AUGUSTINI SERMO V
DE LVCTATIONE IACOB CVM ANGELO haec maxime regula disciplinae necessaria est uiro christiano, ut uerbum dei audiat cum est in isto saeculo, ut attendat eum qui uenit saeculum saluare primo per misericordiam et postea discretione per iudicium. et ideo dominus noster Iesus Christus imitandum se nobis praebuit, ut quoniam Christiani sumus aut ipsum imitemur aut alios qui eum imitati sunt. sunt enim quidam eorum qui Christiani uocantur et non sunt, quos partim digessit ecclesia tamquam stercora, ut sunt omnes haereses et omnia schismata, quae etiam comparantur sarmentis infructuosis de uite praecisis et paleis quas ante uentilationem de area uentus rapit. sunt autem alii qui intus mali sunt et ipsa communione catholica continentur, quos necesse est toleret Christianus bonus usque in finem, quia uentilatio messis huius et areae non erit nisi dies iudicii. haec semper cantauimus uobis, et in nomine Christi arbitramur quia haerent in pectoribus uestris. istae lectiones quae uobis leguntur, numquid modo primum uobis leguntur, et non eadem cotidie repetuntur? sicut autem lectiones dei cotidie opus est ut repetantur, ne saeculi mala et spinae nascantur in cordibus uestris et offocent semen quod ibi seminatum est, sic oportet et sermonem dei uobis semper repeti, ne obliti dicatis uos non audisse quod dicimus nos dixisse. accedunt multi, et modo tempus est ut in nomine dei festinent accipere gratiam baptismi, credentes dimitti sibi omnia peccata quae antea commiserunt, prorsus omnia, exire inde nihil debentes domino; quemadmodum seruus ille qui rationem reddebat domino suo, inuenit illum debere decem milia talentorum, sic tamen recessit nihil debens, non quia nihil ipse debebat sed quia ille misericors erat, dimisit omnia et debitorem absoluit. et tamen, fratres, quomodo nos terruit uehementer idem ipse seruus! quia noluit dimittere conseruo suo uel differre solutionem centum denariorum, replicauit illi dominus decem millia talentorum quae illi dimiserat. hi ergo qui exituri sunt de baptismo nihil debentes et absoluti omnibus peccatis caueant ne si quis in illos peccauerit et noluerint ipsi dimittere, non solum deinceps non illis dimittatur sed etiam omnia quae dimissa fuerant replicentur. nemo ergo dicat: quis illud facit aut quis illud fecit? dicendo sibi illud homines moriuntur. dilige inimicum tuum, dicit deus. et tu, quis illud facit? quia ipse non fecit, putat quia nemo potuit facere. res in corde est. unde uides quis illud facit? putas enim quia non dimisit ille qui clamat? forte enim aliquando clamat aliquis et iubet caedi hominem, et putas quia non dimisit. quare? tu quando caedis filium tuum, tenes odium in corde tuo? ergo res in corde est. solus deus uidet si dimissum est. aliquando enim non caedit aliquis, uidetur parcere manu, et saeuit in corde et optat male homini intus et uult eum necari. tenet contra illum malam uoluntatem, quamuis nihil illi corporaliter reddere uideatur. e contra sunt qui corporaliter uidentur quasi reddere, sed illa quasi corporalis correptio dilectio est. ad bonam uitam illum uult peruenire, et tanto magis uult eum corripi quantum illum amat. sic et deus. numquid non nos diligit? non ad hoc nos hortatur ut diligamus inimicos nostros, ut quomodo possumus similes illi simus? nam sic dixit: [estote autem uos perfecti, sicut pater uester qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos]. quanta ergo dilectio est in domino, quando pro peccatoribus et impiis Christum crucifigendum misit et pretio sanguinis eius non redemit, qui ei inimici eramus amando ea quae facit pro eo qui fecit! cum ergo ista faceremus, [misit deus], sicut apostolus dicit, [filium suum], et eum pro nobis impiis ab aliis impiis occidendum tradidit. et si nondum fidelibus tantum munus datum est, quid ergo seruatur fidelibus? ecce quomodo deus diligit homines. attendamus, fratres, numquid non illos flagellat? numquid non illos corripit? si non illos corripit, unde fames, unde aegritudines, unde pestilentiae et morbi? omnes enim istae correptiones dei sunt. si ergo ille diligit et tamen corripit, sic et tu, si habes aliquem in potestate, quamuis serues affectum dilectionis, noli tamen negare flagellum correptionis. quia si negaueris, non tenebis dilectionem; quia ille moritur in peccatis, qui forte correptus ea relinqueret; et magis tibi imputatur uerum odium. nemo ergo dicat, quis illud potest? contendite haec implere in cordibus uestris. tenete ut diligatis. luctamini et uincetis. Christus ibi enim uincit. contra quid luctamini? contra peccatum luctamini, contra uerba hominum male dicentium: ergo non te uindicas? ergo remanebis indefensus et non illi ostendis? o si mecum haberet! luctamini, et uincite. si enim uellet Christus iubere terrae, quando a Iudaeis tanta passus est, ut aperta sorberet persecutores eius, non posset? si ergo qui habuit potestatem, sic eos pertulit quo usque leuaretur in crucem, et pendens in cruce ait: [pater ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt], tu serue redemte sanguine crucifixi domini tui non imitaberis saluatorem tuum? quid enim illi opus erat tanta pati, cui licebat et non pati? nam sic dixit: [potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam. nemo tollit eam a me, sed ego pono eam, ut iterum sumam illam]. et sic fecit. quid enim factum est, fratres? pendebat in cruce, quomodo competentibus legimus. at ubi uidit completas in se omnes scripturas, ut etiam acetum illi darent, [perfectum est], ait, [et inclinauit caput, et dimisit spiritum], quasi ad hoc staret ut impleretur. cum uellet ergo, animam suam posuit. et ideo ille deus erat, illi homines qui iuxta illum erant crucifixi. ille citius moritur, illi tardius. et cum missum esset ut corpora deponerentur de cruce propter sabbatum ut sepelirentur, inuenerunt illos latrones uiuentes et eis crura fregerunt, dominum autem iam defunctum. et tamen unus ipsorum lancea percussit latus eius et profluxit sanguis et aqua. ecce pretium tuum. quid enim profluxit de latere, nisi sacramentum quod accipiunt fideles? [spiritus, sanguis, aqua]. spiritus quem emisit, et sanguis et aqua quae de latere profluxerunt. de ipso sanguine et aqua significatur nata ecclesia. et quando exiit sanguis et aqua de latere? cum iam dormiret Christus in cruce, quia et Adam in paradiso somnum accepit, et sic illi de latere Eua producta est. ecce ergo pretium tuum. imitare humilitatem et uestigia domini tui, et noli dicere: quis illud facit? est circa te forte et qui non facit. sed in illa turba si tu feceris, sic tibi computabitur quomodo si inuenias in area unum granum et paleas infinitas. difficile inuenis duo grana simul iuncta, sed inter grana palea commixta est. sic inter eos qui seruire uolunt deo, strepitus et multitudo est malorum hominum circumdans illos undique, quia quocumque se uerterint, non inueniunt nisi malos suasores. esto ergo ut granum, et noli curare de palea. ueniet tempus ut separetur. ideo cantauimus: [iudica me deus et discerne causam meam de gente non sancta]. ecclesia illud dicit gemens inter peccatores. putatis, fratres, quia ad hoc se uult discerni ecclesia, ut ab haeresibus tamquam sarmentis praecisis separetur? iam ab ipsis separata est. numquid ita dicit ecclesia: [iudica me deus et discerne causam meam], ut a parte Donati, aut ab Arrianis, uel a Manichaeis segregetur? non se rogat discerni nisi ab his qui ei mixti sunt, quos oportet toleret usque in finem. sed hoc dicit: [iudica me deus et discerne causam meam], id est, ne cum ipsis iudicer et perdar in die iudicii. nam nunc dictum est: dimitte zizania crescere, et tolerantur modo mali a bonis, in die iudicii separandi. et ideo Iacob ille, qui modo lectus est, populum significat christianum. ipse est enim minor filius, quia populus iudaeus Esau est. de Iacob quidem nata est gens iudaea, sed in figura magis Esau Iudaei intelleguntur, quia populus maior reprobatus est, populus autem minor primatum accepit. cum etiam in utero luctarentur, et taedium mater pateretur quia impellebantur uiscera eius, ait: quid mihi sic? melius mihi erat sterilitas quam ut hoc paterer. dictum est ei a domino, quod duo populi in utero eius confligerent et duae gentes, et quia maior seruiet minori. quod dictum est cum in utero essent, hoc dictum est iterum in benedictione Isaac, cum benediceret minorem, putabat autem se benedicere maiorem. personam legis ferebat Isaac. uidetur lex data Iudaeis, et ipsum regnum datum Christianis. attendite quia lex uidetur regnum promittere. Iudaeis dicit: [propterea auferetur a uobis regnum et dabitur genti facienti iustitiam]. auferetur ab Esau, et dabitur Iacob. hirsutus natus erat et pilosus Esau, id est plenus peccatis; haerebant in illo peccata. ille autem ut acciperet primatum, accepit pelles haedorum in brachiis, et sic illum benedixit pater, palpans brachia ipsius et inueniens hirsutum. sed illi capilli et peccata portabantur a Iacob, non haerebant in Iacob. sic ergo et ecclesia dei aliena peccata portat, non sua, tolerans usque in finem, sicut et dominus Iesus Christus aliena portauit. et benedicit minorem pater. et quomodo benedixit? mysterium sanctum, quales uiri erant. uolunt enim oculos acutos scripturae. benedixit filium suum minorem, et uidetur deceptus quasi benedixisse alium pro alio. uenit ille qui ierat ad uenationem apportans quod pater iusserat, et dicit: [pater, manduca, sicut uoluisti]. dicit Isaac: [quis es] et ille: [ego sum Esau filius tuus maior]. et dicit: [ergo tu es Esau? quis est autem iam qui attulit mihi escam, et manducaui, et benedixi illum, et benedictus est?] o irasci deceptori! o irasci fallaci! immo dic: quare me decepit? quare me fefellit? tollat benedictionem illam frater ipsius, et sit in malis. nonne clamat haec res in mysterio facta, ut maior seruiet minori? accipit ergo talem et ipse benedictionem. sed subiunxit: [eris seruus fratris tui]. cum ille diceret: [numquid finitae sunt benedictiones? benedic et me], ait: cum illum talem feci, [tibi quid habeo dare]. et dixit: [benedic et me pater]. et extorsit, et accepit benedictionem prope similem a rore caeli et a fertilitate terrae omni abundantia. et subiecit statim: [et seruies fratri tuo. et erit tibi sic, cum solueris iugum eius a ceruice tua]. quid est illud quod dictum est: [et erit sic cum solueris iugum eius a ceruice tua], nisi quia ostendit illos, quos Esau praefigurabat, sic esse peccatores ut in potestate haberent et in libero arbitrio, mutare se et fratri coniungi? attendite mysterium. ecce Iudaeus seruus est Christiani. et hoc manifestum est, et impleuit orbem terrarum, sicut uidetis, Iacob. et ut noueritis quia de futuro dicebantur ista, considerate ipsam historiam et uidete quia non sunt impleta in ipsis duobus, [maior seruiet minori]. ditatus enim legitur Esau multum et regnare coepit in tota abundantia, ille autem Iacob, ut pasceret oues alienas. et cum coepisset redire et timere fratrem suummodo legebaturmittit munera nescio quanta pecorum, mittit et seruum qui dicat: ecce munera fratris tui. noluit eum uidere prius quam muneribus placaret, et postea illum acceptis muneribus uidit. et cum ad eum Iacob uenisset, adorauit eum a longe. quomodo ergo, [maior seruiet minori], quando minor uidetur adorare maiorem? sed ideo ista in historia non sunt impleta, ut intellegantur de futuro dicta Iacob. minor filius accepit primatum, et maior filius, populus Iudaeorum, perdidit primatum. ecce Iacob impleuit terram, tenuit et gentes et regna. iussit imperator Romanus, iam Christianus, ut ad ipsam Ierusalem non accederent Iudaei. et sparsi per orbem terrarum, facti sunt quasi custodes librorum nostrorum. quomodo serui, quando eunt in auditorium domini ipsorum, portant post illos codices et foris sedent, sic factus est filius maior filio minori. nam aliquando mouent aliqua in scripturis, et de Iudaeorum codicibus certi aliquid cognoscitur. ideo ergo sparsi sunt ut nobis libros seruent. maior ergo minori seruit. uidete enim cum quanta dignitate sit populus Christianus, et in quanta defectione sit populus Iudaeorum. quando forte ausi sunt uel modicum mouere se contra Christianos, quae illis contigerint audistis in recenti tempore. ergo modo uerum est quia [maior seruiet minori]. quomodo ergo illa benedictio: [erit tibi a rore caeli et a fertilitate terrae]? quomodo minorem, sic et maiorem benedixit. sed maiori dictum est: [et eris seruus fratris tui. et erit hoc, cum solueris iugum eius a ceruice tua]. quanti sunt qui soluerunt iugum a ceruice sua et facti sunt fratres nostri? quanti Iudaei crediderunt attendite. et modo, si quem Iudaeum inueneris, et euangelizaueris illi dominum Iesum Christum, et crediderit, nonne soluet iugum a ceruice sua? et quanti hoc fecerunt primis temporibus fidei? milia. omnino qui tunc crediderunt, sicut legimus, et ex seruis facti sunt fratres et coheredes. non ergo ecclesia quae dicit: [iudica me deus et discerne causam meam de gente non sancta], ab Esau se uult discerni, a quo iam discreta est, sed a Christianis malis. iste enim Iacob, in quo figuratur populus christianus, audistis quemadmodum luctatus sit cum domino. dominus enim illi apparuit, id est angelus gestans personam dei, et luctatus est cum illo et uolebat illum tenere et conprehendere. luctabatur ille, praeualuit et tenuit. cum teneret, non dimisit nisi benedictus. dominus det, fratres, explicare tantum mysterium. luctatur, praeualet, et uult benedici ab eo cui praeualuit. quid est ergo quod luctatur et uult tenere? ait dominus in euangelio. [regnum caelorum uim patitur, et qui uim faciunt, diripiunt illud]. hoc est quod dicebamus iam dudum: luctare, ut teneas Christum, ut diligas inimicum. tenes enim Christum hic, si inimicum dilexeris. et quid dicit ipse dominus, id est, angelus in persona domini, cum praeualeret et teneret eum? tetigit latitudinem femoris eius, et exaruit, et ideo claudicabat Iacob. dicitur: [dimitte me, iam enim mane est]. et ille: [non te dimitto, nisi benedixeris me]. et benedixit illum. quomodo? mutando illi nomen: [non uocaberis Iacob, sed Israhel: quoniam praeualuisti cum deo, praeualebis et cum hominibus]. ista benedictio est. uidete unum hominem: ex parte tangitur et arescit, et ex parte benedicitur. ipse unus homo ex parte aruit et claudicat, et ex parte benedicitur ut uigeat. quid est autemquantum dominus suggerit dicimus, sine praeiudicio melioris intellectusquid est: [ecce mane iam uenit, dimitte me]? hoc est quod dominus dicit post passionem mulieri, quae uolebat illi tenere pedes: [noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem]. quid est hoc? nam et cum legeretur ipsa lectio, tractaui inde aliquando, quomodo diceretur: [noli me tangere, nondum ascendi ad patrem]. quare? nemo illum tetigit corporaliter, nisi ascendit ad patrem? adhuc hic erat, palpauit cicatrices discipulus qui non credebat. quomodo ergo nolebat se tangi, nisi quia hoc figurate dictum est? illa mulier ecclesia erat. et hoc est: [noli me tangere], noli me carnaliter tangere, sed qualis sum aequalis patri. quamdiu autem non me intellegitis aequalem patri, [noli me tangere], quia non me, sed carnem meam tangis. dicit enim in euectione profectus sui Paulus: [et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus]. et: [uetera transierunt, ecce facta sunt noua; omnia autem ex deo]. quid est: [et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus]? quia quando eum carnaliter noueramus, non putabamus nisi quia homo erat tantum. at uero posteaquam gratia eius inluxit nobis, intelleximus uerbum aequale patri. tenebat ergo et luctabatur, quasi cum carnali habitu Iacob amplecti uolens. ille autem dicebat: [dimitte me], carnaliter, [quia ecce iam mane est], ut spiritaliter inlumineris: id est, noli me putare hominem. [dimitte, quia iam mane est]. mane in luce ueritatis intelleximus et sapientiae, per quam facta sunt omnia. ipsa perfrueris, cum nox ista transierit, hoc est iniquitas huius saeculi. tunc enim fit mane, cum uenerit dominus, ut ita a nobis uideatur quemadmodum ab angelis uidetur. quia [nunc uidemus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.] teneamus ergo hoc, fratres, quod dictum est: [dimitte me. ecce iam mane est]. sed ille quid dixit? [non te dimittam, nisi me benedixeris]. quia per carnem nos prius benedicit dominus. norunt fideles quid accipiunt, quia per carnem benedicuntur. et sciunt quia non essent benedicti, nisi caro illa crucifixa daretur pro saeculi uita. quomodo autem benedicitur? quia praeualuit deo, quia tenuit fortiter et perseuerauit et de manibus non amisit quod amisit Adam. teneamus ergo fideles quod accipimus, ut benedici mereamur. pars arida Iacob Christianos malos significat, ut in ipso Iacob et benedictio sit et claudicatio. benedictus est ex parte bene uiuentium, claudicat ex parte male uiuentium. sed adhuc in uno homine est utrumque. erit autem diremtio et discretio postea. quod optat in psalmo ecclesia dicens: [iudica me deus et discerne causam meam de gente non sancta]. ita sane, quia dicit euangelium: [si scandalizauerit te pes tuus, abscide eum et proice abs te. expedit enim tibi unum pedem habentem intrare in regnum dei, quam cum duobus pedibus ire in ignem aeternum]. isti ergo mali praescidi habent in fine. modo clauda est ecclesia. unum pedem fortiter ponit, alterum inualidum habet. paganos attendite, fratres. inueniunt aliquando Christianos bonos, seruientes deo, et ammirantur et adducuntur et credunt. aliquando attendunt male uiuentes et dicunt, ecce Christiani. sed isti male uiuentes ad latitudinem pertinent femoris Iacob tacti, qui aruerunt. tactus autem domini manus est domini corripiens et uiuificans. ideo ex parte benedicitur, et ex parte arescit. et istos male uiuentes in ecclesia dominus ostendit, quia inde est quod scriptum est in euangelio, quia cum creuisset herba apparuerunt zizania, quia cum coeperint homines proficere tunc incipiunt malos sentire. haec nota sunt uobis, ex dono dei efficitur ut cognoscantur. sed modo toleranda sunt zizania usque ad finem messis, ne forte eradicando zizania, eradicetur simul et triticum. ueniet autem tempus ut exaudiatur ecclesia dicens: [iudica me deus et discerne causam meam de gente non sancta, cum dominus uenerit in claritate sua cum angelis suis sanctis, et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos, sicut pastor segregat oues ab haedis, et ponentur iusti ad dexteram, haedi autem ad sinistram. et illis dicetur: uenite benedicti patris mei, percipite regnum, illis autem: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius].
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |