ANDREAS CAPELLANUS
DE AMORE LIBER SECUNDUS

Capitulum I: Qualiter status acquisiti amoris debeat conservari

[1] Quoniam igitur sufficienter superius a nobis est de amoris acquisitione tractatum, non immerito subsequenter videndum et addendum est qualiter acquisiti debeat amoris status conservari. Qui suum igitur cupit amorem diu retinere illaesum, eum sibi maxime praecavere oportet, ut amor extra suos terminos nemini propaletur, sed omnibus reservetur occultus. [2] Amor enim postquam ad plurium coepit devenire notitiam, statim naturalia deserit incrementa et defectum prioris status agnoscit. Debet etiam amator in cunctis se coamanti ostendere sapientem, moderatum moribusque compositum et in nullo ipsius debet animum odiosis actibus irritare. [3] Sed et necessitatibus quisque tenetur occurrere coamantis et eius cunctis compatiendo laboribus et iustis eius voluntatibus obsequendo. Sed etsi quandoque minus sciatur ipsius iusta voluntas, ei tamen esse debet obsecundare paratus revocationis primitus admonitione praemissa. [4] Praeterea, si aliquod ineptum ab aliquo minus provide fiat unde coamantis forte animus concitetur, illico facie verecunda se male profiteatur egisse et occasionem animi praetendat irati vel causam aliam assignet idoneam, quae illi possit recte negotio confirmari. [5] Ad haec moderate quisque debet inter homines laudibus insistere coamantis, nec eam prolixa vel saepius iterata ipsum decet memoria resonare et raro etiam debet ipsius frequentare viciniam. Immo etsi ipse cum aliis commorando suam viderit coamantem in aliarum collegio constitutam, ab omnibus debet corporis nutibus abstinere et eam quasi extraneam reputare, ne aliquis insidiator amoris male loquendi possit inde sumere modum. [6] Mutuos enim sibi nutus amantes exhibere non debent, nisi se ab omnium semotos insidiis recognoscant. Praeterea quisque placibilis debet esse ornatu amanti et suam moderate colere formam, quia corporis immoderata cultura taediosa cunctis exsistit, et naturalis inde sequitur contemptio formae. [7] Valet etiam ad statum amoris conservandum largitas coamantis abundans; amatores enim omnes terrenas debent contemptui habere divitias et eas necessitatem habentibus erogare. Nil namque in amante laude dignius approbatur quam si largitatis virtute reperiatur indutus. [8] Omnis namque probitas ex avaritiae admixtione supprimitur, et multa inter homines toleratur improbitas, si largitatis inveniatur pulchritudine decorari. Sed et si talis sit amator cui congruat bellatorem exsistere, studere debet ut eius cunctis appareat animositas manifesta, quia plurimum cuiusque probitati detrahitur, si timidus proeliator exsistat. [9] Debet etiam amator sua cunctis dominabus libenter semper ministeria exhibere et obsequia quoque praestare, multumve ipsum decet humilitatis praemiis exornari superbiae funditus evulsa radice. Multum etiam studere debet talem se cunctis exhibere, ut neminem pigeat ipsius benefacta recolere, nullusque valeat iuste suis actibus invidere. [10] Praeterea generali sit sibi regula comprehensum quod, quidquid curialitatis ordo deposcit eiusque doctrina suadet, illud non est ab amantibus omittendum sed sollicitiori studio faciendum. Retinetur quoque amor delectabilia et suavia carnis exercendo solatia, talia tamen et tanta quae taediosa non videantur amanti. [11] Sed quoscunque actus vel corporis gestus amator suae cognoverit esse placabiles coamanti, eos pulchre et viriliter studeat exercere. Clericus vero laicalia sibi exercitia sive habitum non assumat; nemo enim alieni habitus assumptione vel gestus suo non congruentes ordini exercendo suae sapienti facile posset amanti placere. [12] Praeterea omni conatu curare debet amator cum bonis assidue conversari et malorum societatem penitus evitare. Vilium namque consortio amatoris iuncta persona sui ipsius contemptum parit amanti. Haec autem ad utriusque sexus amantem pertinere cognoscas, quae de amoris tibi retentione narramus. Sunt et alii forte quam plures modi, qui amoris possunt conservationi valere, quos attentus diligensque amator propria poterit investigatione cognoscere.

Capitulum II: Qualiter perfectus amor debeat augmentari

[1] Qualiter autem perfectus amor valeat augmentari breviter tibi curabimus indicare. Et quidem imprimis dicitur augmentari, si rarus et difficilis inter amantes visus interveniat et oculorum aspectus; quanto etenim maior difficultas accedit mutua praestandi ac percipiendi solatia, tanto quidem maior aviditas et affectus crescit amandi. Crescit etiam amor, si unus amantium alteri se ostendat iratum; statim etenim timet amans vehementer, ne perpetuo duret animus concitatus amantis. [2] Amor praeterea tunc quoque sumit augmentum, quum alterum amantium zelotypia vera detentat, quae quidem nutrix vocatur amoris. Immo et si amans non zelotypia vera sed turpi suspicione laboret, amor semper tamen inde cognoscit augmentum et sua fit virtute potentior. Quae autem vera sit zelotypia et quae suspicio turpis in tractatu nobilioris et nobilis evidenter cognoscere poteris. [3] Crescit quoque amor si divulgatus fuerit, et eum durare contingat; nam amor non solet durare vulgatus sed prorsus deficere consuevit, si fuerit propalatus. Praeterea, si coamantem somnium repraesentet amanti, oritur inde amor et ortus sumit augmenta. Sed et, si cognoveris aliquem ad tuae amantis subversionem laborare, illico tibi sine dubio augmentatur amor, et maiori eam incipies affectione diligere. [4] Immo amplius tibi dico: etsi manifeste cognoveris quod alius tuae coamantis fruatur amplexu, magis ex hoc eius incipies affectare solatia, nisi magnanimitas et cordis nobilitas ab hac te improbitate defendat. Augmentare consuevit amorem mutatio facta vel facienda locorum, nec non correctiones et verbera, quae a parentibus patiuntur amantes. [5] Verberum namque sive sermonis correctio non solum perfectum crescere facit amorem, sed etiam nondum coepto perfectam exsistendi praestat originem. Valet autem ad amoris augmentum frequens cogitatio de coamante cum dilectione assumpta et oculorum cum timore secretus aspectus et actuum amoris exactio cum aviditate suscepta. [6] Multam praeterea intensionem praestat amori gestus et incessus placabilis coamanti atque facundia pulchra loquendi suavitasque sermonis atque laudum coamantis percepta relatio. Sed aliae sunt forte causae, quibus amor intenditur, quas tu ipse assidua poteris indagatione perquirere [et], si haec quae notavimus attentis auribus percepisti. Nam quaecunque aliae ad hunc articulum sunt causae valentes, ex his quae diximus pendere videntur et suam ex eis originem sumunt.

Capitulum III: Qualiter amor minuatur

[1] Videamus ergo qualiter amor minuatur. Minuit autem amorem solatia percipiendi et amantem nimia videndi facilitas et copia multa loquendi, nec non ineptus cultus et incessus amantis et repente superveniens inopia rerum. Amator enim inopia multa detentus tanta rei familiaris et necessitatis instantis cogitatione quassatur, ut amoris non possit actibus inservire nec debita sibi incrementa praestare, et inde suos cuncti mores et vitam improbare nituntur, et omnibus contemptibilis et odiosus exsistit, et neminem cognoscit amicum, quia:

"Quum fueris felix, multos numerabis amicos,
Tempora quum fuerint nubila, solus eris."

[2] Unde propter haec omnia incipit facies et forma mutari, et eum somni requies derelinquit, et sic vix esse poterit quod ipse penitus non vilescat amanti. Minui quoque facit amorem de coamante percepta infamia et avaritiae malorumque morum et omnis improbitatis audita relatio, nec non cum alia muliere facta commixtio, licet amandi affectus ibi desit. [3] Minuitur etiam amor, si stultum et indiscretum suum mulier cognoscat amantem, vel si in amoris exactione ipsum viderit excedere modum vel de coamantis non cogitare pudore nec verecundiae ipsius velle ignoscere. Fidelis enim amator potius debet gravissimas amoris eligere poenas quam coamantis verecundia exactione potiri vel ipsius spreto rubore gaudere, quia non amator sed proditor appellaretur, qui propriae solummodo considerat voluptatis effectum suae coamantis utilitate neglecta. [4] Deminutionem quoque patitur amor, si perpendat mulier quod amator timidus exsistat in bello, vel ubi ipsum impatientem agnoscat aut superbiae vitio maculatum. Nil enim congruentius in uniuscuiusque persona residere videtur amantis quam humilitatis ornatu vestiri et superbiae penitus nuditate carere. [5] Minuit quoque frequenter amorem stulti vesanique prolatio verbi. Multi namque student in mulieris aspectu amentia verba proferre, se illi placere credentes, si fatuis et indiscretis sermonibus utantur; qui re vera mirabili deceptione falluntur. Plurima namque sensus laborat inopia, qui dum stulta gerit se credit sapienti placere. [6] Attenuat etiam amorem blasphemia in Deum vel suos sanctos illata et ecclesiasticae religionis irrisio et elemosynarum studiose pauperibus facta detractio. Praeterea violenter amor decrescere invenitur, si infidelis aliquis exsistat amico, vel si aliud firmiter ore fateatur et aliud retineat fraudulenter in corde conceptum. [7] Descrescit etiam amor, si ultra quam deceat contingat amantem divitias congregare vel pro rebus modicis facile litigare. Multa praeterea tibi possemus de amoris attenuatione narrare, quae tuae sollicitudini penitus derelinquimus indaganda. [8] Nam adeo te videmus negotiis omnibus aliis derelictis amoris exercitio deditum et in amandi proposito confirmatum, quod nil te poterit in amoris arte latere, quia in ea nil indiscussum relinques. Hoc tamen te nullatenus volumus ignorare quod, postquam incipit amor evidenter decrescere, cito deficit nisi aliquo sibi remedio succurratur.

Capitulum IV: Qualiter finiatur amor

[1] Breviter de amoris deminutione discusso tractatu, qualiter ipse amor finiatur subsequenter tibi curamus annectere. Et imprimis quidem amor finem agnoscit, si unus coamantium alteri frangat vel conetur frangere fidem, vel si in fide catholica deprehendatur errare. [2] Finitur quoque amor, postquam evidenter fuerit propalatus atque inter homines divulgatus. Sed et si alteri coamantium necessitates maximas patienti et opportunitate plurima laboranti abundans manus alterius non succurrat amantis, amor consuevit inde plurimum indignari et ignominiosum capere finem. [3] Finitur quoque amor novo superveniente amore, quoniam affectioni nemo se potest colligare duorum. Amoris praeterea inaequalitas, fraudulenta cordis et dolosa duplicitas perpetuo fugare solet amorem. Amator namque dolosus ab omni meretur femina recusari et nullis ad hoc debet meritis adiuvari, quia, quantalibet sit aliquis probitate praeclarus et quantalibet sapientia decoretur, si fraudulento in amore versetur ingenio, ab ipsius amoris meretur curia propulsari. [4] Amor enim duos quaerit fidei unitate coniunctos et voluntatum identitate concordes, alii autem quolibet amoris merito defraudantur et in amoris curia extranei reputantur. Sed et superveniens foederatio nuptiarum violenter fugat amorem, ut quorundam amatorum manifesta doctrina docetur. [5] Praeterea, si aliquo fortuito eventu contingat ut alter amantium ad Veneris impotentiam deducatur, amor inter eos postea durare non potest, sed illos penitus derelinquit. Amorem etiam fugat et odit furor alteri superveniens coamanti et timor repentinus exortus. His tibi breviter et in summa notatis, amice, alios finales modos amoris tibi relinquimus explorandos. Non enim tuo prorsus otio volumus indulgere nec te penitus exonerare labore.

[6] Hic tamen quaerere posses, utrum finitus amor valeat resumere vitam. Et si quidem amoris defectus provenerit ex alicuius ignorantia facti, sine dubio reviviscere potest; si vero ex coamantis delicto procedat vel ipsius naturae defectu, eum aliquando revixisse memores minime sumus; hoc tamen non impossibile iudicamus, nisi forte ubi naturae defectus occurrat. Sed si quandoque contingat amorem reviviscere, non tamen eum credimus amantium pura penitus fide vallari.

Capitulum V: De notitia mutui amoris

[1] His ita dispositis et brevi satis eloquio peroratis ad mutui amoris habendam notitiam tractatum superioribus adiungamus, quem cunctis amantibus utilem credimus et opportunum. Nihil enim est magis amantibus necessarium quam indubitate cognoscere qualis sit erga eos coamantis affectus. Nam si in hac parte aliquo decipiantur errore, ex tali amore non magnum consequuntur honorem et facile inde possunt maximam sustinere iacturam. [2] Pluribus ergo modis amans potest fidem coamantis cognoscere et eius explorare propositum. Si enim videris amantem occasiones in coamantem requirere varias vel falsa impedimenta opponere, de ipsius non diu speres amore gaudere. Similiter si videris coamantem sine causa in solita tibi exhibendo solatia tepidari, eius fidem vacillare cognoscas. [3] Sed si coamantem cognoveris se ultra solitum, ut eam non videas, absentare, eius non est firmum in veritate propositum. Sed et si studeat internuntio se celare fideli, te sine dubio valida relinquit in unda et te subterfugit amare. Praeterea, si perpenderis coamantem a solitis per nuntium visitationibus abstinere, vel eius fidelem internuntium et specialem in eo, quod referre solebat, cognoveris esse remissum vel tibi quasi alienum, eam tibi subversam credere debes [amantem]. [4] Sed et si inter ipsa delectationis opera in suavia praestando solatia tibi magis solito permanserit onerosa, vel tua sibi cognoveris solatia taediosa, eius te destitutum amore non dubites. Praeterea, si ipsa tibi forte insolita convicia pendat vel aliqua exigat quae non consueverat exigere, vel eam videris in praestando vel petendo solatia solito tardiorem, scias quod amori tuo brevi est duratura momento. [5] Sed et si ipsam agnoveris tecum vel cum quolibet alio saepe alterius et indiscrete facta recolere, vel ipsius sub cuiusque calliditatis ingenio attente vitam moresque disquirere, eam scias de amore alterius cogitare. Praeterea, si cognoveris coamantem ultra quam consueverat corporis inservit culturae, aut ipsa in tuo crescit amore aut de alterius est amore sollicita. [6] Mulier autem quae in sui coamantis aspectu pallescit in vero procul dubio consistit amore. Ad haec qui coamantis fidem atque affectum vera cupit indagatione cognoscere, cautissime et subtiliter simulare debet amanti quod alterius concupiscat amplexus, et eius ultra solitum incipiat frequentare viciniam. [7] Ob quam rem si suam cognoverit coamantem animo turbari, eam vero credat in amore firmatam et in eo constantissime solidari. Nam, quum unus amantium [aspiciatur] novi amoris amplexibus enutriri vel de eo quomodolibet cogitare suspicatur amantem, statim in corde et animo vehementer incipit iaculari et intolerabili quodam zelo intrinsecus vulnerari. Cuius animi dolorem intrinsecum eius statim evidenter incipit facies indicare. [8] Sed et simulatae indignationes quandoque pulchre inter amantes sibi locum possunt vindicare. Nam, si unus amantium alteri se ostendat iratum et ob aliquam causam se indignatum demonstrat amanti, eius manifeste poterit cognoscere fidem. Verus enim amans semper pavidus pertimescit ne perpetua sit indignatio coamantis, et ideo, licet quandoque indigno coamanti coamans se ostenderit indignatum, talis quidem modico tempore poterit durare commotio, si verus inter eos amor esse dignoscitur. [9] Ex talibus quidem indignationibus dilectionis vinculum vel amoris non credas attenuari substantiam, sed exinde omnis in eo purificatur aerugo. Praeterea, si unus amantium sit super rerum coamantis exactione sollicitus, nisi ad hoc summa fuerit propriarum rerum egestate compulsus, talis quidem, etsi se confingat amare, longe tamen est ab amantium dilectione remotus, quia non amare sed alienis abundare curat divitiis.

[10] Sunt fortassis et alii quam plures modi, qui ad mutui amoris habendam notitiam possunt valere doctrinae, quos ex his, quae praedixi, lector assiduus facillima poterit indagatione cognoscere.

Capitulum VI: Si unus amantium alteri fidem frangat amanti

[1] Si unus amantium alteri fidem frangat amanti, si quidem vir fuit ille, qui fregit, et hoc novi peregit amoris intuitu, prioris efficitur penitus indignus amore atque ipsius frustrandus amplexu, quia in eo prioris spiritus deficit amoris. Nam impossibile prorsus viva ratione probatur, ut assidua et immoderata de muliere cogitatio sumpta novo originem non praestet amori veteremque funditus non expellat. [2] Ipsius enim amoris naturali ac generali traditione docemur, neminem posse vere duplici amore ligari. Talis ergo amator, si solitos requirat amplexus et prioribus exigat gaudiis honorari, a prioris aula penitus excludatur amantis et longe quasi abiiciatur incognitus, quia nulla super hoc sibi possunt opitulari servitia, nisi mulier sibi velit exsistere gratiosa.

[3] Sed videamus an mulier, si talem admittat amantem, in suo sit laudanda proposito. Et certe hoc cupio mulieribus indicare, quod multum probitati feminae videtur derogari, si talem ulterius admittat amantem, qui novum fuerit expertus amorem; omni namque misericordia iudicatur indignus, qui tanti honoris accepti obliviosus et ingratus exsistens de alterius non erubuit amplexibus cogitare. [4] Quid enim in hoc saeculo alicui potest gratius exhiberi quam optatae mulieris [divitiis] amore potiri? Si vero mulier, ut saepissime solitum est evenire, a praefati deceptoris amore suam non possit avertere mentem et ille in novo persistat amore, firma sit veritate secura, quod diuturnas valde sustinebit angustias antequam optatum capiat ipsius voluntas effectum. [5] Raro etenim contingere solet, ut recente amore admisso ad primum facile reducatur amator, quia vix unquam amor reviviscere posset exstinctus. Huic autem mulieri meum non possum denegare consilium. Si oberrantem igitur mulier talis tenere cupit amantem suum, ei studeat celare propositum et animi cogitationem penitus occultare, ac cauta illi simulatione demonstret quod ex amoris turbatione ipsius non sit animus concitatus, sed patienter quod agit amator ac quiete se tolerare confingat; et si perpenderit eum per suam deambulare viciniam, ad loca visionis more solito non accedat, sed ei se penitus absentare laboret. [6] Sed si ex hoc ingenio nullum sibi mulier cognoverit afferri profectum, cautissime fingat se de alterius viri amplexibus cogitare, ut antiqua recolens amator et gaudiosa solatia, quae plurima consueverat aviditate suscipere, nunc extraneis exhiberi, zelum in mente resumat amoris, et eius animus incipiat priora praecordialiter affectare solatia. Quod si nec istis ingeniis amor valeat revocari deperditus, saniori consilio mulier sibi poterit providere, si conetur penitus ipsius oblivisci et amoris illius penitus memoriam declinare. [7] Supradictis igitur, ut supra dixi, medelis sapienter adhibitis, si nulla exinde vulnera meliorationis fomenta resenserint, recte atque provide facit mulier si pro tali esse desinat amore sollicita, quia in tali tempestate optatas nunquam inveniet ancora ripas. [8] Est igitur quam plurimum a mulieribus praecavendum talibus se amatoribus obligare, quia non vera gaudia ex tali consequentur amore sed innumerosis angustiis et infinitis doloribus exponuntur. Ergo quum aliqua postulatur amari, antequam suum largiatur amorem totis suis viribus elaboret postulantis mores et fidem agnoscere, ut nil in eo penitus derelinquat incognitum, quia post peractum incaute negotium, serotinum est sapientis desiderare consilium vel tarda poenitudine castigari. [9] Caveat itaque mulier fallacis amatoris insidiis supplantari, quia quam plurimi non amari sed solam quaerunt exercere libidinem vel suas de mulieribus in coetu laudes referre. Qui etiam antequam a muliere sui valeant laboris percipere fructum, omnia videntur in suavitate sermonis recta fide proponere et puro corde narrare; post fructum vero laboris assumptum tergiversantur amanti, et occulta primitus cordis incipit duplicitas apparere, et misera simplexque ac nimium credula mulier letaliter se reperit fallacis amatoris ingenio circumventam.

[10] Quid ergo si vir fidem frangit amanti non renovandi amoris intuitu, sed quia sic eum compulit ulterius non reversura voluptas? Quid enim si loci opportunitas feminam ei representavit incognitam, vel quid si meretricula vel cuiuscunque famula tempore Veneris incitantis huic, de quo loquor, occurrat amanti, numquid ob hoc coamantis debet amore privari si secum lusit in herba? [11] Et secura quidem possumus responsione docere quod ob hoc amator suae coamantis non iudicatur indignus amore, nisi saepius forte cum pluribus tales ipse committat excessus, ita scilicet ut nimia de eo voluptatis abundantia praesumatur. [12] Sed et si, quamcunque feminam noverit, ad suam fuerit consecutus instantiam vel data opera fuerit suo labore lucratus, priori iuste meretur amore privari, quia violenter praesumitur eum novi amoris id intuitu peregisse, maxime ubi pro nobili vel alias femina honorabili oberraverit.

[13] Sed quaeres forte quid sit mulieri agendum, si suus dilectus amator pro alterius mulieris amplexibus licentiam ab ipsa precetur. Et firmiter quidem tenemur asserere mulierem nullatenus debere licentiam concedere coamanti, ut alterius mulieris fruatur amplexu. Immo debet pleno sibi ore negare alterius se mulieris amplexibus exhibere. Sed si hanc fuerit mulier largita licentiam, si amator quidem ea licentia fuerit usus, adeo frustra pristinum requirat amorem ac si istud nulla impetrata licentia peregisset. [14] Quamvis enim mulier talia concedendo manifeste in amore delinquit, eius tamen excessus amatoris non potest excusare malitiam aut obumbrare delictum. Si vero amator indulta sibi studuerit uti licentia, eius tamen non habuerit conatus effectum, non potest ob hoc sibi mulier solita denegare solatia, quum et hic mulieris denotetur excessus, et utrinque iuste valeant crimina compensari.

[15] Nunc autem discutiamus veterem errorem, et si mulier fidem frangat amanti, quid fieri debeat videamus. Et antiqua quorundam voluit praedicare sententia ea penitus esse in muliere fallente servanda, quae sunt in fallaci amatore narrata. Cuius sententiae licet veteris non est veneranda senectus, quia maximum nobis propinat errorem. [16] Absit enim quod tali unquam profiteamur mulieri esse parcendum, quae duorum non erubuit libidini sociari. Quamvis enim istud in masculis toleratur propter usum frequentem et sexus privilegium, quo cuncta in hoc saeculo etiam naturaliter verecunda conceduntur hominibus liberius peragenda, in muliere tamen propter verecundi sexus pudorem adeo iudicatur esse nefandum, quod, postquam mulier plurium se voluptati commiscuit, scortum quasi reputatur immundum et reliquis dominarum choris associari a cunctis iudicatur indigna. [17] Unde si mulier ad priorem revertatur amantem, satis amatori creditur verecundum, si ulterius ipsius utatur amplexu; nam secura potest veritate cognoscere quod amor in ea nullatenus perseverat. Quare igitur in ea suum ponit affectum?

[18] Sed dices forte: "Adeo talis mulieris amore languescit amator quod eius nullis potest artibus oblivisci vel suam ab ea retrahere mentem; huic ergo, magister, liberationis praesta remedium." Sed non gaudeat Andreas de eo quod magis cupit in orbe, sine quo etiam diu non potest corporali vita beari, si suum unquam ediderit homini tam infortunato remedium. [19] Magis enim videtur hominum utilitatibus expedire, si proprio illum relinquamus arbitrio et eius tanquam mortui vulnera negligamus intacta, quam amoris eum remedia doceamus. Qui enim in tantum ab hominum firmitate degenerare cognoscitur ut talium mulierum vincatur affectu, omni penitus remedio iudicatur indignus et est homine defuncto deterior. Talem igitur hominem tali dignum muliere repertum tali semper placet amore gaudere.

[20] Sed quid si mulier extraneo praestet oscula viro aut ipsum suscipiat amplectendo lacertis sibi nulla alia concedendo? Et huic volumus digna increpatione occurrere, et dicimus quidem quia turpiter agit femina, si alicui extraneo sui osculi vel amplexus munera praestet, quum haec indicia semper credantur amoris et in signum futuri amoris soleant hominibus exhiberi.

[21] Utrum autem mulier vel amator novum licenter petat amorem, praesenti opere tibi non laboramus exponere, quia sive licite sive minus licenter istud agatur, postquam novi quisquam radio fuerit pertactus amoris, violenter cogitur attractione propriis motibus obedire tanquam alieno subiectus arbitrio. Scio tamen mihi quandoque fuisse consulenti rescriptum quod verus amans nunquam potest amorem exoptare novitium, nisi primitus ob certam iustamque causam prioris cognoverit advenisse defectum. [22] Quam regulam nostri quidem experimento cognoscimus esse verissimam. Nam et nos excellentissimi amoris concitamur aculeis, quamvis inde nullum sumpsimus nec speramus assumere fructum. Nam tantae altitudinis cogimur amore languescere quod nulli licet exprimere verbo, nec supplicantium audemus iure potiri, et sic demum compellimur proprii corporis sentire naufragia. Sed quamvis in tanta simus audacter et improvide tempestatis unda prolapsi, de novo tamen amore cogitare non possumus vel alium liberationis modum exquirere.

[23] Sed quum diligens indagator inveniaris amoris, non sine causa quaerere posses an purum amorem cum una possit aliquis muliere servare, ac cum altera retinere mixtum sive communem. Et irrefragabili tibi auctoritate monstramus neminem posse taliter duabus mulieribus cordis dilectione coniungi. [24] Licet enim purus et mixtus diversi videantur amores, recte tamen intuentibus purus amor quo ad sui substantiam idem cum mixto iudicatur amore et ex eadem cum ipso cordis affectione procedit. Eadem est in illis amoris substantia, sed varius est modus atque respectus amandi, ut in exemplo tibi poterit liquere praesenti. [25] Videmus enim aliquando aliquem purum bibendi vinum habere appetitum, et eidem postmodum aquam solam vel mixtum cum ea bibere vinum similiter suadet appetitus; quamvis huic sit varius appetendi respectus, ipsius tamen appetitus substantia eadem et invariata consistit. Sed et ubi aliqui fuerint diu puro amore coniuncti, postea vero mixto si placet amore gaudere, eadem in istis perdurat substantia amoris, licet modus et forma atque respectus sit varius amandi.

[26] Sed quaeres forte, Gualteri, si mulier sit repellenda quae violenter attracta alterius se voluptati commiscuit. Dicimus ergo quod nemini iusta ratione poterit imputari, quod violenta coactione commisit, nisi postmodum illi rei priora iterando consenserit.

[27] Sed quaeris an peccet illa mulier in amoris praecepto, quae alteri dominae quam amori scit idonee copulatam novum suadet amorem. Et ex rationis quidem necessitate compellimur enarrare nemini licere feminam amori idonee copulatam sibi vel alii sollicitare.

[28] Nunc autem quaerere posses utrum mulier, quae falsitatis errore prolapsa indigno se praebuit amatori, licite valeat novi amoris solatia postulare et amatorem frustrare priorem. Et si mulier quidem tali errore prolapsa indigno se obligavit amanti, omni debet inniti labore improbum coamantem bonis moribus reformare et a male consuetis penitus revocare. [29] Quod si videat mulier quod coamantis improbitas suo non valeat mitigari labore, eum licite potest et sine reprehensionis timore dimittere et ab eius se penitus retardare amplexibus. Idem credimus in amatore dicendum, qui erroris umbra deceptus improbo se minus provide obligavit amori.

[30] Sed consules me forsitan an, si unus coamantium amoris nolens ulterius vacare solatiis alteri se subtraxerit amanti, fidem videatur infringere coamanti. Et nullo istud praesumimus ausu narrare ut a saeculi non liceat delectationibus abstinere, ne nostra videatur doctrina ipsius Dei nimis adversari mandatis. [31] Nec esset enim credere tutum non debere quemquam Deo potius quam mundi voluptatibus inservire. Sed si novo postmodum se coniungat amori, dicimus quod dominarum iudicio ad prioris coamantis est reducendus amplexus, si prior coamans istud postulare voluerit.

[32] Sed dices forsan: "Ergo illi amoris obviabitur regulae, quae dicit, amorem non esse propalandum." Cui taliter respondemus obiecto. Dicimus enim quod coamantium personis exceptis tribus aliis potest amor licite propalari personis. Nam permittitur amatori sui amoris secretarium invenire idoneum, cum quo secrete valeat de suo solatiari amore, et qui ei, si contigerit, in amoris compatiatur adversis. [33] Sed et amatrici similem conceditur secretariam postulare. Praeter istos internuntium fidelem de communi possunt habere consensu, per quem amor occulte et recte semper valeat gubernari. Praedicti ergo secretarii de communi amantium voluntate dominas tenentur adire, ubi tale emerserit negotium, eisque recitare quod contingit, amantium qui litigant personis penitus non expressis.

[34] Hic non immerito etiam quaeri posset, quum amor spei tantum largitione nutritur vel usque ad secundum vel in tertium gradum sua porrexit initia, sed mulier promissum frustravit amorem, an dicatur amanti frangere fidem. Et firmiter credimus esse tenendum ut, si mulier alicui spem sui largiatur amoris vel alia sibi amoris primitiva concesserit, et ipse tali non reperiatur indignus amore, magna mulieris iudicatur offensa, si diu sperata denegare contendat. [35] Non enim probam decet feminam sua quaecunque sine causa retardare promissa, sed, si penitus petentem non exaudire disponat, spem vel alia primitiva non largiatur amoris, quia pro maxima sibi fallacia reputatur si quod sibi pepigerit neglexerit adimplere. Turpissimum etenim in femina iudicatur, si de ipsa non curet exspectare promissa; nam talia meretricum consuevit fallacia cogitare, quae in cunctis suis actibus atque sermonibus sunt expositae falsitati et omnia in cordis duplicitate confingunt.

[36] Unum te volumus specialiter in meretrice notare, quod, si quandocunque ipsam miraculose contingat amare, suo non potest coamanti frangere fidem; et hoc quidem Campaniae comitissam ex quibusdam suis dictis sensisse cognovimus, quod idem eam credimus retulisse, quia illius qui meretricem venatur voluit turpedinem denotare et ipsius punire scientiam. [37] Nam, qui tam immundo se copulavit amori nullis, quum adversa patitur, amoris meretur privilegiis adiuvari, sed patienter tolerare tenetur, quum ei scienter se copulavit. Istud quod hic de meretricibus indicamus non solum eas quae in prostibulis commorantur attingit, sed etiam omnes quae pro cuiuscunque muneris exspectatione se largiuntur amanti.

[38] Quaeris etiam, Gualteri, si duo coamantes puro concorditer amore fruantur, postmodum alter petit mixtum vel communem, an liceat alteri reluctari. Ad hoc igitur te volumus penitus edoceri quod, licet purus amor potius quam mixtus sive communis sit cunctis hominibus eligendus, non tamen uni licet amantium sui coamantis rebellem exsistere voluntati, nisi forte inter amoris initia concorditer pepigerunt quod nunquam mixto fruerentur amore, nisi libera utriusque voluntas et plena concordia postularet. Sed quamvis talis conventio colligavit amantes ut non liceat amatori ultra nisi plena concordia postulare, non tamen recte agit mulier, si sui coamantis in hoc parere voluntati recuset, si ipsum viderit in sua persistere voluntate. Singuli namque tenentur amantes in amoris exercendo solatia cunctis inter se mutuis voluntatibus obedire.

Capitulum VII: De variis iudiciis amoris

[1] Nunc igitur ad amoris varia procedamus iudicia.

I

Quidam dum cuiusdam dominae immoderate ligaretur amore, tota mentis intentione pro ea coepit esse sollicitus; mulier autem, quum istum videret pro suo amore sollicitum, ipsum penitus recusavit amare. Sed quum eum cerneret nihilominus sui amoris sollicitudine detineri, die quadam sibi talia verba proposuit. "In veritate cognosco pro meo amore te diutius laborasse, sed nullo quidem tempore ipsum poteris impetrare, nisi primitus te firma mihi volueris sponsione ligare te cunctis in perpetuum meis obedire mandatis, et si in aliquo contraires, te velle meo penitus amore privari." [2] Cui taliter respondit amator: "Absit, domina mea, quod unquam in tantum efficiar errabundus ut tuis in aliquo deprehendar obviare mandatis, et ideo quod postulas tanquam mihi gratissimum impendo libenter." Quod quum factum esset, illi mulier in continenti mandavit ut ulterius pro suo non laboraret amore, nec de ea inter aliquos auderet laudes efferre. Quod quamvis gravissimum foret, sustinuit tamen patienter amator. [3] Sed quum quadam die praefatus amator in quarundam dominarum cum aliis militibus resideret aspectu, suos audiebat commilitones de sua domina turpia valde loquentes et eius famae contra ius et licitum suis inique sermonibus detrahentes. Quod quum graviter prius sustineret amator et eos in praedictae famae dominae cerneret detrahendo diutius immorari, in sermonis increpatione aspere contra eos invehitur et eos viriliter coepit de maledictis arguere et suae dominae defendere famam. [4] Quum praefatae istud dominae perveniret ad aures, eum suo penitus dicit amore privandum, quia eius insistendo laudibus contra eius mandata venisset.

Hunc vero articulum Campaniae comitissa suo taliter explicavit iudicio. Ait enim quod talis domina nimis in suo fuit mandato severa, quae ipsum non erubuit iniqua sententia supprimere qui penitus se illius subiugavit arbitrio, et cui spem sui porrexit amoris, quum eum sibi sponsione ligavit quam nulli probae feminae licet sine causa frustrare. [5] Nec enim in aliquo praedictus peccavit amator, si suae dominae blasphematores iusta correctione conatus est arguere. Nam quum iste ideo tali se sponsione ligavit, ut facilius eius posset impetrare amorem, iniuste videtur mulier tali eum ligasse mandato, ut pro suo ulterius amore non deberet esse sollicitus.

II

[6] Ad hoc quidam alius quum optimi amoris frueretur amplexu, a suo petiit amore licentiam ut alterius mulieris sibi liceat potiri amplexibus. Qui tali accepta licentia recessit et diutius quam consueverat a prioris dominae cessavit solatiis. Post mensem vero elapsum ad priorem dominam redit amator, dicens se nulla cum alia domina solatia praesumpsisse nec sumere voluisse, sed suae coamantis voluisse probare constantiam. [7] Mulier autem eum quasi indignum repellit a suo amore, dicens ad amoris sufficere privationem tali[s] postulata et impetrata licentia. Huic autem mulieri reginae Alinoriae videtur obviare sententia, quae super hoc negotio taliter consulta respondit. [8] Ait enim: "Ex amoris quippe agnoscimus natura procedere, ut falsa coamantes saepe simulatione confingant se amplexus exoptare novitios, quo magis valeant fidem et constantiam percipere coamantis. Ipsius ergo naturam offendit amoris, quae suo coamanti propter hoc retardat amplexus vel eum recusat amare, nisi evidenter cognoverit amantem sibi fidem fregisse."

III

[9] Quum duo essent viri tam genere quam vita et moribus etiam aliis per omnia coaequales eo excepto, quod opulentia rerum dissimili respondet eventu, dubitatum constat a multis quis eorum sit potius eligendus amator. Et exstat inde dictum Campaniae comitissae dicentis: "Non esset asseveratio iusta, si nobilis et decora paupertas opulentiae postponatur incultae. [10] Immo nobilis etiam opulentia rerum non inepte egestati decorae postponitur, si mulieris amor opulentae petatur; femina etinim rerum fertilitate beata laudabilius inopem sibi nectit amorem quam divitias multas habentem. Nihil enim magis cunctis bonis hominibus debet esse onerosum, quam si probitas egestatis tenebris obscuretur vel alia necessitate quacunque laboret. [11] Merito igitur mulier opulenta laudatur, si opulentia rerum omissa coamantem quaerat egenum, cui sua valeat opulentia subvenire. Nihil enim est, quod in tantum utriusque sexus amanti pertinere videatur ad laudem, quam si plenarie sicut potest necessitatibus coamantis occurrat. [12] Sed si mulier inopiae obscuritate gravetur, licentius opulentis admittit amorem, quia utroque coamantium in egestatis unda reperto eorum erit amoris procul dubio constantia brevis. Inopia namque verecundiam summam probis cunctis adducit hominibus et eos in varias cogitationum deducit angustias, et in somni etiam vehementer quiete fatigat et inde consequenter fugare consuevit amorem."

IV

[13] Alia sic quidem occurrit quaestio talis. Duo erant in omnibus et per omnia coaequales, qui simul et aequaliter omni modo [his] servire coeperunt, qui etiam postulant, et instanter, amari; quaeritur ergo quis in isto sit praeferendus amore. Sed eiusdem comitissae monitis edocemur ut in tali eventu prior petitor potius mereatur audiri; si vero postulationes eorum tempore videantur aequales, non immerito [in] mulieris confertur arbitrio ut amatorem illum studeat de duobus eligere, quem magis interior animi exigat explorata voluntas.

V

[14] Miles quidam dominam suam immoderate amabat et eius plenarie fruebatur amplexu, ipsa tamen eum dilectione mutua non amabat. Hic ab ea divertere quaerit, mulier vero ipsum in pristino retinere cupiens statu eiusdem voluntati contradicit.

[15] Huic negotio tale dedit comitissa responsum: "Improba nempe satis intentio mulieris iudicatur, quae amari quaerit et ipsa recusat amare. Stultum est enim aliquem illud ab aliis non reverenter exigere, quod ipse aliis penitus denegat exhibere."

VI

[16] Insurgit etiam dubitatio talis. Iuvenis quidam nulla probitate decorus et miles adultus omni probitate iucundus amorem ab eadem muliere deposcunt. Contradicit quidem iuvenis se praeferendum adulto quia, si postulatum fuerit consecutus amorem, ex tali posset igitur morum probitatem assumere, et si per eam ad morum probitatem improbitas reducatur, laus esset mulieri non modica.

[17] Huic taliter Alinoria regina respondit: "Licet probet iunior ab amoris perceptione se ad morum posse ascendere probitatem, minus provide agit mulier, si improbitatem praeeligat amare, maxime quum vir bonus ac morum cultura refulgens ab ea petit amorem. Posset enim propter merita improbi viri evenire, ut exoptata bona percipiendo meliorationis improbitas fomenta non caperet, quia non semper iactata producunt semina fructum."

VII

[18] Ad eiusdem reginae arbitrium defertur hic alius eventus amoris. Quidam quum ignoranter se agnatae copulasset amori, ab ea discedere comperto crimine quaerit. Mulier vero amoris vinculo colligata in amoris observantia ipsum retinere contendit, asserens crimen penitus excusari quasi ab initio coepissent amori sine culpa vacare.

[19] Cui negotio taliter regina respondit: "Satis illa mulier contra fas et licitum certare videtur, quae sub erroris cuiuscunque velamine incestuosum studet tueri amorem. Omni enim tempore incestuosis et damnabilibus tenemur actibus invidere, quibus etiam ipsa iura humana poenis novimus gravissimis obviare."

VIII

[20] Quum domina quaedam satis idoneo copularetur amori, honorabili postmodum [sine culpa] coniugio sociatur et suum coamantem subterfugit amare et solita sibi solatia negat. Sed huius mulieris improbitas Narbonensis Mengardae dominae taliter dictis arguitur: "Nova superveniens foederatio maritalis non recte priorem excludit amorem, nisi forte mulier omnino penitus desinat amori vacare et ulterius nullatenus amare disponat."

IX

[21] Quidam a praefata postulavit ut ei faceret manifestum ubi maior sit dilectionis affectus, inter amantes an inter coniugatos. Cui eadem domina philosophica consideratione respondit. Ait enim: "Maritalis affectus et coamantium vera dilectio penitus iudicantur esse diversa et ex motibus omnino differentibus suam sumunt originem. Et ideo inventio ipsius sermonis aequivoca actus comparationis excludit et sub diversis ea facit speciebus adiungi. [22] Cessat enim collatio comparandi per magis et minus inter res aequivoce sumptas, si ad commune nomen, cuius respectu dicuntur aequivocae, comparatio referatur. Non enim competens esset comparatio talis, si diceretur nomen corpore simplicius esse vel propositio magis dictione composita."

X

[23] Idem ab eadem domina sub tali forma quaesivit. Mulierem quandam, quae primo fuerat uxor et nunc a viro manet divortio interveniente disiuncta, qui maritus fuerat ad suum instanter invitat amorem. Cui domina praefata respondit: "Si aliqui fuerint qualicunque nuptiali foedere copulati et postmodum quocunque modo reperiantur esse divisi, inter eos penitus nefandum iudicamus esse amorem."

XI

[24] Quidam vir bonus et prudens ab aliqua domina petit amorem; postea vero accedit vir alius probior eo et ab eadem instanter petit amari. Quis ergo alteri praefertur amandus? Hanc autem litem taliter Narbonensis Mengarda definit: "In mulieris confertur arbitrium, quem potius velit bonum an meliorem exaudire petentem."

XII

[25] Aliud etiam iudicium tale procedit amoris. Quidam satis idoneo copulatus amori, alterius dominae instantissime petit amorem quasi alterius mulieris cuiuslibet destitutus amore; qui etiam iuxta sui desideria cordis plenarie consequitur, quod multa sermonis instantia postulabat. Hic autem fructu laboris assumpto prioris dominae requirit amplexus et secundae tergiversatur amanti. Quae igitur super hoc viro nefando vindicta procedet? In hac quidem re comitissae Flandrensis emicuit sententia talis:

[26] "Vir iste, qui tanta fraudis fuit machinatione versatus utriusque meretur amore privari et nullius probae dominae debet ulterius amore gaudere, quum impetuosa credatur in eo regnare voluptas, quae penitus amoris est inimica, ut in capellani doctrina manifestius edocetur. [27] Mulier autem nullatenus sibi debet ad verecundiam reputare, quum quaelibet mulier, si mundi laudes optat habere, vacare teneatur amori, et interiorem hominis fidem et eius intrinseca cordisque nemini sit facile perscrutari secreta, et ideo in palliatione sermonis multa saepe reperiatur sapientia circumventa. Si tamen iste ad priorem non redit amantem sed in secundae amatricis studet amore persistere, non habet unde prior contra istam queratur amatrix, si partum tueri studet amorem et aliam potius quam se ipsam patitur callida deceptione frustrari."

XIII

[28] Affertur aliud tale iudicium. Miles quidam quum omni hominum probitate careret et ideo ab omni femina reprobaretur amari, a quadam domina tanta improbitate postulavit amorem quod ei spem de suo amore est largita. Quae domina in probis moribus propria taliter doctrina suum confirmat amantem, oscula etiam et lacertorum ei largiendo amplexus, quod amans iam dictus ad summam per eam est morum probitatem deductus et omni probitate laudandus. [29] Quo in probitatis norma solide confirmato et qualibet curialitatis decorato virtute, alia quaedam domina ipsum ad suum instanter invitat amorem, cuius et ipse miles fuit obediens penitus voluntati, prioris scilicet dominae largitatis oblitus.

[30] Super hoc autem articulo non desunt nobis Flandrensis comitissae responsa. Ait enim: "Laudandum videtur a cunctis, ut prior amatrix suum coamantem ex cuiuslibet mulieris valeat amplexibus revocare, quem ipsa per sui laboris industriam de improbitatis imo ad summum curialitatis ac probitatis culmen adduxit. Ius enim ac rationem in homine illo mulier habere creditur, quem ipsa morum probitate destitutum sua reddidit providentia [probum] atque laborum sollicitudine probiorem simul et morum consideratione compositum."

XIV

[31] Quaedam domina, quum suus in ultramarina coamans expeditione maneret, nec de propinqua ipsius reditione confideret, immo quasi ab omnibus eius desperaretur adventus, alium sibi quaerit amantem. Quidam vero secretarius prioris amantis nimium condolens de mulieris fide mutata novum sibi contradicit amorem. Cuius mulier nolens assentire consilio tali se defensione tuetur. [32] Ait enim si feminae, quae morte viduatur amantis, licet post biennii metas alium sibi amatorem appetere, multo magis ei debet mulieri licere, quae vivo [et ultra] viduatur amante et quae nullius nuntii vel litterae ab amante transmissae potuit a praefato tempore visitatione gaudere, maxime ubi non deerat copia nuntiorum. Quum igitur super hoc negotio longa esset utrinque assertione certatum, in arbitrio Campaniae comitissae conveniunt, quae hoc quidem certamen tali iudicio definivit: [33] "Non recte agit amatrix, si pro amantis absentia longa suum derelinquat amorem, nisi primitus ipsum in suo defecisse amore vel amantium fregisse fidem manifeste cognoscat, quando scilicet amator abest necessitate cogente, vel quando est eius absentia ex causa dignissima laude. Nihil enim maius gaudium in amatricis debet animo concitare, quam si a remotis partibus laudes de coamante percipiat, vel si ipsum in honorabilibus magnatum coetibus laudabiliter immorari cognoscat. [34] Nam quod litterarum vel nuntiorum visitatione abstinuisse narratur, magnae sibi potest prudentiae reputari, quum nulli extraneo ei liceat hoc aperire secretum. Nam, si litteras emisisset, quarum tenor esset portitori celatus, nuntii tamen pravitate vel eodem in itinere mortis eventu sublato facile possent amoris arcana diffundi."

XV

[35] Insurgit etiam alius eventus amoris: Amator quidam, quum proeliando viriliter oculum vel alium sui corporis amisisset ornatum, quasi indignus ac taediosus a sua coamante repellitur, et soliti sibi denegantur amplexus. Huic autem feminae Narbonensis dominae sententia contradicit, quae taliter super hac figura respondit: [36] "Omni honore mulier censetur indigna, quae ob deformationem solito belli contingentem eventu, et quae solet viriliter evenire bellantibus, coamantem suo iudicavit amore privandum. Hominum enim audacia maxime mulierum concitare consuevit amorem et eas in amandi proposito diutius enutrire. Quare igitur membrorum deformitas, quae naturaliter ex audacia ipsa inevitabili procedit eventu, amoris damno afficere debet amantem?í

XVI

[37] Alia deducitur in medio dubitatio talis. Miles quidam, dum pro cuiusdam dominae laboraret amore et ei non esset penitus opportunitas copiosa loquendi, secretarium in hoc sibi quendam facto de mulieris assensu adhibuit, quo mediante uterque alterius vicissim facilius valeat agnoscere voluntatem et suam ei secretius indicare, et per quem etiam occultius amor inter eos possit perpetuo gubernari. [38] Qui secretarius officio legationis assumpto, sociali fide confracta, amantis sibi nomen assumpsit ac pro se ipso coepit sollicitus esse. Cuius praefata domina inurbane coepit fraudibus assentire. Sic tandem cum ipso complevit amorem et eius universa vota peregit. [39] Miles autem pro fraude sibi facta commotus Campaniae comitissae totam negotii seriem indicavit et de ipsius et aliarum dominarum iudicio nefas praedictum postulat iudicari, et eiusdem comitissae ipse fraudulentus collaudavit arbitrium. Comitissa vero sexagenario accersito sibi numero dominarum rem tali iudicio definivit: [40] "Amator iste dolosus, qui suis meritis dignam reperit mulierem quae tanto facinori non erubuit assentire, male acquisito fruatur amore, si placet, et ipsa tali digna fruatur amico. Uterque tamen in perpetuum a cuiuslibet alterius personae maneat segregatus amore, et neuter ad dominarum coetus vel militum curias ulterius devocetur, quia ipse contra militaris ordinis fidem commisit, et illa contra dominarum pudorem turpiter secretarii consensit amori."

XVII

[41] Ad haec, dum quidam miles mulieris cuiusdam ligaretur amore quae amori erat alterius obligata, taliter ab ea spem est consecutus amoris ut, si quandoque contingeret eam sui coamantis amore frustrari, tunc praefato militi sine dubio suum largiretur amorem. Post modici temporis lapsum mulier iam dicta in uxorem se praebuit amatori. [42] Miles vero praefatus spei sibi largitae fructum postulat exhiberi; mulier autem penitus contradicit asserens se sui coamantis non esse amore frustratam. Huic quidem negotio taliter regina respondit: "Comitissae Campaniae obviare sententiae non audemus, quae suo iudicio definivit non posse inter coniugatos amorem suas extendere vires. Ideoque laudamus ut praenarrata mulier pollicitum praestet amorem."

XVIII

[43] Quidam miles intima turpiter et secreta vulgavit amoris. Cuius excessum in castris omnes militantes amoris postulant severissime vindicari, ne tantae praevaricationis exemplum impunitatis inde sumpta occasione valeat in alios derivari. [44] Dominarum igitur curia in Guasconia convocata de totius curiae voluntatis assensu perpetua fuit constitutione firmatum, ut ulterius iste omni amoris spe frustratus exsistat et in omni dominarum sive militum curia contumeliosus cunctis ac contemptibilis perseveret. Si qua vero mulier haec dominarum ausa fuerit temerare statuta, suum ei puta largiendo amorem, eidem semper maneat obnoxia poenae et omni probae feminae maneat exinde penitus inimica.

XIX

[45] His etiam adiungitur et aliud non inepte iudicium. Miles quidam dum cuiusdam dominae postularet amorem, et ipsum domina penitus reniteretur amare, donaria ei quaedam miles satis decentia misit, et oblata mulier alacri vultu et avida mente suscepit. Postea vero in amore nullatenus mansuescit sed peremptoria sibi negatione respondit. [46] Conqueritur miles, quasi mulier amori congruentia suscipiendo munuscula spem sibi dedisset amoris, quam ei sine causa conatur auferre. His autem taliter regina respondit: "Aut mulier munuscula intuitu amoris oblata recuset aut munere compenset amoris aut meretricum sustineat patienter coetibus aggregari."

XX

[47] Fuit etiam a regina quaesitum quis magis esset eligendus amor, an scilicet iuvenis viri an in aetate provecti. Quae mirifica quidem subtilitate respondit. Ait enim: "Viri scientia et probitate atque morum laudabili compositione bonus vel melior amor, non autem aetatis ratione distinguitur. [48] Naturali tamen instinctu aspecto libidinis masculi iuniores aetate avidius solent mulieris adultae libidini commisceri quam iuvenculae, quae sit coaetanea sibi; aetate vero provecti iuvencularum potius affectant amplexus osculaque suscipere quam aetate mulieris adultae. Et econtra, mulier sive sit iuvencula sive in aetate adulta magis amplexus appetit et solatia iuniorum quam provectorum virorum. Quod quare contingat, physicalis potius videtur inquisitio rei."

XXI

[49] Quaesitum quoque fuit a Campaniae comitissa quas res deceat amantes a coamantibus oblatas accipere. Cui taliter inquisitioni comitissa respondit: "Amans quidem a coamante haec licenter potest accipere, scilicet orarium, capillorum ligamina, auri argentique coronam, pectoris fibulam, speculum, cingulum, marsupium, lateris cordulam, pectinem, manicas, chirothecas, anulum, pyxidem, species, lavamenta, vascula, repositoria, vexillum causa memoriae, et, ut generali sermone loquamur, quodlibet datum modicum quod ad corporis potest valere culturam vel aspectus amoenitatem, vel quod potest coamantis afferre memoriam, amans poterit a coamante percipere, si tamen dati acceptio omni videatur avaritae suspicione carere. [50] Hoc tamen singulos volumus amoris milites edoceri, quod, si amans a coamante anulum amoris causa susceperit, ipsum in sinistra manu et in minuto debet digito collocare et anuli gemmam ab interiori manus parte semper portare absconsam, et hoc ideo quia sinistra manus a cunctis magis consuevit tactibus inhonestis et turpibus abstinere, et in minuto digito prae cunctis digitis mors fertur hominis et vita manere, et quia singuli tenentur amantes suum amorem retinere secretum. [51] Similiter si visitationis inter se amantes utantur epistolis, propriorum nominum etiam scriptione abstineant. Praeterea, si ob aliquam causam ad dominarum devenerint amantes iudicia, amantium personae nunquam debent iudicantibus indicari sed sub indefinita eis prolatione proponi. Sed et mutuas sibi invicem missas epistolas proprio non debent insignire sigillo, nisi forte habuerint secreta sigilla quae nulli nisi sibi et suis sint secretariis manifesta, et sic semper illaesus conservabitur amor."

Capitulum VIII: De regulis amoris

[1] Nunc ad amoris regulas accedamus. Regulas autem amoris sub multa tibi conabor ostendere brevitate, quas ipse rex amoris ore proprio dicitur protulisse et eas scriptas cunctis amantibus direxisse. [2] Nam quidam Britanniae miles dum solus causa videndi Arturum silvam regiam peragraret et ad eiusdem [domini] silvae fuisset interiora deductus, iuvencula quaedam mira pulchritudine decorata, ornato residens in equo in capillorum ligatura inopinate sibi occurrit, quam miles festinanti verbo salutat, et ipsa curiali sermone respondit. Ait enim puella: "Quod quaeris, Brito, nulla poteris sollicitudine reperire, nisi nostro fueris suffragatus iuvamine." [3] Quo audito repentino coepit eam rogare sermone, ut ei puella narraret ob quam causam ipse veniret, et sic postea crederet quod puella dicebat. Cui iuvencula dixit: "Cuiusdam Britanniae dominae dum postulares amorem, ipsa dixit tibi quod eius nunquam posses amorem lucrari, nisi ei primitus victoriosum reportares accipitrem, qui in Arturi curia super aurea dicitur pertica residere." [4] Quae omnia Brito firma responsione fatetur. Ait ergo puella: "Accipitrem quem quaeris habere non posses, nisi primitus in Arturi palatio proeliando convincas quod dominae gaudes pulchrioris amore quam eorum aliquis qui in curia demorantur Arturi; palatium vero intrare non posses, nisi primo custodibus chirothecam demonstrares accipitris. Sed chirothecam non est habere possibile, nisi contra duos milites pugnando fortissimos in duplicis pugnae agone obtineas."

[5] Cui Brito respondit: "Cognosco me in hoc labore non posse proficere, nisi mihi vestrae manus auxilia porrigatis. Ideoque me vestro dominatui volo subiicere, supplici a vobis orationis affatu deposcens ut vestra in hoc facto mihi iuvamina porrigatis, et ut de vestro mihi concedatis assensu, quatenus vestrae dominationis intuitu licenter valeam amorem mihi dominae pulchrioris adscribere."

[6] Cui iuvencula dixit: "Si tanta tibi esset cordis audacia ut ea, quae diximus, non timeas perscrutari, posses a nobis quod postulas impetrare." Cui Brito respondit: "Si mihi volueritis postulata concedere, omnia mihi successura prosperitatis optata cognoscerem."

[7] Cui iuvencula dixit: "Sit ergo, quod quaeris, tibi plenaria securitate largitum." Sic tandem ei osculum porrexit amoris et equum illi, super quo residebat, exhibuit atque subiunxit: "Hic equus ad omnia te optata loca perducet; te autem oportet sine omni trepidatione procedere ac tibi repugnantibus cum audacia summa resistere. [8] Hoc autem studeas diligenti memoria conservare, ut de duobus prioribus, qui chirothecam defendunt, assumpta victoria ab eis chirothecam non accipias, sed eam tu ipse ex aurea columna pendentem accipias; alias enim in proelio non posses palatii obtinere nec quod desideras adimplere."

[9] Quibus ita peractis sua Brito induit arma et commeatu accepto coepit deambulare per silvam. Tandem per agrestia nimis atque ferocia loca decurrens ad fluvium quendam devenit, qui mirae latitudinis atque altitudinis erat unda profundus, et cuius prae nimia sublimitate riparum cuilibet denegabatur introitus. [10] Iuxta ripae tamen extrema diutius ambulando devenit ad pontem, qui tali erat forma compositus. Pons quidem erat aureus et in duabus utrinque ripis capita tenens; medium vero pontis residebat in aqua et saepius vacillando procellarum videbatur unda submersum. [11] Ab illo autem capite, unde Britonis erat accessus, miles quidam residebat in equo, qui ferocis erat aspectus. Quem Brito urbano satis verbo salutat, sed ipse resalutare Britonem contempsit. Ait enim: "Quid quaeris, armate Brito, ex tam longinquis partibus absens?í

[12] Cui Brito respondit: "Fluvium per pontem transire laboro."

Cui pontanus ait: "Immo quaeris mortem, quam nullus hic potuit extraneus evitare. Si tamen retro velis abire armaque cuncta dimittere, tuae iuventuti misericorditer indulgebo, quae te in aliorum rura et extranea regna improvida simplicitate deduxit."

[13] Cui Brito respondit: "Si arma deponerem, nulla tibi foret digna victoria laude, si armatus repellas inermem; sed si armato poteris transitum prohibere communem, tunc gloriosa esset tibi victoria iudicanda. Nam, si pacificus mihi non patuerit pontis ingressus, viam aperire non nisi gladio conabor." [14] Pontanus vero hoc audiens quod iuvenis gladio transitum postulabat, coepit fremere dentibus et magno furore versari, et ait: "Male huc te, iuvenis, Britannia misit, quia in hac solitudine gladii morte peribis, nec tuae unquam dominae huius regni scies redicere nova. [15] Heu tibi, miser Brito, qui non es veritus ad feminae cuiuscunque suasum tuae mortis appetere locaí, et cogens contra Britonem calcaribus equum ipsum acuto coepit impetere gladio et crudeli verberatione concutere; quin etiam Britonis clipeo vehementer alliso per eius lateris carnem sibi viam gladius transeundo peregit, binas etiam plicas loricae confringens, sicque sanguis coepit abundanter vulneris emanare. [16] Iuvenis vero vulneris dolore pertactus versus pontis militem lanceae direxit acumen, et eius acriter pugnando perforavit intrinseca et ipsum ex equo turpiter prostravit in herbam. Cui quum vellet caput Brito penitus amputare, humillima utens prece pontanus veniam a Britone meruit impetrare quaesitam. [17] Ex altera vero fluminis parte quidam stabat immensae magnitudinis homo, qui, quum vidisset pontanum a Britone superari et eundem Britonem pontis transitum cerneret ascendisse, pontem [scilicet] aureum tanta coepit fortitudine agitare quod saepissime sub aquis non poterat apparere submersus. [18] Brito vero plurimum super equi bonitate confisus in pontis transitu viriliter procedere non desistit, qui post multi laboris angustias plurimasque submersiones per equi conanima tandem est ad pontis extrema deductus, ibique pontis agitatorem suffocavit in aqua et sibi proprii lateris, prout melius potuit, vulnera colligavit.

[19] Post haec Brito per prata coepit equitare pulcherrima et post decem stadiorum iter in pratum devenit amoenum, ubi omnia florum genera redolebant. In hoc autem prato erat palatium mira dispositione compositum, rotundum scilicet et omni formositate decorum. [20] Ex nulla tamen palatii parte potuit conspicere portam vel habitatorem quemcunque videre; ac in eisdem pratis mensas invenit argenteas et super illis omnia ciborum potusque genera praeparata et albissimis circumventa gausapibus. In eodem vero prato iucundo concha residebat argenti purissima, in qua sufficienter equi potus et pabula consistebant. [21] Equo igitur ad pastum appulso omni palatium circuivit ex parte; sed, quum domus ingressum indiciis nullis posset agnoscere locumque cerneret penitus habitatione vacare, edendi appetitus iniquitate compulsus ad mensam accessit et inventum avidissime coepit assumere cibum. [22] Et statim adhuc modico [tempore] ab eo comestionis assumpto porta velociter est aperta palatii, quae sui apertura conquassatione tanta resonuit, quod quasi tonitrua videbantur ex propinquis partibus orta, et confestim per eandem exiit portam homo quidam staturae similis giganteae cuprinam ponderis immensi clavam manibus gestans, quam velut festucam sine labore corporeis instrumentis agitabat; qui etiam discumbenti iuveni dixit: "Quis tu tantae praesumptionis homo, qui ad haec regia veritus non es accedere loca, et in regia mensa militum tam audacter et irreverenter stipendia sumis?í

[23] Cui Brito respondit: "Cunctis abundanter regia debet esse exposita mensa, nec cibum regiumque potum decet alicui denegari. Nam et mihi licet de stipendiis, quae militibus sunt parata, praesumere, quia militaris sola me cura detentat, meque per has partes militaris labor exagitat. Duplici ergo ratione inurbane conaris regiam mihi contradicere mensam."

[24] His ostiarius ita respondit: "Licet ista sit regia mensa, non tamen in ea decet discumbere quemquam nisi illos qui huic sunt palatio deputati, qui etiam neminem ulterius transire permittunt, nisi primitus pugnam cum palatii custodibus committat et vincat. Nam, si aliquis hic pugnando succumbit, nullum sibi posset esse remedium. A mensa ergo resurgens ad propria remeare festina vel ultra pugnando transire ac, quae tui causa fuerit adventus, mihi veraciter indicare."

[25] Cui Brito ait: "Ego quidem chirothecam quaero accipitris, et haec fuit mei adventus occasio. Chirotheca vero accepta ulterius transire contendo et in Arturi curia accipitrem victor assumere. Ubi est dictus palatii custos ad ulteriora mihi loca contradicturus accessum?í

[26] Ostiarius vero respondit: "O stulte! Quanta te ducit insania, Brito! Prius enim mortuus decies reviviscere posses quam ea quae asseris obtinere. Et ego quidem sum ille palatii custos, qui tua te faciam penitus opinione frustrari et tua iuventute Britanniam viduari. Tanta enim sum fortitudine potens quod vix ducenti meliores Britanniae milites possent irato mihi resistere."

[27] Cui Brito respondit: "Quamvis te asseras multa fortitudine potentem, tamen tecum cupio committere pugnam, ut cognoscere valeas quales producit Britannia viros; licet non congruat militem cum pedite proeliari."

[28] Huic ostiarius ait: "Video quod tuae fortunationis eventus ad haec te loca voluit adducere morti, ubi plus quam mille mea dextra trucidavit. Et licet non militantium sim numero deputatus, tecum tamen cupio equitante pugnare, quia, si peditis virtute succumbes, non immerito crederis qualis qualis militis audacia superandus."

[29] Cui Brito sic ait: "Absit quod unquam eques cum pedite certem; nam peditem quemque decet cum pedite committere pugnam." Et arma sumens viriliter in obstantem irruit hostem, cuius clipeum ensis ictu modica laesione damnavit. Palatii vero custos multam incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta aÎneam clavam ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus, atque Brito fuit magno timore perterritus. Cogitans vero custos Britonem ictu secundo perimere feriendi causa iterum arma levavit in altum. [30] Sed, antequam arma in Britonem reprimere posset, velocissime Brito et occulto ingenio ense custodem in brachio repercussit, eius dextram amputatam simul cum clava emisit in terram, et, quum eum penitus interimere vellet, exclamavit custos et ait: "Numquid te solum inurbanum militem dulcis Britannia duxit, quoniam victum gladio perimere quaeris? Nam, si meae volueris parcere vitae, quod quaeris modico te faciam labore lucrari, ac sine me nil poteris impetrare."

[31] Cui Brito ait: "Vitam tibi, ostiarie, indulgebo, si id quod promittis volueris adimplere."

Ait ergo custos: "Si modicum exspectare velis, chirothecam tibi festinanter dabo accipitris."

[32] Cui Brito respondit: "Latro hominumque deceptor! Nunc veraciter agnosco quod me decipere quaeris. Si tuam cupis igitur defendere vitam, locum mihi studeas solummodo indicare, ubi vestra chirotheca reponitur."

[33] Custos vero Britonem in palatii secreta deduxit, ubi aurea columna pulcherrima residebat, quae universam palatii congeriem sustinebat, in qua etiam quaesita chirotheca pendebat. Qua viriliter apprehensa et in sinistra manu firmata ingens rumor, ululatus et clamor nemine viso per singulas palatii partes resonare coepit: "Heu heu, nobis invitis hostis victor cum praeda recedit."

[34] Et egressus de palatio stratum ascendit equum arreptoque itinere ad amoenitatis loca devenit, ubi alia erant prata pulcherrima omnique ornata decore, in quibus palatium aureum consistebat optima dispositione compositum. Erat enim palatii longitudo cubitorum sexcentorum, latitudo vero ducentorum. Tectum autem et exteriora cuncta palatii erant argentea, interiora vero aurea quidem omnia et pretiosis ornata lapidibus. [35] Palatium etiam variis multum erat receptaculis distinctum. In digniori vero parte palatii in aureo throno rex sedebat Arturus, et circa eum residebant dominae pulchriores, quarum mihi non potuit esse numerus manifestus, et stabant coram eo milites multi et decori aspectus. In ipso namque palatio erat aurea pertica pulchra nimis atque formosa, in qua optatus residebat accipiter, et ibi prope duo canes accipitris ligati iacebant. [36] Sed antequam ad praedictum posset devenire palatium, obstabat antemurale quoddam munitissimum ad palatii nituram adstructum, ad cuius custodiam milites erant duodecim fortissimi deputati, qui neminem ulterius pertransire sinebant, nisi chirothecam demonstraret accipitris vel nisi gladio pugnando vellet assumere viam. Quos quum vidisset Brito, chirothecam eis festinanter ostendit accipitris. Qui ei aperto itinere dicunt: "Haec quidem via non est tuae vitae salubris sed penitus inductiva doloris." [37] Brito autem quum ad interiora palatii pervenisset, regem salutavit Arturum. Qui quare venisset diligenter a militibus interrogatus dixit se causa reportandi accipitrem accessisse. Cui unus de militibus curiae ait: "Ob quam causam accipitrem accipere quaeris?í Cui Brito respondit: "Quia dominae gaudeo pulchrioris amore quam aliquis istius curiae miles." [38] Cui ille respondit: "Ergo, ut accipitrem valeas reportare, primo te oportet istud, quod asseris, pugnando tueri." Et ait Brito: "Libenter!í Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt. [39] Post diutinam ergo luctam palatii miles bino Britonis ictu summo ingenio in capite sine intermissione percussus tanta coepit oculorum turbatione gravari quod nihil poterat penitus visu percipere. Quod persentiens Brito insultum audacter et velociter fecit in eum atque victum ipsum prostravit de equo. [40] Et apprehenso accipitre simulque et canibus aspiciens vidit chartulam conscriptam, quae aurea catenula praedictae inhaerebat perticae colligata, de qua quum diligenter exquireret, tale promeruit audire responsum: "Haec est [enim] chartula, in qua regulae scribuntur amoris, quas ipse amoris rex ore proprio amatoribus edidit. Hanc te asportare oportet et regulas amantibus indicare, si pacificum volueris accipitrem reportare." [41] Qua etiam sumpta et abeundi curialiter accepta licentia ad silvae dominam modico temporis spatio sine alicuius contradictione reversus est. Quam in eodem quidem nemoris loco repperit, in quo primitus eam ambulando dimisit. [42] Quae quidem de accepta victoria non mediocriter gaudens Britonem abire dimisit et ait: "De licentia mea recede, carissime, quia dulcis te Britannia quaerit. [43] Rogo tamen ne gravis tibi videatur abscessus, quia quandocunque ad haec volueris solus accedere loca, me semper poteris habere praesentem." Qui osculo assumpto atque ter decies repetito Britanniam versus gaudens iter direxit amoenum. Postmodum vero regulas quae in charta reperiuntur adscriptae conspexit, et eas iuxta superioris responsi tenorem cunctis amatoribus divulgavit. [44] Sunt autem regulae tales:

I. Causa coniugii ab amore non est excusatio recta.
II. Qui non zelat amare non potest.
III. Nemo duplici potest amore ligari.
IV. Semper amorem crescere vel minui constat.
V. Non est sapidum quod amans ab invito sumit coamante.
VI. Masculus non solet nisi plena pubertate amare.

[45] VII. Biennalis viduitas pro amante defuncto superstiti praescribitur amanti.
VIII. Nemo sine rationis excessu suo debet amore privari.
IX. Amare nemo potest, nisi qui amoris suasione compellitur.
X. Amor semper consuevit ab avaritiae domiciliis exsulare.
XI. Non decet amare quarum pudor est nuptias affectare.
XII. Verus amans alterius nisi suae coamantis ex affectu non cupit amplexus.

[46] XIII. Amor raro consuevit durare vulgatus.
XIV. Facilis perceptio contemptibilem reddit amorem, difficilis eum carum facit haberi.
XV. Omnis consuevit amans in coamantis aspectu pallescere.
XVI. In repentina coamantis visione cor contremescit amantis.
XVII. Novus amor veterem compellit abire.
XVIII. Probitas sola quemque dignum facit amore.

[47] XIX. Si amor minuatur, cito deficit et raro convalescit.
XX. Amorosus semper est timorosus.
XXI. Ex vera zelotypia affectus semper crescit amandi.
XXII. De coamante suspicione percepta zelus et affectus crescit amandi.
XXIII. Minus dormit et edit quem amoris cogitatio vexat.
XXIV. Quilibet amantis actus in coamantis cogitatione finitur.

[48] XXV. Verus amans nil bonum credit nisi quod cogitat coamanti placere.
XXVI. Amor nil posset amori denegare.
XXVII. Amans coamantis solatiis satiari non potest.
XXVIII. Modica praesumptio cogit amantem de coamante suspicari sinistra. XXIX. Non solet amare quem nimia voluptatis abundantia vexat.
XXX. Verus amans assidua sine intermissione coamantis imaginatione detinetur.
XXXI. Unam feminam nil prohibet a duobus amari et a duabus mulieribus unum.

[49] Has autem regulas, ut dixi, secum Brito praefatus adduxit et ex parte regis amoris illi dominae, pro cuius amore tantas fuerat passus angustias cum ipso repraesentavit accipitre. Quae etiam ipsius militis agnita fide plenaria ac eiusdem strenuitatis audacia plenius intellecta labores illius suo remuneravit amore, et curia dominarum plurimarum atque militum convocata regulas praedictas patefecit amoris et eas singulis amantibus sub regis amoris interminatione firmiter conservandas iniunxit. [50] Quas quidem universae curiae plenitudo suscepit et sub amoris poena in perpetuum conservare promisit. Singuli etiam, qui ad curiam vocati convenerant, regulas iam dictas in scriptis reportaverunt et eas per diversas mundi partes cunctis amantibus ediderunt.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page