiam superbe minis indicat. Tum Amyntas, facta dicendi potestate: "Si nihil", inquit, "interest regis, peto ut, dum dico, vinculis liberer." Rex solvi utrumque iubet; desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari iussit. Quam ut laeva conprehendit, evitato eo loco in quo Alexandri corpus paulo ante iacuerat: "Qualiscumque", inquit, "exitus nos manet, rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem Fortunae inputaturos. Sine praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque; habitum etiam, in quo te comitari solemus, reddidisti. Causam non possumus, Fortunam timere desinemus. Et, quaeso, permittas mihi id primum defendere, quod a te ultimum obiectum est. Nos, rex, sermonis adversus maiestatem tuam habiti nullius conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem vicisse te invidiam, nisi periculum esset ne alia malignius dicta crederes blanda oratione purgari. Ceterum etiam si militis tui, vel in agmine deficientis et fatigati, vel in acie periclitantis, vel in tabernaculo aegri et vulnera curantis, aliqua vox asperior esset accepta, merueramus fortibus factis ut malles ea tempori nostro inputare quam animo. Cum quid accidit tristius, omnes rei sunt: corporibus nostris, quae utique non odimus, infestas admovemus manus; parentes, liberis si occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum donis honoramur, cum praemiis onusti revertimur, quis ferre nos potest? quis illam animorum alacritatem continere? Militantium nec indignatio nec laetitia moderata est. Ad omnes adfectus impetu rapimur; vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio. Modo Indiam adire et Oceanum libet, modo coniugum et liberorum patriaeque memoria occurrit. Sed has cogitationes, has inter se conloquentium voces, signum tuba datum finit: in suos quisque ordines currimus, et quidquid irarum in tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita. Vtinam Philotas quoque intra verba peccasset! Proinde ad id praevertar, propter quod rei sumus. Amicitiam, quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo infitias, ut expetisse quoque nos magnosque ex ea fructus percepisse confitear. An vero Parmenionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes paene amicos tuos dignatione vincentem cultum a nobis esse miraris? Tu, hercules, si verum audire vis, rex, huius nobis periculi es causa. Quis enim alius effecit ut ad Philotan decurrerent qui placere vellent tibi? Ab illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendimus. Is apud te fuit, cuius et gratiam expetere et iram timere possemus. Si nos, propemodum tuo verberatu, omnes, te praeeunte, iuravimus eosdem nos inimicos amicosque habituros esse quos tu haberes, hoc sacramento pietatis obstricti obversaremur scilicet quem tu omnibus praeferebas! Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules, neminem. Omnes enim Philotae amici esse voluerunt; sed totidem, quot volebant esse, non poterant: ita, si a consciis amicos non dividis, ne ab amicis quidem separabis illos, qui idem esse voluerunt. Quod igitur conscientia adfertur indicium? ut opinor, quia pridie familiariter et sine arbitris locutus est nobiscum? At ego purgare non possem, si pridie quicquam ex vetere vita ac more mutassem. Nunc vero, si, ut omnibus diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus, consuetudo diluet crimen. Sed equos Antiphani non dedimus; et, pridie quam Philotas detectus est! hic mihi cum Antiphane res erit? qui si nos suspectos facere vult, quod illo die equos non dederimus, semetipsum, quod eos desideraverit, purgare non poterit. Anceps enim crimen est inter retinentem et exigentem, nisi quod melior est causa suum non tradentis, quam poscentis alienum. Ceterum, rex, equos decem habui; e quibus Antiphanes octo iam distribuerat his qui amiserant suos, omnino duos ipse habebam: quos cum vellet abducere homo superbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere cogebar. Nec infitias eo, liberi hominis animo locutum esse me cum ignavissimo et hoc unum militiae suae usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat. Huc enim malorum ventum est, ut verba mea eodem tempore et Alexandro excusem, et Antiphani! At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Vtinam prudentius esset sollicita pro filio, et non inanes quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non ascribit metus sui causam? denique non ostendit auctorem? quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit? O miseram condicionem meam, quia forsitan non periculosius est tacere quam dicere! sed utcumque cessura res est, malo tibi defensionem meam displicere quam causam. Agnosces autem quae dicturus sum: quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi. Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te. Quod equidem feci et liberius, quam expediebat mihi, exsecutus sum tuum imperium. Gorgiam et Hecataeum et Gorgatan, quorum bona opera uteris, inde perduxi. Quid igitur iniquius est, quam me, qui, si tibi non parvissem, iure daturus fui poenas, nunc perire quia parvi? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri praeposuimus gratiae. VI milia Macedonum peditum et DC equites adduxi, quorum pars secutura me non erat, si militiam detrectantibus indulgere voluissem. Sequitur ergo ut, quia illa propter hanc causam irascitur nobis, tu mitiges matrem, qui irae eius nos obtulisti."
II. Dum haec Amyntas agit, forte supervenerunt qui fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum, fugientem consecuti vinctum reducebant. Infesta contio vix inhiberi potuit quin protinus suo more saxa in eum iaceret. Atque ille sane interritus: "Nihil", inquit, "pro me deprecor; modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea. Haec si defendi non potest, meum crimen sit: horum ob id ipsum melior est causa, quod ego, qui profugi, suspectus sum." At haec elocuto universa contio adsensa est. Lacrimae deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat. Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat. Desertum eum a comitibus, et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt. Is tum flere coepit, et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum. Moveratque iam regem quoque non contionem modo, sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum: "Tum", ait, "demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes. Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti ut reus capitis accusatoris uterer verbis." Ille peccasse se, sed gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero neque lacrimis, neque adclamationibus, quibus studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Vna vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt, flentesque regem deprecantur. Ille silentio facto: "Et ipse", inquit, "Amyntan mea sententia fratresque eius absolvo. Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor. Nisi, quae delata essent, excussissem, valde dissimulatio mea suppurare potuisset. Sed satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem absolvi posse, nisi qui dixerit causam. Tu, Amynta, ignosce fratri tuo; erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus."
Contione deinde dimissa Polydamanta vocari iubet: longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri in acie stare solitus. Et quamquam conscientia fretus in regiam venerat, tamen, ut iussus est fratres suos exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem, fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius quae nocere possent quam quibus ea eluderet reputans. Iam armigeri, quibus imperatum erat, produxerant eos, cum exsanguem metu Polydamanta propius accedere iubet, summotisque omnibus: "Scelere", inquit, "Parmenionis omnes pariter adpetiti sumus, maxime ego ac tu, quos amicitiae specie fefellit. Ad quem persequendum puniendumque,vide quantum fidei tuae credam,te ministro uti statui; obsides, dum hoc peragis, erunt fratres tui. Proficiscere in Mediam, et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer. Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas. Noctu pervenire illuc te volo; postero die, quae scripta erunt, exsequi. Ad Parmeniona quoque epistulas feres; unam a me, alteram Philotae nomine scriptam: signum anuli eius in mea potestate est; si pater credit a filio inpressum, cum te viderit nihil metuet." Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam, conlaudatusque et promissis oneratus, deposita veste quam habebat, Arabica induitur. Duo Arabes, quorum interim coniuges ac liberi, vinculum fidei, obsides apud regem erant, dati comites. Per deserta etiam ob siccitatem loca camelis undecimo die, quo destinaverat, perveniunt. Et, priusquam ipsius nuntiaretur adventus, rursus Polydamas vestem Macedonicam sumit, et in tabernaculum Cleandri,praetor hic regius erat,quarta vigilia pervenit. Redditis deinde litteris, constituerunt prima luce ad Parmenionem coire; namque ceteris quoque litteras regis attulerat.
Iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni Polydamanta venisse nuntiaverunt; qui, dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex ageret avidus,quippe longo intervallo nullam ab eo epistulam acceperat,Polydamanta requiri iubet. Deversoria regionis illius magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis; ea praecipue regum satraparumque voluptas erat. Spatiabatur in nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat imperatum litteris regis ut occiderent. Agendae autem rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere coepisset. Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est, vultu laetitiae speciem praeferente ad conplectendum eum cucurrit; mutuaque gratulatione functi, Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit. Parmenion vinculum epistulae solvens quidnam rex ageret requirebat. Ille e ipsis litteris cogniturum esse respondit. Quibus Parmenion lectis: "Rex", inquit, "expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et nunquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere." Alteram deinde epistulam, Philotae nomine scriptam, laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat. Tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt. Et armigeri, qui ad aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant. Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt; et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant, omniumque sanguine duci parentaturos. Cleander primores eorum intromitti iubet, litterasque regis scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis in regem precesque, ut ipsum vindicarent, continebantur. Igitur cognita regis voluntate, non quidem indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis pluribus, pauci remanserunt, qui, saltem ut corpus ipsius sepelire permitterent, precabantur. Diu id negatum est Cleandri metu ne offenderet regem. Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit; ad regem caput missum est. Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari viri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi et [ad] omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos, iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit, acer consilio, manu strenuus, carus principibus, vulgo militum acceptior. Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.
Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus, in unam cohortem secrevit, ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum. Fere idem erant quos alioqui rex habuerat invisos; nam cum experiri vellet militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum fide, traderet. Simpliciter ad necessarios suos quisque scripserat quae sentiebat: aliis gravis erat, plerisque non ingrata militia. Ita et aentium gratias, et querentium litterae exceptae sunt, et qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus. Et consilium temerarium forsitan,quippe fortissimi iuvenes contumeliis inritati erant,sicut omnia alia, felicitas regis excepit. Nihil illis ad bella promptius fuit; incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et quia fortia facta in paucis latere non poterant.
III. His ita conpositis, Alexander, Ariorum satrape constituto, iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Evergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant. Quintus dies erat, ut in eam regionem pervenerat; cognoscit Satibarzanem, qui ad Bessum defecerat, cum equitum manu inrupisse rursus in Arios. Itaque Caranum et Erigyium cum Artabazo et Andronico misit; VI milia Graecorum peditum, DC equites sequebantur. Ipse LX diebus gentem Evergetarum ordinavit magna pecunia ob egregiam in Cyrum fidem donata. Relicto deinde, qui iis praeesset, Amedine,scriba is Darei fuerat,Arachosios, quorum regio ad Ponticum mare pertinet, subegit. Ibi exercitus, qui sub Parmenione fuerat, occurrit: sex milia Macedonum erant et CC nobiles et V milia Graecorum cum equitibus DC, haud dubie robur omnium virium regis. Arachosiis datus Menon praetor, IIII milibus peditum, et DC equitibus in praesidium relictis.
Ipse rex nationem, ne finitimis quidem satis notam quippe nullo commercio colentem mutuos usus, cum exercitu intravit. Parapamisadae appellantur, agreste hominum genus et inter Barbaros maxime inconditum; locorum asperitas hominum quoque ingenia duraverat. Gelidissimum septentrionis axem ex magna parte spectant, Bactrianis ab occidente coniuncti sunt, meridiana regio ad mare Indicum vergit. Tuguria latere ab imo struunt, et, quia sterilis est terra materia, in nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur. Ceterum structura latior ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae maxime modum coit. Ibi foramine relicto, superne lumen admittunt. Vites et arbores, si quae in tanto terrae rigore durare potuerunt, obruunt penitus. Hieme defossae latent; cum discussa aperire humum coepit, caelo solique redduntur. Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem feraeve ullius vestigium exstet. Obscura caeli verius umbra quam lux, nocti similis, premit terram, vix ut quae prope sunt conspici possint. In hac tanta omnis humani cultus solitudine destitutus exercitus, quidquid malorum tolerari potest, pertulit, inopiam, frigus, lassitudinem, desperationem. Multos exanimavit rigor insolitus nivis, multorum adussit pedes, plurimorum oculos. Praecipue perniciabilis fuit fatigatis: quippe in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae, cum moveri desissent, vis frigori ita adstringebat ut rursus ad surgendum coniti non possent. A commilitonibus torpentes excitabantur, neque aliud remedium erat quam ut ingredi cogerentur. Tum demum vitali calore moto membris aliquis redibat vigor. Si qui tuguria Barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti sunt. Sed tanta caligo erat, ut aedificia nulla alia res quam fumus ostenderet; illi, nunquam ante in terris suis advena viso, cum armatos repente conspicerent, exanimati metu, quidquid in tuguriis erat adferebant, ut corporibus ipsorum parceretur orantes. Rex agmen circumibat pedes, iacentes quosdam erigens, et alios, cum aegre sequerentur, adminiculo corporis sui excipiens; nunc ad prima signa, nunc in medio, nunc in ultimo agmine itineris multiplicato labore aderat. Tandem ad loca cultiora perventum est, commeatuque largo recreatus exercitus; simul et qui consequi non potuerant, in illa castra venerunt. Inde agmen processit ad Caucasum montem, cuius dorsum Asiam perpetuo iugo dividit. Hinc simul mare quod Ciliciam subit, illinc Caspium fretum et amnem Araxen aliaque regionis Scythiae deserta spectat. Taurus, secundae magnitudinis mons, committitur Caucaso; a Cappadocia se attollens Ciliciam praeterit, Armeniaeque montibus iungitur. Sic inter se iuga velut serie cohaerentia perpetuum habent dorsum, ex quo Asiae omnia fere flumina, alia in Rubrum, alia in Caspium mare, alia in Hyrcanium et Ponticum decidunt. XVII dierum spatio Caucasum superavit exercitus. Rupes in eo X in circuitu stadia conplectitur, IIII in altitudinem excedit, in qua vinctum Promethea fuisse antiquitas tradidit. Condendae in radicibus montis urbi sedes electa est. VII milibus seniorum Macedonum et praeterea militibus, quorum opera uti desisset, permissum in novam urbem considere. Hanc quoque Alexandream incolae appellaverunt.
IV. At Bessus, Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum amicis ducibusque copiarum inter epulas de bello consultabat. Graves mero suas vires extollere, hostium nunc temeritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt. Praecipue Bessus ferox verbis et parto per scelus regno superbus ac vix potens mentis dicere orditur socordia Darei crevisse hostium famam: occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus. Sibi placere in Sogdianos recedere, Oxum amnem, velut murum, obiecturum hosti, dum ex finitimis gentibus valida auxilia concurrerent.
Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem colentes Scythas; quorum neminem adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem aequare. Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse; et Bessus circumferri merum largius iubet debellaturus super mensam Alexandrum.
Erat in eo convivio Cobares, natione Medus, sed magicae artis,si modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibrium,magis professione quam scientia celeber, alioqui moderatus et probus. Is cum praefatus esset scire servo utilius parere dicto quam adferre consilium, cum illos qui pareant idem quod ceteros maneat, qui vero suadeant, proprium sibi periculum, poculum etiam, quod habebat in manu, tradidit; quo accepto, Cobares: "Natura", inquit, "mortalium hoc quoque nomine prava et sinistra dici potes, quod in suo quisque negotio hebetior est, quam in alieno. Turbida sunt consilia eorum qui sibi suadent. Obstat metus; alias cupiditas; nonnunquam naturalis eorum, quae excogitaveris, amor (nam in te superbia non cadit); expertus es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere. Magnum onus sustines capite, regium insigne; hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te ruet. Consilio, non impetu opus est." Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare, quam mordere, altissima quaeque flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur. In His audientium exspectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius: "In vestibulo", inquit, "regiae tuae velocissimus consistit rex. Ante ille agmen, quam tu mensam istam movebis. Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest! iter utrique commune est, victori tutius. Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes est. Quin validioris occupas gratiam dedisque te, utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam hostis habiturus? Alienum habes regnum, quo facilius eo careas, incipiens forsitan iustus esse rex, cum ipse fecerit, qui tibi et dare potest regnum et eripere. Consilium habes fidele, quod diutius exsequi supervacuum est. Nobilis equus umbra quoque virgae regitur; ignavus ne calcari quidem concitari potest." Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab amicis quo minus occideret eum,nam strinxerat quoque acinacem,contineretur. Certe convivio prosiluit haudquaquam potens mentis. Cobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.
VIII milia Bactrianorum habebat armata Bessus; quae, quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata fecerunt: postquam adventare Alexandrum conpertum est, in suos quisque vicos dilapsi Bessum reliquerunt. Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem, Oxo amne superato exustisque navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis uteretur, novas copias in Sogdianis contrahebat. Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est, transierat; sed inopia frumenti quoque prope ad famem ventum erat. suco ex sesima expresso, haud secus quam oleo artus perunguebant. Sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur; tritici nihil aut admodum exiguum reperiebatur. Sciros vocabant Barbari, quos ita sollerter abscondunt, ut, nisi qui defodiunt, invenire non possint; in his conditae fruges erant. In quarum penuria, milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos perventum, traxere vitam.
Bactrianae terrae multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit; solum pingue crebri fontes rigant; quae mitiora sunt, frumento conseruntur; cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles arenae tenent; squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit; cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt. Quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt. Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt, et propemodum clarior est noctis umbra quam lux. Ergo interdiu invia est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus, qui a mari exoritur, deprehendit, arena obruit. Sed qua mitior terra est, ingens hominum equorumque multitudo gignitur; itaque Bactriani equites XXX milia expleverant. Ipsa Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapamiso. Bactrus amnis praeterit moenia; is urbi et regioni dedit nomen. Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia Peloponnesiorum Laconumque defectio; nondum enim victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi. Et alius praesens terror adfertur: Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare Besso ferentis opem.
Eodem tempore, quae in gente Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur. Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque. Transfuga Satibarzanes Barbaris praeerat; qui, cum pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset, in primos ordines adequitavit, demptaque galea inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, provocavit ad pugnam: nudum se caput in certamine habiturum. Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius, gravis quidem aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuvenum postferendus. Is, galea dempta, canitiem ostentans: "Venit", inquit, "dies, quo aut victoria, aut morte honestissima, quales amicos et milites Alexander habeat, ostendam." Nec plura elocutus equum in hostem egit. Crederes imperatum ut acies utraeque tela cohiberent; protinus certe recesserunt dato libero spatio, intenti in eventum, non duorum modo, sed etiam suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi. Prior Barbarus emisit hastam, quam Erigyius modica capitis declinatione vitavit, atque ipse infestam sarissam, equo calcaribus concitato, in medio Barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret. Praecipitatus ex equo, Barbarus adhuc tamen repugnabat; sed ille extractam e vulnere hastam rursus in os dirigit. Satibarzanes hastam manu conplexus, quo maturius interiret, ictum hostis adiuvit; et Barbari, duce amisso quem magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc haud inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio tradunt. Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus, magno tamen animo defectum eorum tulit, dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent. Ipse Bessum persequens copias movit; cui Erigyius barbari caput, opimum belli decus praeferens occurrit.
V. Igitur, Bactrianorum regione Artabazo tradita, sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit. Ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat, nocturno itinere exercitum ducens: aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit. Harenas vapor aestivi solis accendit; quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur. Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non alia qua vasti et profundi aequoris species est. Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas; ora visceraque penitus uruntur. Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt; pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praepararunt aquam; haec paulisper repressit sitim; deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur; tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur. Graves deinde avide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere. Anxium regem tantis malis circumfusi amici ut meminisset orabant animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse, cum, ex his qui processerant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis, quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, occurrerent. Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet, porrigens regi. Ille accipit; percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre cognoscit. Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito: "Nec solus", inquit, "bibere sustineo, nec tam exiguum dividere omnibus possum. Vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulisti, date." Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera; sed exercitus magna pars non potuerat consequi. In edito monte ignes iubet fieri, ut hi, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent: eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa, quibuscumque aqua posset portari iussit ac suis opem ferre. Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt; multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio. At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat exercitus constitit, nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierat totum agmen, totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis vigiliis egit. Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat, terra circum amnem nuda et materia maxime sterili. Consilium igitur, quod unum necessitas subiecerat, init; utres quam plurimos stramentis refertos dividit. His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit. Iamque ad persequendum Bessum statuerat progredi, cum ea, qua ein Sogdianis erant, cognoscit. Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso; sed nullis meritis perfidia mitigari potest: quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum interfectorem regis sui videbatur. Titulus facinoris speciosus praeferebatur, vindicta Darei; sed fortunam, non scelus oderat Bessi. Namque, ut Alexandrum flumen Oxum superasse cognovit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adsunt quam rogabantur; adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt. Spitamenes pergit ad Bessum, et remotis arbitris conperisse ait se insidiari ei Dataphernem et Catanen, ut vivum Alexandro traderent agitantes; a semet occupatos esse, vinctos teneri. Bessus tanto merito, ut credebat, obligatus partim gratias agit, partim avidus explendi supplicii, adduci eos iubet. Illi manibus sua sponte religatis a participibus consilii trahebantur. Quos Bessus truci vultu intuens consurgit manibus non temperaturus. Atque illi simulatione omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem vinciunt direpto ex capite regni insigni lacerataque veste, quam e spoliis occisi regis induerat. Ille deos sui sceleris ultores adesse confessus adiecit non Dareo iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro propitios se insecutos, cuius victoriam semper etiam hostes adiuvissent. Multitudo an vindicatura Bessum fuerit, incertum est, nisi illi, qui vinxerant, iussu Alexandri fecisse ipsos ementiti dubios adhuc animi terruissent. In equum inpositum Alexandro tradituri ducunt. Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia, monitosque ut liberos generarent, remisit domum. Ceteris gratiae actae quod ad reliqua belli navaturos operam pollicebantur. [Tum Bessus perducitur.]
Perventum erat in parvulum oppidum. Branchidae eius incolae erant. Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret, transierant, et in ea sede constiterant, quia templum, quod Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis violaverant. Mores patrii nondum exoleverant; sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres. Magno igitur gaudio regem excipiunt urbem seque dedentes. Ille Milesios, qui apud ipsum militarent, convocari iubet. Vetus odium Milesii gerebant in Branchidarum gentem. Proditis ergo, sive iniuriae, sive originis meminisse mallent, liberum de Branchidis permittit arbitrium. Variantibus deinde sententiis se ipsum consideraturum quid optimum factu esset ostendit. Postero die occurrentibus Branchidis secum procedere iubet; cumque ad urbem ventum esset, ipse cum expedita manu portam intrat. Phalanx moenia oppidi circumire iussa, et dato signo diripere urbem proditorum receptaculum, ipsosque ad unum caedere. Illi inermes passim trucidantur, nec aut commercio linguae, aut supplicum velamentis precibusque inhiberi crudelitas potest. Tandem ut deicerent fundamenta murorum ab imo moliuntur, ne quod urbis vestigium exstaret. Nemora quoque et lucos sacros non caedunt modo, sed etiam exstirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus excussis etiam radicibus linqueretur. Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur; nunc culpam maiorum posteri luere, qui ne viderant quidem Miletum, ideo et Xerxi non potuerant prodere.
Inde processit ad Tanain amnem. Quo perductus est Bessus non vinctus modo, sed etiam omni velamento corporis spoliatus. Spitamenes eum tenebat collo inserta catena, tam Barbaris quam Macedonibus gratum spectaculum. Tum Spitamenes: "Et te", inquit, "et Dareum, reges meos, ultus interfectorem domini sui adduxi eo modo captum cuius ipse fecit exemplum. Aperiat ad hoc spectaculum oculos Dareus! existat ab inferis, qui illo supplicio indignus fuit, et hoc solacio dignus est!" Alexander multum conlaudato Spitamene conversus ad Bessum: "Cuius", inquit, "ferae rabies occupavit animum tuum, cum regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere sustinuisti. Sed huius parricidii mercedem falso regis nomine persolvisti tibi." Ille facinus purgare non ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam tradere ipsi posset; qui si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum. At Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere, tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent Barbari, adservarentque corpus, ut ne aves quidem contingerent. Oxathres cetera sibi curae fore pollicetur. Aves non ab alio, quam a Catane posse prohiberi adicit eximiam eius artem cupiens ostendere; namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet. Nunc forsitan, sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit; tum ingens visentibus miraculum magnoque honori Catani fuit. Dona deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo Dareum ipse occiderat, necaretur.
VI. Interea Macedones ad petendum pabulum incomposito agmine egressi a Barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur; pluresque capti sunt quam occisi: Barbari autem, captivos prae se agentes, rursus in montem recesserunt. XX milia latronum erant; fundis sagittisque pugnam invadunt. Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum. Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant: sed nec Barbaros fefellit subductus ex acie: quippe ex edito monte cuncta prospexerant. Itaque postero die misere legatos ad regem, quos ille protinus iussit admitti: solutisque fasciis magnitudinem vulneris dissimulans crus Barbaris ostendit. Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam ipsos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius; cuius si auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum dis enim pugnare sacrilegos tantum, ceterum se gentem in fidem dedere superatos vulnere illius. Rex fide data et captivis receptis gentem in deditionem accepit. Castris inde motis lectica militari ferebatur; quam pro se quisque eques pedesque subire certabant. Equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant. Pedites contra, cum saucios commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi proprium officium tum potissimum, cum rex gestandus esset, querebantur. Rex in tanto utriusque partis certamine et sibi difficilem et praeteritis gravem electionem futuram ratus invicem subire eos iussit. Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum est,LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro,ac praesidio urbis relicto proximos vicos depopulatur atque urit. Legati deinde Abiorum Scytharum superveniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum imperata facturi. Iustissimos Barbarorum constabat: armis abstinebant, nisi lacessiti. Libertatis modico et aequali usu principibus humiliores pares fecerant. Hos benigne adlocutus ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his ne Tanain amnem regionis iniussu regis transirent: eidem mandatum ut contemplaretur locorum situm, et illos quoque Scythas, qui super Bosphorum incolunt, viseret. Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum et iam perdomitorum et quot deinde adire decreverat. Sed consilium distulit Sogdianorum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque traxit. VII milia equitum erant, quorum auctoritatem ceteri sequebantur.
Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius quin eorum opera redigi possent in potestatem coercendo qui novaverant res, iussit accersi. At illi defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores vulgaverant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi: idque imperatum ipsis; non sustinuisse tamen exsequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent. Non magis Alexandri saevitiam, quam Bessi parricidium ferre potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt.
Alexander transfugarum defectione conperta Craterum obsidere Cyropolim iubet. Ipse aliam urbem regionis eiusdem corona capit; signoque ut puberes interficerentur dato reliqui in praedam cessere victoris. Vrbs diruta est, ut ceteri cladis eius exemplo continerentur. Memaceni, valida gens, obsidionem non ut honestiorem modo, sed etiam ut tutiorem ferre decreverant. Ad quorum pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque inexorabilem animum in devictos ostenderent. Illi nec de fide nec de potentia regis ipsos dubitare respondent; equitesque tendere extra munimenta urbis iubent. Hospitaliter deinde exceptos gravesque epulis et somno intempesta nocte adorti interfecerunt. Alexander haud secus quam par erat motus urbem corona circumdedit, munitiorem quam ut primo impetu capi posset. Itaque Meleagrum et Perdiccan in obsidionem iungit; +++Cyropolim, ut ante dictum est, obsidentes. Statuerat autem parcere urbi conditae a Cyro: quippe non alium gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat. Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius accendit. Itaque captam urbem diripi iussit. Deleta ea Memacenis haud iniuria infestus ad Meleagrum et Perdiccam redit. Sed non alia urbs fortius obsidionem tulit; quippe et militum promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum periculum venit. Namque cervix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, ne mentis quidem compos: exercitus certe velut erepto in eo ingemuit. Sed invictus adversus ea, quae ceteros terrent, nondum percurato vulnere acrius obsidioni institit naturalem celeritatem ira concitante. Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit; victorque urbem dirui iussit.
Hinc Menedemum cum tribus milibus peditum et DCCC equitibus ad urbem Maracanda misit. Spitamenes transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris urbis eius incluserat se, haud oppidanis consilium defectionis adprobantibus; sequi tamen videbantur, quia prohibere non poterant. Interim Alexander ad Tanain amnem redit et, quantum soli occupaverat castris, muro circumdedit. LX stadiorum urbis murus fuit; hanc quoque urbem Alexandriam appellari iussit. Opus tanta celeritate perfectum est, ut XVII die, quam munimenta excitata erant, tecta quoque urbis absolverentur. Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut suum quisque munusnam divisum erat,primus ostenderet. Incolae novae urbi dati captivi, quos reddito pretio dominis liberavit: quorum posteri nunc quoque non apud eos tam longa aetate propter memoriam Alexandri exoleverunt.
VII. At rex Scytharum, cuius tum ultra Tanaim imperium erat, ratus eam urbem, quam in ripa amnis Macedones condiderant, suis inpositam esse cervicibus, fratrem, Carthasim nomine, cum magna equitum manu misit ad diruendam eam proculque amne submovendas Macedonum copias. Bactrianos Tanais ab Scythis, quos Europaeos vocant, dividit; idem Asiam et Europam finis interfluit. Ceterum Scytharum gens haud procul Thracia sita ab oriente ad septentrionem se vertit; Sarmatarumque, ut quidam credidere, non finitima, sed pars est. Recta deinde regionem aliam ultra Istrum iacentem colit: ultima Asiae, qua Bactra sunt, stringit. Habitant quae septentrioni propiora sunt; profundae inde silvae vastaeque solitudines excipiunt. Rursus, quae Tanain et Bactra spectant, humano cultu haud disparia sunt. Primus cum hac gente non provisum bellum Alexander gesturus, cum in conspectu eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere, praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus et cervicis extenuabat dolor, amicos in consilium advocari iubet. Terrebat eum non hostis, sed iniquitas temporis. Bactriani defecerant; Scythae etiam lacessebant; ipse non insistere in terra, non equo vehi, non docere, non hortari suos poterat. Ancipiti periculo inplicitus deos quoque incusans querebatur se iacere segnem, cuius velocitatem nemo antea valuisset effugere vix suos credere non simulari valitudinem. Ita, qui post Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium ludibrium revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet. Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare, et quae portenderentur referre. Inter haec, rex, dum fibris pecudum explorantur eventus latentium rerum, propius ipsum considere deinde amicos iubet, ne contentione vocis cicatricem infirmam adhuc rumperet. Hephaestio, Craterus et Erigyius erant cum custodibus in tabernaculum admissi: "Discrimen", inquit, "me occupavit meliore hostium quam meo tempore; sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quo raro permittitur tempora eligere. Defecere Bactriani, in quorum cervicibus stamus et, quantum in nobis animi sit, alieno Marte experiuntur. Haud dubia fortuna. Si omiserimus Scythas ultro arma inferentes, contempti ad illos, qui defecerunt, revertemur. Si vero Tanaim transierimus et ubique invictos esse nos Scytharum pernicie ac sanguine ostenderimus, quis dubitabit parere etiam Europae victoribus? fallitur qui terminos gloriae nostrae metitur spatio, quod transituri sumus. Vnus amnis interfluit: quem si traicimus, in Europam arma proferimus. Et quanti aestimandum est, dum Asiam subigimus, in alio quodammodo orbe tropaea statuere et, quae tam longo intervallo natura videtur diremisse, una victoria subito committere? At, hercule, si paulum cessaverimus, in tergis nostris Scythae haerebunt. An soli sumus, qui flumina transnare possumus? Multa in nosmet ipsos recident, quibus adhuc vicimus. Fortuna belli artem victos quoque docet. Vtribus amnem traiciendi exemplum fecimus nuper; hoc, ut Scythae imitari nesciant, Bactriani docebunt. Praeterea unus gentis huius exercitus adhuc venit, ceteri exspectantur. Ita bellum vitando alemus et, quod inferre possumus, accipere cogemur. Manifesta est consilii mei ratio. Sed, an permissuri sint mihi Macedones animo uti meo, dubito, quia, ex quo hoc vulnus accepi, non equo vectus sum, non pedibus ingressus. Sed, si me sequi vultis, valeo, amici. Satis virium est ad toleranda ista: aut, si iam adest vitae meae finis, in quo tandem opere melius extinguar?" Haec quassa adhuc voce subdeficiens vix proximis exaudientibus dixerat, cum omnes a tam praecipiti consilio regem deterrere coeperunt, Erigyius maxime, qui, haud sane auctoritate proficiens apud obstinatum animum, superstitionem, cuius potens non erat rex, incutere temptavit dicendo deos quoque obstare consilio magnumque periculum, si flumen transisset, ostendi. Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse significans: haec ex vate conperta Erigyius nuntiabat. Quo inhibito, Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur, Aristandrum vocari iubet. Qui ut venit, intuens eum: "Non rex", inquit, "sed privatus, cum sacrificium ut faceres mandavi; quid eo portenderetur, cur apud alium quam apud me professus es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit; quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo. Tibi autem, qui scis plus quam potes, denuntio ipsi mihi indices, quid extis cognoveris ne possis infitiari dixisse quae dixeris." Ille exsanguis attonitoque similis stabat, per metum etiam voce suppressa; tandemque, eodem metu stimulante, ne regis exspectationem moraretur: "Magni", inquit, "laboris, non inriti discrimen instare praedixi; nec me ars mea, quam benivolentia perturbat. Infirmitatem valitudinis tuae video et, quantum in uno te sit, scio. Vereor ne praesenti fortunae tuae sufficere non possis." Rex iussit eum confidere felicitati suae: ad alia sibi ad gloriam concedere deos. Consultanti inde cum isdem quonam modo flumen transirent, supervenit Aristander, non alias laetiora exta vidisse se adrimans, utique prioribus longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse.
Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem. Menedemum, ut supra dictum est, miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem. Qui, conperto hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus. Silvestre iter aptum insidiis tegendis erat. Ibi Dahas condidit. Equi binos armatos vehunt, quorum invicem singuli repente desiliunt, equestris pugnae ordinem turbant. Equorum velocitati par est hominum pernicitas. Hos Spitamenes saltum circumire iussos pariter et a lateribus et a fronte et a tergo hosti ostendit. Menedemus undique inclusus, ne numero quidem par, diu tamen resistit, clamitans nihil aliud superesse locorum fraude deceptis quam honestae mortis solacium ex hostium caede. Ipsum praevalens equus vehebat, quo saepius in cuneos Barbarorum effusis habenis evectus magna strage eos fuderat. Sed, cum unum omnes peterent, multis vulneribus exsanguis Hypsidem quendam ex amicis hortatus est, ut in equum suum escenderet et se fuga eriperet. Haec agentem anima defecit, corpusque ex equo defluxit in terram. Hypsides poterat quidem effugere; sed amisso amico mori statuit. Vna erat cura, ne inultus occideret. Itaque, subditis calcaribus equo in medios hostis se inmisit, et memorabili edita pugna obrutus telis est. Quod ubi videre qui caedi supererant, tumulum paulo quam cetera editiorem capiunt: quos Spitamenes fame in deditionem subacturus obsedit. Cecidere eo proelio peditum II milia, CCC equites. Quam cladem Alexander sollerti consilio texit, morte denuntiata his qui ex proelio advenerant, si acta vulgassent.
VIII. Ceterum, cum animo disparem vultum diutius ferre non posset, in tabernaculum super ripam fluminis de industria locatum secessit. Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus coniectare poterat quanta hominum multitudo esset. Iamque lux adpetebat, cum thoracem indutus procedit ad milites, tum primum post vulnus proxime acceptum. Tanta erat apud eos veneratio regis, ut facile periculi, quod horrebant, cogitationem praesentia eius excuteret. Laeti ergo et manantibus gaudio lacrimis consalutant eum et, quod ante recusaverant bellum, feroces deposcunt. Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat; super utres iubet nare levius armatos. Plura nec dici res desideravit, nec rex dicere per valitudinem potuit.
Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad XII milia effecta sint. Iamque ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis vecti, nuntiare iubent regi velle ipsos ad eum mandata perferre. Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculos; credo, quis magnitudine corporis animum aestimantibus modicus habitus haudquaquam famae par videbatur. Scythis autem non, ut ceteris Barbaris, rudis et inconditus sensus est; quidam eorum sapientiam quoque capere dicuntur quantamcumque gens capit semper armata. Sic, quae locutos esse apud regem memoriae proditum est, abhorrent forsitan animis moribusque nostris, et tempora et ingenia cultiora sortitis. Sed, ut possit oratio eorum sperni, tamen fides nostra non debet; quae, utcumque sunt tradita, incorrupta perferemus. Igitur unum ex his maximum natu locutum accepimus:
"Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet: altera manu Orientem, altera Occidentem contingeres; et hoc adsecutus scire velles ubi tanti numinis fulgor conderetur. Sic quoque, concupiscis quae non capis. Ab Europa petis Asiam; ex Asia transis in Europam. Deinde, si humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum. Quid? tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora exstirpari? Stultus est, qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur. Vide ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas. Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit; et ferrum robigo consumit. Nihil tam firmum est cui periculum non sit etiam ab invalido. Quid nobis tecum est? Numquam terram tuam attigimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus? nec servire ulli possumus, nec imperare desideramus. Dona nobis data sunt, ne Scytharum gentem ignores, iugum boum et aratrum, sagitta, hasta, patera. His utimur et cum amicis, et adversus inimicos. Fruges amicis damus boum labore quaesitas; patera cum isdem vinum dis libamus. Inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus: sic Syriae regem et postea Persarum Medorumque superavimus, patuitque nobis iter usque in Aegyptum. At tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium gentium quas adisti latro es. Lydiam cepisti, Syriam occupasti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti; iam etiam ad pecora nostra avaras et insatiabiles manus porrigis. Quid tibi divitiis opus est, quae esurire te cogunt? Primus omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes, acrius quae non habes cuperes. Non succurrit tibi, quam diu circum Bactra haeras? Dum illos subigis, Sogdiani bellare coeperunt; bellum tibi ex victoria nascitur. Nam, ut maior fortiorque sis quam quisquam, tamen alienigenam dominum pati nemo vult. Transi modo Tanain: scies quam late pateant; numquam tamen consequeris Scythas. Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit. Rursus, cum procul abesse nos credes, videbis in tuis castris. Eadem enim velocitate et sequimur et fugimus. Scytharum solitudines graecis etiam proverbiis audio eludi; at nos deserta et humano cultu vacua magis quam urbes et opulentos agros sequimur. Proinde fortunam tuam pressis manibus tene: lubrica est, nec invita teneri potest. Salubre consilium sequens quam praesens tempus ostendit melius: inpone felicitati tuae frenos; facilius illam reges. Nostri sine pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus et pinnas tantum habet; cum manus porrigit, pinnas quoque conprehende. Denique, si deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere; sin autem homo es, id quod es, semper esse te cogita: stultum est eorum meminisse, propter quae tui obliviscaris. Quibus bellum non intuleris, bonis amicis poteris uti. Nam et firmissima est inter pares amicitia, et videntur pares qui non fecerunt inter se periculum virium. Quos viceris, amicos tibi esse cave credas: inter dominum et servum nulla amicitia est; etiam in pace belli tamen iura servantur.
Iurando gratiam Scythas sancire ne credideris; colendo fidem iurant. Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant; nos religionem in ipsa fide novimus: qui non reverentur homines, fallunt deos. Nec tibi amico opus est, de cuius benivolentia dubites. Ceterum nos et Asiae et Europae custodes habebis. Bactra, nisi dividat Tanais, contingimus: ultra Tanain et usque ad Thraciam colimus; Thraciae Macedoniam coniunctam esse fama fert. Vtrique imperio tuo finitimos, hostes an amicos velis esse, considera." Haec Barbarus.
IX. Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet; nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium ne quid temere et audacter faciat, secuturum. Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit. In proris clipeatos locaverat iussos in genua subsidere, quo tutiores essent adversus ictus sagittarum. Post hos, qui tormenta intenderent, stabant, et ab utroque latere et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post romenta constiterant, remigem lorica intutum scutorum testudine armati protegebant. Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nantes equos loris trahebat. At illos, quos utres stramento repleti vehebant, obiectae rates tuebantur. Ipse rex cum delectis primus ratem solvit, et in ripam dirigi iussit. Cui Scythae admotos ordines equitum in primo ripae margine opponunt, ut ne adplicari quidem terrae rates possent. Ceterum, praeter hanc speciem ripis praesidentis exercitus, ingens navigantes terror invaserat: namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant, vacillantesque milites et ne excuterentur solliciti nautarum ministeria turbaverant. Ne tela quidem conati nisu vibrare poterant, cum prior standi sine periculo quam hostem incessendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, quibus in confertos ac temere se offerentes haud frustra excussa sunt tela. Barbari quoque ingentem vim sagittarum infudere ratibus, vixque ullum fuit scutum quod non pluribus simul spiculis perforaretur.
Iamque terrae rates adplicabantur, cum acies clipeata consurgit, et hastas certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus. Et, ut territos recipientesque equos videre, alacres mutua adhortatione in terram desiluere; turbatis acriter pedem inferre coeperunt. Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem. Interim ceteri agmine dimicantium tecti aptavere se pugnae. Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem cuncti videbant. Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio; aliusque alium adhortati in hostem, salutis inmemores, ruere coeperunt. Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium Barbari tolerare potuerunt, omnesque effusis habenis namque equestris acies erat capessunt fugam; quos rex, quamquam vexationem invalidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi perseveravit. Iamque linquente animo suis praecepit ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent. Ipse, exhaustis etiam animi viribus, in castra se recepit et in reliquum substitit. Transierant iam Liberi patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat. Sed Macedonas ira longius provexit; quippe media fere nocte in castra redierunt multis interfectis, pluribus captis, equosque M et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum equites LX, pedites C fere; M saucii fuerunt.
Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos Scythas esse crediderant; quibus fractis, nullam gentem Macedonum armis parem fore confitebantur. Itaque Sacae misere legatos, qui pollicerentur gentem imperata facturam. Moverat eos regis non virtus magis quam clementia in devictos Scythas: quippe captivos omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse certamen. Benigne igitur exceptis Sacarum legatis, comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conciliatum sibi; qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par non erat. Ipse, Cratero cum maiore parte exercitus modicis itineribus sequi iusso, ad Maracanda urbem; inde Spitamenes conperto eius adventu Bactra perfugerat. Itaque, quadriduo rex longum itineris spatium emensus pervenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et inferias more patrio dedit. Iam Craterus cum phalange subsequi iussus ad regem pervenerat. Itaque, ut omnes, qui defecerant, pariter belli clade premerentur, copias dividit, urique agros et interfici puberes iussit.
X. Sogdiana regio maiore ex parte deserta est. Octingenta fere stadia in latitudinem vastae solitudines tenent. Ingens spatium rectae regionis est, per quam amnis,Polytimetum vocant incolae,fertur. Torrentem eum ripae in tenuem alveum cogunt; deinde caverna accipit et sub terram rapit. Cursus absconditi indicium est aquae meantis sonus, cum ipsum solum, sub quo tantus amnis fluit, ne modico quidem resudet humore.
Ex captivis Sogdianorum ad regem XXX nobilissimi corporum robore eximio perducti erant. Qui ut per interpretem cognoverunt iussu regis ipsos ad supplicium trahi, carmen laetantium modo canere, tripudiisque et lasciviori corporis motu gaudium quoddam animi ostentare coeperunt. Admiratus est rex tanta magnitudine animi oppetere mortem, revocari eos iussit, causam tam effusae laetitiae, cum supplicium ante oculos haberent, requirens. Illi, si ab alio occiderentur, tristes morituros fuisse respondent; nunc a tanto rege, victore omnium gentium, maioribus suis redditos honestam mortem, quam fortes viri voto quoque expeterent, carminibus sui moris laetitiaque celebrare. Tum rex admiratus magnitudinem animi: "Quaero", inquit, "an vivere velitis non inimici mihi, cuius beneficio victuri estis?" Illi nunquam se inimicos ei, sed bello lacessitos se inimicos hosti fuisse respondent: si quis ipsos beneficio quam iniuria experiri maluisset, certaturos fuisse, ne vincerentur officio. Interrogantique, quo pignore fidem obligaturi essent, vitam quam acciperent pignori futuram esse dixerunt; reddituros quandoque repetisset. Nec promissum fefellerunt. Nam, qui remissi domos erant, fide continuere populares; quattuor inter custodes corporis retenti nulli Macedonum in regem caritate cesserunt.
In Sogdianis Peucolao cum III milibus peditum,neque enim maiore praesidio indigebat,relicto Bactra pervenit. Inde Bessum Ecbatana duci iussit interfecto Dareo poenas capite persoluturum. Isdem fere diebus Ptolomaeus et Maenidas peditum IIII milia et equites M adduxerunt mercede militaturos. Asander quoque ex Lycia cum pari numero peditum et D equitibus venit. Totidem ex Syria Asclepiodorum sequebantur; Antipater Graecorum VIII milia, in quis DC equites erant, miserat. Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est. Hic, quia limum vehit, turbidus semper, insalubris est potui. Itaque puteos miles coeperat fodere. Nec tamen, humo alte egesta, existebat humor; tandem in ipso tabernaculo regis conspectus est fons; quem quia tarde notaverant, subito extitisse finxerunt; rexque ipse credi voluit deum donum id fuisse. Superatis deinde amnibus Ocho et Oxo, ad urbem Margianam pervenit. Circa eam VI oppidis condendis electa sedes est. Duo ad meridiem versa, IIII spectantia orientem; modicis inter se spatiis distabant, ne procul repetendum esset mutuum auxilium. Haec omnia sita sunt in editis collibus: tum velut freni domitarum gentium, nunc originis suae oblita serviunt quibus imperaverunt.
XI. Et cetera quidem pacaverat rex. Vna erat petra, quam Arimazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis, quae tantae multitudini vel per biennium suppeterent. Petra in altitudinem XXX eminet stadia; circuitu C et L conplectitur; undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur. In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est; paulatim deinde ulteriora panduntur: ultima etiam altos recessus habent; fontes per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae per prona montis flumen emittunt. Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire; cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi. Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen,Artabazi hic filius erat,misit ad Barbaros, qui suaderet ut dederent rupem. Arimazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat. Quae nuntiata regi sic accendere animum, ut, adhibitis cum quibus consultare erat solitus, indicaret insolentiam Barbari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte effecturum ut crederet Macedones etiam volare. "CCC", inquit, "pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes domi pecora agere consueverant." Illi praestantes et levitate corporum et ardore animorum strenue adducunt; quos intuens rex: "Vobiscum", inquit, "o iuvenes, et mei aequales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus: et mei documenta vobis dedi, et vestra habeo. Petra, quam videtis, unum aditum habet, quem Barbari obsident; cetera neglegunt: nullae vigiliae sunt, nisi quae castra nostra spectant.
Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen. Nihil tam alte natura constituit, quo virtus non possit eniti. Experiendo quae ceteri desperaverint, Asiam habemus in potestate. Evadite in cacumen; quod cum ceperitis, candidis velis signum mihi dabitis; ego copiis admotis hostem in nos a vobis convertam. Praemium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta X; uno minus accipiet qui proximus ei venerit; eademque ad decem homines servabitur portio. Certum autem habeo vos non tam liberalitatem intueri meam quam voluntatem." His animis regem audierunt ut iam cepisse verticem viderentur; dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant. Rex circumvectus petram, qua minime asper ac praeruptus aditus videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret, ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt. Ac primo pedibus ingressi sunt; deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet, alii adiectis funium laqueis evasere; quidam, cum cuneos inter saxa defigerent ut gradus, subinde quis insisterent. Diem inter metum laboremque consumpserunt. Per aspera nisis duriora restabant, et crescere altitudo petrae videbatur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti devolverentur; mox eadem in se patienda alieni casus ostendebat exemplum. Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti; quidam mulcati parte membrorum; pariterque eos et nox et somnus oppressit. Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieverunt. Tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt. Ex quo intellectum illam hostium latebram esse. Itaque hastis inposuere, quos convenerat signum; totoque e numero II et XXX in ascensu interisse adgnoscunt. Rex, non cupidine magis potiundi loci quam vice eorum, quos ad tam manifestum periculum miserat, sollicitus toto die cacumina montis intuens restitit: noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit. Postero die nondum satis clara luce primus vela, signum capti verticis, conspexit. Sed, ne falleretur acies, dubitare cogebat varietas caeli, nunc internitente lucis fulgore nunc condito. Verum, ut liquidior lux adparuit caelo, dubitatio exempta est; vocatumque Cophen, per quem Barbarorum animos temptaverat, mittit ad eos qui moneret nunc saltem salubrius consilium inirent; sin autem fiducia loci perseverarent, ostendi a tergo iussit qui ceperant verticem.
Cophes admissus suadere coepit Arimazi petram tradere, gratiam regis inituro, si tantas res molientem in unius rupis obsidione haerere non coegisset. Ille ferocius superbiusque quam antea locutus abire Cophen iubet. At is prensum manu Barbarum rogat, ut secum extra specum prodeat. Quo inpetrato invenes in cacumine ostendit; eius superbiae haud inmerito inludens, pinnas habere ait milites Alexandri. Iamque e Macedonum castris signorum concentus et totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli vana et inania, Barbaros ad deditionem traxit; quippe occupati metu paucitatem eorum qui a tergo erant aestimare non poterant. Itaque Cophen,nam trepidantes reliquerat,strenue revocant, et cum eo XXX principes mittunt, qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat, paciscantur. Ille quanquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate deturbarent eos Barbari, tamen et fortunae suae confisus et Arimazi superbiae infensus nullam se condicionem deditionis accipere respondit. Arimazes, desperatis magis quam perditis rebus, cum propinquis nobilissimisque gentis suae descendit in castra; quos omnis verberibus adfectos sub ipsi radicibus petrae crucibus iussit adfigi. Multitudo deditorum incolis novarum urbium cum pecunia capta dono data est. Artabazus in petrae regionisque, quae adposita esset ei, tutela relictus.
Curtius Rufus | The Latin Library | The Classics Page |