Colmani Versus in Colmanum Perheriles Scottigena
Ficti Patrie Cupidum et Remeantem



Dum subito properas dulces invisere terras
deseris et nostrae refugis consortia vitae,
festina citius, precibus nec flecteris ullis.
Nec retinere valet blande suggestio vocis;
vincit amor patriae: quis flectere possit amantem?
Nec sic arguerim deiectae tedia mentis;
nam mihi preterite Christus si tempora vitae,
et prisco iterum renovaret ab ordine vires,
si mihi quae quondam fuerat floresceret aetas
et nostros subito faceret nigrescere canos,
forsitan et nostram temptarent talia mentem;
tum modo da veniam pigreque ignosce senectae,
quae nimium nostris obstat nunc aemula votis.
Audi doctiloquo cecinit quod carmine vates:
omnia fert aetas, gelidus tardante senecta
sanguis hebet, frigent effete in corpore vires.
Siccae nec calido complentur sanguine venae.
Me maris anfractus lustranda et littora terrent
et tu rempe moras celeri sulcare carina,
Colmanique tui semper, Colmane, memento:
iamiam nunc liceat fida te voce monere.
Pauca tibi dicam vigili que mente teneto:
non te pompiferi delectet gloria mundi,
quae volucri vento vanoque simillima somno
labitur et vacuas fertur ceu fumus in auras,
fluminis et validi cursu fluit ocior omni.
Vade libens patriae quoniam te cura remordet.
Omnipotens genitor nostrae spes unica vitae
qui maris horrisonos fluctus ventosque gubernat
det tibi nunc tutas crispantis gurgitis undas.
Ipse tuae liquidis rector sit navis in undis,
aequore nubiferi devectum flatibus auri
reddat ad optate scottorum littora terrae.
Tunc veleas fame felix multosque per annos
vivas aegregiae capiens praeconia vitae.
Hic ego praesentis nunc gaudia temporis opto,
ut tibi perpetuae contingant gaudia vitae.



Medieval Latin The Latin Library The Classics Homepage