CLAVDII CAESARIS ORATIO

Column I

mae rerum nostr . . . . . sii . . . . . . . . |

    Equidem primam omnium illam cogitationem hominum, quam | maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne | quasi novam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa | potius cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, et | quidem statim ab origine urbis nostrae in quod formas | statusque respublica nostra diducta sit. |

    Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis succes|soribus eam tradere contigit. Supervenere aileni et quidem exter | ni, ut Numa Romulo succescerit ex Sabinis veniens, vicinus qui | dem, sed tunc externus, ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. Is | propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho Co | rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa, sed inopi | ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re | pelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migravit, | regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius (nam et | hoc inter auctores discrepat) insertus Servius Tullius, si nostros | sequimur, captiva natus Ocresia; Si Tuscos, Caeli quondam Vi | vennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes, post | quam varia fortuna exactus cum omnibus reliquis Caeliani |exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupavit et a duce suo | Caelio ita appellitatus, mutatoque nomine (nam Tusce Mastarna | ei nomen erat) ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei | p. utilitate optinuit. Deinde postquam Tarquini Superbi mores in | visi civitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum eius, | nempe pertaesum est mentes regni, et ad consules, annuos magis | tratus, administratio rei p. translata est. |

    Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari impe | ium valentius repertum apud maiores nostros quo in as | perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur? | aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei? Quid a consa | libus ad decemviros translatum imperium, solutoque postea decemvirali regno ad consules rusus reditum? Quid in plu | ris distributum consulare imperium, tribunosque militum | consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearen | tur? Quid communicatos postremo cum plebe honores non imperii | solum, sed sacerdotiorum quoque? Iam si narrem bella, a quibus | coeperint maiores nostri, et quo processerimus, vereor, ne nimio | insolentior esse videar, et quaesisse iactationem gloriae pro | lati imperi ultra Oceanunar. Sed illoc potius revertar. Civitatem |

Column II

. . . . . . . . . ill sane|novo . . . Divus Aug. . . . . . no . . . . i set patruus Ti. | Caesar omnem florem ubique coloniarum et municipiorum, bo | norum scilicet virorum et locupletium, in hac curia esse voluit. | Quid ergo? Non Italicus senator provinciali potior est? Iam | vobis cum hanc partem censurae meae adprobare coepero, quid |de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem, | si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |

    Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium quam|longo iam tempore senatores huic curiae confert? Ex qua colo | nia inter paucos equestris ordinis ornamentum, L. Vestinum, fa|miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo; cuius libe | ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, post modo cum | annis promoturi dignitatis suae incrementa. Vt dirum nomen la | tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in do | mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum civitatis Roma | nec benificium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere, | miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis | senator esse non possit. |

    Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te patribus conscriptis | quo tendat oratio tua: iam enim ad extremos fines Galliae Nar | bonensis venisti. |

    Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi | senatores, quam paenitet Persicum, nobilissimum virum, ami | cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no | men legere. Quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera | tis, quam ut vobis digito demonstrem solum ipsum ultra fines | provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere, quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet? | Timide quidem, p. c. egressus adsuetos familiares que vobis pro| vinciarum terminos sum, sed destricte iam comatae Galliae | causa agenda est. In qua si quis hoc intuetur, quod bello per de | cem annos exercuerunt Divom Iulium, idem opponat centum | annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis re | bus nostris plusquam expertum. Illi patri meo Druso Germaniam | subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praes | titerunt, et quidem cum adcensus novo tum opere et in ad sue | to Gallis ad bellum avocatus esset. Quod opus quam ar | duum sit nobis nunc cum maxime, quam vis nihil ultra quam | ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis | magnos experimento cognoscimus. |

The Miscellany The Latin Library The Classics Page