AUGUSTINI SERMO XCV

Scripturas sanctas exponentes uobis, quasi panes frangimus uobis. uos esurientes accipite, et saginam laudis corde eructuate: et qui estis diuites in epulis, nolite macri esse in operibus et factis bonis. quod ego erogo uobis, non est meum. quod manducatis, manduco: unde uiuitis, uiuo. commune habemus in coelo cellarium: inde enim uenit uerbum dei.

septem panes significant septiformem operationem spiritus sancti: quatuor millia hominum, ecclesiam sub quatuor euangeliis constitutam: septem sportae fragmentorum, perfectionem ecclesiae. hoc enim numero saepissime perfectio figuratur. unde est enim quod dictum est, "septies in die laudabo te?" numquid errat homo, qui toties laudauerit dominum? quid est ergo, "septies laudabo;" nisi, nunquam a laude cessabo? totum enim tempus significat qui dicit, "septies." unde septem dierum uolumine saecula prouoluuntur. quid est ergo, "septies in die laudabo te," nisi quod alio loco dicitur, "semper laus eius in ore meo?" propter ipsam perfectionem ad septem ecclesias scribit Ioannes. apocalypsis liber est sancti Ioannis euangelistae: scribit ad septem ecclesias. ueraces estote, sportas agnoscite. non enim fragmenta illa perierunt: sed quia et uos ad ecclesiam pertinetis, uobis utique profecerunt. quod uobis ista expono, Christo ministro: uos cum tranquille auditis, discumbitis. ego corpore sedeo, corde consisto, et sollicitus ministro uobis; ne forte aliquem uestrum offendat uasculum, non cibus. epulas dei nostis, saepe audistis, mentes quaerunt, non uentres.

certe saginata sunt quatuor millia hominum de septem panibus: quid mirabilius? et tamen parum erat, nisi etiam sportae septem de fragmentis residuis implerentur. o magna mysteria. operabantur, et opera loquebantur. facta illa si intelligas, uerba sunt. et uos ad quatuor millia pertinetis, quia sub euangelio quaternario uiuitis. ad numerum non pertinuerunt pueri et mulieres. sic enim dictum est: "erant autem qui manducauerunt quatuor millia hominum, exceptis pueris et mulieribus." quasi sine numero essent insensati et effeminati. tamen manducent et ipsi. manducent: forte pueri crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et castificantur. manducent: erogamus, impendimus. qui sint autem isti, deus inspicit conuiuium suum, et si se non correxerint, qui nouit inuitare, nouit et separare.

nostis, charissimi: recolite euangelicam parabolam; quia intrauit dominus inspicere recumbentes in quodam conuiuio suo. paterfamilias qui inuitauerat, sicut scriptum est, "inuenit ibi hominem non uestitum uestem nuptialem." ad nuptias enim inuitauerat sponsus ille speciosus forma prae filiis hominum. sponsus ille foedus factus propter sponsam foedam, ut eam faceret pulchram. unde foedus factus est pulcher? si non probo, blasphemo. dat mihi pulchritudinis eius testimonium propheta, dicens: "speciosus forma prae filiis hominum." dat mihi deformitatis eius testimonium alius propheta, dicens: "uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed uultus eius abiectus, deformis positio eius." o propheta qui dixisti, "speciosus forma prae filiis hominum," contradicitur tibi: alius propheta procedit contra te, et dicit, mentiris: "uidimus eum." quid est quod dicit, "speciosus forma prae filiis hominum? uidimus eum non habentem speciem neque decorem." ergo isti prophetae duo in angulo pacis discordant? de Christo ambo dixerunt, de lapide angulari ambo dixerunt. in angulo concordant parietes. si non concordauerunt, non est aedificium, sed ruina. concordant prophetae, non eos dimittamus in rixa. imo nos eorum pacem cognoscamus: nam illi litigare non norunt. o propheta qui dixisti, "speciosus forma prae filiis hominum," ubi uidisti? responde, responde, ubi uidisti? "cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse aequalis deo." ibi uidi. an tu dubitas eum qui aequalis est deo, speciosum esse prae filiis hominum? respondisti: respondeat ille qui dixit, "uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem." dixisti: dic ubi uidisti. a uerbis ipsius sumit exordium: ubi ille finiuit, ibi iste incipit. ubi ille finiuit? "qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo." ecce ubi uidit speciosum forma prae filiis hominum: dic tu, ubi uidisti quia non habebat speciem neque decorem. "sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo." de deformitate ipsius adhuc dicit: "humiliauit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis." ecce ubi uidi. concordant ergo ambo pacifici, et pacati sunt ambo. quid est speciosius deo? quid deformius crucifixo?

iste ergo sponsus speciosus forma prae filiis hominum, deformis factus ut pulchram faceret sponsam, cui dicitur, "o decora inter mulieres." de qua dicitur, "quae est ista quae ascendit dealbata." illuminata, non colore mendacii fuscata? inuenit ergo iste qui uocauit ad nuptias, hominem non habentem uestem nuptialem, et ait illi, "amice, quid huc intrasti non habens uestem nuptialem? at ille obmutuit." non enim inuenit quod responderet. et ait paterfamilias qui intrauerat: "ligate illi manus et pedes, et proiicite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium." de tam parua culpa tam magna poena? magna enim. parua dicitur culpa non habere uestem nuptialem: parua, sed non intelligentibus. quando ille sic succenseret, quando ille sic iudicaret, ut propter uestem nuptialem quam non habebat, mitteret eum ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, nisi culpa esset ualde grauis uestem non habere nuptialem? dico: quia per me inuitati estis, et si uos ille inuitauit, per nos inuitauit. in conuiuio estis omnes, habetote uestem nuptialem. expono quae est, ut omnes habeatis, et si aliquis me non audit qui non habet, antequam ueniat paterfamilias et conuiuas suos inspiciat, mutetur in melius, accipiat uestem nuptialem, securus discumbat.

non enim uere, charissimi, ille qui inde proiectus est unum hominem significat: absit. multi sunt. et ipse dominus qui hanc parabolam proposuit, sponsus ipse conuiuii conuocator et conuiuarum uiuificator, ipse nobis exposuit, quia homo ille non unum hominem significat, sed multos, ibi, in ipso loco, in eadem parabola. non eo longe, ibi expono, ibi frango et manducandum appono. ait enim, cum inde missus esset ille non habens uestem nuptialem in tenebras exteriores: ait ergo, et secutus adiunxit, "multi enim sunt uocati, pauci uero electi." unum hinc proiecisti, et dicis, "multi enim sunt uocati, pauci electi." sine dubio electi non sunt proiecti: et ipsi erant pauci qui discumbentes remanserant; et multi erant in illo uno, quia ille unus unum corpus malorum est, qui non habet uestem nuptialem.

quid est uestis nuptialis? quaeramus illam in litteris sanctis. quid est uestis nuptialis? sine dubio aliquid est quod mali et boni commune non habent: hoc inueniamus, et inuenimus uestem nuptialem. in donis dei quid est quod commune non habent boni et mali? quod homines sumus et pecora non sumus, dei donum est: sed commune hoc cum bonis et malis. quod nobis lux de coelo oritur, de nube pluuiae descendunt, fontes manant, agri fructificant, dona sunt, sed bonis malisque communia. intremus ad nuptias; foris alios relinquamus, qui non uenerunt uocati. ipsos conuiuas, id est, Christianos consideremus. baptismus donum dei est, habent illum boni et mali. altaris sacramenta simul accipiunt boni et mali. prophetauit Saul iniquus, et uiro sancto atque iustissimo infestus; dum eum persequeretur prophetauit. numquid dicuntur credere soli boni? "et daemones credunt, et contremiscunt." quid facio? excussi omnia, et ad uestem illam nondum perueni. inuolucrum meum explicaui, omnia uel pene omnia consideraui, ad uestem illam nondum perueni. quodam loco Paulus apostolus attulit mihi magnum inuolucrum magnarum rerum; exposuit ante me, et dixi ei, ostende mihi si forte hic illam uestem nuptialem reperisti. coepit excutere singula, et dicere: "si linguis hominum loquar et angelorum, si habeam omnem scientiam, et prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam; si distribuero omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam." magnae uestes: nondum tamen est illa nuptialis. iam profer nobis nuptialem uestem. quid nos, apostole, suspendis? prophetia forte dei donum est, quod non habent boni et mali. "si charitatem," inquit, "non habeam, nihil sum, nihil mihi prodest." ecce uestis nuptialis: induite uos, o conuiuae, ut securi discumbatis. nolite dicere: ad istam uestem habendam pauperes sumus. uestite, et uestimini. hiems est: uestite nudos: nudus est Christus; et quicumque non habetis uestem nuptialem, dabit illam. ad illum currite, ipsum rogate: nouit sanctificare fideles suos, nouit uestire nudos suos. ut possitis uestem habentes nuptialem non timere tenebras exteriores, uincula membrorum et manuum et pedum; non deficiant opera. si deficiunt, ligatis manibus quid facturus est? ligatis pedibus quo fugiturus est? illam teneatis uestem nuptialem, induimini ipsam, et securi discumbite, quando uenit inspicere. dies iudicii aderit: magnum spatium modo largitur, qui nudus erat aliquando uestiatur.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page