THOMAE CAMPIANI DE PULVEREA CONIURATIONE LIBER PRIMUS

POTENTISSIMO SERENISSIMOQUE IACOBO MAGNAE BRITANNIAE FRANCIAE ET HIBERNIAE REGI ETC.

Triumphanti hodie tibi (invictissime monarcha) serena affulgeat quinta Novembris lux; redeat vero quotannis ad laetitiam, ad salutem, ad gloriam. opusculum hoc quo Dei optimi maximi infinita bonitas vestrae autem divinae prudentiae in pulverea coniuratione relegenda foelicitas celebrata est absolutum iam sub hac faustissima luce sacris tuis manibus offerre haud ineptum fore iudicem. accipe igitur, clementissime potentissimeque patrone, plusquam longius forsan aevi munusculum, vivatius futurum si in lucem exeunti vestra benignitas inspiraverit. vive quam diutissme; perpetuo vale, foeliciter impera, sic nunc ut semper precatur.

vestrae maiestati
humillime addictus,

THOMAS CAMPIANUS

AD AUGUSTISSIMUM, SERENISSIMUMQUE IACOBUM MAGNAE BRITANNIAE REGEM ETC.

querna corona Iovi datur olim, laurea Phoebo,
myrtea dulce caput Cypridis umbra tegit;
spicea sed Cererem cingunt, hederacea Bacchum
serta, decus veteres, sic tribuere deis
pro meritis cuicunque suum; nec debita facto        5
siqua erat, authori gratia parca fuit.
coelestes pius hinc mortalibus error honores
indulsit, memor et numina fecit amor.
humano generi gratis neque profuit ullus
orbe novo, Graiis si sit habenda fides.         10
quales ergo tibi, rex maxime, solvet honores
gens Britonum, quasi nunc orbe renata suo?
quam tua restituit prudentia coelitus orta,
servavitque dolo cum ruitura foret.
pars ego tam magni populi levis, hoc tibi struxi         15
laudis opus, cecinit quod pia musa mihi;
ultima quod maneat precor usque in secla superstes,
hostibus officium triste, salubre tibi.

IN IESUITAS EPIGRAMMA 1

olim neci datis lupis Britannicis
cum nuspiam pateret exteris locus
astu supervenere Romani lupi,
tecti cucullis, devorant impune oves
nihil timentes, donec indutus pari         5
pastor cucullo clanculum Germanicus
orbem soporum suscitat, nubem exuit,
taxans luporum proprio vultu dolos.
his denuo pulsis gregi accedit salus
antiqua; fraudem Roma sed supplet novam,         10
gentique veste consona vulpes tegit
furtim irruentes horridas caudis faces,
vanis ferentes horridas caudis faces,
queis amputatis, tertium Britannia
canit triumphum; numquid haec ultra potest         15
pullo Latinus igne, aut arte Tartarus?

EPIGRAMMA 2

Romani veteres tribus fuere
noti nominibus satis superque,
sed vix ter totidem, quaterve nosci
possunt Londinia urbe Iesuitae.

EPIGRAMMA 3

Anglus nomine Iesuita mire
gaudet multiplici, novem, decemve
usurpat varie, et subinde plura,
sed ficta omnia, nam suum tacere
verum falsiloquus cavet perite.        5
nunc istam mihi gratiam mereri
fas sit, nominaque nidere aptiora
illi quot lubet, esse vel paterno
quae plus propria nemo denegabit.
desertor patriae, pudor parentum,         10
exul, transfuga, proditor spuendus,
stultorum dominus, superbientum
servus, Romulae rei veredus,
Hispanus iocus atque sycophanta,
sermonis dubii pater, piusque         15
mendax, tum generi haud nimis pudicus
suasor foemineo, cruentus, audax,
bellorum institor, atque regicida.
illi haec nomina si sciam placere,
mox plura adiiciam, nec est verendum         20
ne non copia suppetat novorum.

EPIGRAMMA 4

quos vocat haereticis studet Anglis Roma mederi
pulvere nec sancto, nec diacatholico;
Catholicos quamvis et sanctos vendicat una,
pulvere sed monachi disdiadaemonico.

ALLUDENS AD IGNATI CONCLAVI IOHANNIS DUN DOCTORIS THEOLOGIAE

Dun taxat libro Iesuitas non tamen uno
duntaxat, lingua ridet at Ausonia;
Ausonia in lingua semel est dun sillaba prima
duntaxat, primas Dun ubi taxat habet.

LIBER I ARGUMENTUM

alma Dei prior acta refert, et daemonis iras,
Spes sua suasore hoc falsa est a relligione
missa Catisbaeo, socios is convocat, et rem
pulveream inducit, consultusque approbat illam
Garnetus; Faucum transmittit Belgia, coeptis         5
qui fossis praeit. hinc ad busta precatur Elizae
flens pia Relligio, coeli cui subvenit ales;
temporaque indicti sunt interrupta senatus.
littera Monteglo datur, hanc rex discutit, inde
pulveris exponens, cui iussa est cautio, technam.         10

patroni magnum cano, mirum opus omnipotentis,
dulce, salutiferum, quantum non praestitit olim
cum fidit exulibus mare pronosque obruit hostes;
quantum non Solymae infestas cum dispulit uno
ingentes acies ictu super astra triumphans.        5
hoc solo minus esse iuvat, cui maxima cedunt;
scilicet unigenae charo cum sanguine fuso,
et victa sibi morte Deus revocaverat orbem.
tu tua celsa mihi, ter maxime, facta canenti
adde animum, mentique aciem; de pectore curas         10
pelle graves, oculisque obiectas discute nubes.
inferni reserem intrepidus scelera alta tyranni
in terram immeritam, atque tuam: nova dira nefanda,
horrida divini sub cultus nomine coepta.
o miseram, o nullam prope, magna Britannia, gentem         15
ni respexisset pater optimus, atque ruenti
divinum auxilium nullo metuente tulisset.
illius aeterno celebremus carmine munus,
omnis posteritas memori quod mente revolvat.
humani generis vetus et non flexilis hostis,         20
umbrarum dominus, summi semperque colendi
numinis invisor, iucundae lucis et osor,
versutus, vanus, nulli non fomes et author
dissidio (multum fletae post funus Elizae
pacifico tandem sceptro cedente monarchae         25
iure suo) ut primum firmatas undique vidit
res Britonum dubias, oleaque per omnia pacem
ire coronatam, templis accrescere sacros
cultus, laetitiam silvis resonare decusque,
multiplici pompa replere palatia et urbes;         30
nil prodesse dolos, sancto se sternere regi

nequidquam insidias; ultro iam ponere suetas
Hesperios iras, sociasque extendere dextras;
nunc et Hybernorum requiescere conscia tela,
nullum adeo superesse locum crepitantibus armis,         35
seu tacitae fraudi; sensit mox Tartareus vim
coelestem, nec enim sine numine talia fiunt,
impius ergo tremit, simul et fremit ore canino
diras eructans, et coelum voce lacessit.
"nec mihi fas," ait, "o superi, nec denique cordi est         40
aurea stelliferi tolli ad laquearia coeli
lucentesque domos, vobis sublimia habete.
imperium terrestre, et nigri iura profundi
nolite invidisse mihi, nec numina vestra
immiscete meis rebus, lucemve tenebris.         45
nonne odium regina meum matura sepulchro
condidit illaesum corpus, celebrata trophaeis
magnificae pacis populo post fata relictae
multum dilecto, multo dilectior ipsa?
quidque mihi toties mors exoptata deinde         50
profuerit defunctae hostis? novus ecce superstes
imminet huic capiti infestus magis, atque tremendus,
quo magis instructus mentem est coelestibus armis.
vestrum opus, o superi, vestrum est hoc omne, nec intra
tanta cadunt animi humani miracula vires.         55
heu quantas frustra fabricas admovimus? haerent,
semper et haerebunt vestro sub tegmine tuti
numen qui norunt misere lenire precando.
divorum ergo mihi merito est invisa potestas,
lux odio et coelum est, et pulchri quicquid uterque         60
sustinet axe polus." verbis nec supplicat ultra
impurus daemon, celeri ferit astra boatu,
ingentesque globos tenebrarum montibus aequos
aerata iaculare manu, tegere aethera nube,
et quantum ex ira potuit confundere mundum.         65
formas mille subit monstrosas, mille Chimaeras
insano simulat vultu, nunc tortilis anguis
reptat, nunc sursum volitat draco, mox fremit ursus,
Tartara mox lupus impensis ululatibus urget,
taurus et horrendum mugit modo cornua vibrans,         70
trux modo frendet aper. species tunc undique miscet
immanes. quicquid truculenti est arte nefanda
ut sibi concivit pallentes territat umbras,
sed fesso immodicus simul aestus corde quievit.
ecce cucullatus reliquis audentior ipsum         75
alloquitur daemon: "ne te, supreme patrone,
Romanae causae plus aequo cura ruentis

tangat. quid populo si res modo tota patescit
Lutheri invidia? mitra nil notius? esto;
paucorum manibus patrari magna solebant,         80
et nisi mens laeva est, etiam nunc maxima possunt.
se Britones tutos maris intra moenia iactant,
et procul irrident Romana tonitrua, fulmen
attamen invita cogentur voce fateri.
sunt, pater, addictae summis conventibus aedes         85
antiquae, quas rex proceresque subire statuto
assensere die, et melioris portio plebis,
has simul impletae sunt uno dirue flatu.
sulphureus tibi pulvis adest, ignisque sepultus:
inventum hoc nostrum est, talesque creatur in usus."         90
consilium inferno placet, authorisque coronat
cupresso rasum caput, omine laetus uterque est.
compertum esse duas iamdudum est relligiones.
altera de coelo in terras descendit, amica
pacis, inops cultus, humilis, tamen ore decoro,         95
constantique animo et vultu: comes assidet illi
ingenuus Metus, et Spes usque erecta, futurae
laetitiae praesaga, et semper conscia veri.
lusca sed ex caecis auri est emissa fodinis
altera, celsa, minax, presso insidiosave fastu,         100
expers nativi decoris, fuco sibi formam
concilians, variis vanisque ornata lapillis.
servilis sequitur pavor hanc, incertaque gressus
ebria Spes, audax tamen. alti in vertice montis
splendescit speciosa domus, distinctaque pictis         105
turribus; exterius quamvis venerabilis, intus
horridus spectanti est. stant mille et mille deorum
postibus effigies referentes ora ferarum,
sdaemonaque, et quicquid pavor atque insania finxit.
dimidium haud capiunt centum capitolia, centum         110
vix fando aequabunt tonsores, totve cuculli.
appositam diris altaribus Iphianissam
cernere erit misere flentem, patrisque vocantem
necquicquam auxilium: solus licet imperet, astus
praevalet irati vatis, cadit hostia ventis,         115
quos placat, toto sed vix ita sanguine vatem.
heu quantum sceleris peragis, quantum invehis orbi,
impia relligio? sed et haec levia esse fatemur
ludicraque, improbitas primo quae prodidit aevo,
nostra praeut nova quae fert, atque instructior aetas         120
quodcunque in facinus. natos occidere reges,
iamque uno triplicem pervertere flamine gentem
suave et honorificum est: vae vae tibi, turbida Roma,
dedecus imperii, atque animorum pervaga pestis.
vestibuli ad laevum patet ingens porticus, auro         125
argentoque insignitis suspensa columnis:
turgit imaginibus locus, expressique resurgunt
pontifices triplo diademete, vesteque picta
usque a Bonifacio, duce quo nova Roma triumphat.
sanctorum necnon statuis, stultisque tumescit         130
relliquiis, quales in risum aut vertere possunt
totum te, Heraclite, in fletum aut fundere totum.
hic se delectat, multum hic dea lusca moratur,
hic Erebi rex aggreditur sua dira precantem
Teutonicae fidei, Batavisque, piisque Britannis.         135
Tartareum ut vidit, cupide mox applicat eius
dicto aurem, exponit Stygius de pulvere totam
ordine rem: coeptis tam tetris esse colore
multo opus. ornatam mittat Spem poscit, ut urat
voce Catisbaeum, caedisque incendant amore:         140
stare animo in patriam averso, rerumque novarum
imprimis avido; Grantam illi, aptumque Rucodem
omnibus in rebus sociosque paresque futuros.
Vinterum, Vritumque, et te, nequissime Perci,
ex notis esse, et causae communis amicis.         145
illum tendandum premit, illum poscere fata.
assensum est, Spes festinat meretricia, picta,
cultaque amatori conductum nobile scortum
ut solet. aede sua scelerosum sorte sinistra
invenit oppressum, somni vinoque sepultum         150
Lambethi, formosa tuas prope, Thamisis, undas.
"surge," ait, "heu misere dormis (mi dulcis alumne),
nec te Roma movet per te male prodita, per te,
segnitiemque tuam? quod si haec aliena videntur,
fortunis succurre tuis, averte ruinam         155
luxuries quam festinat, legesque minantur.
aude aliquid saltem quod spem non fallere possit,
scis ubi totius regni est conventus habendus,
idque brevi. subtus congesto dirue gentem
pulvere fulmineo invisam. sic victor abibis,         160
clarus et Ausonios inter numerabere divos."
dixit, et in tenebras levis evanescit opacas
structis insidiis. praecordia concutit horror
dura Catisbaei, surreptaque turbat imago.
multa aegro volvente animo, ut lux reddita terris,         165
convocat unanimes et proditionibus aptos,
quos bene cognovit, Vinterum pectore fidum
improbo, et Vritum. solito sed tardior ipsis
congressis tandem trepidante supervenit aestro
Percio, et "quid," ait, "semper loquimurne, sodales,         170
nil agimus? regem interimi numquid iuvat ipsum?
en vobis hic certa manus." sic excipit illum

ore Catisbaeus blaeso, tamen ad mala prompto:
"iamdudum hoc agimus, Perci, nobis ut agamus
dignum aliquid, factis praeeant sed verba necesse est,         175
cernendis veluti debentur lumina rebus.
perdere tam multa sibi prole superstite regem,
res non digna satis tanta fortissime dextra est,
ad maiora tibi vigeat dum provocat usus.
ingens coeptum animus mi parturit, artis iniquae         180
non nihil argutans. fructum sin respicis, unum est
quod decus antiquum templis, animisque piorum
oppressis requiem certo promittere possit."
quicquid id est, clamant, fidis ne credere cesset
auribus, et paribus per cuncta pericula votis.         185
"quandoquidem vestris sic illud mentibus," inquit,
"perplacitum est, paucis quod multa requirit habete.
ipsum cum populo regem prolemque senatu
tollere consilium est simul atri pulveris ictu."
horrescunt omnes dicto, sanguisque loquentis         190
deseruit vultus, communis pallor honesta
invitis licet, et diuturna silentia mandat.
ac veluti varia cum coepta est cantio voce
condita ad aequales, ex illis forsitan una
discors vox strepitu reliquas abrumpit amaro,         195
aversata omnesque soni feritate quiescunt,
haud aliter siluere audito nomine tantum
pulveris horribili vastantis cuncta tumultu.
post longam dubio sic replicat ore quietem
Vinterus, "non si tellus mihi tota dehiscat,         200
omnis et inferni in memet convertitur horror,
abstineam si Roma vocat. si cogat avitae
aurea libertas fidei, per tela, per ignes
ire iuvat, nec magna metu consulta retracto.
sed via difficilis, dumetisque obsita terret,         205
atque bonae male re cedente calumnia causae.
praeterea nostrum pereunti candida turbae
pars conserta cadet non contemnenda, centis
ne nimis invidiosa etiam victoria fiat."
increpat hunc primo divellens ultima verba         210
Percius, "o nimium," exclamat, "nimiumque beati,
relligioni tot secum mala, tot morientes
queis auferre datur discrimina, totque ruinas.
quam lubet explere hunc numerum, factoque vovere
tam pulchro hanc animam. tota cum stirpe parentes         215
sic misti intereant potius, vindicta profanis
quam non contingat tam digna et nobilis, usu
iustitiaque omnes superans quibus imbuit aures
fama meas. nam quid magis aequum, sydera testor,
nos iisdem quam caede locis ulciscier hostes,         220
in vitas quibus et fortunas fulmina nostras
mittere pro libito, nullo cohibente, solebant
vi decretorum sub avarae nubibis artis?"
his liquido acclamat dictis Vritus, et effert
laudibus authorem, technamque stupescere gestit         225
sulphurei cineris: nil certius omnia turbis
momento immiscere, novis seu motibus ansam
posse dare, aut veterem fidei languentis honorem
spem restaurandi fessis renovare Britannis.
impia sic portenta animo pietatis obumbrant.         230
"pergite quo properatis," ait Vinterus. "iniquum
aequum, si vobis id visum est, haud moror, ibo
quos nos cunque trahunt communia fata. recedat
pectore nunc omnis pietas in memet, et omnes:
dispereat quisquis facti successibus obstat.         235
at sapiens leni primum medicamini Cous
tentandos morbos docet: id si iuverit, ultra
nil opus est; quod si facilis medicina fefellit,
maiori pugnat, ferro in mala tanta vel igne.
si placet hunc imitemur, et advenientis Iberi         240
oremus legati operam, si flectere possit
duri in nos animum regis quos abdicat, ut ius
in patria commune velit concedere terra,
ac libertatem sacrorum, o Roma, tuorum.
Belgarum remoratur adhuc Hispanus in oris         245
quo propero, fidum mox conventurus Oenum,
charum principibus, nostris et rebus amicum.
tentandi dubiam, si quid promittere possit,
legati Hesperii mea sit provincia mentem:
quae mihi pro votis si non successerit, ultra         250
progrediamur, et extremos redeamus ad ignes."
"recte Vinterus sapit, et bene consulit," infit
Percius, "at vereor nimium ne frigida spes sit,
proposito insistat tamen, haec sententia nostra est."
ista Catisbaeus nil contra, sedulus urget         255
ut peragat Vinterus iter: tum si quid Oenus
possit id imprimis videat, post illa secutum
castra diu Austriaco popularem sub duce Faucum
conveniat, profugumque ad littora nota reducat.
caetera si nil proficiunt, et ad ultima ventum est,         260
non fidendum operi gnarus ni accesserit artis
quae praeeat fossis, et caecos dirigat ignes.
"aedes curet," ait, "prope fundamenta senatus
Percius, ut quocunque vacent pretio, ipse satelles
regius haud aegre proprios suadebit in usus         265
cedere, sat numero cum sint, aulaeque propinquae.
pulvis at his nostris ampla ut sit mole paratus
id mecum Vritus percaute munus obibit,
unde scaphis tuto transferri singula possint."
convenit ut subeant partita negotia, natae         270
sed ius suspitioni aliquod ne forte relinquant,
commissi arcani dant iuramenta tacendi
mutua, et uberius quo res nova credita crescat,
his sacrum coenale superstitione tumentes
adnectunt, et opem vanis conatibus orant.         275
proh pudor, et coelum spectant, ipsumque bonorum
fontem, aversoremque mali, quo vindice solo
plectitur omne nefas, demens audacia partem
tam foedi in sceleris vocat, appellantque Iehovam
non nunc ut testem, funestis sed caput ausis.         280
his ita compositis, nigri dominator Averni
de grege daemonico spatiosis eligit alis
umbram, qua non est pernicior altera, sed nec
doctior humanos volitando fallere visus.
imperat huic dorso Vinterum ut tollat opaco         285
quoque tendit iter, propereque per aethera vectet.
nec mora, sublati superant haud segnius Euris
substratum mare, et optato potiuntur Oeno.
crescenti interea conducit Percius aedes
addictas sceleri, quod, ut omnis scrupulus absit,         290
ore Catisbaeus sacro studet esse probatum.
ordo sacerdotum novus est qui nomen Iesus
privatim usurpant, erat his Ignatius author,
unde Ignatistae dicti melioribus annis,
at nunc Ignistae, merito quod nomen ab igne         295
pulvereo traxere sibi. Tagus aureus hydram
edidit hanc, facie pulchram satis, atque decoram
intuitu primo, verum si lumina cautus
acrius infigas, nil turpius horridiusve
infamis Lernae tulit unquam foeta veneni         300
faex vel Avernales, Graiis fingentibus, undae.
In visceribus technas haec monstra, incendia, caedes,
cultra, venena, tumultus, et non iusta recondunt
bella. nec hos regio serpentes una coercet,
omnes quin circumvolitent pernicibus alis         305
caecam in perniciem, non speratamque ruinam.
pax milvis, Iovis alitibus nam retia tendunt;
nec timidae cervae, sed dente ac ungue leoni
spreto nativis nunc insidiantur in antris.
sancta cohors Stygio longe gratissima regi         310
digna bonis docet esse viris mendacia, menti
verbaque iurantem contraria cudere linguam.
heu qualis probitas, heu quam nova, quamque stupenda!
patribus haud dubie nostris incognita, simplex
aetas illa fuit prior, indulgentior orbem         315
iam pater aethereus maiori lumine lustrat.
tristis in hanc pestem stabilitur pyramis olim
Gallica, quae simul est sublata, Henrice, peristi,
bellorum nec te clarissima fama tuorum,
non armata satellitii vis, iamque propinquae         320
viribus inconcussae acies potuere tueri
unius a vili dextra, ferroque cruento.
non ita mille dolis licet insidiisque petita
concidit aeterni cura ingens patris Elizae.
illa fide nunquam defecit, sed cita nantes         325
visit Iberorum turres, ac denique vicit
freta piis precibus, coelique potentibus armis.
festinata proin sua classis ne cadat, illi
aethera pugnabant, fretaque, aligeraeque phalanges.
iamque Ignistarum, solis Garnetus at Anglis,         330
praeses agendorum ius clam determinat, ipsi
quaqua affluxuris citra mare (Belgia sacrae
Cresselli obsequitur, Baldini Hispania voci).
quanto annis gravior, tanto iste tenebrio doctas
promptior in fraudes, arcana ac publica novit,         335
et personata didicit pietate iuventam
ludere, dementesque animas anuumque senumque.
rure habitat vacuo, procul urbe, senique ministrat
pulchra domo plena et generosae foemina stirpis,
nec desunt homini timidae solatia vitae.         340
tecta Catisbaeus petit haec, quibus haud alienus
excipitur, multumque patri praefatus honorem
consilio arcano privatam supplicat aurem.
huic facile auriculas vulpes concedit utrasque,
testibus et procul amotis compellat amanter:         345
"fare, age, mi fili, secure quicquid acerbi
ambiguive animo nunc fluctuat, en tibi fido
pectore consilium do, solamenque paternum."
ille pius statim trepide rogat, anne liceret
sic punire malos, cadat ut bonus unus et alter,         350
quos fatum immeritos scelerato sparsit acervo.
"quid in hoc," praesul ait, "si publica commoda poscunt
et licet, et iubeo. datur urbs obsessa, moretur
excidiumne manu nostra positum atque paratum,
si duo nostrorum, tresve, intra moenia soli         355
permaneant? quos hostili subducere cladi
cum non concessum est, pereant fas. utile multis
quod sit ut impediat tenuis iactura pusillum
ridiculumque foret, privatis publica praesint."
hoc sibi concesso, quo nil optatius, audax         360
iam scelus omne Catisbaeus concredere sanctis
auribus haud dubitat, neuter tamen ore rubescit.
qualis (pro pietas) vita est haec, quamque pudenda
relligiosorum, qui coelum et Tartara miscent?
si sibi conducit facinus iustum est, licet ipsum         365
horreret Siculus genio cogente tyrannus.
perdere sed patriam properanti solvere fraena,
pro qua nemo mori metuit bonus atque fidelis,
quin magis admotis suspensum impellere flammis,
consiliisque iuvare, hoc sancti, praesidis hoc est?         370
insidiatori porro sociisque fit author
fingendi varios sensus, ut tuta loquantur,
atque reservata totum confundere parte
praecipit arte nova: veniam dat talibus, etsi
summa salus animae premitur pretiumque futurae         375
aeternae vitae. his arreptis proditor armis
et confirmata iam peior mente recedit.
fama sub haec Britonum, Fauco comitante, susurrat
applicuisse oris Vinterum. protinus omnes
anguineo retinet quos coniuratio nexu         380
accelerant, et laudato cum milite laetum
excipiunt socium sceleris, fatique latentis.
ille fidelem animum studiumque extollit Oeni,
nullam in legato spem, paci se dare totos
Hesperios, rebusque suis: extrema necesse         385
esse vel invitis tentanda, moram esse timendam
magnis consiliis, inimicaque frigora flammis.
ergo Catisbaeus, "non me praesaga fefellit
mens," ait. "externis plus aequo credimus, illud
quod prope, quod nostrum est frigescit. ducimur umbris         390
non minus exangues, sed iam novus excitet ardor
languentes, pensetque moras. res clarius ipsa
nunc loquitur, summi postquam sententia patris
hanc pia Garneti iustam pronunciat. eccum
me testem, orac'lum quo consultore receptum est."         395
tanto laeti omnes authore impensius ardent
in facinus, coepti maior fiducia surgit.
Faucus in hunc numerum venit, Vritique minorem
adiungunt fratrem, iuratos attamen ambos,
et sacramento suscepta silentia firmant.         400
accingunt operi se, tectos nocte ligones
rutraque transportant taciti per limina caeca,
lignea defossis et sustentacula muris.
pulveris ignivomi flammam strepitumque prementis
momen in horrendum multa vi dolia replent,         405
dein sibi prospiciunt vino dapibusque sepultis.
ingressus nec enim retro est via, ne nota crebri,
concursusque novi suspectos reddat. ad usus
quae faciunt Faucus parat ipse ignotus, et alter
nomine iam longe mutata sorte: minister         410
creditur esse tuus, Perci, simulatque peritus.
impiger at nihilominus his Acheronticus addit
lucifugos clausis comites, qui nocte dieque
nunquam desistant scelerum monuisse novorum,
occulta lue pestiferi, immunesque figurae         415
depositis tandem generosis ensibus armos
expediunt, aptant manibus ruralia tela,
fossorumque alias despecto munere laeti
funguntur, fluit incomptis de crinibus imber.
inter opus vario casus sermone futuros         420
exagitant: princeps, ut si conventibus absit
unde capi possit, vel dux, si perditur ille,
regia seu virgo; procerum quibus (utile si sit)
parcendum; illorumque citi sub fulminis ictum
cui summa imperii tradant. dein extera pensant         425
auxilia: Hispanos nimium tardare, timenda
agmina Gallorum temeraria, Lutheranis
si Batava accedat sociali foedere classis.
talia nequicquam sermone et mente volutant,
spemque metumque interpositi sibi somnia fingunt.         430
interea sanctae tumulos invisit Elizae
Relligio pro more suo coelestis, et expers
terrenae molis, simulatos marmore vultus
et decus antiquum reginae inspectat amatae,
reginae cuius divino pectore sedit         435
insignis pietas olim, virtusque virilis.
artibus ergo domi pacis clarissima facta est,
bellorum et fama celebrata, quod extera late
vis sensit, proprio sed castigata flagello.
imperio terraeque potens, tumidique profundi        440
regnis auxilio sociis fuit, unde triumphis
claruit externis, ipsi mirabilis hosti,
innuba cum foret, et tantis sic una praeesset
foemina sola viris, nusquam ut victoria pugnae
desereret dominos ipsa dominante Britannos.         445
ritus sacrorum revocat veneranda vetustos,
pura mente Deum recolens, et simplice cultu,
per templa explosis nugis, fucoque Latino.
hinc natae insidiae, bella hinc exorta, sed unus
Romanis sanctis nihil advertentibus, illam         450
texit amore suo Deus, eripuitque periclis.
illius umbram obtuta, memorque notabilis aevi
nomen Elizaeum quod in omnia saecula sanxit,
vivida Relligio fundit solemnia verba.
"non equidem, regina, pari tua dulcis imago         455
maiestate refert te, qualem vidimus olim
ingenti pompa populo spectante senatum
cum peteres, seu legatis cum doctior illis
iisdem mox responsa dares constantia linguis.
sed vere effigians magis, ut vivacior omni         460
marmore fama tibi monumenta perennia condet,
qualia custodi servata Britannia debet.
hic tibi pos'ta tamen foeliciter ossa quiescant,
magni quae tumulo genitoris funditus olim
eruere ut sacris fierent ludibria flammis         465
ingens sperabat furor, id nisi fata vetassent."
haec nova dicentem subit indignatio, flexis
propterea genibus, duplicique ad sidera verso
lumine trinum uno numen sic ore precata est.
"despice de coelo, rex o supreme, paterque         470
vere sanctorum, tenebras et viscera terrae
qui pernici acie penetras, motusque animorum,
abstrusos solus cernis, miserere tuorum;
fac torpere malis nervos, consultaque eorum
destrue, nec regem (qui sceptra potitur Elizae         475
magnificeque gerit) te pure animoque colentem
desere, seu ferrum intentat Romana tyrannis,
degeneremve dolum, seu gentem evertere totam
cogitat occulta, non sperataque ruina.
nam magis atque magis numero turba improba crescit         480
iamque aliquid minitatur. at, o tu maxime custos,
sis vigil usque precor, Britonumque tuere salutem,
nec grex ille tui turgens sub nomine nati,
cunctorum exuperans longe malefacta suorum,
pestifer in vitas valeat tumulosve bonorum."         485
haec pia vaticinans lachrimis remoratur abortis.
ecce repentinus demissa in lumina fulgor
claros insinuat radios. caput ergo caducum
paulatim relevans ardentem conspicit alis
sidereis iuvenem, specie qui pulchrior omni         490
emicat humanus quam visus percipit, aut mens.
attonitaeque favens iucunde talia fatur.
"ne tu nunc ultra charum, sanctissima virgo,
perge malis Anglorum animum cruciare timendis.
assiduae valuere preces, pater optimus aurem         495
reclusit, casti vincit constantia voti.
de summo elapsum me conditor orbis Olympo
dat vigilem fatis regni, regisque Britanni."
dixerat, et leviter tenues se fudit in auras.
illa, die veluti sacro pulsa organa templis         500
cum resonant cantante choro, de pectore tollit
ingenti coeleste melos, latera alta sacelli
pressa gemunt, magna monumentaque saxea voce,
omnia donantis dum laudes enthea cantat,
et nullis aequanda sonis opera omnipotentis.         505
"te templis recinam, te celsis montibus," inquit,
"alme pater, media urbe, inter deserta ferarum,
nec loca sunt tam sola quibus non inclita splendent
signa potestatis vestrae, vel pignus amoris."
grataque tum longa serie primo orbis ab ortu         510
admiranda Dei memori de pectore promit.
dum vetera enumerat, crescunt nova facta, nec unquam
dormiscit bonitas summi aeternique parentis.
caeca etenim motu prudentia ducta superno,
vicini quasi praevideat iam fata diei,         515
prorogat indictum nova per consulta senatum.
hinc atrum turbatur opus, mediumque relinquunt
diri fossores, sed mens eadem ipsa nocendi
indefessa manet, praeterlapsisque diebus
in fossas redeunt alacres, muroque minantur.         520
praesagos ignes silici dum cuspide stringunt
vani fatidici, subito magnoque fragore
terrentur, sed res placet explorata, relictam
inveniunt siquidem cameram quae proxima muro est.
illam conducunt, illuc vim sulphuris omnem         525
traiiciunt, miscent cum pulvere ferramenta,
et super impositis lignis, carbonesque multo
aggestisque cadis zithi cellaria fingunt.
exigitur nullis opus observantibus, omnis
tuta loco spes est studiis fatalibus apto.         530
iamque tremendi ictus momentum triste propinquat,
et votis spacium breve tantum immanibus obstat,
cum celebris nova conventus suspensio plures
delati in lunas (monitu illam rege iubente
non sine divino) securos opprimit, et spes         535
illusas veluti suavissima somnia grandi
turbinis abrumpit stridore. huc ergo redacti
consiliis habitis privatos quisque recessus
divisi repetunt: suspectos se fore iunctos
credebant siquidem, et solis opus esse tenebris.         540
sic ubi munita conclusi nave feruntur
ausis terribiles magis ingenioque nocivo
quam tumidi numero pirataeper vada noctu,
oppidulum nulla pensata fraude quietum
oppressuri, Euris adversis saepe repulsi         545
spe praedae toties redeunt, totiesque recedunt
sublatis ventis, metuentes denique lucis
indicium sese subducunt, et procul abdunt,
donec tempestas spoliis matura recurrit,
haud secus horribiles obfirmatique latrones         550
funeribus nostris inhiant, tecteque repressis
prospiciunt flammis, sitiunt praecordia caedem.
Fauci praecipua est celandi primaque cura,
ne personatum prodat mora longa. proinde
ad Belgas missus redit ut committat Oeno         555
pulveris arcanum, et Stanlaeum in crimina iungat,
magnas qui virtutis opes dare transfuga turpi
non metuit sceleri, et dominis sua iura superbis,
sic ut iam facti nil poenituisse iuvabit.
ad mare promissis hos auxiliaribus armis         560
admonet expectent ut prima incendia, turbis
succedantque novis, ipsisque authoribus adsint
mature, facilem dum se victoria praebet.
Garneti pariter Baldino cognita signo
scripta dat, ambo patres cum sint, et munere fratres.         565
iamque pari in rabiem Romanam pectore surgunt,
in scelus et caedem immensam, Albionumque ruinam.
nuntius ex Anglis itidem praemittitur oris
summo pontifici, sancti qui perferat huius
famam operis, decoris pleni, meritique beati.         570
praefixoque die Ausoniae pietatis alumni
quotquot erant, terra late licet, aequore et amplo
partiti, prece communi iunctisque querelis
numina sollicitant sua. libertatis avitae
ex his festinum reditum conatibus orant,         575
ignotis tamen et lachrymarum gurgite. sparsim
vota immunda lavant, sed quae non eluet imus
Oceanus fluviis adiutus et imbribus altis.
fama duos perhibet latos multumque profundos
esse lacus, lachrymis miserorum utrosque dicatos.         580
puris conspiciendus aquis stat limphidus unus,
floribus ad ripas toto vernantibus anno,
et (si fas uti) generosis viribus herbis.
sidereus vigil hinc abigit mergosque, strigesque,
omnigenasque feras. namque huc lachrymata piorum         585
flumina lecta ferunt superi, aligerique ministri,
et caste servant chari monumenta doloris.
gurgite coenosus sed cernitur alter opaco,
serpentum genitor, tollens animalcula visu
horrida, mortiferis variisque referta venenis.         590
at foris exudat monachorum aconita cucullos,
solanumque furens, risu et quod sternit amaro
Sardiniae laethum, Colchorum dulceque virus.
infestas lachrymas simul exprimit improba turba
huc raptas cogunt liventis Alastoris umbrae,         595
conduntque ut testes olim maeroris iniqui.
atque ibidem nova nunc Stygius fleta aequora visens
tantis optantum studiis horrenda triumphat.
sacrifici interea rem maturare laborant,
et coniurati rata nunc ad foedera plures         600
alliciunt: Vinterum annis opibusque priorem
fratre infoelici, Grantam, unanimumque Rucodem,
Tressainumque agris et avita gente superbum,
et clarum Digbaeum equitem, Caiumque, Batumque,
quem modo Tesmundus nutantem, animoque cruentum         605
horrentem facinus firmaverat. hos aliosque
illaqueant, et equos belloque occulta futuro
arma parant, loca disponunt et tempora rebus.
omnia festinant, nam laetus et integer illis
gaudet adhuc properare dies, optatus et instat.         610
externas quoque spes rediens confirmat abunde
Faucus, et incendit mercata laude furentes.
iamque catervatim sopitam suscitat urbem
rhedarumque equitumque fragor, toto undique regno
confluit ut populus solleni more vocatus.         615
spectandum plebi ad pompam subsellia prostant
consuetis erecta locis, magnoque propinquas
conducunt pretio meliori ex sorte fenestras.
regem reginamque, et te, charissime princeps,
visendi fit tantus amor, dum fata sinebant,         620
crescentemque in regna ducem (si forte tenellus
accedat numero) nunc cernere magna lubido est.
templorum decus atque fori, venerandaque regni
canities gravitate sua spectabilis ipsa est,
insignes et equis phaleratis agmine longo         625
conccineisque togis proceres incedere pulchrum.
tanta sed haec, nisi prospiciat Deus, ultima nostris
gloria replendens post secula multa futura est.
pernicies suprema latet, quam praecipit ales
aethereus, iussuque Dei, cui sedulus uni         630
paret, mortales facili molimine vultus
induit, at quales ignota in plebe videre est,
servulis facies, habitusque oblonga statura.
talis litterulas signatas vespere defert
Montegli famulo, domino mox reddat ut illas.         635
dein se subduxit, levibusque immiscuit auris
perlegit has iuvenis veteri qui stemmate clarus
cum sibi nescio quid magni promittere visae.
nec tamen apparens author, vel nuntius illis,
Caecilium festinus adit, cui tradita regni         640
cura, dat inque manus privatas nobile scriptum,
et procerum ut decet exceptus cum laude recedit.
convocat eximios aliquot sibi, munera quorum
in commune eadem sunt, et clam providus ille
discutit obscurae quae sit sententia chartae.         645
magnanimusque licet contemnere talia suevit,
nunc haeret, sensus turbata mente volutans
ambiguos, sed nequicquam. Deus abnegat illis
hunc tantum soli quem sceptro assignat honorem.
ergo fatigati studio (ceu Delphica quondam         650
templa) adeunt thalamos maiori numine regis
imbuti, turgens tribuit quam Graecia Phoebo.
illius experto implorant ab acumine, scripto
oblato, auxilium lucemque huic nube remota.
ponderat acceptam schedulam rex, terque quaterque         655
percurrens oculique acie mentisque beatae.
consulit haec procer abstineat se charta senatu
primo sole, diem fore nam coeuntibus illum
infaustum, quos non sensuros opprimet ictus
terribilis, turbis haud apparentibus ullis.         660
ac veluti recta pulvis ratione paratus
flammifer admotos facile mox sentiet ignes,
pulveream haud aliter (trutinatis ordine verbis)
terribili exposito fraudem rex concipit ictu.
omnes cui merito applaudunt, proin acrius illuc         665
tenditur ut loca sint caute scrutanda senatus,
quo dolus aut pateat, lateat vel causa timoris.
ast operae Cnevetus eques bene cognitus ipsi
praeficitur, color amissas est quaerere furto
reginae vestes, surrepta aulaeaque regis.         670

Campion Neo-Latin The Latin Library The Classics Page