PETRI BLESENSIS DE DUODECIM UTILITATIBUS TRIBULATIONIS
[0989A] Ordo et modus docendi, de quo tribulationes deserviunt, est, ut eas non solum patienter, sed etiam libenter sustineas, et consoleris interius ex eo quod exterius desolaris. Nam, ut ait Seneca, 'non est major consolatio, quam quae ex desolatione trahitur.' Quam consolationem nemo potest habere, nisi prius noverit effectum tribulationis; qualiter scilicet Deus, qui tribulationes immittit, eas ordinat ad profectum et utilitatem sustinentium, nisi ex perversitate rebellionis se ordinationi Creatoris opponant. Illi ergo qui defectus suos ex parte una cognoscunt, et utilitatem tribulationis ex altera considerantes, in firmo proposito a Deo in tribulatione petunt, ut a se tribulationes exstirpet, contra seipsos fortassis petunt, sicut Paulus, qui [0989B] petiit carnis stimulum amoveri. Cui responsum est a Deo: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [92 [0989] II Cor. 12.] . Sunt autem multi fructus tribulationum; sed ad praesens de duodecim tangemus, in quibus etiam multi alii continentur, quos de facili intelliget qui tractatum istum diligenter legerit, vel audiverit plus attente. Nam, sicut cibus male masticatus de difficili digeritur, et parum prodest, sic doctrina sacrae Scripturae sine attentione lecta cursorie vel audita.
PRIMA utilitas quam facit tribulatio in hoc attenditur, quod tribulatio est fidelis succursus a Domino missus ad eripiendum animam de manibus inimicorum omnium ejus. Isti autem inimici sunt, falsa [0989C] gaudia et deceptoria hujus mundi prosperitas, quae cor indisciplinatum tanto plus periculose seducunt, quanto magis dulciter blandiuntur. Isti autem sunt inimici, a quibus secundum vulgare proverbium dicitur: 'Stultus non timet hos.' Qui tanto plus timendi sunt quanto blandius alliciunt, decipiuntque in fine. Isti sunt inimici, qui blandiendo occidunt, et occidendo blandiuntur. Qui significantur per Joab, qui tenens mentum Amasae, ac si vellet osculari, interfecit ipsum [93 [0989] II Reg. 20.] . Unde dicit Gregorius: 'Etsi omnis fortuna timenda est, magis tamen timenda est prospera quam adversa.' Quod manifeste apparet, eo quod inimicus, qui occulte impugnat, magis timendus est quam qui aperte. Et nota quod iste tribulationis succursus non solum a Deo mittitur, [0989D] sed exercitus ejus dux et marescallus est ipse Deus, ipsam ordinans ad liberationem amicorum suorum. Unde promittit per David prophetam Deus: Cum ipso sum in tribulatione [94 [0989] Psal. 90.] , id est tribulatus et tentatus. Et sequitur: Eripiam eum et glorificabo eum [95 [0989] Ibid.] . [0990A] Cum ergo nobiscum Deus sit in tribulatione, patienter et libenter sustinenda est, quia secundum quod tribulatio plus gravat, secundum hoc Deus tribulato magis appropinquat Unde dicit Psalmista: Juxta est Dominus his, qui tribulatio sunt corde [96 [0989] Psal. 33.] . Ergo dum praesentia tribulationis te molestat, praesentia Salvatoris, qui tecum in tribulatione consistit, solatium interius tibi praestat. Sed forte dicit, praesentes tribulationes bene sentio, sed societatem Dei in tribulatione mea non sentio. Nam si dulcedinem suae praesentiae ita manifestaret, sicut amaritudinem tribulationis manifestat, patienter et hilariter tribulationem sustinerem. Et addis forsan, quod ante tribulationem magis sentiebas Dei dulcedinem, quam in tribulatione positus. Ad hoc responderi [0990B] potest dicendo, quod praesentia Dei in tribulatione dupliciter potest attendi, vel intelligi, ut jam patet: primo in collatione virtutis et gratiae; quia, sicut augetur tribulatio, ita Deus virtutem et gratiam multiplicat, secundum Apostolum dicentem: Fidelis est Deus, qui non permittet vos tentari ultra id quod potestis, sed faciet, cum tentatione proventum, ut possitis sustinere [97 [0989] I Cor. 10.] , id est augmentum gratiae dabit et virtutem sustinendi tribulationem patienter. Sicut enim obsessis in castris solent domini castrorum garnitionem et succursum mittere; sic Deus animae tribulatae augmentum gratiae solet infundere. Secundo, praesentia Dei in tribulatione potest attendi seu intelligi in collatione consolationis internae, quam tribulato infundit. Unde dicit Apostolus: [0990C] Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita abundat per Christum consolatio [98 [0989] II Cor. 1.] . Passiones Christi abundare in nobis dicuntur, quia ab ipso immissae, et ideo pro peccato debent patienter sustineri, et ad similitudinem Christi, et hoc sine culpa, ut non patiamur sicut fur vel homicida, qui quod patiuntur bene meruerunt. Sed nota quod augmentum gratiae, quod confertur in tribulatione, non datur semper sentiri a tribulato, quod fit ad ejus probationem, timorem et liberationem. Praeterea consolatio non debet venire, donec locus sit ei paratus, quem parat tribulatio, juxta illud: Post tempestatem tranquillum facis, et post lamentationem et fletum exsultationem infundis [99 [0989] Tob. 3.] . Unde David: Secundum [0990D] multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam [100 [0989] Psal. 93.] . Consolationes autem unius horae excedunt tribulationes multorum annorum. Nam ipse Deus, qui prius venit ad succurrendum tibi, post tribulationem [0991A] tecum remanebit confortans te, sicut dicit Bernardus. Et si forte conquereris, dicens, quia nimis tardat ista consolatio, sicut conqueruntur amatores, huic respondet Cassiodorus dicens, quia ipsa velocitas cordi consideranti et amanti videtur tarditas. Quod si quaeris de justis qui nunquam mortale peccatum habuerunt, quomodo dicitur, quod de manibus inimicorum suorum liberati sunt, ad hoc potest dici quod, licet boni in manus inimicorum non ceciderunt per consensum peccati mortalis, tamen potuerunt cecidisse; sed, Deo auxiliante, non ceciderunt, et manus eorum evaserunt. Quod Augustinus tangit loquens de justo, quem Deus a peccato conservavit: 'Et te, inquit, ne in peccatum rueres, tenuit.' Ex praedictis concludi potest, [0991B] quod anima tribulata non debet se reputare impugnatam, quando patitur tribulationes, sed liberatam et ereptam de mundi prosperitate decipiente et de carnali consolatione desolante. Ex quo igitur tribulationes ab inimicis animam liberant, licet aliquando sunt onerosae, tamen hilariter sunt pro Domino sustinendae et sine murmure; quia, si per murmurationes homo contra tribulationes efferatur, tunc adjutores suos impugnat et suos adjuvat inimicos.
SECUNDA utilitas tribulationis est, quod obstruit os diaboli, ne animam in tribulatione existentem alloqui audeat, eam tentando. Timet enim repelli et vinci. Quod figuratur in Job [1 [0991] Cap. 2.] , ubi dicitur quod nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem [0991C] ejus esse vehementem. Loquitur ibi Scriptura de fictis amicis Job, qui significant daemones animam impugnantes, qui non audent animae tribulatae appropinquare, visa ejus gratia in tribulatione; timent enim a tali anima vinci. Sed nota quod diaboli tentatio non est homini periculosa vel nociva, nisi per sequentem responsionem, hoc est per delectationem et consensum: Sicut allocutio excommunicati non nocet tibi, nisi ei respondeas. Quod significatum est in Isaia [2 [0991] Cap. 37.] , ubi dicitur quod Ezechias mandavit populo quod non responderent blasphemiis Rapsacis principis exercitus regis Assyriorum. Per Rapsacen intelligitur diabolus, et per ejus blasphemias significantur cogitationes malae [0991D] quas suggerit; sed non nocent, si non respondetur eis per delectationem vel consensum. Nam, quamvis pravae suggestiones et contumeliosa verba illata homini multum affligant cor ejus; tamen non nocent nec maculant id, quandiu eis non respondetur, ut dictum est; sed econtrario homini talia inferentes multum cruciantur, quando vident eos quos blasphemant nil penitus respondere.
TERTIA utilitas tribulationis est, quod animam tribulatam purgat. Pro quo sciendum est quod sunt quinque species purgationis materialis. Prima est, purgatio corporis humani, quae fit dupliciter, [0992A] potione et minutione. Secunda est metallorum, ut igne purgatur aurum et lima ferrum. Tertia purgatio est arborum, quae fit amputatione ramorum vel fossatione surculorum. Quarta est granorum, quae fit per flagellum. Quinta purgatio est vindemiae vel vini, quae fit per torcular. Omnibus his modis purgat tribulatio. Primo igitur purgatur corpus humanum potione. Quando ergo tribulatio te apprehendet, cogita medicinam tibi missam a Domino, ad te purgandum a superfluo humore et inordinata affectione. Nam, sicut amara potione purgantur maii humores, sic per tribulationes purgantur animae mali mores. Quia secundum Gregorium: 'Mali mores sunt mali humores.' Suscipe igitur cum humilitate medicinam tibi a Domino missam, qui [0992B] est summus medicus cognoscens intimam complexionem cordis tui, quia scit quantum potes sustinere, et nihil tibi dabit nisi quod utile tibi fuerit. Bibit enim ipse Filius Dei mortis tribulationem, non pro sua, sed pro salute et purgatione tua. Unde dicitur: Bibite, amici mei, et inebriamini, charissimi [3 [0991] Cant. 5.] . Et de filiis Zebedaei dictum est: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum [4 [0991] Matth. 20.] ? Hic est potus salutaris, quem cum gratiarum actione recipiebat Dominus dicens: Calicem salutaris accipiam [5 [0991] Psal. 115.] . Et si propter amaritudinem tibi difficile videatur illum transglutire, invoca Dominum in auxilium, sicut dicit David; unde sequitur: Et nomen Domini invocabo [6 [0991] Ibid.] . Et nota quod, sicut medicina corporalis [0992C] non debet degustari, nec per linguam diu teneri, sed cito deglutiri, sic nec tribulatio debet a cursu rebellionis retardari; sed, sicut effectus medicinae aliquando impeditur non ex defectu sui, sed ex mala dispositione recipientis, sic effectus tribulationis impeditur ex mala dispositione duri cordis et animi pertinacitate rebellis. Sicut patet in Pharaone, qui quanto plus affligebatur, tanto durius cor ejus efficiebatur [7 [0991] Exod. 10.] . Unde dicit Salomon: Cor durum male habebit in novissimis [8 [0991] Eccli. 3.] .
Secundo, purgatur corpus humanum minutione, et hoc dupliciter, videlicet venae apertione et phlebotomia. Venae apertio confessioni comparatur, phlebotomia tribulationi. Et nota quod, sicut superfluus [0992D] sanguis corporalis venas et vesiculas cordis corrumpit, sic peccatum, quod in Scriptura vocatur sanguis, animam corrumpit et maculat. Vena per quam sanguis ipse ejicitur, scilicet peccatum, est os. Unde Proverbiorum Liber: Vena vitae est os justi [9 [0991] Prov. 10.] ; quia justus in principio est accusator sui [10 [0991] Prov. 18.] , scilicet in confessione. Et nota quod, sicut in minutione debet homo emittere malum sanguinem et retinere bonum ad cordis sui nutrimentum, sic in confessione debet homo dicere peccata sua, ut ejiciantur, et bona quae fecerit, tacere, ne amittantur. Bona enim in confessione dicta amittuntur per jactantiam et vanam [0993A] gloriam. Ut patet in Pharisaeo, qui bona sua recitabat per jactantiam, dicens: Jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo [11 [0993] Luc. 18.] . Sed publicanus non audebat oculos suos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori [12 [0993] Ibid.] . Et sequitur quod, descendit hic publicanus justificatus in domum suam [13 [0993] Ibid.] , scilicet per humilem confessionem, ab illo, scilicet Pharisaeo, qui propter jactantiam in peccatis suis remansit. Peccata enim, quae in vera et humili confessione manifestantur, delentur. Unde Psalmista: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei [14 [0993] Psal. 31.] . Minutio vero phlebotomiae tribulationi comparatur. Quot enim tribulationes immittit Deus [0993B] cordi, tot ictus phlebotomiae dat ei ad purgationem ejus. Sed nota quod sicut ante purgationem et percussionem minutionis necesse est carnem calefieri, ad hoc ut ictus facilius sustineantur; sic cor humanum necesse est igne charitatis accendi, ad hoc ut de facili sustineat tribulationes. Unde dicit Augustinus [15 [0993] Serm. 10 De verbis Domini. ] : 'Omnia saeva et immania facilia et prope nulla facit amor.' In figura cujus descendit Spiritus sanctus super apostolos in linguis igneis [16 [0993] Act. 2.] . Ex quo a Deo roborati sunt, et post ejus receptionem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati [17 [0993] Act. 5.] ; qui ante receptionem ejus erant valde timidi. Sicut patuit in Petro, qui Dominum negavit [0993C] ad vocem unius provocantis ancillae [18 [0993] Matth. 26. ] , qui tamen post receptionem Spiritus sancti passionem crucis pro Domino toleravit libenter.
Secundo, purgatur corpus humanum minutione, et hoc dupliciter, videlicet venae apertione et phlebotomia. Venae apertio confessioni comparatur, phlebotomia tribulationi. Et nota quod, sicut superfluus [0992D] sanguis corporalis venas et vesiculas cordis corrumpit, sic peccatum, quod in Scriptura vocatur sanguis, animam corrumpit et maculat. Vena per quam sanguis ipse ejicitur, scilicet peccatum, est os. Unde Proverbiorum Liber: Vena vitae est os justi [9 [0991] Prov. 10.] ; quia justus in principio est accusator sui [10 [0991] Prov. 18.] , scilicet in confessione. Et nota quod, sicut in minutione debet homo emittere malum sanguinem et retinere bonum ad cordis sui nutrimentum, sic in confessione debet homo dicere peccata sua, ut ejiciantur, et bona quae fecerit, tacere, ne amittantur. Bona enim in confessione dicta amittuntur per jactantiam et vanam [0993A] gloriam. Ut patet in Pharisaeo, qui bona sua recitabat per jactantiam, dicens: Jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo [11 [0993] Luc. 18.] . Sed publicanus non audebat oculos suos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori [12 [0993] Ibid.] . Et sequitur quod, descendit hic publicanus justificatus in domum suam [13 [0993] Ibid.] , scilicet per humilem confessionem, ab illo, scilicet Pharisaeo, qui propter jactantiam in peccatis suis remansit. Peccata enim, quae in vera et humili confessione manifestantur, delentur. Unde Psalmista: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei [14 [0993] Psal. 31.] . Minutio vero phlebotomiae tribulationi comparatur. Quot enim tribulationes immittit Deus [0993B] cordi, tot ictus phlebotomiae dat ei ad purgationem ejus. Sed nota quod sicut ante purgationem et percussionem minutionis necesse est carnem calefieri, ad hoc ut ictus facilius sustineantur; sic cor humanum necesse est igne charitatis accendi, ad hoc ut de facili sustineat tribulationes. Unde dicit Augustinus [15 [0993] Serm. 10 De verbis Domini.] : 'Omnia saeva et immania facilia et prope nulla facit amor.' In figura cujus descendit Spiritus sanctus super apostolos in linguis igneis [16 [0993] Act. 2.] . Ex quo a Deo roborati sunt, et post ejus receptionem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati [17 [0993] Act. 5.] ; qui ante receptionem ejus erant valde timidi. Sicut patuit in Petro, qui Dominum negavit [0993C] ad vocem unius provocantis ancillae [18 [0993] Matth. 26. ] , qui tamen post receptionem Spiritus sancti passionem crucis pro Domino toleravit libenter.
Secundus modus purgationis est quomodo metalla purgantur, ut aurum igne et ferrum lima. Primo ergo tribulatio purgat animam et puram reddit, sicut ignis aurum. Unde dicit Augustinus: Quod flagellum grano et ignis auro, quod lima ferro, hoc facit tribulatio justo. Hoc est dicere, sicut ignis separat aurum ab aliis metallis, et a scoria purum reddit, sic tribulatio animam puram reddit. Unde de martyribus in Sapientia: Tanquam aurum in fornace probavit illos [19 [0993] Sap. 3.] . Hoc enim igne tribulationis probatus fuit Job [20 [0993] Cap. 23.] , qui dicebat: Probavit me, sicut aurum quod per ignem transit. [0993D] Et nota quod inter omnia metalla aurum non pretiosius, et plumbum vilius; tamen aurum non probatur sine plumbo. Plumbum enim faeces auri secum trahit in fornace. Et boni, qui significantur per aurum, per malos qui significantur per plumbum, frequenter purgantur. Unde, si quaeratur, de quo deserviunt mali bonis; responderi potest, quod de eo quod deservit plumbum auro. Unde dicit Salomon [21 [0993] Prov. 11.] : Stultus serviet sapienti, scilicet ipsum purgando. Sic servivit Esau Jacob, eum scilicet persequendo, de quo dicitur, Major serviet minori [22 [0993] Gen. 25.] . [0994A] Secundo tribulatio purgat animam sicut lima ferrum, limando scilicet et clarificando. Sicut gladius qui nunquam exit de vagina sua, et cultellus qui nunquam scindit, contrahunt rubiginem; sic cor humanum sine exercitatione tribulationis contrahit rubiginem spiritualem. Unde Jeremias [23 [0993] Vulg. fertilis.] : Sterilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis [24 [0993] Jer. 48.] . Noli ergo conqueri, si Deus limet lima cor tuum ut fulgeat, et clarificetur, et gloriosum appareat, quia aliter non poteris Deum videre. Secundum illud Matthaei: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [25 [0993] Matth. 5.] .
Tertius modus purgationis qui tribulationi competit, est putatio arborum. Sicut vitis quae fit putatione ramorum superfluorum, de quo dicit Christus: [0994B] Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum ut fructum plus afferat [26 [0993] Joan. 15.] . Per vitem, cor humanum intelligitur, cujus humor ipsum faciens fructificare est amor. Unde quantum habet de amore, tantum habet de humore. Nam quantum humor defertur per ramos superfluos vitis vel alterius arboris, tanto minus fructificat vitis illa. Sic amor cordis quanto plus diffunditur per carnales amicos vel res temporales, tanto minus aptum est cor ejus ad fructificandum spiritualiter. Et si sapiens hortolanus putet et resecet ramos superfluos vitis vel alterius arboris, ad hoc quod vitis vel arbor magis fructificet, non est mirum si Deus, qui est cultor [0994C] humani cordis, secundum id Joannis: Pater meus agricola est [27 [0993] Ibid.] , resecat superfluum amorem a corde tuo, scilicet parentes et amicos carnales, sarculo mortis, quod in manu sua tenet, vel bona temporalia, ad hoc quod amor cordis tui et desiderium proprios terminos suos non excedat. Quia ipse Dominus dicit: Ego quos amo, arguo et castigo [28 [0993] Apoc. 3.] . Et Apostolus: Flagellat autem, inquit, omnem filium quem recipit [29 [0993] Hebr. 12.] . Et totum hoc facit Deus, ne amor cordis tui a se elongetur, et ne diffundat se in rebus temporalibus, ubi multum oportet ponere, et inde consequi nullum bonum imo malum finem, secundum Gregorium, dicentem: 'Qui labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur.'
Quartus modus purgationis qui tribulationi competit, [0994D] est purgatio granorum; quae fit per flagellum, ut granum exeat, et separetur a palea. Unde Augustinus, quod flagellum grano, ut supra; verbi gratia, sicut flagellum cogit granum exire de palea, sic tribulatio cogit cor humanum ab amore humano separari, quia mundus displicet cordi tribulato. Et ideo David sciens utilitatem flagelli tribulationie dicebat: Ecce ego in flagella paratus sum [30 [0993] Psal. 37.] ad sustinendum, ut cor meum purgetur. Unde dicit Augustinus: Noli conqueri de flagello tribulationis, si vis habere panem grandium, et reponi cupis in [0995A] coelo, ubi nonnisi purum granum reponetur. Sed, sicut contingit quod granum immaturum nec desiccatum ictu flagelli non excutitur a palea, sed magis inhaeret ei; sic cor habens humorem et affectionem carnalem flagello tribulationis nec separatur a mundo, sed magis inhaeret ei per amorem et delectationem, de quo tamen non recipit nisi tormentum et laborem: Homo enim natus est ad laborandum et avis ad volandum [31 [0995] Job. 5.] , sicut dicitur: Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quae in eo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo, quoniam omne quod est in mundo [32 [0995] I Joan. 2.] , etc.
Quintus modus purgationis, qui competit tribulationi, est purgatio vini in torculari. Nam, sicut torcular premit racemos, ut pretiosus humor a faecibus [0995B] separetur; sic Deus ponit animam in torculari tribulationis, ut infirmitate corporis, vel persecutione, vel dolore de morte amicorum, seu damno bonorum temporalium; scilicet ut purget eam a faecibus malarum affectionum et peccatorum. Et ideo noli repellere torcular tribulationis, si vis reponi in cellario Christi, juxta illud: Introduxit me rex in cellam vinariam [33 [0995] Cant. 1.] . Unde dicit Augustinus quod martyres in praesenti vita ita pressi sunt, quod grossa materia corporum eorum remansit in torculari, et animae pretiosae sicut vinum pretiosum positum in cellario vitae aeternae. Noli ergo conqueri, si Deus in torculari tribulationis te reponat, cum ipse prius torcular calcaverit, sicut dicitur: Torcular calcavi [0995C] solus, et de gentibus non est vir mecum [34 [0995] Isa. 63 . Vir dicit, non mulier, quia omnes apostoli in passione sua, relicto eo, fugerunt; sed beata Maria virgo ab eo non recessit per infidelitatem, sed cum eo compassa est per compassionem. Unde promiserat ei Simeon dicens: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius [35 [0995] Luc. 2.] .
QUARTA tribulationis utilitas est, quod illuminet cor hominis ad cognitionem sui ipsius, in quo consistit conditionis humanae perfectio. Unde Augustinus, qui tot legerat et audierat, plus non petebat, dicens in libro Soliloquiorum: 'Noverim te.' Inquit et in libro Sapientiae: Scire te est sensus consummatus [36 [0995] Sap. 6.] . Sicut enim videmus quod ictus virgae cogit discipulum inclinare caput, et respicere in libro, et lectionem repetere, sic tribulatio tibi [0995D] a Domino mittitur ut, mediante tribulatione, discas agnoscere tuum Creatorem. Unde dicit beatus Bernardus: 'Deus fecit se cognosci verberando, qui oblitus erat, et incognitus parcendo.' De hoc habemus exemplum de Nabuchodonosor rege superbo, quem Deus ejecit de regno suo, et fuit habitatio ejus cum feris et bestiis, et fenum sicut bos comedit; sed in fine dierum, scilicet tribulationis et poenitentiae suae, levavit oculos suos ad coelum, et sensus ejus redditus est ei [37 [0995] Dan. 4.] . Oculos suos levat ad coelum, qui cognitionem suam ad Creatorem [0996A] suum dirigit. In hac elevatione oculorum sensus redditus est ei, qui per inclinationem ad inferiora eam perdidit. Nabuchodonosor ergo ante tribulationem clauserat Creatori suo, scilicet respiciendo ad terrena, post tribulationem levavit oculos suos ad coelum, ubi erat ille qui eum verberavit, quia Deus vult quod tribulati ad ipsum vertant facies suas. Considera ergo, o anima, quia mos amantium est mittere litteras ad se invicem, et in memoriam revocare grata et mutua beneficia, et timere ne oblivioni dentur. Idcirco amator tuus Jesus Christus immittit tibi tribulationes, qui forte omnino oblitus exstiterat, dum in prosperitate vixeras, sicut pincerna Pharaonis in prosperitate positus oblitus est Joseph interpretis sui [38 [0995] Gen. 40.] . Considera [0996B] ergo quod Jesus ipse cicatrices vulnerum, quae pro te sustinuit, in memoriam tui retinuit; ac si nodus in corrigia fieret ad memoriam alicujus rei retinendam. Unde ipse dicit: Non obliviscar tui; in manibus meis descripsi te [39 [0995] Isa. 49.] , quando scilicet expandi in cruce pro amore tuo. Si ergo cicatrices vulnerum ad memoriam retinuit Christus, noli irasci, si tribulationes tibi immittit ad memoriam sui retinendam; quia quot tribulationes habes, tot nuntios mittit tibi ad memoriam sui revocantes. Noli ergo monitores bonos repellere, quia dicitur quod multum valet monitor bonus in civitate. Sed posses dicere quod tribulationes ad hanc memoriam sui faciendam non sunt necessariae, quia Deus beneficia [0996C] dando, admonet sufficienter, sicut dicit Augustinus, quod beneficia Dei nil aliud sunt, quam admonitiones veniendi ad eum. Sufficiat ergo illi quod monitiones facit dando beneficia, quia talis monitio deceat magis Deum quam alia, quae fit per verbera. Ad hoc responderi potest quod, quamvis beneficia te revocent ad cognitionem sui, tamen aliquando amor inordinatus inhaeret ipsis beneficiis temporalibus, et datur oblivioni Creator, qui est summum bonum et incommutabile, dans bona aeterna. Unde Deus conqueritur de talibus, dicens: Extendi manus meas, scilicet beneficia largiendo, et non erat qui aspiceret [40 [0995] Prov. 1.] . Non dicit, non fuit qui acciperet, quia multi libenter accipiunt, pauci vero respiciunt; nam a majori ad minorem omnes diligunt munera, [0996D] sequuntur retributiones. Sed posses dicere, licet conveniens sit quod Deus corda dura et indisciplinata, quae ad eum non convertuntur per beneficia, revocet per tribulationes, tamen conveniens non est bonos, qui largitorem suum per beneficia recognoscunt, taliter revocare. Ad hoc dici potest, quod licet cor bonum per delectamentum naturale in beneficiis recognoscat suum largitorem, tamen ad perfectam cognitionem Dei non perveniet sine probante tribulatione. Unde dicitur: Qualia scit vir, qui non est tentatus, in multis expertus multa [0997A] recognoscit [41 [0997] Eccli. 34.] . Sed vide quod Deus revocavit Salomonem ad cognitionem suam munera largiendo, Job vero sua conferendo et adversa inferendo. Sed tribulationes duxerunt eum ad perfectionem, munera vero Salomonem ad stultitiam et perditionem. Si ergo Salomon tanta scientia praeditus, suis illecebris in prosperitate Dei cognitionem amisit, non sis securus quod tu in ea Dei cognitionem diu valeas retinere. Sustine ergo patienter et libenter tribulationem, ut possis venire ad Dei cognitionem. Et si per magnitudinem tribulationis desolare, in hoc consolare, quod ad majorem coronam major tribulatio te faciat pervenire. Dicto quomodo tribulationes revocant cor ad cognitionem Creatoris, [0997B] modo dicendum est qualiter revocant ad cognitionem sui ipsius. Cor enim, quod gaudium mundanum elongavit a se ipso, non potest recognoscere se ipsum. Unde, in persona talium David dicit: Et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum [42 [0997] Psal. 37.] . Vae ei qui lucernam cognitionis suae expendit in cognitionem extraneorum, et in sui cognitionem nihil reservat! Sed quomodo se cognosceret, qui secum non est? Prosperitas enim mundana tanto plus animam a se ipso elongat, quanto plus eam insequitur et diligit. Sed sicut obsessus vel percussus per violentiam inimicorum cogitur reverti ad se ipsum, et quanto plures habes adversitates, tanto potiores habet exitus ad eundum a se ipso. Felix est ergo adversitas, quae te reddit tibi, [0997C] et in proprium hospitium te facit reverti. Unde in Exodo [43 [0997] Cap. 16.] : Maneat unusquisque apud seipsum hoc, est se cognoscat, ut sibi ipse intendat, et a se ipso per inordinatum amorem non recedat; nam domus in qua nemo habitat cito annihilatur; ita cor, quod non virtuose inhabitatur, ad vastationem et ad nihilum deducitur. Vae cordi quod ad similitudinem joculatoris vagos et verecundos morcellos extra domum suam transglutit, et quanto plus in alieno hospitio cantat, tanto plus in hospitio proprio invenit quod defleat! Sicque quanto plus cor in mundanis delectatur, tanto minus in se invenit unde consoletur. Tribulatio ergo cordi mittitur, ut illud a gaudiis mundanis cogat reverti ad se ipsum, sicut joculator tandem cogitur ad suam domum, [0997D] reverti et remanere reversus; et sicut columba, cum non invenit ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad Noe in arcam [44 [0997] Gen. 8.] . Noe Christum significat, arca Noe requies mentis intelligitur. Quando enim humanum cor non invenit exterius in quo amor ejus requiescat, tunc ad se revertitur. Per pedem columbae, amor cordis intelligitur. Tunc enim columba non invenit ubi requiescat pes ejus, quando cor humanum non ponit amorem suum in aliquo terreno, et tunc revertitur ad se ipsum, et dicit cum Psalmista: Convertere, anima mea, in requiem [0998A] tuam [45 [0997] Psal. 114.] . Et in Canticis canticorum dicit Dominus ad animam peccatricem quae cor suum evagare permisit in mundanis: Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te [46 [0997] Cant. 6.] ; ego scilicet et tu: tu intuearis te oculo conscientiae, ego vero te intuear oculo misericordiae. Sustine, o anima Christiana, per tribulationes te revocari ad te et ad Deum, quem prosperitas mundana elongaverat ab utroque; et maxime quia tribulationes ligant et constringunt te Creatori tuo, quem mala mundi libertas solverat et fecerat per insolentias evolare. Unde dicebat Job [47 [0997] Cap. 36.] , qui in talibus expertus erat: Si accinctus fuero stimulo paupertatis, indicabit eis opera eorum. Et nota quod non vocat hic paupertatem rerum temporalium carentiam, sed defectum [0998B] solatii temporalis, qui in divitiis temporalibus consistit. Unde habetur juxta illud Ecclesiastici: Est pauper cum in multis desit. Stimuli paupertatis vocantur omnes tribulationes, quae a Deo mittuntur ad restringendum cor a solatiis mundi. Hi sunt stimuli vel funiculi Adae parentis nostri primi, qui ad nos jure haereditario pertinent, per quos Deus multos quasi violenter ad se trahit. De hoc dicitur in Osee [48 [0997] Cap. 11.] : In funiculis Adam, id est in tribulationibus, traham vos in vinculis charitatis, hoc est ex charitate missis. Unde dicit Bernardus [49 [0997] Serm. 21 in Cant.] : 'Trahimur cum tribulationibus exercemur.' Noli ergo, o anima quae vinculis es astricta, aestimare te vivificatam, nec putes illos, qui non stringuntur, esse in vera libertate, quibus conceditur omne illud [0998C] quod appetunt; sicut enim nec infirmum putates esse in bono statu, nec in bona spe sanandi, si omnia quae appeteret, ei concederentur a medico, quia de ejus sanitate desperando dicit: 'Detur quidquid vult.' Hoc enim est certissimum signum mortis ejus. Ex quo patet quod libertas mundana non est nisi argumentum ac signum pereundi. Unde quanto liberius sine tribulatione miseri implent quod volunt, tanto citius ad inferna descendunt. Si vis ergo Deum habere propitium, sustine te stringi vinculis tribulationis, quae a Deo veniunt et ad Deum trahunt. Unde ad Ezechielem dicit Dominus: Ecce dedi vincula mea super te [50 [0997] Ezech. 3.] . Et per hoc datur intelligi quod vincula tribulationis sunt dona Dei. Ex praemissis patet quod tribulationes [0998D] sunt vincula Christo animam ligantia, et quanto tribulatio est vehementior, tanto fortius animam stringit Deo.
QUINTA utilitas tribulationis est, quod accelerat iter tuum ad Deum. Unde quot tribulationes habuisti, tot nuntios misit tibi Deus, ut ad ipsum festinares nec in via tardares. Et vide quam prava sunt, quae cor pravum retardant ne homines festinent ad Deum. Cum ergo tribulatio auferat delectationem et amorem in rebus transitoriis, quae retardant hominem ire ad Deum festinanter; unde Gregorius: [0999A] 'Mala quae hic nos comprimunt, nos ire ad Deum compellunt:' noli ergo parvum aestimare beneficium tribulationis, quae a gravi carcere te liberavit, et accelerat iter tuum ad regnum coeli. Juxta illud Ecclesiastis: De carcere catenisque quis introducitur ad regnum [51 [0999] Eccle. 4.] . Carcer vocatur ibi quidquid cor inordinate diligit in hoc mundo. Vincula quibus ligatur, sunt affectiones pravae. Et quanto amor est major, tanto carcer est profundior. De hoc carcere Deus te ducit per tribulationem, quando rem inordinate amatam vel inposterum amandam tibi aufert, vel contrariam tibi facit eam. Quod significatum est, ubi dicitur quod Petrus servabatur in carcere Herodis; et sequitur, quod angelus Domini ei astitit, percussoque latere Petri, excitavit [0999B] eum, dicens: Surge velociter [52 [0999] Act. 12.] . Per latus intelligitur frater tuus, qui de eodem latere exivit de quo tu, vel omnes generaliter illi, qui de cognatione vel affinitate tibi sunt juncti. Quando ergo ille, qui jure naturali deberet esse amicus tibi, est contrarius, vel morte subtrahitur, intellige te percussum latere ad hoc quod de carcere exeas, et cor tuum in solo Deus ponas, qui deficere non potest. Sed considera quod Petrus non conqueritur de ictu in latere, per quem liberabatur a carcere; sic tu conqueri non debes de tribulatione, quae te ab amore mundano malo vel falso sanat et liberat. Et si forte ictus tribulationis difficilis est tibi sustineri, respice Christum, qui pro te vulneratus erat in latere, et [0999C] tunc facilius sustinebis. Sicut bonus miles, quando videt vulnera domini sui, non sentit sua. Noli ergo repellere nuntios Domini, qui te ad Dominum revocat et festinare cogunt; quia, qui repellit nuntium, repellit Dominum. Tunc enim nuntius repellitur, quando cor per impatientiam tribulationi contradicit. Et nota quod tribulatio duo facit, scilicet affligit animam ipsam purgando et purgat affligendo. Sed quando cor cum rebellione recipit tribulationem, ab afflictione non recipit tribulatus purgationem. Unde talis amaritudinem tribulationis accipit, et ejusdem perdit utilitatem, et tamen velit nolit, oportet eum sustinere tribulationem.
SEXTA utilitas tribulationis est, quod datur ad solutionem debitorum quibus obligaris Deo, quae non [0999D] potes effugere; nec aliquid de debito auferre seu celare. Haec debita sunt poenae, quae debentur pro peccatis quae fecisti. Et licet pro peccatis mortalibus poena aeterna debeatur, per contritionem et confessionem illa poena aeterna mutatur in poenam temporalem, ita et poenae istae temporales per jejunia et tribulationes diminuuntur, et aliquando totaliter relaxantur, et maxime per tribulationes. Unde quidquid pro Deo sustineas, illud a Deo in solutionem tui debiti computatur. Et sicut dispensator regis quando reddit rationem de receptis sui domini, computat et jactat cum denariis plumbeis vel cupreis [1000A] recepta, et aliquando in fine eomputationis suae unus denarius plumbeus vel cupreus valet vel significat centum marcas auri vel argenti, qui in se est parvi valoris; sic tribulatio unius horae in praesenti cum patientia recepta, liberat a tribulatione inferni, quae est gravissima et est aeterna. Exemplum habetur in latrone qui a dextra Christi suspensus fuit, qui, cum tormentum crucis pro suis malis sustineret, et ad aliam poenam inferni esset obligatus, contritionem tamen habens de malis suis in illa hora convertit se ad Dominum, dicens: Memento mei dum veneris in regnum tuum; et statim ab omni delicto et debito absolutus est et liberatus; quia meruit audire illam vocem suavissimam: Amen dico tibi quia hodie mecum eris in paradiso [53 [0999] Luc. 23.] . Vae ei [1000B] qui in hac vita nihil solvit, sed peccatum super peccatum addit; de quo dicitur in Psalmo: Mutuabitur peccator, et non solvet [54 [0999] Psal. 36.] ! Vae ei qui de largis et prodigis expensis quae fecit, cogitur ad aequissimam computationem devenire! Talis enim, qui vixit semper sine computatione, meretur quod in inferno semper poenas solvat sine alicujus debiti relaxatione. Ibi flebunt multi mercatores, qui in praesenti rident, et gaudent de varietate solatiorum temporalium. Hoc significatum est in Apocalypsi [55 [0999] Cap. 18.] , ubi dicitur: Mercatores terrae flebunt. Per mercatores terrae intelliguntur illi qui cogitationem suam et amorem suum posuerunt in terrenis, qui amare flebunt, quia mercaturam suam malam omnibus [1000C] Deus ostendit. Sed mercatores coeli ridebunt, cum videbunt quod gloriam paradisi pro modica tribulatione adepti sunt. Quod significatum est ubi dicitur: Est qui multum redimat modico pretio [56 [0999] Eccli. 20.] . Istud modicum pretium est sufferentia tribulationis vitae praesentis, quam Deus recipit pro magno debito. Quia secundum vulgare proverbium: 'De malo debitore recipitur fenum vel avena.' Et si forte in nullo debito tenearis pro mortali peccato seu veniali, a quo te liberet tribulatio, tamen praeservat te a contractione sive commissione delicti; quoniam secundum Gregorium: 'Multa sunt innocentia quae cito innocentiam suam perderent, nisi tribulationes ea praeservarent,' etc. Tunc ergo, o anima, quae te sentis obligari debitis, vel times solutionem [1000D] futuram, patienter sustine hujus mundi tribulationem; quandiu habes tempus tuum pro obligatione debitorum, in quibus Deo teneris solvere. Nam omnes tribulationes vitae praesentis tribulationi unius horae quae in futuro est, vix valent comparari. Similiter si omnes tribulationes mundi essent simul positae, non essent dignae ad adipiscendum paradisi gloriam, dicente Apostolo: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis [57 [0999] Rom. 8.] .
SEPTIMA utilitas tribulationis est quod dilatat cor hominis ad receptionem gloriae et gratiae Dei. Quia [1001A] sicut malleus aurifabri dilatat aurum vel argentum frequenti percussione ad faciendum vas pretiosum; sic Deus fabricator totius creaturae ordinavit tribulationem ad cordis dilatationem, ad reponenda dona gratiae. De hac tribulatione dicit Psalmista: In tribulatione dilatasti cor meum [58 [1001] Psal. 4.] . Sustine ergo tribulationis ictus, quia quanto dilatatur cor tuum in plus sustinendo, tanto plura spiritualia dona in te reponet Deus. Considera quod quanto metallum est pretiosius, tanto est ductilius et magis obediens ictibus mallei; sic cor pretiosum et mite majorem habet in tribulatione patientiam. Et licet ictus mallei, tribulationis scilicet, te dure affligant, in hoc tamen consolare, quod Deus aurifaber tenet in manu sua malleum tribulationis, qui bene novit ictum suum [1001B] secundum possibilitatem recipientis materiae moderari. Noli ergo esse sicut metallum in massa, sine extensione, sicut sunt corda dura et indisciplinata, in quibus locum non invenit tribulatio vel disciplina. Similiter noli esse sicut sartago vetus, quae prae vetustate sub ictu frangitur, et pro una fractura veteri multas recipit novas; sic durum cor et impatiens in tribulatione auget damnum suum. Sustine ergo hilariter tribulationem cor tuum dilatantem. Ad hoc te invitat Sapiens dicens: Sustine sustentationes Dei, conjungendo te Deo; et sustine ut crescat in novissimo vita tua [59 [1001] Eccli. 2.] . Quasi diceret: Sustine patienter et libenter tribulationes hujus mundi pro Deo, qui pro te multa sustinuit; et redde ei vicem hujus servitii. Conjungere Deo et sustine; ac si diceret: [1001C] Sociare Deo, et quidquid tibi imposuerit sustine, et scito quia non ultra possibilitatem te onerabit. Unde Apostolus: Fidelis est Deus, qui non permittit vos tentari ultra id quod ferre potestis [60 [1001] I Cor. 10.] . Sustine ergo libenter modis praedictis, ut crescat in novissimis vita tua, quia per hoc vives in aeteruum in gloria.
OCTAVA utilitas tribulationis est, quod Deus excludendo terrena solatia quae sunt inferius, cogit quaerere coelestia, quae sunt superius. Sicut terrenus dominus, qui vult vendere vinum suum, prohibet ne aliquis audeat tabernam suam aperire, donec vendiderit vinum suum; sic Deus aliquando excludit solatia terrena, ut conferat coelestia, quae sunt [1001D] sua. Hoc significatum est in Joele, ubi dicitur: Bestiae agri quasi area sitiens suspexerunt te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum [61 [1001] Joel. 1.] . Bestias agri appellat affectiones et desideria carnalia. Fontes aquarum vocat mundana solatia; quando ergo siccantur fontes aquarum, id est quando deficiunt solatia mundana in adversitatibus, tunc cogitur cor respicere superius et quaerere largitorem solatiorum et praemiorum coelestium; unde tanto est Dominus corde benignior, quanto cor in exterioribus majores reperit amaritudines. Sed posses dicere: De hoc non contristor, quia taberna solatiorum mundanorum non est mihi aperta, sed de hoc quod taberna [1002A] solatiorum supernorum est mihi clausa, quia nec inferius nec superius invenio solatium. Ad hoc respondetur quod per hoc quod solatia mundana interdicta tibi sunt, non habebis coelestia, nisi prius redieris ad cor tuum desiderando et quaerendo Deum et superna. Vult enim Deus hoc, quia majus meritum consistit in desiderando et quaerendo Dominum, quam delectando totaliter in ipso et propter ipsum. Similiter quanto ferventius eum desideraveris et quaesieris, tanto majus solatium tibi conferetur, et majorem in eo invenies dulcedinem, sicut famelico sapit aliquid melius quam non famelico; et scies quod non diu differenter coelestia solatia, si per tribulationem fuerint exclusa terrena, si ardenter petieris et quaesieris, licet videntur [1002B] differri, sicut dicit Salomon: Desiderium suum justo dabit [62 [1001] Prov. 10.] .
NONA utilitas tribulationis est, quod te ponit in memoriam Dei. Nam per tribulationes ipse te revocat in memoriam sui. Et quanto major est tribulatio, tanto plus imprimeris in memoriam Dei. Non quia Deus alicujus obliviscatur qui omnia videt, sed quia Scriptura dicit Deum oblivisci hominem, cui non dat succursum, tribulatum ipsum consolando spiritualiter et gratiam augendo. Si ergo, o anima, vis reponi in memoriam Dei, in cujus memoria est salus tua, et in cujus oblivione consistit damnatio tua, disce patienter sustinere adversa, et sic sustinendo intime de Deo cogita, et ipse versa vice cogitabit de te, sicut amicus de amico suo afflicto [1002C] frequentius cogitat, quam si esset sine afflictione. Si ergo, o anima, sentis te desolatam ex tribulatione, consolare, quia ipsa tribulatio ponit te in Dei memoriam, et memoria Dei plus valet tibi quam omne quod posset tibi auferre tribulatio. In figura hujus dicit Dominus: Vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, et descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum [63 [1001] Exod. 3.] . In his verbis duo consideranda sunt: primum, quod Deus oculo misericordiae respicit populum afflictum; secundum est, quod Deus per afflictionem reddit pactum suum, quod pepigerat cum eodem afflicto. Ipse autem respectus Dei importat quoddam speciale donum, quo ipse Deus inclinatur ad miserandum amici sui afflicti. [1002D] Licet ergo Aegyptii te persequentes affligant, in hoc tamen consolare, quod respectus Dei ad te multum valet in afflictione. Ideo dicitur de David qui fugiebat a facie Absalon filii sui, quod Semei videns maledicebat ei dicens: Egredere, vir sanguinis et vir Belial, etc. Abisai hoc videns dixit regi: Quare ipse canis maledicit domino meo regi? vadam et amputabo caput ejus; et respondit David: Dimitte eum, ut maledicat mihi, juxta verbum Domini: Si forte respiciat afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna [64 [1001] II Reg. 16.] . In hoc considera quod David maledictionem adversarii sui voluit sustinere, ut benedictionem Dei posset habere. [1003A] Quanto plus ergo optas benedictionem Dei, tanto magis patienter sustinere debes maledictionem adversarii tui, quia sufferentia maledictionis malorum, Dei benedictionem et liberationem a malo provocat. Quod significatum est Danielis III [65 [1003] Vers. 49.] , ubi dicitur quod Angelus Domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem; et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et flamma excussa est super ministros regis, qui eam incendebant. Et vide quod non solum ignis fornacis injustos excussit; sed etiam pueris refrigerium praestitit, per quod intelligitur, quod Christus est praesens tribulato. Si vis ergo tibi refrigerium praestari in tribulatione, et inimicos tuos qui tibi tribulationes procurant, comburi; patienter sustine tribulationes, quia in tribulatione [1003B] tecum est Deus, et de ipsa liberabit te, et pro ea magnum tibi reddet meritum. De his tribus dicitur in Psalmo: Cum ipso sum in tribulatione; ecce societas Dei: eripiam eum; ecce liberatio: et glorificabo eum [66 [1003] Psal. 90. ] ; ecce praemium. Ecce ergo quod tribulatio ponit te in memoriam Dei, quae plus tibi confert quam tribulatio posset auferre.
DECIMA utilitas tribulationis est, quod orationes tuas facit exaudiri et offerri ante Deum; quia non est consuetudo in conspectu Dei quod repellat orationem tribulati, sed eam potius exaudiat. Unde Salomon: Deprecationem laesi exaudiet Dominus [67 [1003] Eccli. 35.] . Ideo enim multoties Deus verberat homines et tribulationes eis immittit, ut eos misericordiam postulare [1003C] compellat, ut aperiat os eorum ad petendum eum in tribulatione, quia clausum illud habuerunt in prosperitate. Unde Augustinus: Deus immittit tribulationes aliquibus, ut excitentur in tribulatione, et petant illud a Deo quod ipse vult illis conferre. In persona talium dicit Psalmista: Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me [68 [1003] Psal. 119.] . Et si forte contingat quod tu Deum in prosperitate invoces, ut prosperitas te totaliter dormire non faciat, tamen te somnolentum aliquando reddit, ita clamor tuus in prosperitate non fit ita efficax sicut in adversitate. Et si forte adeo adversitas occupaverit cor tuum, quod non sit ita intentum orationi in adversitate sicut in prosperitate, tamen ipsa adversitas orationem pretiosiorem facit. Si vero tantum tribulatio [1003D] te oppresserit, quod non potes aperire os ad clamandum ad Dominum, tribulatio tamen orat pro te, dum tu patientiam habes; dicit enim magister Petrus Lombardus de Lazaro, quod quot habebat vulnera, tot habebat ora clamantia ad Deum; quia, quando Lazarus ore suo tacebat, vulnera sua pro se clamabant. Unde Dominus dicit ad Cain de Abel fratre suo quem occidit: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra [69 [1003] Gen. 4.] . Sic ergo patet quod tribulatio orationem pretiosiorem reddit et acceptabiliorem. Tribulationes enim sunt quasi solutio pro una bullata littera liberationis suae. Unde Job [70 [1003] Cap. 6.] dicit: [1004A] Quis mihi det ut veniat mihi petitio mea, et quod exspecto tribuat mihi Deus; qui coepit, ipse me conterat, solvat manum suam et scindat me, et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat. Nota quod Job, qui possessiones suas, filios et filias amiserat, percussus est vulnere pessimo a planta pedis usque ad verticem, afflictus ab amicis, vituperatus ab uxore, tamen videbatur quod Deus parum eum affligeret, nec in alio consolationem quaerebat, nisi tantum in hoc quod Deus ei non parceret. Sed si quaeris quid pertinet ad liberationem afflictionis suae; ad hoc responderi potest quod afflictio ejus est solutio litterarum suarum, sicut quando pauper bibit vinum in taberna, et non habet unde solvat escotum suum, petit ut verberetur, et sic dimittatur; [1004B] si autem, in quo erat ipsius Job consolatio quando petebat affligi; ad hoc responderi potest secundum quod Deus aliquibus in praesenti non parcit, ut in futuro parcat eis.
Consolatio Job in hoc erat, quod in praesenti tribulatione sciebat se evasurum futuram. Consolare ergo, quia si in praesenti fueris afflictus, patienter sufferens, in futuro parcet tibi Deus. Nam dicitur quod non judicabit Deus bis id ipsum [70* [1003] Nahum 1.] . Unde Job, qui petebat ne sibi parceret Deus in praesenti, alibi petit ut sibi parcat Dominus in futuro, dicens: Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei [71 [1003] Job 7.] . Ut ergo in futuro parcat tibi Deus, sustine in praesenti tribulationem; quia tribulatio animam sanat, sicut [1004C] dicit Job, ipse vulnerat et medetur [72 [1003] Job 5.] ; vulnerat enim corpus, immittendo tribulationem, sed sanat animam.
UNDECIMA utilitas tribulationis est, quod custodit et nutrit cor. Sicut ignis custoditur et nutritur in cinere, sic cor amici Dei custoditur in tribulatione. Ideo praecepit Deus, quod tabernaculum sagis cilicinis cooperiretur [73 [1003] Exod. 26.] . Saga cilicina pretiosas curtinas et omnia vasa aurea et argentea contra ventos et pluvias protegebant; ad significandum quod in adversitate tribulationis pretiosae virtutes sanctorum, et praecipue humilitas conservantur. Tribulatio enim cogit hominem, humiliari, quem forte humana prosperitas ultra terminos suae infirmitatis exuberat in excessum. Jam tribulatio nutrit cor, [1004D] sicut nutrix nutrit puerum. Nam, sicut mater durum cibum, quem masticare non potest parvulus, masticat et in ventrem suum trahit, ut illic cibus convertatur in lac ad nutrimentum pueri; sic Christus in Scriptura appellatur mater nostra propter vehementiam charitatis, quam habet ad nos, et propter amaritudines, quas habuit in cruce, ubi poenas, dura verbera et opprobria masticavit nobis, ut nos nutriret et fortificaret spiritualiter ad sustinendum ejus exemplo tribulationes hujus mundi. Sicut enim vinum colatum per succum plenum speciebus, sic homo tribulationes sustinens debet eas [1005A] colare per corpus Dominicum, considerando scilicet tribulationem et passionem quam pro se sustinuit; et sic indulcorabuntur ut tolerabiles fiant, quae prius intolerabiles videbantur.
DUODECIMA utilitas tribulationis est quod reddit homini certum testimonium quod Deus ipsum diligit. Unde Apostolus: Ego quos amo, arguo et castigo [74 [1005] Apoc. 3.] , etc. Et in Eccli.: Qui amat filium, assiduat ei flagella [75 [1005] Eccli. 30.] , hoc est assidue immittit ei aliqua flagella, unum post aliud. Summus Pater Jesus Christus semper filios suos sub aliquo flagello et virga retinet. Unde quando eripiuntur ab uno, sumuntur ab alio. Nec omnia simul immittit, sed post unum alterum; sicut homo post unam sagittam immittit aliam. Sed malos, qui in praesenti vita sine [1005B] flagello Dei et disciplina vivunt, et quos nulla correctio ab errore trahit ab omnibus tribulationibus, quas in praesenti vita bonis particulariter immittit, et unam post aliam, et hoc ad purgationem suam, simul in futuro sagittabit. Omnia enim tormenta, quae in praesenti vita per totum mundum divisa sunt, in futuro quasi in loco proprio requiescent. Sicut enim dicit Dominus: Congregabo, inquit, super eos mala, et sagittas meas complebo in eis [76 [1005] Deut. 32.] . Si ergo, o anima, vis amari a Deo, noli rejicere tribulationes, quae testimonium divini amoris tibi ostendunt. Sed si tu dicis quod de manu Dei recipiunt filii bona et mala, quare ergo receptio malorum est magis indicium amoris Dei, quam receptio bonorum? Ad hoc respondetur: Certum estquod amicis [1006A] suis spiritualibus meliora bona Deus confert, et illis quos magis diligit, sed magis dilexit Christum incomparabiliter quam totum mundum, et tamen multa mala et pauca bona temporalia ei contulit in hoc mundo. Imo secundum Bernardum, post ingressum uteri virginalis usque ad patibulum crucis nunquam habuit nisi paupertates et tribulationes. Consolatio ergo tribulationis et adversitatis est magis indicium Dei amoris quam consolatio temporalis prosperitatis. Praeterea Jesus Christus Filius Dei, qui vixit in hoc mundo, sicut mercator, qui est in nundinis, eligit bonas merces, et malas rejicit, sic elegit tribulationes et fugit prosperitates, sicut patet in Evangelio. Fugit enim in desertum, cum vellent eum Judaei rapere in regem; tamen non [1006B] fugit, quando eum quaesierunt ad destruendum et occidendum. Imo et dixit eis: Ego sum [77 [1005] Joan. 6.] . Dum ergo Christus fuit sapientissimus in eligendo, constat illos esse stultos qui contemptis tribulationibus et adversitatibus prosperitatem mundanam eligunt, quae non valebit eos liberare de manibus inimicorum suorum, scilicet daemonum, in futuro. Sustine ergo tribulationem in praesenti cum Christo, ut tandem percipias coronam in regno coelorum. Aliter non intrabis in regnum coelorum, secundum Apostolum dicentem, quod per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum [78 [1005] Act. 14.] ; quod nobis concedat qui vivit et regnat omnipotens Deus in saecula saeculorum. Amen.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |