L. IUNIUS MODERATUS COLUMELLA
DE RE RUSTICA LIBER SEPTIMUS
I. DE MINORE ASELLO. De minore pecore dicturis, Publi Silvine, principium tenebit minor in ora Arcadiae vilis hic volgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis praecipuam rationem volunt esse. Nec iniuria, nam etiam eo rure, quod pascuo caret, contineri potest exiguo et qualicumque pabulo contentus, quippe vel foliis spinisque vepraticis alitur vel obiecto fasce stramentorum, paleis vero, quae paene omnibus regionibus abundant, etiam gliscit. [2] Tum inprudentis custodis violentiam neglegentiamque fortissime sustinet plagarum et penuriae tolerantissimus, propter quae tardius deficit quam ullum aliud armentum. Nam laboris et famis maxime patiens raro morbis adficitur. Huius animalis tam exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et facilem terram, qualis in Baetica totaque Libye sit, levibus aratris proscindat et non minima pondere vehicula trahat. [3] Saepe etiam, ut celeberrimus poeta memorat,
tardi costas agitator aselli
vilibus aut onerat pomis lapidemque revertens
incussum aut atrae massam picis urbe reportat.
Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene sollemnis est huius pecoris labor. Quare omne rus tamquam maxime necessarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere in urbem et reportare collo vel dorso commode potest. Qualis autem species eius vel cura probatissima sit, superiore libro, cum de pretioso praeciperetur, satis dictum est.
II. DE OVIBUS EMENDIS TUENDISQUE. Post huius quadripedis ovilli pecoris secunda ratio est, quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas. Nam id praecipue nos contra violentiam frigoris protegit corporibusque nostris liberaliora praebet velamina, tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestis saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat. [2] Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi galaktopotai dicuntur. Igitur id pecus, quamvis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, valetudinis tutissimae est minimeque pestilentia laborat. Verum tamen eligendum est ad naturam loci, quod semper observari non solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Vergilius praecipit, cum ait: nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. [3] Pinguis et campestris situs proceras ovis tolerat, gracilis et collinus quadratas, silvestris et montosus exiguas. Pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur, idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert. Generis eximii Calabras Apulasque et Milesias nostri existimabant earumque optimas Tarentinas. Nunc Gallicae pretiosiores habentur earumque praecipue Altinates, item quae circa Parmam et Mutinam macris stabulantur campis. [4] Color albus cum sit optimus, tum etiam est utilissimus, quod ex hoc plurimi fiunt neque hic ex alio. Sunt etiam suapte natura pretio commendabiles pullus atque fuscus, quos praebet in Italia Pollentia, in Baetica Corduba nec minus Asia rutilos, quos vocant erythraious. Sed et alias varietates in hoc pecudis genere docuit usus exprimere. Nam cum in municipium Gaditanum ex vicino Africae miri coloris silvestres ac feri arietes sicut aliae bestiae munerariis deportarentur, Marcus Columella patruus meus, acris vir ingeni atque inlustris agricola, quosdam mercatus in agros transtulit et mansuefactos tectis ovibus admisit. [5] Eae primum hirtos, sed paterni coloris agnos ediderunt, qui deinde et ipsi Tarentinis ovibus inpositi tenuioris velleris arietes progeneraverunt. Ex his rursus quicquid conceptum est, maternam mollitiem, paternum et avitum rettulit colorem. Hoc modo Columella dicebat, qualemcumque speciem, quae fuerit in bestiis, per nepotum gradus mitigata feritate reddi. Set ad propositum revertar. [6] Ergo duo genera sunt ovilli pecoris, molle et hirsutum, sed in utroque vel emendo vel tuendo plura communia, quaedam tamen sunt propria generosi, quae observari conveniat. Communia in emendis gregibus fere illa: si candor lanae maxime placet, numquam nisi candidissimos mares legeris, quoniam ex albo saepe fuscus editur partus, erythraeo vel pullo numquam generatur albus.
III. DE ARIETIBUS ELIGENDIS. Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est, nam cum eae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam varia nascitur proles, idque inter cetera eximie talibus numeris significavit idem qui supra: illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet vellera pullis nascentum.
[2] Una eademque ratio est in erythraeis et nigris arietibus, quorum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor lanae multoque minus ipsa universitas tergoris maculis variet. Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat, quae nisi praecipua est in arietibus, paternae notae plerumque natis inhaerent. [3] Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus, non quia magis hic sit utilis - nam est melior mutilus aries - sed quia minime nocent intorta potius quam subrecta et patula cornua. Quibusdam tamen regionibus, ubi caeli status uvidus ventosusque est, capros et arietes optaverimus vel amplissimis cornibus, quae tam porrecta altaque maximam partem capitis a tempestate defendant. [4] Itaque si plerumque est atrocior hiems, hoc genus eligemus, si clementior, mutilum probabimus marem, quoniam est illud incommodum in cornuto, quod cum sentiat se velut quodam naturali telo capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit et fit in feminas quoque procacior. Nam rivalem, quamvis solus admissurae non sufficit, violentissime persequitur nec ab alio tempestive patitur iniri gregem, nisi cum est fatigatus libidine. [5] Mutilus autem, cum se tamquam exarmatum intellegat, nec ad rixam promptus et est in venere mitior. Itaque capri vel arietis petulci saevitiam pastores hac astutia repellunt: mensurae pedalis robustam tabulam configunt aculeis et adversam fronti cornibus religant; ea res ferum prohibet a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se sauciat. [6] Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, adfirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curvantur in flexum. Eius quadripedis aetas ad progenerandum optima est trima, nec tamen inhabilis usque in annos octo. Femina post bimatum maritari debet iuvenisque habetur quinquennis; fatiscit post annum septimum. [7] Igitur, ut dixi, mercaberis ovis intonsas, variam et canam inprobabis, quod sit incerti coloris. maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis; eliges bimam vasti corporis, cervice prolixi villi nec asperi, lanosi et ampli uteri, nam vitandus est glaber et exiguus. [8] Atque haec fere communia sunt in conparandis ovibus, illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta, ut simul et hieme calida sint nec angustiae fetus oblidant. Ea poni debent contra medium diem, namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit vestitissimum, frigoris tamen inpatientissimum est nec minus aestivi vaporis. Itaque chors clausa sublimi macerie praeponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestuandi, deturque opera, ne quis umor consistat, ut semper quam aridissimis filicibus vel culmis stabula constrata sint, quo purius et mollius incubent fetae. [9] Sintque illa mundissima, neque earum valitudo, quae praecipue custodienda est, infestetur uligine. Omni autem pecudi larga praebenda sunt alimenta, nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit quam maximus grex, si sensit penuriam. Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis, utamur enim saepius auctoritate divini carminis: si tibi lanitium curae est, primum aspera silva lappaeque tribolique absint. [10] Quoniam ea res, ut ait idem, scabros ovis reddit, cum tonsis inlutus adhaesit sudor et hirsutis secuerunt corpora vepres, tum etiam cotidie minuitur fructus lanae, quae quanto prolixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxia est rubis, quibus velut hamis inuncata pascentium tergoribus avellitur, molle vero pecus etiam velamen, quo protegitur, amittit, atque id non parvo sumptu reparatur. [11] De admissurae temporibus inter auctores fere constitit, primum esse vernum Parilibus, si sit ovis matura, sin vero feta circa Iulium mensem; prius tamen haut dubie probabilius, ut messem vindemia, fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur. Nam melior est autumnalis verno, sicut ait verissime Celsus, quia magis ad rem pertinet, ut ante aestivum quam hibernum solstitium convalescat, solusque ex omnibus animalibus bruma commode nascitur. [12] Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles vir callidissimus rerum naturae praecepit admissurae tempore observare siccis diebus halitus septentrionales, ut contra ventum gregem pascamus et eum spectans admittatur pecus, at si feminae generandae erunt, austrinos flatus captare, ut eadem ratione matrices ineantur. Nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter vel etiam sinister vinculo testiculus obligetur, in magnis gregibus operosum est. [13] Post feturam deinde longinquae regionis upilio vilicus fere omnem subolem pastioni reservat suburbanae, [villicus enim] teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur et his submotis fructus lactis ex matribus non minor percipitur. Submitti tamen etiam in vicinia urbis quintum quemque oportebit, nam vernaculum pecus peregrino longe est utilius; [14] nec committi debet, ut totus grex effetus senectute dominum destituat, cum praesertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere, quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit et eas ovis interemit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse tolerabiles non submoverat; [15] quo magis etiam propter hos casus nisi quae validissima non conprendatur hiemi, novaque progenie repleatur numerus. Quod qui faciet, servare debebit, ne minori quadrimae neve ei, quae excessit annos octo, prolem submittat. Neutra enim aetas ad educandum est idonea, tum etiam quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium refert, nam vel sterile vel inbecillum est. [16] Partus vero incientis pecoris non secus quam obstetricum more custodiri debet, neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur saepiusque etiam, quanto est omnis rationis ignarum, laborat in partu. Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut si res exigat vel integrum conceptum, cum transuersus haeret locis genitalibus, extrahat vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat, quod Graeci vocant embryoulkein. [17] Agnus autem, cum est editus, erigi debet atque uberibus admoveri, tum eius diductum os pressis umectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum. Sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum est, quod pastores colostram vocant; ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno, qui primo biduo quo natus est cum matre claudatur, ut ea foveat partum suum. [18] Mox deinde, quam diu non lascivit, obscuro et calido septo custodiatur, postea luxuriantem virgea cum conparibus hara claudi oportebit, ne velut puerili nimia exsultatione macescat, cavendumque est, ut tenerior separetur a validioribus, quia robustus angit inbecillum. [19] Satisque est mane, prius quam grex procedat in pascua, deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos. Qui cum firmi esse coeperunt, pascendi sunt intra stabulum cytiso vel Medica, tum etiam furfuribus aut, si permittit annona, farina hordei vel erui. Deinde ubi convaluerint, circa meridiem pratis aut novalibus villae continuis matres admovendae sunt et a septo mittendi agni, ut condiscant foris pasci. [20] De genere pabuli iam et ante diximus et nunc eorum, quae omissa sunt, meminimus iucundissimas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur, deinde quae pratis uligine carentibus, palustris silvestrisque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula aut etiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis inpositum, cum e pastu redierunt oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt. [21] At contra penuriae hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis, aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxino frondibus vel autumnali faeno, quod cordum vocatur. Nam id mollius et ob hoc iucundius est quam maturum. [22] Cytiso quoque et sativa vicia pulcherrime pascuntur, necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. Nam per se hordeum vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit praeberi, sed sicubi vilitas permittit, haut dubie est optima. [23] De temporibus autem pascendi et ad aquam ducendi per aestatem non aliter sentio quam ut prodidit Maro:
Luciferi primo cum sidere frigida rura
carpamus, dum mane novum, dum gramina canent
et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora,
ad puteos aut alta greges ad stagna
perducamus medioque die, ut idem, ad vallem
sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
ingentis tendit ramos aut sicubi nigrum
ilicibus crebris atra nemus accubat umbra.
[24] Rursus deinde iam mitigato vapore compellamus aquam - etiam per aestatem id faciendum est - et iterum in pabula producamus solis ad occasum, cum frigidus aera vesper temperat et saltus reficit iam roscida luna. Sed observandum est sidus aestatis per emersum Caniculae, ut ante meridiem grex in occidentem spectans agatur et in eam partem progrediatur, post meridiem in orientem, si quidem plurimum refert, ne pascentium capita sint adversa soli, qui plerumque nocet animalibus oriente praedicto sidere. [25] Hieme et vere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat. Nam pruinosa [iis diebus] herba pecudi gravedinem creat ventremque proluit, quare etiam frigidis umidisque temporibus anni semel [tantum] die potestas aquae facienda est. Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans - id quod omnibus et omnium quadripedum custodibus praecipitur - magna clementia moderetur. [26] Idemque propior quia silent et in agendis recipiendisque ovibus adclamatione ac baculo minetur nec umquam telum emittat in eas neque ab his longius recedat nec aut recubet aut considat. Nam nisi procedit, stare debet, quoniam quidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores gravidas, dum cunctantur, neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat, ne fur aut bestia halucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo; nunc quae sunt generosi propria dicemus.
IV. DE OVIBUS TECTIS. Graecum pecus, quod plerique Tarentinum vocant, nisi cum domini praesentia est, vix expedit haberi, si quidem et curam et cibum maiorem desiderat. Nam cum sit universum genus lanigerum ceteris pecudibus mollius, tum ex omnibus Tarentinum est mollissimum, quod nullam domini aut magistrorum ineptiam sustinet multoque minus avaritiam nec aestus nec frigoris patiens. [2] Raro foris, plerumque domi alitur et est avidissimum cibi, cui si quid detrahitur fraude vilici, clades sequitur gregem. Singula capita per hiemem recte pascuntur ad praesepia tribus hordei vel frese cum suis valvulis fabae aut cicerculae quattuor sextariis, ut et aridam frondem praebeas aut siccam vel viridem Medicam cytisumve, tum etiam cordi feni septena pondo aut leguminum paleas adfatim. [3] Minimus agnis vendundis in hac pecude nec ullus lactis reditus haberi potest, nam et qui submoveri debent paucissimos post dies, quam editi sunt, inmaturi fere mactantur, orbaeque natis suis alienae suboli praebent ubera. Quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur nec quicquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactens celeriter confirmetur et parta nutrici consociata minus laboret in educatione fetus sui. Quam ob causam diligenti cura servandum est, ut et suis cotidie matribus et alienis non amantibus agni subrumentur. [4] Plures autem in eius modi gregibus quam in hirtis masculos enutrire oportet. Nam prius quam feminas inire possint, mares castrati, cum bimatum expleverunt, enecantur, et pelles eorum propter pulchritudinem lanae maiore pretio quam alia vellera mercantibus traduntur. Liberis autem campis et omni surculo ruboque vacantibus ovem Graecam pascere meminerimus, ne, ut supra dixi, et lana carpatur et tegumen. [5] Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia non cotidie procedit in pascua, sed maiorem domesticam postulat, nam saepius detegenda et refrigeranda est, saepius eius lana deducenda vinoque et oleo insucanda, non numquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas, idque ter anno fieri sat est. Stabula vero frequenter everrenda et purganda umorque omnis urinae deverrendus est, qui commodissime siccatur perforatis tabulis, quibus ovilia consternuntur, ut grex supercubet. [6] Nec tantum caeno aut stercore, sed exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur, quod ut fiat, disce et odoratam stabulis incendere cedrum galbaneoque agitare graves nidore chelydros. Saepe sub inmotis praesepibus aut mala tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit aut tecto adsuetus coluber. Quare, ut idem iubet, cape saxa manu, cape robora, pastor, tollentemque minas et sibila colla tumentem deice, vel, ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebris capillos aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere. [7] Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones servari non potest, quoniam nec ubique tarde nec celeriter aestas ingruit, et est modus optimus considerare tempestates, quibus ovis neque frigus, si lanam detraxeris, neque aestum, si nondum detonderis, sentiat. Verum ea quandoque detonsa fuerit, ungui debet tali medicamine: sucus excocti lupini veterisque vini faex et amurca pari mensura miscentur eoque liquamine tonsa ovis inbuitur, [8] atque ubi per triduum delibuto tergore medicamina perbibit, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur, si minus, caelestis aqua sub dio salibus in hunc usum durata paulum decoquitur eaque grex perluitur. Hoc modo curatum pecus toto anno scabrum fieri non posse Celsus adfirmat, nec dubium est, quin etiam ob eam rem lana quoque mollior atque prolixior renascatur.
V. MEDICINAE PECORIS OVILLI. Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quem ad modum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus, quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus, quia cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadripedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri. Quae tamen quantulaecumque sunt, non omittentur a nobis. [2] Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus et nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu quod est remedium praesentissumum, pabula mutemus et aquationes totiusque regionis alium quaeramus statum caeli curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura, si invasit frigore, ut eligantur aprica. [3] Sed modice ac sine festinatione prosequi pecus oportebit, ne inbecillitas eius longis itineribus adgravetur, nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quem ad modum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere et quasi torpentis excitare nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus, in lacinias colonis distribuatur. [4] Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus, si universae laborabunt, illa si singulae. [5] Ovis frequentius quam ullum aliud animal infestatur scabie, quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, cum frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida canobruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praedicti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus spinis ac rubis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt; praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit. [6] Haec ubi coepit inrepere, sic intellegitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt aut cornu vel ungula tundunt aut arbori adfricant parietibusve detergent. Quod ubi aliquam facientem videris, conprehendere oportebit et lanam diducere, nam subest aspera cutis et velut quaedam porrigo, cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora tum praecipue oves contagione vexentur. [7] Sunt autem conplura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quia non nullis regionibus quaedam reperiri nequeunt, ut ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea conpositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam sucumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album helleborum. [8] Potest etiam scabritiem tollere sucus viridis cicutae, quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa contunditur atque expressus umor eius fictili vase reconditur duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino defoditur ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur tepefactumque medicamentum inlinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta vel pumice redulceratur. [9] Eidem remedio est amurca duabus partibus decocta, item vetus hominis urina testis candentibus inusta. Quidam tamen hanc ipsam subiectis ignibus quinta parte minuunt admiscentque mensura pari sucum viridis cicutae, deinde singulis urnis eius liquaminis singulos fricti salis sextarios infundunt. [10] Facit etiam sulpuris triti et picis liquidae modus aequalis igne lento coctus, sed Georgicum carmen adfirmat nullam esse praestantiorem medicinam,
quam si quis ferro potuit rescindere summum
ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo.
Itaque reserandum est et ut cetera vulnera medicamentis curandum. subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti oportere, nam plurimum, inquit, profuit incensos aestus avertere et inter ima ferire pedis salientem sanguine venam. [11] Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem detrahimus. Clavi quoque dupliciter infestant ovem, sive cum subluvies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur, seu cum idem locus tuberculum habet, cuius media fere parte canino similis exstat pilus eique subest vermiculus. [12] Subluvies et intertrigo pice [per se] liquida vel alumine et sulpure atque aceto mixtis litae eruentur vel tenero Punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata vel conbusta galla cum austero vino levigata et inlita. [13] Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne dum amputatur etiam quod infra est animal vulneremus. Id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, quae respersum vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit. Sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens sevum vulneri per ardentem tedam instillato. [14] Ovem pulmonariam similiter ut suem curari convenit inserta per auriculam radicula, quam veterinarii consiliginem vocant. De ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam traderemus. Sed is morbus aestate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadripedi largius bibendi potestas danda est. [15] Celso placet, si est in pulmonibus vitium, acris aceti tantum dare, quantum ovis sustinere possit, vel humanae veteris urinae tepefactae trium heminarum instar per sinistram narem corniculo infundere atque axungiae sextantem faucibus inserere. [16] Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam vocant pastores. Ea nisi conpescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si quidem nec medicamentorum nec ferri remedia patitur, nam paene ad omnem tactum excandescit. Sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut eblanditur igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis quam prohibens. [17] Sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece cheirokmeta, sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem saepius ac diligenter ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem defodiamus in limine stabuli et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa, resupinam obruamus patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur. [18] Bilis, aestivo tempore non minima pernicies, potione depellitur humanae veteris urinae, quae ipsa remedio est etiam pecori arquato. At si molesta pituita est, cunelae bubulae vel surculi nepetae silvestris lana involuti naribus inseruntur versanturque, donec sternuat ovis. Fracta pecudum non aliter quam hominum crura sanantur involuta lanis oleo atque vino insucatis et mox circumdatis ferulis conligata. [19] Est etiam gravis pernicies herbae sanguinariae, qua si pasta est ovis, toto ventre distenditur contrahiturque et spumat et quaedam tenuia taetri odoris excernit. Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte, quae proxima est clunibus, nec minus in labro superiore vena solvenda est. Suspiriose laborantibus ovibus auriculae ferro rescindendae mutandaeque regiones, quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus. [20] Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus vel aegritudine alia defectis; qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant. Itaque separatim mulgendae sunt oves, et caelestis aqua pari mensura lacti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte caprino isdem medentur, quod per corniculum infunditur faucibus. [21] Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus. Ea plerumque fit, si per inprudentiam pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas depaverunt, quod minime committi oportet. Sed cum id factum est, velut ignis sacer os atque labra foedis ulceribus obsidet. [22] Remedio sunt hyssopum et sal aequis ponderibus contrita; nam ea mixtura palatum atque lingua totumque os perfricatur. Mox ulcera lavantur aceto et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam partem duabus veteris axungiae portionibus commiscere tepefactoque uti medicamine. Non nulli folia cupressi trita miscent aquae et ita perluunt ulcera atque palatum. Castrationis autem ratio iam tradita est, neque enim alia in agnis quam in maiore quadripede servatur.
VI. DE CAPRIS. Et quoniam de oviario satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius quam campestrem situm desiderat asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur, nam nec rubos aversatur nec vepribus offenditur et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus atque alaternus cytisusque agrestis nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt. [2] Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis, plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, [nigro] densoque et nitido atque longissimo pilo, nam et ipse tondetur usum in castrorum ac miseris velamina nautis. [3] Est autem mensum septem satis habilis ad progenerandum, quoniam inmodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro supervenit et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod inmatura veneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est, itaque quinquennis parum idoneus habetur feminis inplendis. [4] Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsimus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi. Hanc pecudem mutilam parabimus quieto caeli statu, nam procelloso atque imbrifero cornutam. Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit, quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam. [5] Sed numerum generis huius maiorem quam centum capitum sub uno clauso non expedit habere, cum lanigerae mille pariter commode stabulentur. Atque ubi caprae primum conparantur, melius est unum gregem totum quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae deducantur et in caprili maiore concordia quiete consistant. Huic pecudi nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelicidiosior hiemps conceptum vitiat. Nec tamen ea sola creant abortus, sed etiam glans cum citra satietatem data est. Itaque nisi potest adfatim praeberi, non est gregi permittenda. [6] Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquante vere gemmantibus frutectis, cum primum silvae nova germinant fronde, partus edatur. Ipsum vero caprile vel naturali saxo vel manu constratum eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur diligensque pastor cotidie stabulum converrit nec patitur stercus aut umorem consistere lutumve fieri, quae cuncta sunt capris inimica. [7] Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, non numquam trigeminos. Pessima est fetura, cum matres binae ternos haedos efficiunt; qui ubi editi sunt, eodem modo, quo agni educantur, nisi quod magis haedorum lascivia conpescenda et artius cohibenda est. Tum super lactis abundantiam samera vel cytisus aut hedera praebenda vel etiam cacumina lentisci aliaeque tenues frondes obiciendae sunt. Sed ex geminis singula capita, quae videntur esse robustiora, in supplementum gregis reservantur, cetera mercantibus traduntur. [8] Anniculae vel bimae capellae - nam utraque aetas partum edit - submitti haedum non oportet, neque enim educare nisi trima debet. Sed anniculae confestim depellenda suboles, bimae tam diu admittenda, dum possit esse vendibilis. Nec ultra octo annos matres servandae sunt, quod adsiduo partu fatigatae steriles existant. [9] Magister autem pecoris acer, durus, strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, ut qui per rupes, per solitudines, per vepres facile vadat et non ut alterius generis pastores sequatur, sed plerumque et antecedat gregem. Maxime strenuum pecus est capella praecedens; subinde quae incedit compesci debet, ne procurrat, sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis et non strigosissimi corporis.
VII. MEDICINAE EARUM. Atque alia genera pecorum, cum pestilentia vexantur, prius morbo et languoribus macescunt, solae capellae quamvis optimae atque hilares subito concidunt et velut aliqua ruina gregatim prosternantur. Id autem accidere maxime solet ubertate pabuli, quam ob rem, dum adhuc paucas pestis perculit, omnibus sanguis detrahendus nec toto die pascendae, sed mediis quattuor horis intra saepta claudendae. [2] Sin alius languor infestat, poculo medicantur harundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus, admiscemus aquam pluviatilem solamque potandam pecori praebemus. Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora vel, si neque id contingere potest, ferro necanda saliendaque. Mox interposito spatio conveniet olim gregem reparare, nec tamen ante quam pestilens tempus anni, sive id fuit hiemis, vertatur aestate sive autumnum vere mutetur. [3] Cum vero singulae morbo laborabunt, eadem remedia, quae etiam ovibus, adhibebimus. Nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant hydropa, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat umorem, tum factum vulnus pice liquida curetur. [4] Cum effetae loca genitalia tumebunt aut secundae non responderint, defruti sextarius vel, cum id defuerit, boni vini tantundem faucibus infundatur et naturalia ceroto liquido repleantur. Sed ne nunc singula persequar, sicut in ovillo pecore praedictum est, caprino medebimur.
VIII. DE CASEO FACIENDO. Casei quoque faciendi non erit omittenda cura utique longinquis regionibus, ubi mulctram devehere non expedit. Is porro si tenui liquore conficitur, quam celerrime vendendus est, dum adhuc viridis sucum retinet, si pingui et opimo, longiorem patitur custodiam. Sed lacte fieri debet sincero et quam recentissimo - nam requietum vel aqua mixtum celeriter acorem concipit - et id plerumque cogi agni aut haedi coagulo, quamvis possit et agrestis cardui flore conduci et seminibus cneci nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si eius virentem saucies corticem. [2] Verum optimus caseus est, qui exiguum medicaminis habet. Minimum autem coagulum recipit sinum lactis argentei pondus denarii, nec dubium quin fici ramulis glaciatus caseus iucundissime sapiat. [3] Sed mulctra cum est repleta lacte, non sine tepore aliquo debet esse, nec tamen admovenda est flammis, ut quibusdam placet, sed haut procul igne constituenda, et confestim cum concrevit liquor, in fiscellas aut in calathos vel formas transferendus est. Nam maxime refert primo quoque tempore serum percolari et a concreta materia separari. [4] Quam ob causam rustici ne patiantur quidem sua sponte pigro umore defluere, sed cum paulo solidius caseus factus est, pondera superponunt, quibus exprimatur serum; deinde ut formis aut calathis exemptus est, opaco ac frigido loco, ne possit vitiari, quamvis mundissimis tabulis conponitur, aspargitur tritis salibus, ut exsudet acidum liquorem, atque ubi duratus est, vehementius premitur, ut conspissetur, et rursus torrido sale contingitur rursusque ponderibus condensatur. [5] Hoc cum per dies novem factum est, aqua dulci abluitur et sub umbra cratibus in hoc factis ita ordinatur, ne alter alterum caseus contingat et ut modice siccetur, deinde quo tenerior permaneat, clauso neque ventis obnoxio loco stipatur per conplura tabulata. Sic neque fistulosus neque salsus neque aridus provenit, quorum vitiorum primum solet accidere si parum pressus, secundum si nimio sale inbutus, tertium si sole exustus est. [6] Hoc genus casei potest etiam trans maria permitti; nam is, qui recens intra paucos dies absumi debet, leviore cura conficitur, quippe fiscellis exemptus in salem muriamque demittitur et mox in sole paulum siccatur. Non nulli ante quam pecus numellis induant, virides pineas nuces in mulctram demittunt et mox super eas emulgent nec separant, nisi cum transmiserunt in formas coactam materiam. Ipsos quidam virides conterunt nucleos et lacti permiscent atque ita congelant. [7] Sunt qui thymum contritum cribroque colatum cum lacte cogant. Similiter qualiscumque velis saporis efficere possis, adiecto quod elegeris condimento. Illa vero notissima est ratio faciundi casei, quem dicimus manu pressum, namque is paulum gelatus in mulctra, dum est tepefacta, rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur vel buxeis formis exprimitur. Est etiam non ingrati saporis muria praeduratus atque ita malinis lignis vel culmi fumo coloratus. Sed iam redeamus ad originem.
IX. DE SUIBUS. In omni genere quadripedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius patri similior est progenies quam matri. Quare etiam in suillo pecore probandi sunt totius quidem corporis amplitudine eximii, sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri brevis et resupini, maximeque ad rem pertinet quam salacissimos esse ineuntes. [2] Ab annicula aetate commode progenerant, dum quadrimatum agant, possunt tamen etiam semestres inplere feminam. Scrofae probantur longissimi status, set ut sint reliquis membris similes descriptis verribus. Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae grex eligendus est, si temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam pistrinale album potest pasci. [3] Femina sus habetur ad partus edendos idonea fere usque in annos septem, quae quanto fecundior est celerius senescit. Annicula non inprobe concipit, sed iniri debet mense Februario, quattuor quoque mensibus feta quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat et, cum desierint uberibus ali, stipula pascantur ceterisque leguminum caducis frugibus. [4] Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit, nam suburbanis lactens porcus hara mutandus est; sic enim mater non educando labori subtrahitur celeriusque iterum conceptum partum edet, idque bis anno faciet. Mares vel cum primum ineunt semenstres aut cum saepius progeneraverunt trimi aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere. [5] Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales, quod facere non intellego quae ratio compellat nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit. [6] Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat, nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris quam sitientibus. Nemora sunt convenientissima, quae vestiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus et paliurus atque achrades piri. Haec enim diversis temporibus mitescunt ac paene toto anno gregem saturant. [7] At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur effodiantque lumbricos atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum, quin et aquis abuti possint; namque [et] id fecisse maxime aestate profuit et dulcis eruisse radiculas aquatilis silvae, tamquam scirpi iuncique et degeneris harundinis, quam vulgus cannam vocant. [8] Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus et pluribus generibus pomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna, pirum, multiformes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur horreis, nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum, propter quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda est. [9] Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae subus plerumque nocent. Itaque mane, prius quam procedant in pascua, conditivis cibis sustinendae sunt, ne inmaturis herbis citetur alvus eoque vitio pecus emacietur, nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues catervatim atque inconditae, cum sint pariter inclusae, super alias aliae cubant et fetus elidunt. [10] Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transsilire septa queat; nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat et, si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, inpiger, industrius, navus; omnium quas pascit et matricum et minorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem claudatque, ut in hara fetum edat. [11] Tum denotet protinus, quot et quales sunt nati, et curet, ne quis sub nutrice aliena educetur, nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit aeque alieno ac suo praebet ubera. [12] Itaque porculatoris maximum officium est, ut unamquamque cum sua prole claudat. Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem notam scrofae et porcis inponat, sive per litteras sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat. Nam in maiore numero diversis notis opus est, ne confundatur memoria custodis. [13] At tamen quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere, lactens supergredi non possit. Sic nec alienus inrepit et in cubili suam quisque matrem nidus exspectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere, non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae pluris educat. Atque eae, quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur et ex ea ad aliquam perniciem. [14] Diligens autem porculator frequenter suile converrit et saepius haras, nam quamvis praedictum animal in pabulationem spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est suilli pecoris recte valentis; sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.
X. MEDICINAE EARUM. Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt et vertigine correptae concidunt. [2] Earum notanda sunt capita, quam in partem proclinent, ut ex diversa parte de auricula sanguinem mittamus. Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu virgae tumentem ferro rescindi detractoque sanguine conligari saligneo libro vel etiam ulmeo. [3] Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus et aquam modice calidam quantam volent farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus. Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conveniet. Quidam praesentius putant esse remedium, cum per cornum singulis ternos cyathos gari demittunt. Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant et ita collo suspendunt, ut strumae ferulis contingantur. [4] Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae conmixta ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta. Solet etiam universum pecus aegrotare, ita ut emacietur nec cibos capiat productumque in pascua medio campo procumbat et quodam veterno pressum somnos aestivo sub sole captet. [5] Quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo atque uno die abstinetur potione et pabulo. Postridie radix anguinei cucumeris trita et conmixta cum aqua datur sitientibus, quam cum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant atque expurgantur, omnique bile depulsa cicercula vel faba dura muria consparsa, deinde sicut hominibus aqua calida potanda permittitur. [6] Sed cum omni quadripedi per aestatem sitis sit infesta, tum suillo maxime est inimica. Quare non ut capellam vel ovem sic et hoc animal bis aquam duci praecipimus, sed si fieri potest, iuxta flumen aut stagnum per ortum Caniculae detineri, quia cum sit aestuosissimum, non est contentum potione aquae, nisi obesam inluviem atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit, nec ulla re magis gaudet quam rivis atque caenoso lacu volutari. [7] Quod si locorum situs repugnat, ut ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus inmissa praebenda sunt pocula, quibus nisi adfatim satiantur, pulmonariae fiunt; isque morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine, de qua radicula diligenter ac saepius iam locuti sumus. [8] Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas magna provenit et, ut Bucolicum loquitur poema, strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma. Nam pecus insatiabile suis dulcedinem pabuli consectantur et supra modum aestate splenis incremento laborant. Cui succurritur, si fabricentur canales tamaricis et rusco repleanturque aqua et sitientibus admoveantur, quippe ligni sucus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit.
XI. DE CASTRATIONE. Castrationis autem in hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni, et eius administrandae duplex ratio: prima illa, quam iam tradidimus, cum duobus vulneribus inpressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi, altera est speciosior, sed magis periculosa, quam tamen non omittam. [2] Cum virilem partem utramque ferro reseratam detraxeris, per inpressum vulnus scalpellum inserito et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito atque uncis digitis alterum quoque testiculum educito; sic una fiet cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus. Illud autem, quod pertinet ad religionem patris familiae, non reticendum putavi: [3] sunt quaedam scrofae, quae mandunt fetus suos, quod cum fit, non habetur prodigium. Nam sues ex omnibus pecudibus inpatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, subolem, sed etiam suam consumant.
XII. DE CANIBUS. De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadripedum greges humana sollertia domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis adcurate disserui. Nunc ut exordio priore sum pollicitus, de mutis custodibus loquar, quamquam falso canis dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat quam iste latratu, quis famulus amantior domini, quis fidelior comes, quis custos incorruptior, quis excubitor inveniri potest vigilantior, quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit. [2] Eius autem parandi tuendique triplex ratio est. Namque unum genus adversus hominum insidias eligitur et id villam quaeque iuncta sunt villae custodit, at alterum propellendis iniuriis hominum ac ferarum et id observat domi stabulum, foris pecora pascentia; tertium venandi gratia conparatur idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat desidemque ab opere suo reddit. [3] De villatico igitur et pastorali dicendum est, nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem. Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, prius ut auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat et tamen non numquam nec visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem. Sit autem coloris unius, isque magis eligitur albus in pastorali, niger in villatico, nam varius in neutro est laudabilis. Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne pro bestia canem feriat. [4] Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive luce clara fur advenit, terribilior niger conspicitur, sive noctu, ne conspiciatur quidem propter umbrae similitudinem, quam ob rem tectus tenebris canis tutiorem adcessum habet ad insidiantem. Probatur quadratus potius quam longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, deiectis et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi, vestigiorum articulis et unguibus amplissimis, qui Graece drakes appellantur. Hic erit villatici status praecipue laudandus. [5] Mores autem neque mitissimi nec rursus truces atque crudeles, quod illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos invadunt. Satis est severos esse nec blandos, ut non numquam etiam conservos iratius intuantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici nec erronei, sed adsidui et circumspecti magis quam temerarii. Nam illi, nisi quod certum conpererunt, non indicant, hi vano strepitu et falsa suspicione concitantur. [6] Haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, sed etiam disciplina mores facit, ut et, cum emendi potestas fuerit, eius modi probemus et, cum educabimus domi natos, talibus institutis formemus. [7] Nec multum refert, an villatici corporibus graves et parum veloces sint; plus enim comminus et in gradu quam eminus et in spatioso cursu facere debent. Nam semper circa septa et intra aedificium consistunt, immo ne longius quidem recedere debent satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur et latratu conterrent nec patiuntur propius accedere vel constantius adpropinquantem violenter invadunt. Primum est enim non adtemptari, secundum est lacessitum fortiter et perseveranter vindicari. atque haec de domesticis custodibus, illa de pastoralibus. [8] Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui dammas cervosque et velocissima sectantur animalia, nec tam obesus aut gravis quam villae horreique custos; [9] sed et robustus nihilo minus et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam pugnamque nec minus ad cursum conparatur, cum et lupi repellere insidias et raptorem ferum consequi fugientem praedamque excutere atque auferre debeat. Quare status eius longior productiorque ad hos casus magis habilis est quam brevis aut etiam quadratus, quoniam, ut dixi, non numquam necessitas exigit celeritate bestiam consectandi. Ceteri artus similes membris villatici canis aeque probantur. [10] Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnis sine discrimine hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est, farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido, nam fervens rabiem creat. [11] Huic quadripedi neque feminae neque mari nisi post annum permittenda venus est, quae si teneris conceditur, carpit et corpus et vires animosque degenerat. Primus effetae partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit et educatio totius habitus aufert incrementum. Mares iuveniliter usque in annos decem progenerant, post id tempus ineundis feminis non videntur habiles, quoniam seniorum pigra suboles existit. Feminae concipiunt usque in annos novem nec sunt utiles post decimum. [12] Catulos sex mensibus primis, dum corroborentur, emitti non oportet nisi ad matrem lusus ac lasciviae causa. Postea catenis per diem continendi et noctibus solvendi, nec umquam eos, quorum generosam volumus indolem conservare, patiemur alienae nutricis uberibus educari, quoniam semper et lac et spiritus maternus longe magis ingenii atque incrementa corporis auget. [13] Quod si et feta lacte deficitur, caprinum maxime conveniet praeberi catulis, dum fiant mensum quattuor. Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat, nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntiantur, sicuti Graecum est skylax, Latinum Ferox, Graecum lakon, Latinum Celer, vel femina, ut sunt Graeca spoude, alke, rome, Latina Lupa, Cerva, Tigris. [14] Catulorum caudas post diem quadragensimum, quam sint editi, sic castrare conveniet. Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae; is mordicus conprehensus et aliquatenus eductus abrumpitur, quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores adfirmant, rabies arcetur, letifer morbus huic generi.
XIII. MEDICINAE EORUM. Fere autem per aestatem sic muscis aures canum exulcerantur, saepe ut totas amittant; quod ne fiat, amaris nucibus contritis linendae sunt. Quod si ulceribus iam praeoccupatae fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam vulneribus stillari conveniet. Hoc eodem medicamine contacti ricini decidunt, nam manu non sunt vellendi, ne, ut et ante praedixeram, faciant ulcera. [2] Pulicosae cani remedia sunt sive cyminum tritum pari pondere cum veratro aquaque mixtum et inlitum seu cucumeris anguinei sucus vel, si haec non sunt, vetus amurca per totum corpus infusa. Si scabies infestavit, gypsi et sesami tantundem conterito et cum pice liquida permisceto vitiosamque partem linito, quod medicamentum putatur etiam hominibus esse conveniens. Eadem pestis si fuerit vehementior, cedrino liquore aboletur; reliqua vitia, sicut in ceteris animalibus praecepimus, curanda erunt. [3] Hactenus de minore pecore. Mox de villaticis pastionibus, quae continent volucrum pisciumque et silvestrium quadripedum curam, sequente volumine praecipiemus.
Columella | The Miscellany | The Latin Library | The Classics Page |