M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER SECVNDVS
Ad C. Curionem et Ceteros

I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX

I. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)

Quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri, praesertim cum, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. Equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego? A te vero bis terve summum et eas perbrevis accepi. Qua re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis.

Sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere. Ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. Breve est quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit: tanta est exspectatio vel animi vel ingeni tui ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem sic ad nos conformatus revertare ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis. Et quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi ni meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. Qua re hoc animo in nos esse debebis ut aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat.

II. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)

Gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei patre tuo, clarissimo viro; qui cum suis laudibus tum vero te filio superasset omnium fortunam si ei contigisset ut te ante videret quam a vita discederet. Sed spero nostram amicitiam non egere testibus. Tibi patrimonium di fortunent! me certe habebis cui et carus aeque sis et iucundus ac fuisti patri.

III. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)

Rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri quod tibi, cum venisses, non esset integrum. Equidem [quid] sentiam aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam quid senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. Brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere ut iis bonis quae tibi natura, studio, fortuna data sunt facilius omnia quae sunt amplissima in re publica consequi possis quam muneribus. Quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis) neque quisquam est quin satietate iam defessus sit.

Sed aliter atque ostenderam facio qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; qua re omnem hanc disputationem in adventum tuum differo. Summa [te] scito in exspectatione esse eaque a te exspectari quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt. Ad quae si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et civis tuos universos et rem publicam adficies. Illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.

IV. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)

Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius generis litteras a me profecto non exspectas. Tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi. Reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro me minus deceat uti non intellego. Iocerne tecum per litteras? Civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. An gravius aliquid scribam? Quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? Atqui in hoc genere haec mea causa est ut [neque ea quae sentio audeam] neque ea quae non sentio velim scribere.

Quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula qua soleo teque ad studium summae laudis cohortabor. Est enim tibi gravis adversaria constituta et parata incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis esse laborandum. In hanc sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem. Et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi tui causa sed testificandi amoris mei.

V. M. CICERO S. D. C. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)

Haec negotia quo modo se habeant, epistula ne [ad te] quidem narrare audeo. Tibi, etsi ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen quod abes gratulor, vel quia non vides ea quae nos vel quod excelso et illustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu; quae ad nos nec obscuro nec vario sermone sed et clarissima et una omnium voce perfertur.

Unum illud nescio gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui; non quo verear ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed mehercule ne, cum veneris, non habeas iam quod cures; ita sunt omnia debilitata iam [et] prope exstincta. Sed haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa. Quare cetera cognosces ex aliis. Tu tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita quae esse in eo civi ac viro debent qui sit rem publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et libertatem vindicaturus.

VI. M. CICERO S. D. C. CURIONI
Romae; Quint. 53(?)

Nondum erat auditum te ad Italiam adventare cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris misi. Sed tamen, cum appropinquare tuus adventus putaretur et te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit ut non vereremur ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere vellemus.

Ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem. Grave est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo de quo se bene meritum putet, ne id quod petat exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam benefici loco numerare videatur. Sed quia tua in me [vel] nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per litteras petere quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium. Neque enim sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia [officia] non possem, cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque illustrare posset.

Ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere. Neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi. Huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intellego ut nihil sit praeterea nobis requirendum. Habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam. Dux nobis et auctor opus est et eorum ventorum quos proposui moderator quidam et quasi gubernator. Qui si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum conferre possemus non haberemus.

Quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc ipso quod tam vehementer de Milone laborem existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum studium dices. De ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si complecti hominem volueris, habiturum esse neminem. Mihi vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile agnoscam fuisse in laude mea qui fueris in salute.

Ego, ni te videre scirem qua mente haec scriberem, quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset in hac petitione Milonis omni non modo contentione sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem. nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado. unum hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum. non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda. eam autem unius tuo studio me adsequi posse confido.

VII. M. CICERO IMP. S. D. C. CURIONI TR. PL.
in castris ad Pindenissum(?); xii Kal. Ian. 51(?)

Sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla neglegentia praetermissa est. Longe enim absum, audio sero. Sed tibi et gratulor et ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus exopto, teque hortor ut omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia. Nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam labere si te audies. Non scribo hoc temere. Cui scribam video. Novi animum, novi consilium tuum. Non vereor ne quid timide, ne quid stulte facias si ea defendes quae ipse recta esse senties.

Quod [in] rei publicae tempus non incideris sed veneris (iudicio enim tuo, non casu, in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum), profecto vides. Quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. Sed amabo te, cura et cogitationi—nihil novi, sed illud idem quod initio scripsi. Tecum loquere, [et] te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera. Alteri qui melius consilium dare possit quam tu non facile inveniri potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Di immortales! cur ego absum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum? Tametsi hoc minime tibi deest; sed tamen efficeret magnitudo et vis amoris mei consilio te ut possem iuvare.

Scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum perscriberem. De sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque causa cognosces ex iis litteris quas Thrasoni, liberto tuo, dedi.

Te, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia meaque item in te singulari rogo atque oro ne patiare quicquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis prorogari. Praesens tecum egi, cum te tribunum pl. isto anno fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed tum quasi a senatore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo, nunc a tribuno pl. et a Curione tribuno, non ut decernatur aliquid novi, quod solet esse difficilius, sed ut ne quid novi decernatur, ut et senati consultum et leges defendas, eaque mihi condicio maneat qua profectus sum. Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

VIII. M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO
Athenis; prid. Non. Quint. 51

Quid? Tu me hoc tibi mandasse existimas ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et ea quae nobis cum Romae sumus narrare nemo audeat? Vide quantum tibi meo iudicio tribuam (nec mehercule iniuria; πολιτικώτερον enim te adhuc neminem cognovi): ne illa quidem curo mihi scribas quae maximis in rebus rei publicae geruntur cottidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit. Scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor. Qua re ego nec praeterita nec praesentia abs te sed, ut ab homine longe in posterum prospiciente, futura exspecto, ut ex tuis litteris, cum formam rei publicae viderim, quale aedificium futurum sit scire possim. Neque tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod tu plus providere posses quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio compluris dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus sum. Quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; tantum habeto, civem egregium esse Pompeium et ad omnia quae providenda sunt in re publica et animo et consilio paratum. Qua re da te homini; complectetur, mihi crede. Iam idem illi et boni et mali cives videntur qui nobis videri solent.

Ego, cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde prid. Non. Quint., cum hoc ad te litterarum dedi. Tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur. In eo mihi sunt omnia. Quod quando et quo modo et per quos agendum sit, tu optime constitues.

IX. M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI DESIGNATO

Primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea sed ignoratione rerum omnium. In iis enim sum locis quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur. Et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quod semper ridere possemus. Itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis quos ille iactitat. Difficile est loqui; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer
'non edepol quantam rem egeris neque quantum facinus
feceris.. . '
quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud:
'incredibile hoc factum obicitur.'
repente vero incessi 'omnibus laetitiis [laetus].' In quo cum obiurgarer quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam:
'ego voluptatem animi nimiam.. . '
quid quaeris? Dum illum rideo, paene sum factus ille.

Sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te cum primum ero aliquid nactus oti. Te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.

X. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI DESIGNATO
in castris ad Pindenissum; a. d. xvii Kal. Dec. 51

Tu vide quam ad me litterae non perferantur! non enim possum adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum) quod non putaram. Atqui sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. Equidem numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius.

Sed (balbi non sumus) ad rem redeamus. Ut optasti, ita est. Velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti quod esset ad laureolam satis; Parthos times quia diffidis copiis nostris. Ergo ita accidit. Nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos qui me non norant nominis nostri. Multum est enim in his locis: 'hicine est ille qui urbem.. . ? Quem senatus.. . ?' Nosti cetera. Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem reiecerat, Bibulus provinciam acceperat.

Interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis sempiternos. Multi occisi, capti, reliqui dissipati. Castella munita improviso adventu capta et incensa. Ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem. Ibi quintum et vicensimum iam diem aggeribus, vineis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi. Quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam. Haec ad te in praesentia scripsi ut sperares te adsequi id quod optasses.

Sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea quae sequitur magno est in timore. Qua re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. De re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura magis exspecto. Qua re ut ad me omnia quam diligentissime perscribas te vehementer rogo.

XI. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; prid. Non. Apr. 50

Putaresne umquam accidere posse ut mihi verba deessent, neque solum ista vestra oratoria sed haec etiam levia nostratia? Desunt autem propter hanc causam quod mirifice sum sollicitus quidnam de provinciis decernatur. Mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere si ad constitutam diem decedemus.

De pantheris per eos qui venari solent agitur mandatu meo diligenter. Sed mira paucitas est, et eas quae sunt valde aiunt queri quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat. Itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. Sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. Quicquid erit, tibi erit; sed quid esset plane nesciebamus. Mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua. Ipse dies me admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. Tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo quae ex te cognoro.

XII. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
in castris ad Pyramum(?); c. v Kal. Quint. 50

Sollicitus equidem eram de rebus urbanis. Ita tumultuosae contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur; nam citeriora nondum audieramus. Sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in his molestiis non me, si quae ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo scribere. Illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum litterarum. Qua re, etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae quae me erudiant de omni re publica, ne hospes plane veniam. Hoc melius quam tu facere nemo potest.

Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinuntem discessit. Iter habebant [ad] Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant.

Urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive! omnis peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordida est iis quorum industria Romae potest illustris esse. Quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una mehercule ambulatiuncula atque uno sermone nostro omnis fructus provinciae non confero. Spero me integritatis laudem consecutum: non erat minor ex contemnenda quam est ex conservata provincia. Spem triumphi inicis: satis gloriose triumpharem, non essem quidem tam diu in desiderio rerum mihi carissimarum. Sed, ut spero, propediem te videbo. Tu mihi obviam mitte epistulas te dignas.

XIII. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; in. Mai. 50

Raras tuas quidem (fortasse enim non perferuntur) sed suavis accipio litteras; vel quas proxime acceperam, quam prudentis, quam multi et offici et consili! etsi omnia sic constitueram mihi agenda ut tu admonebas, tamen confirmantur nostra consilia cum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem videri.

Ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse ut simultatem deposuimus sensi. Nam et honorificus in me consul fuit et suavis amicus et studiosus studiorum etiam meorum. Mea vero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam κωμικὸς μαρτύς, ut opinor, accedit Phania; et mehercule etiam pluris eum feci quod te amari ab eo sensi. Iam me Pompei totum esse scis, Brutum a me amari intellegis. Quid est causae cur mihi non in optatis sit complecti hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis, propinquis, adfinibus, amicis, collegam meum praesertim et in ipsa collegi laude et scientia studiosum mei? Haec eo pluribus scripsi quod [non] nihil significabant tuae litterae subdubitare qua essem erga illum voluntate. Credo te audisse aliquid. Falsum est, mihi crede, si quid audisti. Genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius administratione provinciae. Ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione, me ab eo discrepare. Nihil autem feci umquam neque dixi quod contra illius existimationem esse vellem; post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo.

Erat in eadem epistula 'veternus civitatis.' Gaudebam sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio. Extrema pagella pupugit me tuo chirographo. Quid ais? Caesarem nunc defendit Curio? Quis hoc putaret, praeter me? Nam, ita vivam, putavi. Di immortales, quam ego risum nostrum desidero!

Mihi erat in animo, quoniam iuris dictionem conferam, civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Non. Mai. et, cum prima aestiva attigissem militemque collocassem, decedere ex senatus consulto. Cupio te aedilem videre miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis.

XIV. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; med. Mart.(?) 50

M. Fabio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem modestiam. Eius negotium sic velim suscipias ut si esset res mea. Novi ego vos magnos patronos; hominem occidat oportet qui vestra opera uti velit. Sed in hoc homine nullam accipio excusationem. Omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fabius uti volet.

Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero, in primisque quid agas scire cupio. Nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.

XV. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Sidae; iii aut prid. Non. Sext. 50

Non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum Curione de supplicatione; et hercule confecta res ex sententia mea est cum celeritate tum quod is qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus est ei qui ornavit res nostras divinis laudibus. Qua re scito me sperare ea quae sequuntur; ad quae tu te para.

Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari. Nam ea quae speras Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae respondeant. Quid si meam legas quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium? sed quid agas? sic vivitur. Quod actum est di approbent! spero fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit.

Res publica me valde sollicitat. Faveo Curioni, Caesarem honestum esse cupio, pro Pompeio emori possum, sed tamen ipsa re publica nihil mihi est carius; in qua tu non valde te iactas. Districtus enim mihi videris esse, quod et bonus civis et bonus amicus es.

Ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae. 'Puerum' inquis. At quaestorem, at nobilem adulescentem, at omnium fere exemplo. Neque erat superiore honore usus quem praeficerem. Pomptinus multo ante discesserat, a Quinto fratre impetrari non poterat; quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse quoniam alterum me reliquissem. Fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse provinciis praeesse qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium Asiae praefuisse. Denique nunc sollicitus non sum; si fratrem reliquissem, omnia timerem. Postremo non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem adulescentem non tam allicere volui quam alienare nolui. Hoc tu meum consilium laudes necesse est; mutari enim non potest.

De Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat. Tuae res gestae ita notae sunt ut trans montem Taurum etiam de Matrinio sit auditum. Ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.

XVI. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO
in Cumano; vi vel v Non. Mai. 49

Magno dolore me adfecissent tuae litterae nisi iam et ratio ipsa depulisset omnis molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem novum. Sed tamen qua re acciderit ut ex meis superioribus litteris id suspicarere quod scribis nescio. Quid enim in illis fuit praeter querelam temporum, quae non meum animum magis sollicitum haberent quam tuum? Nam non eam cognovi aciem ingeni tui quod ipse videam te id ut non putem videre. Illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem aut tam inconstantem ut collectam gratiam florentissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello interessem.

Quod est igitur meum triste consilium? Ut discederem fortasse in aliquas solitudines. Nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium. Accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperi quo appellor. Eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris contentus essem. Sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos sed iam etiam in voculas malevolorum. Quod cum ita esset, nil tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi. Sed mea praediola tibi nota sunt; in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim. Quod autem in maritimis facillime sum, moveo non nullis suspicionem velle me navigare. Quod tamen fortasse non nollem si possem ad otium. Nam ad bellum quidem, qui convenit? Praesertim contra eum cui spero me satis fecisse ab eo cui iam satis fieri nullo modo potest.

Deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore cum in Cumanum mihi obviam venisti. Non enim te celavi sermonem T. Ampi. Vidisti quam abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem. Nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile exiturum? Quid ergo accidit cur consilium mutarem? Nonne omnia potius ut in sententia permanerem? Credas hoc mihi velim, quod puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse quam arma civilia. Huius me constantiae puto fore ut numquam paeniteat. Etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse familiarem nostrum Q. Hortensium, quod numquam bello civili interfuisset. Hoc nostra laus erit illustrior quod illi tribuebatur ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror.

Nec me ista terrent quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur. Nulla est enim acerbitas quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur. Quam quidem ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime, vel istis ipsis quae tu me mones ut caveam, redemissem. Filio meo, quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis civibus. Nam quod rogas ut respiciam generum meum, adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime sollicitet et eo magis quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula, Dolabellam meum, vel potius nostrum, fore ab iis molestiis quas liberalitate sua contraxerat liberum? Velim quaeras quos ille dies sustinuerit in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihimet ipsi socero non honestos.

Itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi exploratum est ita esse ut tu scribis, neque quicquam astute cogito. Si quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies in quibus nos consedisse audies. Sed ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus. Recordor enim desperationes eorum qui senes erant adulescente me. Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. Velim ita sit; sed tamen.

Togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. Hoc aspersi ut scires me tamen in stomacho solere ridere. [de] Dolabella quod scripsi suadeo videas tamquam si tua res agatur.

Extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus. Te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare ut amicitia nostra et tua fides postulabit.

XVII. M. CICERO IMP. S. D. CANINI SALLUSTIO PRO Q
Tarsi; c. xv Kal. Sext. 50

Litteras a te mihi [binas] stator tuus reddidit Tarsi a. d. XVI Kal. Sext. his ego ordine, ut videris velle, respondebo.

De successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. Quin ad diem decedam nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. Commoraturum me nusquam sane arbitror. Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. Ad urbem volo quam primum venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit. Successor tuus non potest ita maturare ullo modo ut tu me in Asia possis convenire.

De rationibus referendis, non erat incommodum te nullam referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere servandam censeo.

Quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum fuisse. Sed Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem. Itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram, commotus hominum non dubio sermone dimisi.

Rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere nec tamen erant confectae. Eas nos Apameae deponere cogitabamus. De praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec tacturus est quisquam. Laodiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo. Quod scribis ad me de drachmum CCCIccc, nihil est quod in isto genere cuiquam possim commodare. Omnis enim pecunia ita tractatur ut praeda a praefectis, quae autem mihi attributa est a quaestore curetur.

Quod quaeris quid existimem de legionibus quae decretae sunt in Syriam, antea dubitabam venturaene essent; nunc mihi non est dubium quin, si antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint. Marium quidem successorem tarde video esse venturum, propterea quod senatus ita decrevit ut cum legionibus iret.

Uni epistulae respondi; venio ad alteram. Petis a me ut Bibulo te quam diligentissime commendem. In quo mihi voluntas non deest, sed locus esse videtur tecum etulandi. Solus enim tu ex omnibus qui cum Bibulo sunt certiorem me numquam fecisti quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret. Permulti enim ad me detulerunt, cum magnus Antiocheae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo. Quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam quem ad modum tractarere audiebam. Ille autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli periculum pertinere. Tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem. Ille si in omnis est malevolus, quod numquam existimavi, minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt. Nam ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune sibi soli attribuit; se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia permutaretur. Quod autem meum erat proprium, ut alariis Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse scribit. Quod vero illius erat solius id mecum communicat: 'equitibus auxiliariis' inquit 'cum amplius frumenti postularemus.' Illud vero pusilli animi et in ipsa malevolentia ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris non regem sed regis Ariobarzanis filium appellat. Hoc animo qui sunt deteriores fiunt rogati. sed tibi morem gessi, litteras ad eum scripsi. quas cum acceperis, facies quod voles.

XVIII. M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PRO PR.
Laodiceae; in. Mai. 50

Officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia quae tibi ac tuis praestiti tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est ut nihil addi posse videatur. Sed mihi magis magisque cottidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi, gravis te suscepturum inimicitias si adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset. Et hercule sine dubio erit ignominia. Habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. Nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratris summo loco natos, promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos pl. per triennium fore. Tempora autem rei publicae qualia futura sint quis scit? Mihi quidem turbulenta videntur fore. Cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre? Qui si se dignum maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.

Quae mihi veniebant in mentem quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere. tu quod egeris, id velim di approbent. sed si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio consules.

XIX. M. TULLIUS M. F. [M. N.] CICERO IMP. S. D. C. COELIO L. F. C. N. CALDO Q
in castris ad Pyramum; c. ix Kal. Quint. 50

Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore quo diutius in provincia mecum fuisses. Magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem quam nobis fors tribuisset consuetudinem quoque accedere. Postea, cum mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar ne ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, ante quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem. Accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, a. d. X Kal. Quint., scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum perspici posset; sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem significabant, nec is qui attulerat a te acceperat, ut ex eo scirem quo ex loco aut quo tempore essent datae. Quae cum essent incerta, existimavi tamen faciendum esse ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem. Quas si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris si ad me in Ciliciam quam primum veneris. Nam quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis. Mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit. Quam ob rem quaecumque a me ornamenta ad te [proficisci poterunt] proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis. Sed id facilius consequar si ad me in Ciliciam veneris. Quod ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.