THOMAE CAMPIANI UMBRA

foemineos dea quae nigro sub limine manes
occludis, coelo ostentans, iterumque reducens
umbriferum per iter, quanquam crudelis amanti,
sis mihi tu facilis; quanquam non aequa resumis
formosarum animas, festina morte peremptas.          5
abreptas solus resonante reducere plectro
Threicius potuit, lucique ostendere amores;
non potuit tamen; ad tristes devolvitur umbras
quicquid formosum est, et non inamabile natum.
o sacra Persephone, liceat tua regna canenti,          10
lucifugasque umbras, aperire abscondita terris
iura, tenebrarumque arcana adoperta silentum.
respice qui viridi radancia tempora lauro
comprimis; insidias, et furtivos hymenaeos,
et nympham canimus, sed quae tibi prodita somno          15
nupsit, facta parens, etiam sibi credita virgo.
est in visceribus terrae nulli obvia vallis,
concava, picta rosis, variaque ab imagine florum,
fontibus irrorata, et fluminibus lapidosis:
mille specus subter latitant, totidemque virenti          20
stant textae myrto casulae, quibus anxia turba
nympharum flores pingunt, mireqe colorant.
nec minus intenta est operi Berecynthia mater,
instituens natos frutices quo syderis ortu
aerio credant capita inconstantia coelo.          25
admonet immaturae hyemis, gelidaeque pruinae,
imbriferumque Austrorum, horrendisonumque Aquilonum;
grandine concussam Rhodopen, Taurumque nivalem,
concretosque gelu prohibet transcendere montes;
tantum qui placido suspiras ore, Favoni,          30
arboreos tibi commendat dea sedula foetus.
fraga, rosas, violasque iubet latitare sub umbris;
forma rosis animos maiores indidit, ausis
tollere purpureos vultus, et despicere infra.
pallentes odio violas, tectasque pudore.          35
diva rosas leviter castigat, et admonet aevi
labilis; aspiceres foliis prodire ruborem,
et suspendentes ora annutantia flores.
acclerant nymphae properata ex ordine matri
pensa ostentantes, quarum pulcerrima Iole          40
asportat gremio texturas millecolores.
hanc olim ambierat furtim speciosus Apollo,
muneribus tentans, et qua suasisse loquela
posset; saepe adhibet placidam vim, saepe et amantum
blanditias cupidus, sed non cupiente puella.          45
brachia circumdat collo, simul illa repellit;
instat hic, illa fugit; duplicant fastidia flammas;
ardet non minus ac rutilo Semeleia proles
cum curru exciderat, totumque incenderat orbem
spes sed ut illusas vidit deus, et nihil horum          50
virginis aversam potuisse inflectere mentem,
dira subinde vovet pervertens fasque nefasque;
illicitumue parat spreto medicamen amori,
lactucas humectantes gelidumque papaver,
Cyrceiaeque simul stringit terrestia mala          55
mandragorae, condens sudatos pixide rores.
nox erat, incedit nullo cum murmure Phoebus,
nulli conspiciendus adit spelaea puellae;
illa toro leviter roseo suffulta iacebat,
sola struens flores varia quos finxerat arte.          60
candida lucebat fax, hanc primum inficit atra
nube, deinde linit medicati aspergine succi
pulvillosque leves et picti strata cubilis;
terque soporiferas demulcet pollice cordas
plectripotens, nectitque Hecateio carmine somnos.          65
virgineos oculos vapor implicat, excipit artus
alta quies, et membra toro collapsa recumbunt.
vidit et obstupuit deus; inter spemque metumque
accedit, refugitque iterum; suspirat ab imo
pectore; nec pietas, nec siderea ora puellae           70
plura sinunt; sed amor, sed ineffraenata libido
quod castum in terris intentatumque relinquit?
oscula non referenda serit, tangit, premitque;
illa (quod in somnis solet) ambigua edidit ore
murmura, ploranti similis nec digna ferenti          75
saepe manu urgentem quamvis sopita repellit,
nequidquam, raptor crebris amplexibus haeret,
vimque per insidias fert, indulgetque furori.
nec satis est spectare oculis, tetigisse, fruique,
ingratum est quicquid sceleris latet; illaque turpe          80
quod patitur vitium quia non sensisse videtur,
maestus abit (revocante die) spoliumque pudoris
tanquam invitus habet; semper sibi quod petat ultra
invenit ingeniosus amor, crescitque favendo.
tandem discusso nova nupta sopore resurgit,          85
illam sed neque turba vocat, neque clari Hymenaei
illius ante fores iuvenum non inclita pompa
conspicitur, placide charis commista puellis.
omnia muta tacent, pariter tacuisset Iole,
verum nescio quae morborum insignia terrent          90
nec valet a stomacho, nec non tremulum omnia frigus
membra quatit: cubito incumbens sic anxia secum:
"numquid et hoc morbi est? nam quae mutatio sanas
attentat vires? nec enim satis illa placebant,
postrema quae nocte timens insomnia vidi          95
quos ego praeterii fluctus! quae praelia sensi .
in somnis! quantis, o dii, transfixa sub hastis
occubui! vereor diros ne iratus Apollo
in me condiderit parentia spicula morbos.
sed nec Apollineas pestes, nec respicit iras          100
hic in corde pudor meus; hoc solamen, Iole,
semper habes, moriare licet, moriere pudica."
assurgit, cingitque operi se, candida fecit
lilia, quae gustare cupit, quia candida fecit:
quidque oculi cernunt animus desiderat; aegrum          105
pectus ferre moras nescit, votisve carere.
singula quae gravidae possunt ignara ferebat;
torpores lassata graves, fastidia, bilem;
luminaque in morbum veniunt, putat illa fuisse
obtutu nimio; causas ita nectit inanes.          110
sed simul atque impleri uterum, sensitque moveri
vivum aliquid, potuitque manu deprendere motus;
exanimata metu nemorum petit avia tecta
tristis, ut expleret miserando pectora planctu.
"crudeles," ait, "et genus implacibile, divi,          115
quas tandem aerumnas animique et corporis hausi
immerita? assurgunt etiam nova monstra; tumere
coepit uter nobis; iam virgo puerpura fiam;
nec dubitat natura suas pervertere leges
quo magis excrucier possimque horrenda videri,          120
demque pudicitiae, sceleris sed nomine, poenas.
quo fugiam? quae nunc umbrae, quae nubila frontem,
vel tumulum hunc defuncti animi tectura cupressus?
quam bene cum tenebris mihi convenit! horreo solem;
iam culpa possum, sed non caruisse timore          125
frangitur ingenuus pudor, et succumbit in ipsa
suspicione mali, scelerisque ab imagine currit,
ceu visis fugiunt procul a pallentibus umbris.
infoelix partus, nisi quid monstrosius illo est,
absque tuo genitore venis, nomenque paternum          130
si quis quearat habes nullum; patrem assere primum,
post tibi succedam gravis atque miserrima mater.
"talia iactantem ventis laeva arbitra risit,
invida populea latitans sub cortice Naias;
laetaque per sentes repit, tenuesque myricas          135
sed simul explicuit se, proditione superba,
praecipitique gradu loca nota perambulat, omnes
suscipiens nymphas, referensque audita, nec illa
per se magna satis, reddit maiora loquendo;
et partes miserantis agit, vultusque stupentes          140
effingit, monstrumque horret, crimenque veretur.
inde per alternos rumores fama vagatur,
flebiliorque deae tandem florentia tecta
pervenit. illa novo temere conterrita monstro
exiliit, natamque animo indignata requirit.          145
sed procul ut matrem approperantem vidit Iole
concidit exanimis, gemitus timor exprimit altos,
exortosque utero creat ingeminatque dolores.
continuo silva effulsit velut aurea, et omne
per nemus auditur suave et mirabile murmur.          150
diva pedem, perculsa soni novitate, repressit,
interea sine ploratu parit, ipsaque tellus
effudit molles puero incunabula flores.
occurit natae Berecynthia, prima nepotem
suscipit; ille niger totus, ni candida solis          155
haeserat effigies sub pectore, patris imago.
sed non ambiguo iam personat omnia cantu
Phoebus, et ardentes incendit lumine silvas,
dum sua furta canens miseram solatur Iolen;
obstuptuit dea, nunc lucos, nunc humida natae          160
lumina suspiciens, vultusque pudore solutos.
"proditor," exclamat, "non haec, si Iupiter aequus,
probra mihi vel tecta diu, vel inulta relinquam.
quo fugis? infestum caput inter nubila, Phoebe,
necquicquam involvis; scelus et tua facta patebunt,          165
nec mihi surripiet fuga te, sequar ocior Euris,
maternusque dolor vires dabit, iraque iusta."
nec mora, per nubes summi ad fastigia coeli
contendit; nymphae tristi exanimaeque sorori
circumfusae acres tentant lenire dolores,          170
et placidis dictis tristes subducere curas.
illa amota sedet, tacitoque incensa furore
ardet, et ingenti curarum fluctuat aestu.
"foelices quibus est concessum," ait, "intemerata
virginitate frui! mea iam defloruit aetas          175
immature; heu maternos sensisse dolores,
gaudia non potui; sed me nec gaudia tangunt;
nec duri, si non infamia iuncta, dolores.
nox et somne, meo pars insidiata pudori,
hos mihi pro meritis partus, haec pulchra dedistis          180
pignora, formosique patris referentia vultus?
nempe ego, Phoebe, tuos amplexus dura refugi,
et simplex, tali quam posses prole beare.
atque utinam caruisse tuo, speciose, liceret
munere! quantumvis indocta et stulta putarer,          185
non tamen infamis, turpique cupidine laesa,
cogerer ad nigros animam demittere manes."
sic effata, aliquid vultu letale minanti,
deficit, excipiunt nymphae, manibusque levatam
celsa ferunt in tecta deae stratisque reponunt.          190
cuncta Iovi interea narraverat ordine Phoebus,
factaque lascivis praetexuit impia verbis;
addiderat cycnumque, et terga natantia tauri,
furtivumque aurum, et duplicatae praemia noctis.
Iupiter officii tanti memor irrita risit.          195
vota deae, iustumque odium in ludibria vertit.
illa sed ingenti luctu confusa recedit,
conqueriturque fidem divum, saevoque ululatu
indefessa diu languentes suscitat iras;
at nulla in terris tanti vis nata doloris          200
quam non longa dies per amica oblivia solvat.
iamque puer, tacite praeter labentibus annis,
paulatim induerat iuveniles corpore vultus;
cui quamvis nullo variantur membra colore,
multus inest tamen ore lepos, tinctosque per artus          205
splendescit mira nivitate illecta venustas.
si niger esset Amor, vel si modo candidus ille,
iurares in utroque deum; non dulcior illo
ipsa Venus, Charitesque, et florida turba sororum.
huic olim nymphae nomen fecere Melampo,          210
lucentesque comis gemmas, laterique pharetram
aptarunt, qualem cuperet gestare Cupido
ille levem tenera sectatur arundine praedam .
Aurorae ut primo rarescit lumine coelum;
mox fervente aestu viridantes occupat umbras,          215
aut ab euntis aquae traducit murmure somnum.
tempus erat placidis quo cuncta animalia terris
solverat alta quies, solita cum Morpheus arte
(somnia vera illi nullo mandante deorum)
florigeram penetrat vallem, sopitaque ludit          220
pectora nympharum, portentaque inania fingit,
horribilesque metus; mox laetis tristia mutat,
inducitque leves choreas, convivia, lusus,
secretosque toros, simulataque gaudia amoris;
saepe alias satyro informi per devia turpes          225
tradit in amplexus, alias tibi, pulcher Adoni,
aut, Hyacynthe, tibi per dulcia vincula nectit.
sic deus effigies varias imitatus, opaca
dum loca percurrit, sopitum forte Melampum
cernit odorato densoque in flore iacentem:          230
accedit prope, spectanti dat Cynthia lumen.
"et quid," ait, "mira nostram dulcedine mentem
percellit? meve illudis, formose Cupido?
sideream nigra frontem cur inficis umbra?
iam placet iste color? vilescunt lilia? sordent          235
materni flores? sed ubi nunc arcus et auro
picta pharetra tibi? cui tu, lascive, sororum
hac struis arte malum? tua quam nova captat imago?
at si non Amor es, quis es? an furtiva propago
atrigenae Noctis? num crescit gratia tanta           240
e tenebris, iucunde, tibi? tam vividus unde
ridet in ore lepos? tale et sine lumine lumen?
ut decet atra manus, somno quoque mollior ipso,
qui te sed leviter tangi sinit, aptus amori!
o utinam quae forma tuos succenderet ignes          245
cognorim! puer illa foret, seu foemina, seu vir;
quam cupide species pro te mutarer in omnes!
utcunque experiar, spes nulla sequetur inertes."
induit ex illo facies sibi mille decoras,
versat et aetates sexumque, cuilibet aptans          250
ornatus varios; nequicquam, immobilis haeret
spiritus, et placido pueri mens dedita somno est.
iamque fatigatus frustratum deflet amorem
Morpheus, indulgens animo pronoque furori.
luce sub obscura procul hinc telluris in imo          255
Persephones patet atra domus, sed pervia nulli;
quam prope secretus, muro circundatus aereo,
est hortus, cuius summum provecta cacumen
haud superare die potuit Iovis ales in uno.
immensis intus spaciis se extendit ab omni          260
parte, nec Elisiis dignatur cedere campis,
finibus haud minor, at laetarum errore viarum
deliciisque loco longe iucundior omni.
et merito, his umbrae nam diversantur in hortis
quot nunc pulchrarum sunt, saeclo quotve fuere          265
primo, quotve aliis posthac visentur in annis.
vallem vulgus amat, quarum peragendaque sylvi
fabula sit, liquidis spectant in fontibus ora,
aut varias nectunt vivo de flore corollas;
at quibus urbanae debetur turgida vitae          270
mollities, studiis aliis, alioque nitori
assuescunt animos, nil simplicitatis habentes.
altior, et longe secretior heroinis
contingit sedes, Parnasso suavior ipso;
gemmarum locus, atque oculorum lumine lucet.          275
non huc fas cuiquam magnum penetrare deorum;
soli sed Morpheo, cui nil sua fata negarunt,
concessum est, pedibus quamvis incedere lotis:
illum durus amor, sibi nil spondente salutis
arte sua, tandem his languentem compulit hortis,          280
tot puero ex formis ut fingat amabile spectrum.
primo fons aditu stat molli fultus arena,
intranti, gradibus variisque sedilibus aptus.
hic se cum redeunt, labem si traxerat ullam
vita, lavant, purae remeantque penatibus umbrae.          285
Morpheus hac untrumque pedem ter mersit in unda,
et toties mistis siccat cum floribus herbis;
inde vias licitas terit, et velatus opaca
nube, lubens saturat iucundis lumina formis.
aspicit has tacita sua mutua fata sub umbra           290
narrantes, choreis certantes mollibus illas
quas olim didicere, vel ignes voce canentes
quales senserunt dum lubrica vita manebat.
sed deus obliquo species sibi lumine notas
praeterit, Antiopam Nycteida, Deiphilemque,          295
Tyndaridemque Helenam, desponsatamque priori
Hermionem, calido dotatam sanguine nuptam;
Argiam, et Rhodopen, victoris et Hippodamiam
expositam thalamis, pomis captasque puellas,
Roxanamque, Hieramque, ut cognita sydera spectans          300
negligit, innumerasque pari candora micantes.
hinc dorsum sublime petit per amoena roseta
evectus, picta et multo viridaria flore.
undanti circum locus est velut insula valle
inclusus, formis aptus privusque Britannis,          305
densis effulgens tanquam via lactea stellis .
prima suo celerem tenui Rosamunda decore
ingenti, cui Shora comes rutilantibus ibat
admiranda oculis, gravis utraque conscia sortis.
inde Geraldinam coelesti suspicit ore          310
fulgentem, Aliciamque caput diademate cinctam,
casti constantisque animi lucente trophaeo.
nec tamen his contentus abit deus, altius ardet
accelerare pedem, fulgor procul advocat ingens
apparens oculis, maioraque sidera spondet.           315
emicat e viridi myrteto stella Britanna,
Penelope, Astrophili quae vultu incendet amores
olim, et voce ducem dulci incantabit Hybernum.
constitit eximiae captus dulcedine formae
Morpheus, atque uno miratur corpore nasci          320
tot veneres, memori quas omnes mente recondit.
proxima Fransciscae divina occurrit imago,
eiaculans oculis radios, roseisque labellis
suave rubens, magni senis excipienda cubili.
mollis odiferis prope Catherina sedebat          325
fulta rosis, tacitam minitantur lumina fraudem,
chara futura viro, toto spectabilis orbe.
coniugibus laetae minus huic speciosa Brigetta
succedit, radiis et pulchris Lucia fervens.
formam forma parit, nova spectantemque voluptas          330
decipit oblitum veteris, placidaeque figurae.
utque satur conviva deus rediturus, apricam
planitiem duo forte inter nemora aurea septam
cernit, et in medio spaciantem, corpore celso,
egregiam speciam, magnae similemque Dianae.          335
nube sed admota propius dum singula spectat,
digna sorore Iovis visa est, aut coniuge; sola
maiestate levis superans decora omnia formae,
haec comitata suis loca iam secreta pererrat,
conscia fatorum, dicetur et Anna Britanna          340
olim, fortunae summa ad fastigia surgens.
altera subsequitur foelix, et amabilis umbra,
cui Rheni imperium, et nomen debetur Elizae.
Morpheus hic haeret, capiunt hae denique formae
formarum artificem, nec se iam proripit ultra.          345
gratia, nec venus ulla fugit, congesta sed unam
aptat in effigiem, Policleto doctior ipso.
sic redit ornatus, tenero metuendus amico,
cuius in amplexus ruit, haud renuente puello.
quo non insignis trahis exuperantia formae           350
humanum genus? hac fruitur, Iunonis ut umbra
Ixion, falso delusus amore Melampus.
sed patris adventu, somno iam luce fugato,
gaudia vanescunt, atque experrectus amata
spectra puer quaerit necquicquam, brachia nudum          355
aera circundant, nil praeter lumina cernunt.
saepe repercussis coelo connivet ocellis,
amissi cupidus visi, dulcisque soporis;
et caput inclinat, sed acutas undique spinas
curae supponunt tristes, arcentque quietem.          360
nusquam quod petit apparet, nec praemia noctis
permittit constare dies, ut inania tollit.
saevit at introrsum furor, et sub pectore flammas
exacuit, subditque novas; inimica dolori
lux est, oblectat nox, et loca lumine cassa.          365
silvarum deserta subit, clausosque recessus
insanus puer, et dubio marcescit amore;
sperat et in tenebris aliquid, terraque soporem
porrectus varie captat; tum murmure leni
"Somne, veni," spirat; "prodi, o lepidissime divum          370
et mihi redde meam," prope sponsam dixerat amens;
"redde mihi quaecunque fuit, vel virgo, vel umbra,
qualiscunque meo placuit, semperque placebit
infoelici animo; veri, vel ficti hymenaei
quid refert? vitae domina est mens unica nostrae,          375
sed non talis erat quem vidi vultus inanis,
quod sensi corpus certe fuit, oscula labris
fixa meis haerent; si quid discriminis hoc est,
nunc frigent, eadem cum praebuit illa calebant.
illa, quid illa? miser quod amo iam nescio quid sit:          380
hoc tantum scio, conceptu formosius omni est.

terra sive lates, suspensa vel aere pendes,
vel coelum, quod credo magis, speciosa petisti;
pulchra redi, et rursus te amplexibus insere nostris.
pollicita es longum, nec me mens fallit, amorem.          385
dic ubi pacta fides nunc? nondum oblita recentis
esse potes voti cum me fugis, et revocari
a charo non laetaris, quem spernis, amante.
"sic varias longo perdit sermone querelas,
atque eadem repetit, nec desinit; igne liquescit          390
totus, et ardenti cedit vis victa dolori.
mente sed ereptam vigili dum quaeritat umbram,
umbrae fit similis; tenui de corpore sanguis
effluit, et paulatim excussus spritus omnis
deserit exanimum pectus, motusque recedit          395
optatumque diu fert mors, sed sera, soporem.
corpus at inventum terrae mandare parabant
lugentes nymphae, flores, herbasque ferentes
funereas plenis calathis; quae vidit Apollo
omnia, et iratus puero hunc invidit honorem:          400
utque erat in manibus nympharum non grave pondus,
labitur, obscuram sensim resolutus in umbram;
et fugit aspectum solis, fugietque per omne
tempus perpetuo damnatus luminis exul.

Campion Neo-Latin The Latin Library The Classics Page