CATALOGUE LIBÉRIEN
(c. 354 A.D.)

Imperante Tiberio Caesare passvs est dominvs noster Iesvs Christvs dvobvs Geminis cons. VIII kal. Apr. et post ascensvm eivs beatissimvs Petrvs episcopatvm svscepit. Ex qvo tempore per svccessionem dispositvm, qvis episcopvs qvot annis prefvit vel qvo imperante.

Petrvs ann. XXV mens. uno d. VIIII. Fuit temporibus Tiberii Caesaris et Gai et Tiberi Claudi et Neronis, a consul. Minuci et Longini (30) usque Nerine et Vero (55). Passus autem cum Paulo die III kal. Iulias consul. ss. imperante Nerone.

Linvs ann. XII m. IIII d. XII. Fuit temporibus Neronis, a consulatu Saturnini et Scipionis (56) usque Capitone et Rufo (57).

Clemens ann. VIIII m. XI d. XII. Fuit temporibus Galbe et Vespasiani, a cons. Tracali et Italici (68) usque Vespasiano VI et Tito (76).

Cletvs ann. VI m. duo dies X. Fuit temporibus Vespasiani et Titi et initia Domitiani, a cons. Vespasiano VIII et Domitiano V (77) usque Domitiano VIIII et Rufo (83).

Anaclitvs ann. XII m. X d. III. Fuit temporibus Domitiani, a cons. Domitiano X et Sabino (84) usque Domitiano XVII et Clemente (95).

Aristvs ann. XIII m. VII d. duos. Fuit temporibus nouissimis Domitiani et Neruae et Traiani, a cons. Valentis et Veri (96) usque Gallo et Bradua (108).

Alexander ann. VII m. II d. uno. Fuit temporibus Traiani, a cons. Palmae et Tulli (109) usque Veliano et Vetere (116).

Sixtvs ann. X m. III d. XXI. Fuit temporibus Adriani, a cons. Nigri et Aproniani (117) usque Vero III et Ambibulo (126).

Telesforvs annos XI m. III d. III. Fuit temporibus Antonini Macrini, a cons. Titiani et Gallicani (127) usque Caesare et Balbino (137).

Higinvs ann. XII m. III d. VI. Fuit temporibus Veri <et marci, a cons. nigri et camerini (138) usque orfito et prisco (149)>.

<Anicetvs ann. iiii. . . fuit temporibus veri et marci,> a cons. Gallicani et Veteris (150) usque Presente et Rufino (153).

Pivs ann. XX m. IIII d. XXI. Fuit temporibus Antonini Pii, a cons. Clari et Seueri (146) usque duobus Augustis (161). Sub huius episcopatu frater eius Ermes librum scripsit, in quo mandatum continetur quae ei precepit angelus, cum uenit ad illum in habitu pastoris.

Soter ann. VIIII <. . . fuit temporibus seueri, a cons. rustici et aquilini (162) usque cetego et claro (170)>.

<Elevtherivs ann. xv> m. III d. II. Fuit temporibus Antonini et Commodi, a cons. Veri et Hereniani (171) usque Paterno et Bradua (185).

Victor ann. VIIII m. II d. X. Fuit temporibus <. . . a cons. commodi ii et grauione (186) usque laterano et rufino (197)>.

<Zephyrinvs ann. viii (?) m. vii d. x fuit temporibus seueri et> Antonini, a cons. Saturnini et Galli (198) usque Presente et Extricato (217).

Calixtvs ann. V m. II d. X. Fuit temporibus Macrini et Eliogabali, a cons. Antonini et Aduenti (218) usque Antonino III et Alexandro (222).

Vrbanvs ann. VIII mens. XI d. XII. Fuit temporibus Alexandri, a cons. Maximi et Eliani (223) usque Agricola et Clementino (230).

Pontianvs ann. V m. II d. VII. Fuit temporibus Alexandri, a cons. Pompeiani et Peligniani (231). Eo tempore Pontianus episcopus et Yppolitus presbiter exoles sunt deportati in Sardinia in insula uocina (nociua ?) Seuero et Quintiano cons. (235). In eadem insula discinctus est IIII kal. Octobr. et loco eius ordinatus est Antheros XI kal. Dec. cons. ss. (235).

Antheros m. uno dies X. Dormit III non. Ian. Maximo et Africano cons. (236).

Fabivs ann. XIIII m. I d. X. Fuit temporibus Maximi et Cordiani et Filippi, a cons. Maximini et Africani (236) usque Decio II et Grato (250). Passus XII kal. Feb. Hic regiones diuisit diaconibus et multas fabricas per cimiteria fieri iussit. Post passionem eius Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus diaconus comprehensi sunt et in carcerem sunt missi. Eo tempore superuenit Nouatus ex Africa et separauit de ecclesia Nouatianum et quosdam confessores, postquam Moises in carcere defunctus est, qui fuit ibi m. XI d. XI.

Cornelivs ann. II m. III d. X a cons. Decio IIII et Decio II (251) usque Gallo et Volusiano (252). Sub episcopatu eius Nouatus extra ecclesiam ordinauit Nouatianum in urbe Roma et Nicostratum in Africa. Hoc facto confessores, qui se separauerunt a Cornelio cum Maximo presbytero, qui cum Moyse fuit, ad ecclesiam sunt reuersi. Post hoc Centumcelis expulsi. Ibi cum gloria dormitionem accepit.

Lvcivs ann. III m. VIII d. X. Fuit temporibus Galli et Volusiani usque Valeriano III et Gallieno II (255). Hic exul fuit et postea nutu dei incolumis ad ecclesiam reuersus est. <Dormit> III non. Mar. cons. ss.

Steffanvs ann. IIII m. II d. XXI. Fuit temporibus Valeriani et Gallieni, a cons. Volusiani et Maximi (253) usque Valeriano III et Gallieno II (255).

Xystvs ann. II m. XI d. VI. Coepit a cons. Maximi et Glabrionis (256) usque Tusco et Basso (258) et passus est VIII idus Aug. <et presbyteri praefuerunt> a cons. Tusci et Bassi (258) usque in diem XII kal. Aug. Aemiliano et Basso cons. (259).

Dionisivs ann. VIII m. II d. IIII. Fuit temporibus Gallieni, ex die XI kal. Aug. Aemiliano et Basso cons. (259) usque in diem VII kal. Ian. cons. Claudi et Paterni (269).

Felix ann. V mens. XI d. XXV. Fuit temporibus Claudi et Aureliani, a cons. Claudi et Paterni (269) usque in consulatum Aureliano II et Capitolino (274).

Evtycianvs ann. VIII m. XI d. III. Fuit temporibus Aureliani, a cons. Aureliani III et Marcellino (275) usque in diem VII idus Dec. Caro II et Carino cons. (283).

Gaivs ann. XII m. IIII d. VII. Fuit temporibus Cari et Carini, ex die XVI kal. Ian. cons. Carino II et Carino (283) usque in X kal. Mai. Diocletiano VI et Constantio II (296).

Marcellinvs ann. VIII m. III d. XXV. Fuit temporibus Diocletiani et Maximiani ex die prid. kal. Iulias a cons. Diocletiano VI et Constantio II (296) usque in consul. Diocletiano VIIII et Maximiano VIII. Quo tempore fuit persecutio et cessauit episcopatum ann. VII m. VI d. XXV.

Marcellvs annum unum m. VI d. XX. Fuit temporibus Maxenti, a cons. X et Maximiano (308) usque post consulatum X et septimum (309).

Evsebivs m. IIII d. XVI, a XIIII kal. Maias usque in diem XVI kal. Sept.

Miltiades ann. III m. VI d. VIII, ex die VI nonas Iulias a consulatu Maximiano VIII solo, quod fuit mense Sep. Volusiano et Rufino (311), usque in III idus Ianuarias Volusiano et Anniano coss. (314).

Silvester ann. XXI m. XI. Fuit temporibus Constantini, a consulatu Volusiani et Anniani (314) ex die prid. kal. Feb. usque in diem kal. Ian. Constancio et Albino coss. (335).

Marcvs mens. VIII dies XX. Et hic fuit temporibus Constantini, Nepotiano et Facundo coss. (336) ex die XV kal. Feb. usque in diem non. Octob. coss. ss.

Ivlivs ann. XV m. I d. XI. Fuit temporibus Constantini, a consulatu Feliciani et Titiani (337) ex die VIII idus Feb. in diem pridie idus Apr. Constancio V et Constancio Caes. (352). Hic multas fabricas fecit : basilicam in uia Portese miliario III ; basilicam in uia Flaminia mil. II quae appellatur Valentini ; basilicam Iuliam, quae est regione VII iuxta forum diui Traiani ; basilicam trans Tiberim regione XIIII iuxta Callistum ; basilicam in uia Aurelia mil. III ad Callistum.

Liberivs. . . . . . . fuit temporibus Constanti et Constanti ex die XI kal. Iun. in diem. . . . . . . a consulatu Constantio V et Constantio Caes. coss. (352).

Christian Latin The Latin Library The Classics Page