BARTHOLOMAEI BOSCOVICHIIE SOCIETATE JESU ECLOGAE

ECLOGA I.

Reges

Ad patrias sedes, unde aliquamdiu abfuerat, reversus Lycidas, quum exultantia insueto adparatu Pastorum mapalia offendisset, de Regum ad Infantis Dei cunas adventu a Tytiro edocetur.

Lycidas Tytirus

[1] [Ly.] Tytire, quandoquidem patriis divisus ab oris
[2] Externos agitare greges, et littora jussus
[3] Visere, quae fluctu procul alluit unda marino,
[4] Nunc redeo; quid nostra novo magalia cultu
[5] Laeta nitent, festoque agitant vacua arva tumultus?
[6] [Ty.] O Lycida, infelix Lycida, quae tam invida longum
[7] Suasit iter fortuna, aliasque abstraxit in oras,
[8] Ne Regum pompas admirarere superbas,
[9] Et nostris ignota prius miracula silvis?
[10] [Ly.] Quid facerem, male grata mei si jussa parentis
[11] Urgebant? Corilos, atque haec viridantia testor
[12] Gramina, discessi lugens, Puerumque sub antro,
[13] Et Pueri matrem fletu erumpente reliqui;
[14] Sed lacrimis nil mota feri sententia Patris.
[15] At nunc hoc etiam abfuerat, dum lentus aberro,
[16] Ne pompas, et tanta miser portenta viderem.
[17] Tu tamen, ut potis es, miserum solare dolorem;
[18] Qui Reges, unde adfuerint da, Tytire, nobis.
[19] [Ty.] Magna petis; quis enim tot barbara nomina gentis
[20] Insuetae numeret? Non si foret ipse Menalcas.
[21] Namque Arabas, Tharsosque, et patria flumina Gangem,
[22] Nescio quem Gangem, ni mens mihi falsa, ferebant
[23] Aurea Pastores tondent ubi vellera, et ipse
[24] Inter flaventes undam rapit amnis arenas.
[25] Hinc aderant; tantumque viae, tantumque laboris
[26] Dulce fuit subiisse, sacrum dum Numinis antrum
[27] Visere, dum teneris possent dare munera plantis.
[28] [Ly.] Mira refers; nam quis per tot discrimina rerum
[29] Errantes duxisse gradus, et Numinis antrum
[30] Monstrare, et Puerum potuit docuisse recentem,
[31] Quem neque vicinas populi didicere per urbes,
[32] nec nisi jam nostrae norint resonare myricae?
[33] [Ty.] Index sidus erat, quo non formosior alto
[34] Prima nocte faces inducit Vesper olympo,
[35] nec revocat clausos ad pascua Lucifer agnos.
[36] O Lycida, quam pulchra dies, quum celsa praeiret
[37] Stella gradus, quum tergemini longo agmine Reges
[38] Servorumque chori lumen sequerentur amicum!
[39] Illa, ubi ventum est ad stabulum, tremebunda per auras
[40] Constitit, et rutilas visa est demittere flammas.
[41] Agnovere locum, nec pastoralia tecti
[42] Culmina, nec visum cultu sub paupere Numen
[43] Detinuit; sternuntur humi, Puerique Parentem,
[44] Et tenerum alterno venerantur murmure natum.
[45] Tum clausae promuntur opes: redolentia thura,
[46] Et myrrhae pingues, et copia divitis auri,
[47] Fundunturque sacris inter cupida oscula plantis?
[48] [Ly.] Quid Genitrix tali adspectu, quid Pupulus ipse?
[49] [Ty.] Pupulus ambrosiis subridens lene labellis
[50] Tendebat teneros ad regia colla lacertos.
[51] Illa verecundo vultum suffusa rubore,
[52] Atque oculos defixa solo pudibunda modestos,
[53] Cautes, crede mihi, ipsas, et corda ipsa ferarum
[54] Mollisset, quercusque sacros rapuisset in ignes.
[55] Ut demum saturatus amor, vestigia retro
[56] Versa premunt, patriasque iterum referuntur ad oras.
[57] [Ly.] O miserum Lycidam! en quae mihi gaudia, qualem
[58] Praeripuit fortuna diem. Nempe hoc erat illud,
[59] Quod tantum quercu cornix clamaret ab alta,
[60] Quod toties offensa pedum vestigia, et ipsa
[61] nescio quo moesto streperet mihi fistula cantu.
[62] At nunc nec misero jam visere sacra licebit
[63] Antra mihi, nec vimineis velut ante canistris
[64] Munera divinae ad cunas sacrare Parenti.
[65] Illa aurum, myrrhamque, et grandia munera Regum
[66] Tytire, habet; campos, et pastoralia dona
[67] Contemnit, nostros et jam fastidit amores.
[68] [Ty.] Non equidem, o Lycida, non est quam munera regum
[69] Praevertant; fulvo capitur nec Parthenis auro.
[70] Illa mihi de more, sacro dum carmina nato
[71] Concinerem, vultu facilis velut ante benigno
[72] Adnuit; et cantu nihil est jucundus(!) isto,
[73] Tytire, ait, pretium minimum est in munere munus.(!)
[74] Simplicitas, et amor fulvo est pretiosior auro.
[75] [Ly.] Ergo age, quandoquidem sic est, properemus ad antrum
[76] Et quae littorea Mopsus piscator in acta
[77] Dona dedit nobis, Puero servata feramus.

ECLOGA II.

Xaverius

Thelgon Dorilas.

[1] [Thel.] Mirabar, Dorila, vicinae in margine ripae
[2] Retia dum relego, et vacuas sine pondere nassas,
[3] Quid tantum ingratos iterarent undique luctus
[4] Halcyones, quid sola novis per saxa querelis
[5] Aequorei gemerent carmen miserabile mergi.
[6] Xaveris heu! nostri raptum decus aequoris, illos
[7] Xaveris ad lacrimas, et fata extrema ciebat.
[8] [Dor.] Sic est: hoc fuerat Thelgon, quod littore Goo
[9] Dum vehimur, conchasque imis piscamur arenis,
[10] Scrutamurque alto rubicunda corallia fundo,
[11] Non quas ante suis choreas Delphines in undis
[12] Ductare, aut medium auderent resilire per aequor,
[13] Sed moesti patulo vicinum ad littus hiatu
[14] Nescio quo patrios complerent murmure fluctus.
[15] Me miserum adspexique omen, totoque notavi
[16] Littore, nec tantos potui mihi fingere casus.
[17] Hos illi, o Thelgon, luctus, haec funera flebant.
[18] [Thel.] At mihi nunc spes quandoquidem jam nulla relicta est,
[19] Heu! dulces audire sonos, et visere lumen,
[20] Cujus ab adspectu rapidos mitescere ventos
[21] Vidimus, horrentesque Tethin mulcere procellas,
[22] Jam nec cimba placet, nec littora. Lenta jacebunt
[23] Retia per scopulos, et viminei labyrinthi,
[24] Et levis invisa calamus cessabit arena.
[25] Hic locus, haec nostros tantum surda aequora luctus,
[26] Concavaque immites resonabunt saxa querelas.
[27] [Dor.] Quin potius, qua celsa sinu tegit urna beato
[28] Dilectae exuvias animae, corpusque sepulcro
[29] Ridet adhuc (verum nam si mihi rettulit Egon,
[30] Ridet, et adsueto piscantibus annuit ore)
[31] Pergamus, vultuque oculos pascamus amato.
[32] [Thel.] Ah Dorila, haec forsan qui spes heu! pascit inanes
[33] Finxit amor; solet ille oculis inludere nostris.
[34] [Dor.] Hoc Lycidas, hoc ipse Mycon, hoc et Polybotus,
[35] Et senior nostra narravit Mopsus in acta.
[36] Illi oculos, atque ipsa etiam sub morte serenas
[37] Conspexere genas, illi ridentia membra,
[38] Atque artus manibus contrectavere recentes,
[39] Et devota sacris librarunt oscula plantis.
[40] [Thel.] Ergo age, si mihi vera refers, age, littore puppim
[41] Solve celer, placidi quando maris aequore toto
[42] Unda silet, luduntque hilares Zephyritidos aurae.
[43] Nulla mihi jucunda magis, quam quae sibi tellus
[44] Fortunata sacros gremio complectitur artus.
[45] [Dor.] En tibi laxatos collegi rite rudentes,
[46] Spirantesque ferunt volitantia carbasa venti.
[47] Interea tu si quid habes, quod taedia longae
[48] Soletur taciturna viae, modulare; silenti
[49] Suspensum fluctu cernis mare, lentaque nullo
[50] Murmure spirantis circumvolat aura Favoni.
[51] [Thel.] Immo haec, quae vacuo nuper resupinus in antro
[52] Cum primum heu! luctus Celadon retulisset amaros,
[53] Deflevi, duraque amens in rupe notavi,
[54] Expediam. Tu paupereas de murice conchas
[55] Dona para, et plenis, Dorila, gravia ostrea gemmis.
[56] Fluctus, heu! noti fluctus, et littora remis
[57] Pulsa meis, scopulique maris, lustrataque saxa,
[58] Retiaque, et nassae, et toto quaesita profundo
[59] Muta armenta mihi, et tenui mea cymba carina;
[60] Xaveris occubuit, jacuitque exsanguis arena,
[61] Flete, licet, nostris et respondete querelis.
[62] Quod si surda silent maris aequora, vos, age, saltem
[63] Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus.
[64] Heu pietas, quid jam misero mihi dulce relictum est
[65] Denique, quid misero jam dulce? Ipsa aequora sordent,
[66] Cymbaque, cumque suis vilescunt ostrea gemmis.
[67] Te, genitor, moriente, omnis mihi rapta voluptas.
[68] Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus.
[69] Tu mihi namque parens, tu caligantia coecis
[70] Lumina dempsisti tenebris; me sidera primum
[71] Sperare, et tuto docuisti insistere cursu
[72] Aetheris; et Thelgon, dixisti, sidera, Thelgon,
[73] Te poscunt, certumque patet tibi limen olympi.
[74] Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus.
[75] At nunc quis vel thura piis imponere flammis
[76] Edoceat, vel littoreas quaesita per undas
[77] Munera sacrare offenso placitura Tonanti?
[78] Qualis quae viduata suo vaga cymba magistro
[79] Fertur in oppositas nullo prohibente charybdes,
[80] Talis, te rapto, talis te, Xaveri, Thelgon.
[81] Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus.
[82] At saltem ipse tibi extrema conjunctus in hora
[83] Vidissem morientem, et sola in rupe jacentem!
[84] Frigentes refovissem artus, atque ultima verba
[85] Inscripsissem animo, et tecum quoque forte perissem.
[86] At nunc deserto jacuisti in littore, nec te
[87] Adspicere extremum potui, nec membra sepulcro
[88] Condere, eodemque heu! lacrimas tumulare sepulcro.
[89] Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus.
[90] Hic certe vacuo statuam tibi littore saltem
[91] Aequoreis aram conchis, algaque virenti
[92] Surgentem; celso nam tu sublimis olympo
[93] Regna tenes, coelumque, et lucida sidera calcas.
[94] Hic tibi dona feram lacrimis conspersa, tuumque
[95] Littoreas nomen resonare docebimus undas.
[96] Claudite moerentes, mea lumina, claudite fletus.

ECLOGA III.

Parthenis

Corydon Pastor, quaesita frustra per campos Parthenide, dum ejus ab antro discessum lacrimis prosequitur, lustralem ad Templum profectionem ex Lycida cognoscit: tum ambo in Pueri, Virginisque laudes alternis erumpunt.
Coridon Lycidas.

[1] [Cor.] Quos aditus, quae jam refugis nemora avia claustris
[2] Lustrabis, Corydon, aut quos errare per agros
[3] Institues? Vitrei per prata virentia fontes,
[4] Silvarumque umbrae, convexaque cautibus antra
[5] Dicite, quandoquidem campos fastidit, et arva,
[6] Dicite quas servet pulcherrima Parthenis urbes?
[7] Illam ego per silvas, et per spelaea sequutus
[8] Nusquam terrarum invenio. Vacua antra queruntur,
[9] Et deserta silent teneri praesepia nati.
[10] [Ly.] Fallor, an arborea Coridon flet solus in umbra!
[11] O Coridon, quae caussa graves inopina querelas
[12] Excitat, et misero jubet indulgere dolori?
[13] Nonne vides procul ire greges, et vindice nullo
[14] Incustoditas per prata errare capellas?
[15] [Cor.] O Lycida, nec cura gregis, nec cura salutis
[16] Ulla mihi superest; quid enim jam caetera prosint,
[17] Parthenide amissa! Miseros pertaesa colonos
[18] Illa abiit, nec quos demum diversa penates
[19] Incolat inveni, nec queis in saltibus erret.
[20] [Ly.] Nescis ergo, sacris Infantem ut sisteret aris,
[21] Ad delubra gradu Matrem properasse pudico?
[22] [Cor.] Non equidem audieram, meliora ad pascua namque
[23] Ivimus, et teneros procul hinc abduximus agnos.
[24] Nunc demum heu serus redeo. Sed prata virentes
[25] Si tibi sufficiant haedis pascentibus herbas,
[26] Pergentem licuit sacras deducere ad aras?
[27] [Ly.] Et licuit; Lycidam nec dedignata sodalem
[28] Virgo Parens; aequo tulimus vestigia gressu.
[29] O Coridon, o qualis erat! Non pulchrior ullo
[30] Tempore divinos vultu adspirabat amores.
[31] Ipsa, mihi credas, avulsa a sedibus imi
[32] In Dominae occursum Solimeia currere templa
[33] Visa mihi, ipsa novo sacra exultare susurro.
[34] Tum pius haud tanto inflammatus ab aestu
[35] Numinis, o senior quae fata arcana Sacerdos
[36] Praecinuit, quales effudit pectore sortes!
[37] Nazareos Genitrix, Galileia regna, penates
[38] Nunc colit, et patrias servat pulcherrima sedes.
[39] [Cor.] Fortunate puer dulcem adspexisse parentem
[40] Cui licuit, misero decedentemque mapali
[41] Adfari extremum, atque extrema adjungere dona!
[42] Ipse etiam, ah Lycida, nisi sors inimica fuisset,
[43] Ipse comes venissem, et nostro forsitan agnus
[44] De grege lustrales isset sacrandus ad aras;
[45] Aut nostra gemeret deductus ab arbore turtur.
[46] At modo dum luctus quo consolemur amaros
[47] Nil superest; vacuo saltem resupinus in antro
[48] Virginei partus cautes, et conscia saxa
[49] Servabo, et gracili carmen modulatus avena
[50] Illius ad notas nomen jactabimus auras.
[51] [Ly.] Ipse etiam, tenerae tondent dum prata capellae,
[52] Tecum adero, et si forte placent alterna canemus
[53] Carmina, Parthenidi, memini, nam alterna placebant.
[54] Incipe tu, Coridon, te fistula nostra sequetur.
[55] [Cor.] Muscosae cautes, et conscia Virginis antra,
[56] Quamvis neglecto jaceatis squallida saxo;
[57] Vos mihi cara domus, vestro spirare recessu
[58] Dum liceat, patrii vilescunt tecta mapalis.
[59] [Ly.] Felices umbrae, et manibus reptata tenellis
[60] Antra Deo, quamvis silvestri horrentia cultu,
[61] Non mihi dulce magis campos Jordanis amicos,
[62] Moeniaque, et sedes Solymae incoluisse superbas.
[63] [Cor.] Hic ego divinos meditatus Virginis ignes
[64] Inflabo ad numerum tenues ex ordine cannas;
[65] Haec loca Parthenidem, percussaque vocibus antra,
[66] Parthenidem dulci resonabunt saxa susurro.
[67] [Ly.] Hic ego divini nomen mihi dulce Puelli
[68] Inscribam scopulis, et cuspide falcis acuta
[69] Mandabo saxis teneros in imagine vultus;
[70] Haec spelunca meos testabitur omnis amores.
[71] [Cor.] Vere novo roseum campo Zephyritis honorem
[72] Quum referet, varioque ornabit prata colore;
[73] Hic ego purpureis populatus floribus hortos
[74] Suspendam circum nexas de more corollas.
[75] [Ly.] Quum gravis optata pendebit in arbore fructus,
[76] Curvabuntque suos poma autumnalia ramos;
[77] Hic ego lecta feram plenis pia dona canistris,
[78] Et sacrata omni pendebunt munera saxo,
[79] [Cor.] Dulce apibus flores, viridantia prata capellis,
[80] Hesperus agricolis, fontes sitientibus arvis;
[81] Sic mihi dulce fuit cupidos in Virgine vultus
[82] Figere, dum nostrum non dedignata mapale est.
[83] [Ly.] Triste apibus taxi, maturis grando racemis,
[84] Syrius et campis, et flavis messibus imbres;
[85] Sic mihi triste, aliis dum, Pupule, vivis in oris,
[86] Non posse ad teneras deponere munera plantas.
[87] [Cor.] Sed jam lassato Titan subit aequora curru,
[88] Vesper et aethereo flammas accendit olympo;
[89] Occidit et Titan, et nox cadet ipsa; sed unus,
[90] Alma parens, nostri non occidet ignis amoris.
[91] [Ly.] Jam tacet omne nemus, volucris tacet omnis, et omnis
[92] Fluminis unda silet, sileant et carmina; sed te,
[93] Si taceant versus, taceant si carmina, Pupe,
[94] Hic locus, hi montes, haec ipsa arbusta loquentur.

ECLOGA IV.

Alexis.

Argumentum.
Nocturna fuga e paternis aedibus elapso D. Alexio discessum ejus matrisque ac sponsae lacrimas Damon pastor miserabili cantu prosequitur.

[1] Forte sub antiquae contraxerat ilicis umbra
[2] Omne pecus Damon, cum sol altissimus agros
[3] Ureret et raucis resonarent arva cicadis.
[4] Ergo dum teneri recubant sub matribus haedi
[5] Graminaque, et pastas grex undique ruminat herbas,
[6] Ille domo profugum patria deflebat Alexin
[7] Multa dolens matrisque vicem sponsaeque relictae,
[8] Solus et hoc vacuas jactabat carmen ad auras.
[9] Hic locus, hi montes, et amica silentia ruris,
[10] Et tacita quercus, et lenti fluminis undae
[11] Apta satis lacrimis; lacrimas referamus amaras.
[12] Dic age dic miseros nimium mea fistula luctus.
[13] Nymphae, Romulides nymphae, quae Tibridis, et quae
[14] Propter aquam sacri vitreas Anienis ad oras
[15] Muscosas legitis commixtis floribus herbas,
[16] Heu qui vos tenuere loci, quae devia ripis
[17] Gramina, cum dubios Lunae fulgentis ad ignes
[18] Praecipiti ferus ah gressu properaret Alexis,
[19] Cum genitrix laniata genas, discissa capillos
[20] Canitiem sparsa miseram foedaret arena,
[21] Impleretque suis resonantia saxa querelis?
[22] Illam incendentem gemitus, caelumque profusis
[23] Urgentem lacrimis motis flevere cupressus
[24] Verticibus steriles illam flevere myricae,
[25] Atque armenta suis comploravere sub antris.
[26] Heu quot sola vagis luces erravit in agris!
[27] Heu quot desertas flevit miserabile noctes
[28] Anxia, dum profugum delamentatur Alexin!
[29] Ille fugit, tacitisque celer se condit in umbris.
[30] Ah puer, ah fugitive puer, quas tendis in oras?
[31] Quae deserta petis? quae te spelaea ferarum
[32] Accipient profugum? Questus ah conjugis audi,
[33] Conjugis ah questus miserae; jacet illa paternis
[34] Sola gemens tectis, et saevis pectora palmis
[35] Percutit, et miseris ululatibus aera complet.
[36] Non illam pueri flentem, innuptaeque puellae,
[37] Non illam dulces possunt deflectere matres.
[38] Seu roseis invecta rotis Aurora rubentes
[39] Extollat vultus, et candida lilia pandat,
[40] Seu sese Hesperias velox demergat in undas,
[41] Te vocat et teneros fletu corrumpit ocellos.
[42] Populea qualis maerens cum turtur in umbra
[43] Amissum queritur socium, quem saevus in alto
[44] Nugantem vidit ramo venator, et alte
[45] Contorquens jaculum vita spoliavit; at illa
[46] Nocte dieque leves tremulis diverberat alis
[47] Auras, ingentique sonant virgulta querela.
[48] Tu tamen, o fugitive, ruis, nec matris imago,
[49] Tristia nec miserae tangunt suspiria sponsae.
[50] Et nunc desertis recubas seu lassus arenis,
[51] Sithoniasque nives Alpinaque frigora lustras,
[52] Et dubias sequeris per devia flumina ripas;
[53] Sive per incertas Euris spirantibus undas
[54] Saxa inter scopulosque maris metuendaque cete
[55] Curris, et audaci sulcas vada salsa carina.
[56] Forsitan aequoreis morieris spretus in undis.
[57] Ah tibi ne tumidae rumpant maria alta procellae!
[58] Ah tua ne mediis puppis solvatur in undis!
[59] Aut te Scylla ferox, aut te Zanclaea Charybdis
[60] Inter spumantes scopulis allidat arenas.
[61] Hei mihi namque ferunt medio latrare profundo
[62] Nescio quam Scyllam, et fluctus sorbere Charybdim,
[63] Et Libyco geminas consurgere litore Syrtes.
[64] Non tibi dulce magis patrio considere tecto
[65] Maternosque fovere sinus, non dulcia rura
[66] Incolere, et latos dominari, dure per agros?
[67] Cernis ut incultis revocet te frondibus arbos,
[68] Et vitrei fontes, et rauco murmure flumen
[69] Te repetant, dominumque sibi querantur ademptum?
[70] Sed jam praecipitem impellunt vada caerula puppim
[71] Et vocat exoriens tauros ad flumina vesper,
[72] Ite meae procul hinc, jam flevimus, ite capellae.

ECLOGA V.

Elisus.

Meliboeus, Thyrsis, Daphnis.

[1] Occiduas nondum sol vespertinus ad undas
[2] Urget equos, o Thyrsi; viden', rura omnia circum
[3] Incustoditum tondet pecus, et juga bobus
[4] Nondum lassati vasta sub rupe coloni
[5] Dempserunt. Hac fessi ambo sedeamus in herba;
[6] Mox coeptum repetemus iter, leve gramen, et ipse
[7] Garrulus offensis invitat rivulus undis.
[8] [Thyr.] Te sequar, o Meliboee, libens; nam me quoque longum
[9] Fregit iter; brevis et superat labor, aspice saxum,
[10] Quod mihi, dum teneros olim depelleret haedos,
[11] Monstrabat pater, et gressum accelerare jubebat.
[12] [Mel.] Urge, o Thyrsi, gradus, brevis en via restat ad urbem.
[13] Interea tu si quid habes, seu Caesaris arma,
[14] Seu conjuratos metuenda in foedera Reges
[15] Quod referat, modulare; agiles in frondibus aurae,
[16] Et circum argutae responsant undique silvae.
[17] [Thyr.] Quin potius nos, quandoquidem portamus Eliso
[18] Donum castaneasque nuces, et roscida mala,
[19] Illius in laudes calamos inflemus, et illum
[20] Carminis celebremus; habent et carmina munus.
[21] [Mel.] Quis tamen hic circum gemitus sonat. O bone Daphni,
[22] Dic age quid viridi recubans sub tegmine carmen
[23] Intonsas resonare doces miserabile quercus?
[24] [Daph.] Quid faciam, o Meliboee, aut quae solatia restant,
[25] Cum neque per silvas, cum nec per inhospita lustra
[26] Heu nostri quondam decus ingens ruris Elisum
[27] Reppererim, licet et silvas, et inhospita saxa
[28] Lustrarim, jaceamque ingrata solus in umbra?
[29] [Mel.] Fortunate puer tibi si tam pulchra querelas
[30] Causa movet, moestos fletu corrumpere vultus
[31] Desine. Quem dudum per devia rura secutus
[32] Quaeris adhuc, nostras, si nescis, ille per oras
[33] Regnat, et hos montes, nemus hoc, et flumina servat.
[34] Aspicis ut levior ventus sonet, ut nemus ipsum
[35] Vernet, et insuetis se floribus induat arbos?
[36] Et nemus, et domino plaudit locus ipse recenti.
[37] [Thyr.] Quin haec vimineis fragrantia dona canistris
[38] Inspice, balantemque agnum; illi haec rustica dona
[39] Urbem ad vicinam, non est via longa, feremus.
[40] [Daph.] Felices nimium tanto Pastore coloni!
[41] Silvae felices! Vobis Saturnia regna
[42] Iam redeunt! priscumque aetas mutatur in aurum.
[43] Nunc tamen o, si qua est pietas, me ducite ad urbem
[44] Ducite me, pueri; sic vobis herbida tellus
[45] Florentem pecori cytisum ferat, et vagus amnis
[46] Limpida sufficiat pastis sua flumina tauris.
[47] Ah liceat vidisse semel te dulcis Elise,
[48] Et jam fatales mea lumina claudite Parcae.
[49] [Thyr.] Ibimus, interea coeptos abrumpere versus.
[50] Ah scelus est, mutamque humero pendere cicutam;
[51] Incipe Daphni prior, carmen nos deinde sequemur.
[52] [Daph.] Muscosi fontes, sacrum nemus, altaque rupes,
[53] Et densi frutices, et densior ilicis umbra,
[54] Auraque, quae tenues umbras quatis, aut mihi Elisum
[55] Reddite, vel lentas hic propter fluminis undas
[56] Cernetis morientem, et corpus inane tegetis.
[57] [Thyr.] Solvite jam fessis, pueri, juga solvite tauris,
[58] Tityre linque solum; magnus tenet haec loca pastor.
[59] Haec loca dum magnus pastor tenet, ipsa virebunt
[60] Litora, turgentes scopulus feret ipse racemos.
[61] [Mel.] Ite meae jam nunc, laetum pecus, ite capellae;
[62] Ludite felices per gramina; regnat Elisus.
[63] Iam tristes fugere lupi, jam montibus istis
[64] Nullus terrificis trepidabit Pastor ab ursa.
[65] [Daph.] Ducite pascentes miseri ad praesepia tauros,
[66] Ducite, jam nostris discessit Elisus ab oris.
[67] Undique desertos lupus incursabit in agnos.
[68] Ipse canis miseras rapiet canis ipse capellas.
[69] [Thyr.] O Musae Aonides, o Pastoralis Apollo,
[70] Culta nimis quondam mihi numina, venit Elisus,
[71] Venit in has silvas; jam nullum numen habetis
[72] Et Musae Aonides, et pastoralis Apollo.
[73] [Mel.] Venimus en tandem, depromite munera, ad urbem
[74] Venimus. O salve terra mihi gratior omni
[75] Urbs vetus in gremio si felicissima servas
[76] Pastorem egregium, si tu servaris ab illo.

(finis eclogarum Bartholomaei Boscovichii)

De fontibus huius editionis

E. 1-3 ex editione: Carmina recentiorum poetarum VII a Societate Jesu id est Julii Caesaris Cordarae, Raymundi Cunichii, Bernardi Zamagnae, Alphonsi Nicolai, Rogeri Boscovichii, Bartholomaei Boscovichii et Joannis Baptistae Roberti. Cremonae: ex Typographia Ricchiniana, 1772, p. 163-172

E. 4-5 e MSto: Dubrovnik, Knjiznica Male brace (Bibliotheca Ordinis Fratrum Minorum), MS 1351, p. 73-79.

De eclogarum auctore

Bartolomej (Baro) Boskovic, S.I., Dubrovnik, Croatia 1699 ­ Recanati, Italia, 1770.

De hac editione

Hanc editionem anno 1999. Neven Jovanovic (neven.jovanovic@zg.tel.hr) curavit.

Neo-Latin The Latin Library The Classics Page