GEORGE BUCHANAN
DE MARIA SCOTORUM REGINA (1571)
DE MARIA SCOTORUM REGINA, TOTAQUE EIUS CONTRA REGEM CONIURATIONE, FOEDO CUM BOTHUELIO ADULTERIO, NEFARIA IN MARITUM CRUDELITATE ET RABIE, HORRENDO INSUPER & DE EIUSDEM PARRICIDO: PLENA & TRAGICA PLANE HISTORIA
1. Cum rerum domi iudicatarum foris rationem exigi, omnibus qui sui sunt iuris, novum, et ob insolentium molestum est, tum nobis profecto longe molestissimum videri oportet: quippe quibus necessitas imposita est, ut quorum vitia tegere cupiamus, eorum vitam cogamur oppugnare, nisi ipsi omnium sceleratissimi haberi velimus. Sed magnam eius molestiae partem levat tua (serenissima regina) aequitas, quae non minus moleste feras propinquam, quam nos reginam, omnium sermone traduci, quaeque non minus veri intelligendi, quam nos calumniae vitandae, studio ducaris. Igitur, quam brevissime fieri potest, rem perstingemus, ac tanto exponemus compendio ut summa rerum capita, non tam explicasse, quam percurrisse videamur, a prima reginae inconstantia exorsi. Ut enim praeceps fuit in nuptiis faciendis eius levitas, ita repente sequuta est vel poenitentia, vel (nullis extantibus causis) alienatae voluntatis indicia. Nam cum antea non modo negligenter, sed parum honorifice rex est habitus, tandem apertius odium erumpere coepit, illa praesertim hyeme, cum Peblium, non modo tenui, sed infra privati hominis dignitatem, comitatu, non in aucupium missus est, sed procul a consilio et negotiorum publicorum conscientia, ablegatus. Neque literis committere necesse est eas res, quae ut tum omnibus erant spectaculo, ita nunc, velut recens imago, in omnium haeret pectoribus. Et quanquam hoc initium erat omnium quae sequuta sunt malorum, ab initio tamen occulta erant consilia, ut non modo vulgus, sed ne familiares quidem et qui plurimis rebus gerendis interant, satis intelligere possent quod potissimum tum regina spectaret.
2. Tandem circiter mensem Aprilem anni 1566, cum a Dumbaro Edinburgum regina redisset atque in arcem eius oppidi concessisset, ibi usque ad puerperii tempus se continuit. A partu statim occulta cogitati scaeleris consilia sese aperire coeperunt, quorum haec summa fuit, ut, rege qualibet ratione sublato, matrimonium cum Bothuelio contraheret. Ac ne ipsa suspicione perpetrati sceleris contingeretur, spargere paulatim semina discordiarum coepit inter regem et proceres, qui tum in aula versabantur, ac, magis et magis eis inflammatis, ad capitales inimicitas rem deducere. Et si quando suspiciones mutuas relanguescere sentiebat, novis utrinque delationibus irarum stimulos acuebat, dum nobilitati regem, regi nobilitatem in caput eius imminere persuadere conatur. Neque quicquam ei longius videbatur quam ut res ad manus veniret: incerta enim utros vinci mallet, utriusque partis cladem in lucro sibi ponebant, quippe qui gradum ad id quod intenderat ita sibi factura videretur. Denique brevi ita omnium animos mutuis implevit suspitionibus ut nemo tum genere paulo illustrior in aula esset quem non in eam necessitudinem induxerit, ut rumores de se fictos vel turpiter agnoscere, vel cum arguentibus armis contendere, vel domum secedere cogeretur. Ac ut coetara studio ad ipsum causae caput festinandi omittam, una tamen illius temporis insignis calumnia praetereunda non est. Nam cum rex aliquando ad multam noctem cum regina colloquutus fuisset, eius fere colloquii haec summa fuit: nobilitatem prope omnem in eius exitum conspirasse, ac rationem inter se intere qua eum tollere possent. Rege dimisso, regina Moravium fratrem suum (qui prorex postea fuit) accersit: rem esse atrocem, statim eius praesentia opus esse. Ille e profundo somno excitatus trepide (veste talari super indusium lineum iniecta) ut erat seminudus ad eam advolat. Simili prope ibi oratione usa, quali ante ad regem, quem tanto eius odio flagrare ait, ac tam aegre ferre quod eum apud se gratiae locum obtineret, ut ipsum cum primum posset de medio tollere decreverit. Ita, quod in ipsa erat, nihil omisit quo minus eos committeret, et procul dubio commisisset, nisi Deus homines innoxios e tam periculosis insidiis eximere, et sceleratam illius nequitiam detegere statuisset.
3. Cum hic ei conatus frustra fuisset, alia fraude hominem adolescentem et incautum aggreditur. Eum sollicat ut, dum uterum ferret, aliquam e magna copia adolescentulam deligeret cuius interea consuetudine uteretur. Studium suum et operam pollicetur, vaeniam facti spondet. Comitis Moravii uxorem ostendit, non quod lectissimam foeminam maxime opportunam flagitio putaret, sed tres inimicos una opera volebat ulcisci, regem, comitem, eius uxore, et locum divortio acquirere, ut vacuum Bothuelio thalamum relinqueret. Partu liberata, etsi alios omnes satis comiter accipiebat, quoties regem visendi causa adesse nunciebatur, et ipsa et comites vultum sermonemque ita effingebant, ut nihil magis timere viderentur quam ne rex non intelligeret se eis fastidio adventum, conspectumque eius omnibus ingratum esse. Contra vero Bothuelius unus omnia poterat: unus consiliis, unus negotiis omnibus praeerat. Adeoque regina sui erga illum animi propensionem ab omnibus intelligi volebat, ut si quid ab ea impetrandum foret, nemo nisi per eum impetraret. Adeo timebat, ne obscurus erga eum favor esset.
4. Non adeo diu post partum, quodam die summo mane cum paucis admodum consciis ad portum (quem Novum vocant) descendit, omnibusque miriantibus quo propararet, naviculam ibi praeparatam conscendit. Apparuarant autem eam naviculam Guilielmus et Edmundus Blacateri, Leonardus Robertsonus, et Thomas Dicsonus, Bothuelii clientes et notae rapacitatis piratae. Hoc igitur cum latronum comitatu, stupentibus omnibus bonis, se mari commisit, nemine (ne ex honestioribus quidam ministris) assumpto. In Aloa vero arce, quo navis appulit, aliter se gesserit malo apud se quisque cogitet quam ex me audiat. Unum illud affirmare audeo, nullam ibi (non dico regineae maiestatis, sed ne matronalis quidem modestiae) in omnibus dictis et factis habitam fuisse rationem. Rex, audito nec opinato reginae discessu, terra quantum potuit eam est consequutus, ea spe et consilio ut una esset, et mutua coniugali officiorum communicatione frueretur. Quam vero amice ab ea fuerit exceptus, et omnes qui aderant norunt, et qui de illis audierunt meminisse possunt. Vix enim paucis horis (dum ministri et equi cibo et quiete reficerentur) concessis, ne quid gravius accideret discedere est coactus. Illa vero, si non regia honorificentia, certe plus quam regia, aut certe parum regia licentia, aliquot ibi dies transegit. Sequutae sunt vaenationes, altera ad Magatum fluvium, alter ad Saltum, quem Glenartua vulgo vocant. Ibique quam se morose, quam arroganter et fastidiose, erga regem gesserit, quid opus est oratione? Res enim in omnium oculis gesta, et memoria consignata est.
5. Ubi vero Edinburgum rediit, non in suum palatium, sed in privatam, in proximo Ioannis Balfurii, domum divertit. Illinc in alias aedes commigravit, ubi conventus anniversarius, quem Scaccarium vocant, tum habebatur. Hae enim aedes erant laxiores, et hortorum aderat amoenitas, et iuxta hortos pene solitudo. Sed erat et aliud quod omnibus his magis invitaret. Habitabat in propinquo David Camerius, Bothuelii cliens, cuius posticum erat hortis adium reginae propinquum. Per id posticum Bothuelius, quoties libitum erat, commeabat. Coetera quis nescit? Nam et rem ipsam regina, cum multis aliis, tum proregi et matri eius est confessa, sed culpam in Reresiam, profligatae pudicitiae muleriem, conferebat, quae inter pellices Bothuelii fuerat, ac tum in intimis reginae ministris erat. Ab hac (quae aetate inclinata a meretricio quaestu ad lenonium se contulerat) regina, ut ipsa dicebat, prodita est. Nam Bothuelius per hortum in cubiculum reginae introductus eam invitam vi compressit. Sed quam invitam Reresia prodiderit, tempus veritatis parens ostendit. Nam post paucos dies reginam vim vi, ut reor, ulcisci cupiens, destinat Reresiam (quae et ipsa vires hominis antea erat experta) quae eum ad se captivum adduceret. Regina una com Margareto Caruodia, omnium secretorum conscia, eam e zona suspensam per maceriem in hortum propinquum demittunt. Sed nunquam in re militari omnia sic provideri possunt, ut non aliquid incommodi inverveniat. Ecce zona repente frangitur. Reresia, mulier et aetate et corpore gravis, cum magno strepitu cadit. Sed veterana miles, nihil tenebris, nihil altitudine maceriae, nihil inexpectato casu perterrita, ad Bothuelii cubiculum penetrat: foribus reclusis, hominem e lecto, e complexu coniugis, semisomnum, seminudum adducit ad reginam. Hunc rerum gestarum ordinem non modo maxima pars eorum qui cum regina erant sunt fassi, sed et Georgius Daglesius, Bothuelii cubicularius, paulo ante quam poenas luit, denarravit, quae eius confessio in actis continetur.
6. Interea rex propemodum relegatus, iniuriis et miseriis ablegatus, Sterolini se cum paucis ministris continebat. Quid enim aliud faceret, ut qui apud reginam nullum gratiae locum obtineret, sed nec unde pauculos ministros et equos aleret sumptus quotidianos haberet, denique qui iurgiis (ob levissimas nugas) ortis et quaesitis criminandi causis abigeretur? Animus tamen eius in amando obstinatus prohiberi non poterat quo minus Edinburgum rediret, ut omni observantiae genere aditum aliquem in pristinum locum gratiae et vitae coniugalis societatem impetraret. Qui iterum, per summam contumeliam exclusus, iterum unde venerat revertitur, ut ibi (velut in solitudine) suas deploraret miserias. Non adeo multis post id diebus, cum regina statuisset Iedburgum proficisci ad conventus iuridicos habendos circiter initium Octobris, Bothuelius expeditionem in Liddiam adornat. Ibi cum neque pro loco quem obtinebat, neque pro familia expectatione se gereret, a latrone moribundo vulneratus, in arcem Heremitagium, incerta etiamnum vitae spe, defertur. Id ubi Borthuicum ad reginam delatum est magnis itineribus, aspera iam tum hyeme, primum Melrosiam, inde Iedburgium velut insana pervolat. Eo etsi certi de eius vita rumores perferebantur, tamen impatiens morae animus sibi temperare non poterat quin et flagitiosam libidinem proderet et alieno anni tempore, spretis viarum difficultatibus et latronum insidiis, se in iter coniiceret cum eo comitatu cui nemo paulo honestior suam vitam aut fortunas committere auderet. Inde Iedburgum iterum reversa, summo studio et diligentia ad Bothuelium eo transferendum omnia confert et comparat. Eoque illuc traducto, eorum convictus et consuetudo parum ex utriusque dignitate fuit. Ibi, sive ob nocturnos diurnosque labores, ipsis parum decoros, vulgo infames, sive occulta aliqua Numinis providentia, regina in morbum adeo saevum et exitiabilem incidit ut nulla prope spes de eius vita cuiquam superesset.
7. Id rex ubi rescivit, maximis itineribus Iedburgum contendit ut reginam inviseret, languentem solaretur, et quibus posset officiis suum animum et studium ei gratificandi testaretur. Advenienti vero tantum abest ut hospitium victusque (quod mediocribus etiam hominibus fieri solet) apparatus sit, ut ne ullum quidem amici animi indicium senserit. Illud vero barbarae inhumanitatis fuit, quod nobilibus omnibusque qui aderant aulae ministris interdictum est ne quis advenienti assurgeret, hospitio cederet, vel ad se in unam saltem noctem reciperet. Cum vero Moravii (qui postea prorex fuit) reginae suspecta esset humanitas, agit cum uxore eius ut propere domum redeat, morbumque simulet, ac statim decumbat, ut saltem hoc praetextu rex excluderetur per occasionem adversae valetudinis. Ibi cum omnibus humanitatis officiis destitueretur, postridie in antiquam solitudinem cum summo animi moerore revertitur. Interim dum rex in illa omnium et rerum et amicorum inopia vix precarium invenit gurgustium, Bothuelius ex aedibus ubi antea diversabatur, velut de rege triumphans, per ora vulgi inhospitium reginae transfertur in coenaculum inferius, sub eo in quo regina decumbebat. Ibi cum adhuc laborarent, illa e morbo, ille ex vulnere, regina in summa corporis infirmitate tamen eum quotidie invisebat. Et cum uterque paululum convaluissent, nondum satis firmis viribus, ad consuetam redierunt palastram, idque adeo aperte ut nihil magis timere viderentur, quam ne ignota esset sua nequitia.
8. Circa Nonas Novembris, cum Iedburgo in vicum nomine Calco transisset, ibi literas a rege accepit. Quas cum legisset coram prorege, comite Huntleio, et secretario, vultu tristi, miserabiliter se crucians ac si in pristinum esset recasura morbum, plane ac diserte pronunciavit, nisi aliqua ratione a rege liberaretur, vitam sibi nullo modo fore vitalem. Ac si alia ratione non posset, potius quam in illis molestiis viveret, sese sibi manum illaturam. Proximus deinde diebus, dum per Merciam rediens apud Coldingamiam commoratur, Reresia, dum per excubias transit, agnita ac dimissa est. Quos autem habuerit comites, aut quo id noctis iret, reginae non est ignotum. Inde, cum circa finem Novembris venisset ad Cragmillarium (ea arx ad duo passuum milia distat ab Edinburgo), ibi praesentibus comitibus Moraviae (qui postea prorex, nunc et ipse occisus est), Huntleiae, et Argatheliae, et secretario, in superioris temporis incidit orationem, ac rationem etiam qua id fieret, ut sibi videbatur, commodissimam subiecit, ut videlikcet litem de divortio adversus regem intenderet. Neque dubitabat quin id facile fieri posset, cum eo sanguinitatis essent gradu qui iure pontificio vetitus esset matrimonium contrahentibus, literis (quod facile erat) de medio sublatis quibus ea lege solverentur. Hic cum quidam scrupulum iniecisset, id si ita transigeretur, eorum filium spurium fore, quippe qui extra matrimonium natus esset, praesertim cum neuter parentum causas quae irrita facerent matrimonia ignoraret. Id responsum, cum paulum in animo secum versasset ac sciret verum dici, et consilium de filio tollendo aperire non auderet, propositum de divortio abiecit. Nec tamen unquam ab eo die regis perimendi consilium omisit, uti ex hiiis quae sunt sequuta facile intelligi potest.
9. Rex Sterelino ad Cragmilarium reversus, cum existimaret eam placabiliorem erga se fore, iracundia paulum spatio temporis mitigata, adeo nullam animi mutati sensit indicium, ut nihil ei in quotidianos vitae usus, nisi Sterelini maneret, erogaretur. Quae res vehementer auxit pronam sua sponte vulgo suspitionem de quotidiana reginae cum Bothuelio consuetudine. Sub initium fere Decembris, cum legati venissent e Gallia et Anglia ad baptismum eius, qui nunc rex est, celebrandum, hic ut Bothuelius inter proceres conspicuus esset, ipsa, partim ei ad vestimenta coemenda pecuniam erogabat, partim de mercatoribus emebat, omnibusque conficiundis tanta diligentia praeerat quasi, non dico uxor, sed ne ancilla quidem foret. Interea legitimus eius maritus in filii baptismo non modo subsidio eius ad sumptus faciendos destitutus, sed in conspectum legatorum prodire vetitus, ministri quotidiani ei detracti, nobilitas tota sequi, observare, ac propemode agnoscere prohibiti, legati exteri moniti ne cum eo colloquerentur, cum interea maiorem diei partem omnes in eadem arce diversarentur. Homo adolescens ita contemptim et inhumaniter habitus sic animum despondit ut, Sterilino relicto, Glascuam ad patrem proficisceretur, discentem regina solito prosequitur odio. Vasa argentea, quibus a nuptiis ad eum usque diem usus erat, aufert universa, ac stannea supponit. Sed hoc ad contemptum pertinuerit. Quae secuta sunt inhumanae feritatis et implacabilis odii manifesta sunt argumenta. Antequam mille passus Sterilino abesset, tam vehemens dolor simul omnes corporis partes afflixit, ut facile appareret non a vi alicuius morbi, sed ab humana fraude id profectum. Cuius fraudis indices liventes pulstulae, cum Glascuam venisset, toto corpore eruperunt, tanto cum dolore et omnium partium vexatione, ut exigua vitae spe duceret spiritum, cum interim regina ne medicum quidem eum adire sit passa.
10. Ceremoniis baptismi peractis, egit cum fratre Moravio ut quando comitem Bedfordiae, reginae Anglorum legatum, ad fanum Andreae deducturus esset, a Bothuelio peteret ut is quoque una proficisceretur. Qui liberaliter quidem promisit, etsi et ipse et regina, illius commenti author, nihil minus cogitaret, quod et eventus facile ostendit. Nam simul atque rex Glascuam, alii fanum Andreae versus profecti sunt, ipsa cum Bothuelio suo ad Drumenum abiit, inde Tilebarnium. Quibus in domibus circiter octo dies transegerunt ita in cunctis coenaculis et familiari accessu ut omnes (praeter ipsos tam proiecti pudoris) contemptus et neglectae famae vilitas vehementer offenderet, cum iam ne velum quidem suae nequitiae eos obtendere viderent.
11. Cum sub initium Ianuarii Sterilinum rediissent, regina coepit causari aedes in quibus filius educabatur, incommodas quod in locis frigidis et humidis puero a pituita esset periculum. Sed facile apparabit alio animo id fieri, cum et omnia quae causabatur vitia ab illius aedibus abessent, et in eis quo puer ducebatur adessent, utpote in loco humili et etiam palustri sitis. Puer igitur vix septimum ingressus mensem, aspera hyeme, Edinburgum ducitur. Ibi, quoniam primus conatus parum successerat et veneni vis naturali corporis firmitate victa erat, ut aliquando pareret quod tam diu parturierat, nova de coede regis init consilia. Ipsa Glascuam proficiscitur: causa itineris praetenditur ut regem vivum inviseret, cuius toto mense superiore mortem expectaverit. Quae autem vera fuerit illius profectionis causa, facile ex literis eius ad Bothuelium quivis intelligat. Iam secura de filio, quem in potestate habebat, tota in mariti exitium imminens, it Glascuam, comitata Hamiltoniis ac aliis paternis regis inimicis. Bothuelius, ut convenerat, quae ad scelus perpetrandum visa sunt commoda apparat. Imprimis aedes neque commodas aegroto, neque regi decoras (erant enim lacerae ac ruinosae), ut in quibus nemo aliquot annis habitaverat, loco infrequenti inter duorum tempolorum ruinas, circum pauca pauperum mendicabula. Et ne ulla scaeleris patrandi commoditas abesset, posticum in muro urbis aedibus coniuncto aperitur, ut in agros etiam essent perviae. In loco eligendo salubritatis rationem habitam videri volebat, id quoque ne finxisse videretur, ipsa biduo eo, quod caedis diem praecesserat, in caenaculo inferiore sub regis cubiculo pernoctavit, ac velut sedulo suspiciones ab se amoliebatur, ita caedis ministerium aliis libenter delegari volebat.
12. Triduo fere priusquam rex interiit, Robertum fratrem suum cum eo committere tentavit, uter eorum periisset pro locro habitura. Pro semine discordiarum, regina sermonis quem rex secum de fratre habuisset mentionem iniecit. Et quum uterque ita differeret, ut alterum videretur arguere mendacii, tandem a verbis pene ad ferrum deventum est. Sed cum uterque iam manum capulo admoveret, regina, velut metuens ne fieret quod expetebat, Moravium alterum fratrem advocat, ut illi quoque vel praesentia exitium vel in posterum crimen strueret. Cum illac res non succederet ex sententia, aliam derivandi criminis rationem commenta est. Moravius cum abesset ab aula libenter, cum etiam iustam absentiae excusationem haberet, quod uxor partui vicina gravi praeterea morbo laborabat, interea, cum a duce Sabaudiae legatus adesset, is color visus est reginae idoneus ut fratrem accerseret. Vera autem revocandi eius causa erat quod in eum et Mortonii comitem caedem regis transferre volebat. Et eadem opera homines populares et tyrannidem molienti adversarios tolli volebat. Sed Moravio divina clementia, quae saepe antea plurimis inimicorum eum insidiis liberaverat, tum quoque manifeste affuit. Nam die dominico, qui nonus erat Februarii, cum in templum ad concionem iret, literae ad eum afferuntur, uxorem abortum fecisse ac in exigua spe vitae animam ducere. Hoc nuncio repentino perculsus, cum a regina commeatum peteret, ea respondit, si res ita se habeat, supervacuum fore laborem itineris, ut qui nihil aegrotae profuturus esset. Sed cum ille vehementius urgeret, illa contra petiit ab eo, ut ea tantum nocte maneret, postridie ad uxorem abiret. Sed divina (ut saepe alias) clementia hominem innocentem et
13. Omnibus rebus ad crudele facinus apparatis, occasionibus autem derivandi criminis praecisis, veriti popularis coniurationis ne mora aut impedimentum afferret, aut occulta consilia nudaret, properandum statuunt. Regina igitur postquam coenavisset de more, ad regis diversorium conscendit. Ibi cum nihil omittere statuisset quod reconciliati amoris indicium fore videretur, aliquot horas cum eo transegit, vultu et sermone magis familiari quam superioribus sex aut septem mensibus consueverat. Adventu Paridis, colloquium dirimit ac reditum adornat. Erat autem Paris iuvenis natione Gallus, qui in familiis Bothuelii, Setoni, ac deinde reginae aliquot annis vixisset. Is, cum coeterae diversorii claves penes regios ministrios essent, confictis causis, neque satis iustis nec idoneis, claves anterioris ianuae et posticae a Bothuelio retentas custodiebat. Huic summa erat secretorum inter Bothuelium et reginam fides. Eius adventus indicium (ut convenerat) erat omnia ad facinus apparata. Eo igitur conspecto, regina statim assurgit, atque aliam abeundi causam simulans, "Ego," inquit, "in Sebastianum vehementer deliqui, quae in nuptiis eius hodie personata non affuerim." Erat is Sebastianus Avernus genere homo, et ob psallendi peritiam et sales, reginae admodum gratus, et eo ipso die uxorem duxerat. Rege propemodum solo in solitudine illa relicto, regina discedit, comitibus Argathaeliae, Huntleiae, et Cassilissae eam deducentibus. Reversa in cubiculum, post mediam noctem satis longo sermone cum Bothuelio collocuta, cum vir nemo, praeter custodum corporis praefectum, adesset. Hoc quoque secedente, Bothuelius sine arbitris relictus paulo post in suum cubiculum recedit, vestim, ne ab obviis agnosceretur, commutat, penulam laxiorem, qualis Germanorum equitum est, superinduit, et ad destinatum scelus per excubias progreditur. Quae autem fuerit facinoris conficiendi tota ratio ex eorum confessionibus, qui eo nomine poenas luerunt, facile intelligi potest.
14. Peracto cuius causa profectus erat facinore, Bothuelius redit, ac tanquam omnium quae gesta erant ignarus, it cubitum. Regina interea exitus expectatione suspensa, mirum quam (ut ipsi videbatur) venuste suas partes egit. Nam nec ad fragorem ruentium aedium, qui totam urbem concusserat, quicquam commota, nec ad vulgae, quae secuuta est, trepidationem dissonosque clamores (nihil enim opinor ei novum acciderat), donec Bothuelius iterum e lecto, trepidum se simulans, assurgit, et ad eam una cum comitibus Argathaeliae, Huntleiae, et Atholiae, item cum uxoribus comitum Atholiae et Marriae et secretario adierunt. Ibi dum prodigiosum facinus narratur, dum pro se quisque factum miratur, regis diversorium ab imis usque fundamentis in aera sublatum, regem ipsum mortuum. In illo maximo stupore et trepidatione omnium ordinum, animus ille heroicus reginae adeo non humiles lamentationes et indecoras regio nomini, sanguini, ordini lachrymas se proiecit, ut priorum temporum omnem constantiae fidem vel aequarit vel superarit. Illud quoque ab eadem animi magnitudine profectum, quod maiorem eorum qui aderant partem exploratum rei gestae ordinem mittit, stationes militum sequi iubet. Ipsa deinde se ad quietem componit, vultu adeo tranquillo atque animo imperturbato, ut ad meridiem usque diei insequentis placide conquieverit. Sed ne omnis humanitatis expers in mariti morte videretur, paulisper tandem clauditur, luctus brevi finiendus indicitur. Vulgus, incertum lugeat an rideat, in diversas cogitationes distrahitur, cum iuxta periculosum esset, simulationem aulicam vel agnoscendo palam contemnere, vele male simulando videri agnoscere. Cum alius aliorum sermo pro cuiusque captu et ingenio esset, de quaestione interim decernenda nulla fit mentio. Tandem, postridie paulo post meridiem, cum et pudor et timor eos cogeret, princeps author facinoris Bothuelius cum aliquot consciis conveniunt ad comitem Argatheliae, quod is rerum capitalium perpetuus quaestor esset. Primum, tanquam omnium quae gesta erant ignari, rem novam, antea inauditam, incredibilem mirantur. Deinde quaestioni paulum vacare incipiunt, pauperuclas aliquot e vicina mulierculas convocant. Quae, incertae utrum expedieret magis loqui an tacere, etsi sermonem temperarent, tamen cum plus effutivissent quam expectabant iudices, tanquam temere loquutae dimittuntur. Earum enim testimonia, etsi quosdam urebant, facile erat contemnere. Accersuntur domestici regis quos ea calamitas non absumpserat, negant claves in sua potestate fuisse. Quis igitur eas habebat? Aiebant reginam. Differtur quaestio in speciem, re vera supprimitur, ne si longius progrederentur aulae secreta in vulgus prodirent.
15. Ne tamen res neglecta videretur, proponitur edictum, praemia decernuntur iudicibus. Sed quis auderet reginam aut (quod pene periculosius erat) Bothuelium arguere tam nefandi facinoris, praesertim cum ipse idem author, iudex, quaesitor, poenae exactor esset futurus? Hic tamen metus, qui singulorum ora comprimebat, universos continere non poterat. Nam et libellis propositis, et picturis, et nocturnis per tenebras clamoribus effectum est ut facinoris authores facile intelligerent arcana sua ila in vulgus prodiisse. Et cum nemo dubitaret qui scelus designassent, qui operas contulissent, quanto magis ipsi sua nomina supprimere conabantur, tanto magis vulgi dolor inhibitus erumpebat. Haec etsi se contemnere simulabant, tamen interdum eos adeo ad vivum rumores stimulabant ut suum dolorem dissimulare nequirent. Itaque, antiquata de morte regis questione, subit altera, multo acrior, adversus libellorum authores et Bothuelii (ut ipsi dicebant) calumniatores. Quae adeo severe exercebantur ut neque pecuniae, nec hominum, nec equorum labori parceretur. Pictores omnes convocantur. Qui scirpturam facerent ad unum accersuntur uti de picturis et libellis propositis iudicarent. Ac nisi pictor quidam se eum esse de cuius opere contenderetur professus fuisset ultro, alter innocens, levi suspitione attactus, poenas daturus erat. Additur quaestioni conveniens edictum, quo, non proponere modo, sed propositum ab alio legisse capitale erat. Sed nec isti, qui capitalis poenae comminatione sermones vulgi compescere studebant, saevissima regis morte satiati, odium erga mortuum remittebant. Bona defuncti, arma, equos, vestes, reliquamque suppellectilem regina aut eius interfectoribus aut paternis inimicis (non secus ac si in fiscum relata fuissent) divisit, paternosque eius subditos, velut praedae accessionem, pene ad extremam redegit inopiam.
16. Illud vero crudelitatis novum et inauditum fuit exemplum, quod velut animum supplicio, ita oculos spectaculo trucidati corporis pascere voluit. Spectavit enim non modo secura sed etiam avide corpus omnium huius aetatis pulcherrimum. Deinde reptente, sine ullo funeris honore, nocte per baiulo, vili feretro, prope Davidem Rizium sepeliendum curavit. Haec cum omnibus nota essent, et minas poenarum populi indignatio, dolendi libertas metum vicisset, paulatim domi vultum fingere, et simulatione luctus, populi offensi animum placare conatur. Nam cum in more esset a priscis usque temporibus ut reginae post maritorum obitum quadriginta dies non modo caetu hominum, sed lucis etiam abstinerent aspectu, simulatum quidem luctum est aggressa, sed animi superante laetitia, foribus quidem clausis, fenestras aperit, et, abiecta lugubri veste, intra quartum diem solem coelumque aspicere sustinuit. Illud incommode prorsus evenit, quod cum Henricus Kilgreius ab Anglorum regina ad eam consolandam (ut mos est) venisset, tota simulationis scaena ab homine peregrino detecta est. Nam cum reginae iussu in palatium venisset, quanque homo diu in aulis principum versatus, ac minime praeceps nihil properanter ageret, tamen adeo inopportune, theatro non dum ornato, intervenit, ut fenestras apertas, lumina vix dum accensa, coeterum histrionicum apparatum desiectum apprehenderit. E quadraginta vero diebus, qui legitimi sunt luctui, duodecim aegre ac non plene transactis, cum nec simulatio procederet et affectus veros tam cito prodere puderet, tandem, confirmato animo, contemptis huiusmodi nugis, ad se redit ac veros mores profitetur. Ad Setonum cum paucis, nec iis adeo maestis comitibus, advolat. Ibi Bothuelius, quanquam summa qua tum erat in aula gratia et maiorum gratias et honores postulare viderentur ut spendidissime secundum reginam acciperetur, tamen proximum culinae cubiculum ei datur, neque tamen omnino incommodum ad luctus minuendos: erat enim reginae cubiculo subiectum, et si quid repentini doloris accidisset, scalae erant angustae quidem illae, sed quae aditum tamen Bothuelio ad eam consolandam praeberent.
17. Interea, rumore in Galliam perlato, Crocus (qui saepe antea in Soctia legationibus erat perfunctus) intervenit, quanquam omnino incommode. Eius suasu, ex illo etiam in Gallia infami latibulo, Edinburgum reditur. Sed apud Setonum tot commoditates habebat ut vel cum famae dispendio eo redeundum esset, ibi consilia magnis regni de rebus aguntur. Omnis autem consultationis illud caput erat, ut Bothuelius coedus reus ageretur, ac per coactos ad id iudices pergaretur. Leviores iudicum gratia et pollicitationibus, graviores, quos ad speciem addi oportebat, metu ad eum absolvendum posse adduci. Nam praeter libellos passim sparsos, et regis pater, Leniniae comes, eum palam coedis authorem deferebat. Sed instabat ordinum conventus ad 13. Aprilis, ante quem diem iudicium peragi volebant. Ea festinatio in causa fuit ut nihil iure, nihil ordine, nihil more maiorem in eo iudicio fieret. Accusatores de more citari debebant, proximi, uxor, pater, filius, ut vel ipsi adessent vel procuratores mittterent, legitimi erant quadraginta dies; pater adesse ante 13. diem iussus, idque sine amicorum advocatione, cum sua tantum familia, quae in summa eius inopia ad paucissimos erat redacta, cum interea Bothuelius cum magnis agminibus tota urbe volitaret. Et quia neminem, tam certo periculo proposito, putabat accusationi subscripturum (tanta erat apud eum negligentia, tantus legum et iudiciorum contemptus) ut constitueretur iudicium de caede, quae nono die facta diceretur, cum decimo Februarii rex fuisset interemptus. In iudicum lectione et reiectione eadem fuit severitas: a sicariis ipsis iudices lecti, cum nemo esset qui reiiceret.
18. Comes Cassilissae, cum mulctam de more solvere mallet quam iudex legi, neque reginae roganti, minanti, et annulum ad fidem faciendam et precum et minarum mittendi, pareret, metu tandem relegationis et poenae coactus de sententia discessit. Sedent iudices non lecti ad decernendum, sed selecti ad absolvendum, agitur causa sine adversario, iudicium capitis, in quo nemo accusat nisi a reo suppositus, ut non in foro causam, sed in theatro fabulam agi putares. In tanta rerum securitate (videte quaeso quantum valeat in utramque partem conscientiae testimonium) prodiit de repente, ex inopinato, iuvenis e familia comitis Leniniae, apud quem officii ratio vicit metum periculi. Is protestatur eum consessum iudicum non esse, quippe in quo nihil iure, nihil ordine ageretur. Ad hanc vocem tantus metus est iniectus iudicibus uti omnes uno ore protestarentur, ne sibi aliquando fraudi esset, quod reum absolverent, cuius nemo esset accusator, item quod caedis eum absolvissent quae facta diceretur nono Februarii, cum rex decimo die esset occisus. Hoc est illud nobile iudicium quo Bothuelius, non crimine liberatus, sed velut atramento sutorio lotus, nuptias reginae honestius ambire volebat, turpior maritus futurus quam antea fuerat maechus. Ad cumulum huius obsolutionis, propositus est libellus in celeberrimo fori loco, Bothuelium, etsi legitimo iudicio a caede, cuius falso arguebatur, legitime purgatus esset, tamen, quo sua innocentia omnibus foret manifestior, ferro decernere paratum, si quis integra fama et honesto loco natus eum regiae caedis insimularet. Nec defuit qui postridie per libellum publice propositum acciperet conditionem, modo locus certamini decerneretur in quo sine metu nomen auderet profiteri.
19. In hoc motu animorum, conventus oridinum habetur. Ibi, cum per octo fere dies de tollendo iudicio, quo pater Huntleii maiestatis erat damnatus, ac filio restituendo in bona et honores paternos actum esset, nonnulla item blandimenta plaebi concessa, ac inprimis ecclesiae, ut leges aliquot papisticae tyrannidis de poenis eorum qui contra decreta Romanae sedis mutire auderent tollerentur. Haec etsi in vulgus grata erant, unum tamen superarat quod non minus reginam angeret quam populum offenderet, consuetudo videlicet illa cum Bothuelio, nec tam palam quam regina cupiebat, ec tam occulta ut populum falleret, praesertim omnium oculis in eos coniectis. Nam cum Bothuelius uxorem haberet, et divortium expectare longum esset, et interea regina nec palam habere, nec clam potiri, nec omnino eo carere posset, velamentum, si non honestum, saltem aliquod quaeritur. Et cum nihil aliud succurreret, inprimis lepidum commentum visum est ut Bothuelius reginam per vim raperet, et ita eius pudori consuleret. Igitur paucis post diebus dum Sterlino redit regina, a Bothuelo capta Dumbarum ducitur, volensne an invita ex literis ad eum ex itinere scriptis facile quivis intelliget. Sed, ut ut res erat, uti raptus iniuria nuptiis honestis aboleretur, Bothuelii uxor cogitur in duplici foro de divortio litem intendere.
20. Apud iudices authoritate regia delegatos ad ius dicendum in hoc genere causarum accusat uxor maritum de adulterio, quae una iusta apud eos erat divortii causa. Apud iudices papisticos ordinum quidem decreto vetitos, tamen ab archipiscopo Sancti Andreae ad hanc causam cognoscendam datos accusatur, quod ante matrimonium cum propinqua uxoris stupri consuetudinem habuisset, caelato interim pontificis Romani diplomate quo venia eius culpae facta erat. Nulla divortio, nec in testibus, nec in iudicibus, mora. Intra enim decimum diem lis suscepta, incepta, contestata, disceptata, diiudicata est, apud utrosque iudices. Relata ad Dumbarum divortii sententia, Bothuelius omnes amicos et clientes undique convocat, ut reginam, quae captiva videri volebat, Edinburgum reducerent. Hii cum armati plarique convenissent, in itinere dum reginam reducunt, metus multorum animos perculit ne aliquando accusari possent quod reginam captivam tenerent. Ut coetera desint, hoc unum satis argumenti esse, quod armati circa eam in rebus ac temporibus alioqui pacatis esset. Hoc scrupulo iniecto, abiiciunt omnes in medio itinere lanceas, et pacatiore, salte in specie comitatu, eam in arcem Edinburgensem ducunt. Quae et ipsa in Bothueliii potestate erat. Ibi cum Bothuelio commorata, dum Bannae quas vocant denunciarentur, tum demum ex arce in oppidum descendit, et ad consilium publicum iudicum accessit: pronunciant se liberam ac sui iuris. Ac ita demum innuptas illas nuptias intra diem octavum confecit (omnibus bonis eas adeo execrantibus, aut certe abominantibus) ut Crocus regis Francorum legatus, homo reginae studiosissimus et Gusianae etiam factionis, et in propinquo habitans, licet multum rogatus non existimaret e sua dignitate ad coenam adesse. Haec ad 15. Maii anno 1567 acta sunt. Decimo quinto vero proximi Iunii, Bothuelio, vel conscientia sceleris perterrito, vel ab regina ablegato, ipsa ad proceres, qui parricidam publicam ad supplicium deposcebant venit.
21. Quae ab eo die gesta sunt, non admodum ad praesentem causam pertinent. Et quanquam longior fortasse vestra opinione mea fuit oratio, tamen facile sentio, dum exitum aliquem narrationis quaero, multa me praeteriise, plurima festinandi studio leviter percurrisse, nihil fere pro sceleris atrocitate explicasse.
FINIS
Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Page |