Campion: Miscellaneous Poetry
I.
AD INVICTISSIMUM, SERENISSIMUMQUE IACOBUM
MAGNAE BRITANNIAE REGEM
Angliae, et unanimus Scotiae pater, anne maritus
sis dubito, an neuter, (rex) vel
uterque simul.
uxores pariter binas sibi iungat ut unus,
credimus hoc, ipso te prohibente,
nephas.
atque, maritali natas violare parentem 5
complexu, quis non cogitat esse
scelus?
at tibi divinis successibus utraque nubit;
una tamen coniux, coniugis unus
amor.
connubium o mirum, binas qui ducere, et unam
possis! tu solus sic, Iacobe,
potes: 10
divisas leviter terras componis un unam
atque unam aeternum nomine, reque
facis:
natisque, et nuptis, pater et vir factus utrisque es;
unitis coniux vere, et amore
parens.
II.
EPIGRAMMA
Haeredem (ut spes est) pariet nova nupta Scotí Anglum;
quem gignet posthac ille, Britannus
erit:
sic nova posteritas, ex regnis orta duobus,
utrinque egregios nobilitabit avos.
III.
EPIGRAMMA
"Quid tu te numeris immisces? anne medentem
metra cathedratum ludicra scripta
decent?"
musicus et medicus, celebris quoque, Phoebe, poeta es,
et lepor aegrotos, arte rogante,
iuvat.
crede mihi, doctum qui carmen non sapit, idem 5
non habet ingenuum, nec genium
medici.
IV.
CARMEN SIBYLLAE
Debetur alto iure principium Iovi,
votis det ipse vim meis, dictis fidem.
utrinque decoris splendet egregium iubar;
medio triumphus mole stat dignus sua,
coelumque summo capite dilectum petit. 5
quam pulchra pulchro sponsa respondet viro!
quam plena numinis! patgrem vultu exprimit,
parens futura masculae prolis, parens
regum, imperatorum: additur Germaniae
robur Britannicum: ecquid esse par potest? 10
utramque iunget una mens gentem, fides,
deique cultus unus, et simplex amor.
idem erit utrique hostis, sodalis idem, idem
votum periclitantium, atque eadem manus.
favebit illis Pax, favebit bellica
Fortuna, semper aderit adiutor Deus. 15
sic, sic Sibilla; vocibus nec his deest
pondus, nec hoc inane monumentum trahit.
et aureum est, et quale nec flammas timet,
nec fulgura, ipsi quippe sacratur Iovi.
V.
ILLUSTRISSIMO, POTENTISSIMOQUE RHENI COMITI PALATINO, DUCI BAVARIAE, ETC.
Cogimur; invitis (clarissime) parce querelis
te salvo; laetos non sinit esse
Deus:
nec speratus Hymen procedit lumine claro;
principis extincti nubila fata
vetant.
illius inferias maesto iam Musica cantu 5
prosequitur, miseros haec dea sola
iuvat.
illa suos tibi summittit (dux inclite) quaestus,
fraternus fleto quem sociavit
amor:
sed nova gravida, sed tam dulcia foedera rupit
fati infoelicis livor, et hora
nocens. 10
quod superest, nimios nobis omni arte dolores
est mollire animus, spes meliora
dabit:
cunctatosque olim cantabimus ipsi Hymenaeos,
laeta simul fas sit reddere vota
Deo.
VI.
Omnia nec nostris bona sunt, sed nec mala libris;
si placet hac cantes, hac quoque
lege legas.
VII.
Pulchro pulchra datur, sociali foedere amanti
tandem nubit amans; ecquid
amabilius?
VIII.
Verae ut supersint nuptiae
praeite duplici face:
praetendat alteram necesse
Hymen, alteram par est Amor.
IX.
Uni ego mallem placuisse docto,
candido, et fastu sine iudicanti,
millium quam millibus imperitorum
inque videntium.
X.
THOMAE CAMPIANI EPIGRAMMA
DE INSTITUTO AUTHORIS
Famam, posteritas quem dedit Orpheo,
Dolandi, melius musica dat tibi,
fugaces reprimens archetypis sonos;
quas et delicias praebuit auribus,
ipsis conspicuas luminibus facit.
5
XI.
AD AUTHOREM
Personas propriis recte virtutibus ornas,
(Barnesi) liber hic vivet, habet
genium,
personae virtus umbra est; hanc illa refulcit,
nec scio splendescat corpus an
umbra magis.
XII.
INCIPIT THOMAS CAMPIANUS MEDICINAE DOCTOR,
IN PERAGRANTISSIMI, ITINEROSSIMI, MONTISCANDENTISSIMIQUE PEDITIS
THOMAE CORYATI, VIGINTI HEBDOMADARIUM DIARIUM, SEX PEDIBUS
GRADIENS,
PARTIM VERO CLAUDICANS,
ENCOMIASTICON
Ad Venetos venit corio Coryiatus ab uno
vectus, et, ut vectus, pene
revectus erat.
nave una Dracus sic totum circuit orbem,
at rediens retulit te, Coryate,
minus.
illius undigenas tenet unica charta labores, 5
tota tuos sed vix bibliotheca
capit.
explicit Thomas Campianus
XIII.
Verba volant; verum: quid enim velocius illis?
arte (Balese tua), nunc quoque
penna volat.
T. C.
AD DIANAM
Dii nemorum, et
vati Thamesinae adsistite nymphae,
dum stuit herbosum vestras altare Dianae
proper aquas, iaculantis apros, vulpesque Dianae.
post hiemes aliquot solita inter sydera sydus
nativo candore deam splendescere laeti 5
suspicietis, iniqua arcentem frigora vultu,
qua formosa poli galacialis parte relucens
servatos lustrarit agros, populumque suarum
virtutum memorem, nec dedignabitur alte
despectare suos proiecta cacumina colles. 10
illa aquilam (cernetis enim) rigidumque leonem
frustra obnitentes roseis trahet armamentis,
atque levi filo spumantia colla refringet.
ocius o numphae quin fertis ad
illius aram
gramneos flores, mentam, violasque latentes, 15
et foliis quae caltha suis se prodit agente
sole diem, frustra nymphis se illisa requirens
cum gelidam fugeret retrahens sibi brachia noctem?
praecipue asportate rosas, prata ampla rosarum,
diva suos flores agnoscet debita sacra. 20
congerite has frondes, stipulaque arente fovete
candentes prunas, animisque educite flammam.
has olim ad Thamesin sparsas in littore voces
certum est in cineres dare, quid conspergitis undas
o nymphae? quid iniqua pios manus enecat ignes? 25
parce, dea, extinctam superant mea
sacra favillam,
quasque adolere fuit satius, fecere sororum
agmina relliquias, et mi monumenta pudoris.
sed tibi seu coelum est animus, seu visere terras,
ad Thamesin tua sceptra canam, tua sceptra canenti 30
adcurrent nemora, et laurus simul omnia fient.
AD DAPHNIN
Ecquis stat
superum? nec enim terrestis in illo
effulsit splendor, certe aut Latous Apollo
per virides saltus teneros sectatur amores,
aut Daphnis formosus adest, quem sordida terra,
quem nemus abductum, quem (si fas) Cynthia flevit. 5
illi necquicquam Fauni, Charitesque quotannis
ornarunt, festosque dies suavesque hymenaeos.
montibus et silvis immania lustra ferarum
eruit, innuptae veneratus sacra Dianae.
ah nimium intrepidus torvo occursare leoni 10
gestit, et ingentes ad pugnam incedere tauros.
quam modo qua Tagus auriferis incumbit arenis,
per vaga dorsa freti iuvenum longo agmine cinctus,
vastatoris apri fugientia terga cecedit!
non Atlante satae (foelicia sydera munus 15
hoc pietatis habent) magis infoelicis Hyantis
confusae ex abitu steterunt, trepidaeque volarunt
per silvas, resonantibus undique Hyantida sylvis;
quam te, Dapni, super duplicantes vota Britanni,
quam te, Daphni, super pendentibus anxia fatis 20
diva, notos metuens, longumque quod aestuat aequor.
sed postquam sospes tandem patria arva revisas,
terra nemusque viret, veteresque ex ordine cultus
solenni instituunt silvestria numina pompa,
nec tibi tandum ausit decus invidisse Menalcus. 25
Campion | Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Page |