AUGUSTINI SERMO IV

TRACTATVS SANCTI AVGVSTINI DE ESAV ET IACOB hesternae lectionis debitores nos esse meminimus. sed sicut nos debemus sermonem, ita et uos debetis audientiam. et lectio quidem illa carnaliter sonat. qui autem spiritum dei accepit spiritaliter sapit. dixit enim apostolus: [sapere secundum carnem, mors est]. et ad hoc promisit dominus paraclitum spiritum ueritatis. ergo sicut promisit et misit, ut unusquisque iam qui eum spiritum recepit, non sit temporalibus uoluptatibus seruus, sed dominus corporis factus et seruus creatoris, dirigat se in uiam praeceptorum dei. nec uestigia eius nutent, nec oculi eius palpitent, sed intentione fidei proficiat, ut ueniat ad id [quod] modo [nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit]. quod creditur antequam uideatur, ut cum uenerit, qui credidit non confundatur. intendat ergo ambulans in spe, sperans quod nondum tenet, credens quod nondum uidet, amans cui nondum haeret. exercitatio autem animae in fide, in spe et caritate, facit eum idoneum capere quod uenturum est. cum ergo carnaliter adhuc saperet Petrus, turbatus ad interrogationem ancillae, negauit dominum ter. praedixerat enim medicus aegroto quid in illo futurum erat. qui aeger casus aegritudinis suae non nouerat, et plus de se aegrotus praesumserat, sed uerus medicus uidebat. dixerat enim se cum domino et pro domino moriturum. nondum autem poterat, quia infirmus erat. at ubi uenit postea spiritus sanctus missus de caelo et confirmauit eos in quos uenit, impletus ille fiducia spiritali, coepit iam uere paratus esse mori pro eo quem ante negauerat. hac fiducia repleti omnes martyres, tenentes rectam fidem, non morientes nec patientes pro falsa fide, pro uano fantasmate, pro spe inani, pro re incerta, sed pro ueritatis pollicitatione, certum habentes eum qui promisit potentem esse qui exhibeat, omnia praesentia contempserunt, in futura exarserunt, quae cum fuerint illis praesentia non erunt praeterita. recordamini ergo, qui interfuistis hesterno die, duos filios Isaac, Esau et Iacob; quomodo maiori praeponitur minor, ut ad Iacob pertineatis, Esau non ametis. erit autem Esau, qui uult carnaliter uiuere, uel carnalia in futuro saeculo sperare. siue ergo carnaliter uiuens, et talibus gaudens in hoc tempore, et talia de deo sperans qualia habent et mali, et totam felicitatem suam in ipsa ponens de qua gaudent et iniqui, aut certe contemnens istam praesentem et talem sperans in futuro, carnalis est, carnalem fidem habens, carnalem spem, carnalem caritatem. fides autem spiritalis est: credere quod protector sit temporaliter dominus tuus, ut uenias ad illud quod temporale non erit, et sperare te habiturum uitam angelorum, non in corruptionibus carnis, non in uoluptatibus et illecebris, non in fornicationibus et ebrietatibus et gaudio epularum carnalium, non in superbia possessionum dominationis terrenae, sed tantummodo quomodo angeli uiuunt. uiuunt autem angeli in gaudio, non creaturae, sed creatoris. gaudium enim creaturae est quidquid uidetur. gaudium creatoris est quod non uidetur oculis corporis, sed purgata acie mentis. [beati mundo corde]. ad quam uisionem beati sunt? [quoniam ipsi deum uidebunt]. non enim putetis, fratres, quia gaudent angeli ex eo quia uident terram aut caelum uel quaecumque in his sunt. non ex eo gaudent quia uident caelum et terram, sed quia uident eum qui fecit caelum et terram. ille autem qui fecit caelum et terram, nec caelum est nec terra, nec quid terrenum potest cogitari, nec quid caeleste, nec quid corporeum uel spiritale poteris cogitare. non hoc est deus. non tibi facias aliquem hominem grandem et pulchrum. non circumscribitur humana forma deus. non continetur loco, non tenetur spatio. non tibi facias quasi aureum deum. non hoc est deus. nam aurum unde tibi uis facere deum, deus ipse fecit, et hoc infirmum quia in terra. non tibi proponas quia aliquid tale est deus quale uides in caelo, uel lunam uel solem uel sidera uel quidquid fulget et splendet in caelo. non hoc est deus. sed nec iterum ideo tibi non uideatur deus quod sol, quia sol tamquam rota quaedam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, ergo deus infinitae lucis est et immensae, ut quasi tendas ipsum solem et facias illum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum, et tamen lucem tibi immensam proponas deum. nec hoc est deus. deus quidem [habitat lucem inaccessibilem]. sed talis lux non est rota, nec potest esse nota oculis carnis. sed si uidere potes quid est ueritas, quid est sapientia, quid iustitia, quomodo dictum est: [accedite ad eum et illuminamini], quomodo est illud lumen uerum de quo dicit Iohannes: [erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum], quomodo Iohannes ipse baptista non erat lumen uerum.—dicit enim Iohannes euangelista: [non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine]. non solum autem Iohannes baptista uerum lumen non erat, sed nec Paulus uerum lumen erat, nec Petrus uerum lumen erat, nec aliqui apostoli uerum lumen erant. etenim uerum lumen est, [quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum]. illi uero lumina erant, quia illuminabantur. nam et oculi carnis nostrae dicuntur lumina, et unusquisque iurat: per lumina mea. lumina ista quid sunt? si desit sol, si desit luna aut lucerna, certe in tenebris remanent. ubi sunt lumina? uideant ante se, praebeant ducatum pedibus, si lumina sunt. et tamen lumina sunt. quare lumina sunt? quia possunt lumen recipere. etenim cum fuerit lumen illatum, lumen ipsum non sentit frons tua, nec auris tua, nec olfactus tuus, nec manus tua, nec pes tuus. sola membra in te qui uocantur oculi, sola sentiunt lumen illatum. absente lumine tenebrantur, sed illato lumine sola illuminantur, id est, quia sola sentiunt lumen. illuminantur quidem et cetera membra tua, sed ut uideri possint, non ut uidere possint. nam lux quae oritur uel quae infertur omnia membra perfundit: oculos ut uideant, cetera ut uideantur. sic omnes sancti illuminati sunt ut uiderent, et ut quod uidebant praedicarent. ideo illis dictum est: [uos estis lumen mundi]. sed lumen, non uerum lumen. quare? quia [erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem. omnem hominem] dixit. si de isto sole diceret, non diceret, [omnem hominem], quia iste sol non a solis hominibus uidetur. uident illum et pecora, et minutissima animalia. et muscae uident istum solem. illud autem lumen quod deus est nemo uidet, nisi de quibus dictum est: [beati mundi corde, quia ipsi deum uidebunt]. conamini cogitare, fratres, lumen ueritatis, lucem sapientiae, quomodo ubique praesens est omnibus. conamini cogitare lumen iustitiae: praesens est enim omni cogitanti. quid enim est quod cogitat? qui uult iniuste uiuere, peccat, deserit iustitiam. deminuta est? conuersus est ad iustitiam. quid? aucta est? deserit eam, integram illam relinquit. conuertitur ad eam, integram illam inuenit. quid est ergo lumen iustitiae? de oriente hoc surgit et in occidentem uadit? an est alius locus unde oritur aut quo uenit? nonne ubique praesto est? homo certe qui est in occidente, si uult iuste uiuere, id est, secundum iustitiam, numquid deest illi quam intueatur et uideat secundum ipsam iustitiam? iterum in oriente positus si uelit iuste uiuere, id est, secundum eamdem iustitiam, numquid deest illi? ibi est enim iustitia; praesto est iuste uiuenti. secundum eius regulam uident quemadmodum iuste uiuant et illi. sicut iusti bene uiuendo eam uident, ita et iniusti male uiuendo non eam uident. nam et ille iuste uiuit, cum eam uidet, et ille ipsam uidet ut secundum eam actus suos dirigat, quia nisi secundum iustitiae regulam direxerit actus suos, in errorem iniquitatis impingitur. quia ergo et huic praesto esse potuit ibi consistenti, nullo loco est et ubique est. sic iustitia, sic sapientia, sic ueritas, sic castitas. conamini ergo uidere talem lucem. sed non potestis. palpitat mentis acies, purgetur ut uideat. ut autem purgetur et uideat, credat ut purgari mereatur. quod ergo uidere non potestis differte, ut curemini et uidere possitis. non tamen tale aliquid in futuro saeculo cogitetis quale nunc uidetis. quia si tale aliquid cogitaueritis et tale aliquid dilexeritis, cum ipso mundo uultis ire extra mundum, tollere uobiscum uultis mundum. non erunt ibi ista. lux ibi erit quaedam, unde hoc rorat nescio quid, quod modo intellegimus, et gaudemus. sed si habemus benedictionem [a rore caeli], habemus [habundantiam a fertilitate terrae]: sic est enim benedictus Iacob. ad eum pertineamus et non carnaliter uiuamus. quia unusquisque incipit carnaliter uiuere, ideo maior dictus est Esau. duo testamenta dicuntur in lege, unum uetus, alterum nouum. uetus promissiones habebat temporales, sed significationes spiritales. intendat caritas uestra. si promissa est Iudaeis terra promissionis, significat aliquid spiritaliter terra promissionis. si promissa est Iudaeis ciuitas pacis Ierusalem, significat aliquid spiritaliter nomen ciuitatis Ierusalem. si data est Iudaeis circumcisio carnis, significat aliquam spiritalem circumcisionem. si iussi sunt Iudaei unum diem sabbatum obseruare de septem diebus, significat spiritalem quietem, quae non habet uesperam. namque et in ipsis septem diebus, in Genesi in omnibus diebus dictum est: [factum est uespera]; in septimo die non dicitur, facta est uespera. septimo die qui uesperam non habet significatur nobis requies sempiterna, ubi nullus est occasus. si data sunt sacrificia Iudaeis carnalia, per uictimas animalium omnia significant sacrificia spiritalia. ergo qui sic intellexerunt quasi praesens illis aliquid daretur pro magno et futurum nihil quaesierunt, nec spiritaliter ea quae carnaliter agebantur intellegere ualuerunt, ad maiorem filium pertinent, ad uetus testamentum pertinent. uetus enim testamentum est promissio figurata. nouum testamentum est promissio spiritaliter intellecta. cum enim Ierusalem quae fuit in terra pertineat ad uetus testamentum, imaginem habet ad Ierusalem quae est in caelo, et pertinet ad nouum testamentum. circumcisio carnalis pertinet ad uetus testamentum; circumcisio cordis pertinet ad nouum testamentum. liberatur secundum uetus testamentum populus de Egipto; liberatur secundum nouum testamentum populus a diabolo. persecutores egiptii et Pharao persequuntur exeuntes de Egipto Iudaeos; persequuntur populum christianum peccata ipsorum et diabolus princeps peccatorum. sed sicut Iudaeos usque ad mare persequuntur Aegyptii, sic Christianos usque ad baptismum persequuntur peccata. intendite fratres, et uidete, liberantur per mare Iudaei, obruuntur in mare Egiptii; liberantur Christiani in remissionem peccatorum, delentur peccata per baptismum. exeunt post mare rubrum et ambulant per heremum; sic et Christiani post baptismum nondum sunt in terra promissionis, sed sunt in spe. saeculum autem hoc heremus est, et uere Christiano est heremus post baptismum, si intellegat quod accepit. si non solum signa corporalia in illo fiant, sed si etiam in corde spiritalis effectus, intellegit sibi heremum esse istum mundum, intellegit in peregrinatione se uiuere, patriam desiderare. quam diu autem desiderat, in spe est. [spe enim salui facti sumus. spes autem quae uidetur, non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus, speramus, per patientiam exspectamus]. ista patientia in heremo facit aliquid sperare. si iam se putat in patria, non peruenit ad patriam. si iam se putat in patria, remanet in uia. ut autem non remaneat in uia, speret patriam, desideret patriam, ne deuiet. nam occurrunt temptationes. et quemadmodum in heremo occurrunt temptationes, ita post baptismum occurrunt. sicut enim non soli erant hostes Iudaeorum Egiptii, qui illos ab Egipto persequebantur—ipsi enim praeteriti hostes erant, quomodo unumquemque persequitur praeterita uita sua et praeterita peccata sua cum principe suo diabolo—sed extiterunt et in heremo qui uellent impedire uiam, et pugnatum est cum illis, et uicti sunt. sic post baptismum cum coeperit ambulare Christianus uiam cordis sui in spe promissorum dei, non deuiet. nam occurrunt temptationes aliud aliquid suggerentes—delicias huius mundi, aliam quamdam uitam—ut unumquemque de uia detorqueat, et a proposito deducat. si autem ista desideria, istas suggestiones euiceris, uincuntur hostes in uia, et perducitur populus ad patriam. audi apostolum quia istae figurae nostrae fuerunt: [nolo enim], inquit, [uos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt]. si sub nube fuerunt, sub caligine fuerunt. quid est, sub caligine fuerunt? non eis intellegentibus spiritaliter, quae cum eis corporaliter agebantur. [et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et omnes eumdem cibum spiritalem manducauerunt]. datum est illis enim manna in deserto, sicut nobis datur dulcedo scripturarum, ut duremus in ista heremo uitae humanae. et norunt quale manna accipiunt Christiani, quibus dixit ipse psalmus: [gustate et uidete quam suauis est dominus. et omnes], inquit, [eumdem cibum spiritalem manducauerunt]. quid est, [eumdem]? idem significantem. [et omnes eumdem potum spiritalem biberunt]. et attende quomodo unam rem exposuit, et cetera tacuit: [bibebant enim de spiritali sequente petra; petra autem erat Christus. haec autem figurae nostrae fuerunt]. illis sunt exhibitae, sed nostrae figurae fuerunt, quia illis corporaliter exhibebantur, nobis spiritaliter significabantur. ergo illi qui corporaliter ea tenuerunt, ad uetus testamentum pertinuerunt. iam uidete quia senuerat Isaac. cuius personam gessit Isaac, quando uoluit benedicere filium suum maiorem? iam senuerat. ubi senectus, uetustas. per senectutem enim intellego uetustatem, et per uetustatem intellego uetus testamentum. hoc ergo uetus testamentum quia illi non intellegebant qui sub nube fuerunt, ideo dicuntur caligasse oculi Isaac. caligo oculorum corporis Isaac caliginem significat mentium Iudaeorum. senectus Isaac uetustatem significat ueteris testamenti. quid ergo, fratres? uult tamen benedicere et maiorem filium Esau. minorem amabat mater, et maiorem pater tamquam primogenitum. nam aequalis in ambos iustitia, sed erat caritas maior erga primogenitum. uult ille benedicere maiorem, quia uetus testamentum primo populo promittebat. promissiones non loquitur nisi ad Iudaeos. ipsis uidetur promittere, ipsis uidetur omnia polliceri. uocantur ab Egipto, liberantur ab hostibus, per mare ducuntur, pascuntur manna, accipiunt testamentum, accipiunt legem, accipiunt promissiones, accipiunt ipsam terram promissionis. non mirum, quia ille benedicere uoluit primum filium. sed sub figura maioris benedicitur minor. mater enim typum gestat ecclesiae. ecclesiam autem accipite, fratres, non in his solis qui post domini aduentum et natiuitatem esse coeperunt sancti, sed omnes quotquot fuerunt sancti ad ipsam ecclesiam pertinent. non enim non ad nos pertinet pater Abraham, quia ille fuit antequam nasceretur Christus de uirgine, et nos tanto post, id est, post passionem Christi facti sumus Christiani, cum dicat apostolus quia [filii] sumus [Abraam], imitando fidem Abrahae. ergo nos imitando illum ad ecclesiam admittimur, et ipsum ab ecclesia exclusuri sumus? haec ecclesia significatur in Rebecca uxore Isaac. haec ecclesia erat in sanctis etiam prophetis, qui intellegebant uetus testamentum, quia promissiones illae carnales spiritale nescio quid significabant. si spiritale, spiritales ergo ad minorem filium, quia prior est carnalis, et postea spiritalis. iam hesterno die praemisimus sanctitati uestrae, ideo maiorem filium dici Esau, quia nemo fit spiritalis nisi ex carnali. sed si perseueret in prudentia carnis, semper erit Esau. si autem fiat spiritalis, erit filius minor. sed ipse minor erit maior: ille enim tempore praecedit, iste uirtute. namque cum coxisset lentem Iacob, desiderauit Esau accipere antequam ueniret ad istam benedictionem. et ille ait illi: [da mihi primogenita tua, et dabo tibi lentem quam coxi]. uendidit primogenita sua minori. abstulit ille uoluptatem temporalem, abstulit ille dignitatem sempiternam. ergo qui temporalibus uoluptatibus seruiunt in ecclesia, lentem manducant. quam quidem coxit Iacob, sed non manducauit Iacob. idola enim magis in Egipto uiguerant. lens cibus est Egipti. per lentem omnes errores gentium significantur. quia ergo ecclesia eminentior et manifestior in filio minore de gentibus uentura significabatur, lentem coxisse dicitur Iacob, et manducasse Esau. etenim dimiserunt idola gentes, quae colebant. Iudaei autem seruiebant idolis. nam conuersi corde in Egiptum ducebantur per heremum. et cum interfecti essent in mari hostes eorum, et fluctibus obruti essent inimici eorum, desiderauerunt idolum facere, quia non uiderunt Moysen. et non intellexerunt secum praesentem deum, sed in praesentia hominis habentes spem, non uiderunt oculis hominem, et putare coeperunt, quia ibi non esset deus, cum ipse solus per Moysen tanta praestaret. quaesierunt hominem oculis carnis, quia non habebant oculos cordis, unde deum in Moyse uiderent. perdiderunt ergo primatum suum, quia conuersi corde in Egiptum manducauerunt lentem. accipite. populus christianus est. sed in ipso populo christiano illi primatum tenent qui pertinent ad Iacob. qui uero carnaliter uiuunt, carnaliter credunt, carnaliter sperant, carnaliter diligunt, adhuc ad uetus testamentum pertinent, nondum ad nouum. adhuc in sorte sunt Esau, nondum in benedictione Iacob. intendat sanctitas uestra. benedicere ergo uolebat maiorem filium Isaac senex caliginosis oculis, quia uetus testamentum ad Iudaeos directum erat. quod uetus testamentum non ab eis intellegebatur, ideo caliginosi oculi dicuntur. ut dixi, fratres, ad maiorem loquitur, ad minorem peruenit benedictio. etenim mater ista, quae in sanctis omnibus intellegitur, id est, ecclesia, quae intellexit prophetiam, ipsa dat consilium filio minori et dicit illi: [ego ipsa audiui patrem tuum dicentem fratri tuo, uade, et affer mihi uenationem, ut manducem et benedicat te anima mea antequam moriar. nunc ergo, fili, audi me]. et dedit illi consilium ut iret afferretque duos haedos de proximo grege, et faceret illos mater quemadmodum delectabatur pater eius, et manducaret, et benediceret filium suum minorem absente maiore. ille autem timuit et ait: [frater meus pilosus est, ego autem lenis sum, ne contingat me et compalpet pater meus, et intellegat quia ego sum Iacob, et acquiram non benedictionem, sed maledictionem]. at illa: [uade], inquit, [fili, audi me; maledictio tua super me sit]. perrexit, attulit duos haedos. facti sunt, apposuit patri suo. et quemadmodum praedixit, quia non illum agnoscebat in uoce, tetigit, inuenit pilos, quia pellibus haedorum circumdederat mater brachia eius. credidit maiorem esse, et benedixit. in benedictione maiorem intendebat, et benedictio ad minorem perueniebat. quid est ergo quod sub specie maioris benedicitur minor, nisi quia sub figuris ueteris testamenti promissi populo Iudaeorum, peruenit benedictio spiritalis ad populum Christianorum? attendite fratres. audiunt illi terram promissionis, audimus et nos. tamquam ad Iudaeos uidetur loqui scriptura de terra promissionis, et ad nos peruenit intellectus terrae promissionis, qui dicimus deo: [spes mea es tu, portio mea in terra uiuentium]. sed hoc ut diceremus, mater nos docuit, id est, in sanctis ecclesia ipsa prophetis docet nos, quemadmodum spiritaliter intellegamus ipsa promissa carnalia. sed non posset ad nos peruenire benedictio, nisi iam mundati a peccatis per natiuitatem regenerationis, aliorum peccata per tolerantiam portemus. genuit enim mater ambos filios. intendite fratres. genuit unum pilosum, alterum lenem. pili peccata significant, lenitas autem mansuetudinem, id est, munditiam a peccatis. duo filii benedicuntur, quia duo genera benedicit ecclesia. quomodo duos peperit Rebecca, generantur in utero ecclesiae duo, unus pilosus, alter lenis, quorum diuersitatem exposuimus. sunt enim homines qui nec post baptismum uolunt dimittere peccata sua, et ea uolunt facere, quae antea faciebant. uerbi gratia: si faciebant fraudes, uolunt iterum fraudare; si mendacium iurabant, uolunt adhuc peierare; si circumueniebant dolis innocentes, uolunt adhuc circumuenire; si homicidia cogitabant, eadem cogitant; si fornicabantur, si inebriabantur, ea ipsa nihilo minus faciunt. ecce Esau natus pilosus. quid facit Iacob? dicitur ei a matre: uade, benedicat te pater tuus. et dicit: timeo, non accedam. sunt enim homines in ecclesia qui timent misceri peccatoribus, ne quasi per consortium peccatorum in unitate maculentur, et per haereses et schismata pereant. quid ergo dicitur piloso Esau, qui non bene conuersatus est in domo? nam et hoc de illis dicitur. [erat ille agrestis uenator, Iacob autem sine dolo conuersabatur in domo]. ideoque eum amabat mater, cuius conuersationem dulcem sentiebat. ipse est Iacob, qui postea appellatus est Israel, cum luctaretur cum angelo: et hoc in magno misterio. benedictus, appellatus est Israel, ideoque quia sine dolo erat. intendite, fratres mei, et uidete quam sine dolo fuerit. Nathanaelem dominus quando uidit, quia nouerat qualis esset, ait: [ecce uere Israhelita, in quo dolus non est]. si ergo ideo iste Israelita quia non est in eo dolus, in ipso Israel utique non erat dolus. quid sibi ergo uult quod dicitur: [uenit frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem]? sine dolo eum commendat scriptura conuersantem in domo. dominus etiam perhibet testimonium, quia sine dolo erat, cum dicit de Nathanaele: [ecce uere Israelita, in quo dolus non est]. quid sibi ergo uult, cum dicitur: [accessit cum dolo, et abstulit benedictionem]? dolus interim quid significet, attendamus, et uideamus quid debeat facere Iacob. portat aliena peccata, et portat cum tolerantia quamuis aliena. hoc est enim habere pelles haedinas, id est, patienter aliena portat, non haeret suis. sic omnes qui pro unitate ecclesiae tolerant aliena peccata Iacob imitantur. quia et ipse Iacob in Christo est, siquidem Christus in semine Abraham. dictum est enim: [in semine tuo benedicentur omnes gentes]. dominus ergo noster Iesus Christus, qui nullum peccatum fecit, portauit aliena peccata. et dedignatur portare aliena peccata, cui peccata dimissa sunt? si ergo Iacob transit ad Christum, portat aliena peccata, id est, haedinas pelles. et quid est dolus? uenit enim ille sero, et affert quod iussit pater, et inuenit fratrem suum benedictum pro se, et non benedicitur altera benedictione. quia duo illi homines, duo populi erant. una benedictio unitatem significat ecclesiae. duo autem populi ipsi sunt, qui est et Iacob. sed alio modo figurati duo populi pertinentes ad Iacob. etenim dominus noster Iesus Christus, qui ad Iudaeos et gentes uenerat, repudiatus est a Iudaeis, qui pertinebant ad filium maiorem. elegit tamen quosdam, qui pertinebant ad filium minorem, qui spiritaliter coeperant desiderare et intellegere promissa domini, non carnaliter aliam terram, quam desiderabant accipientes, sed spiritaliter illam ciuitatem desiderantes, ubi nemo nascitur carnaliter, quia nemo ibi carnaliter, nemo spiritaliter moritur. hanc ergo cum coeperint desiderare, coeperunt pertinere ad Iacob, qui crediderunt in Christo, et factus est grex domini in ipsa Iudaea. sed quid dicit dominus de ipso grege? [habeo alias oues, quae non sunt de hoc ouili; uado, adducam eas, et erit unus grex et unus pastor]. quas alias oues habet dominus Iesus Christus, nisi de gentibus? iunctae sunt oues de gentibus iudaeis ouibus. de Iudaeis enim apostoli. inde erant et quingenti fratres, qui uiderunt dominum post resurrectionem. inde erat ipse Nathanael, cui perhibuit testimonium dominus, in quo dolus non esset. inde erant centum uiginti, qui cum essent in domo, uenit spiritus sanctus ut eos perfunderet, quem promiserat discipulis. inde erant tot milia hominum, quae legimus in Actibus apostolorum baptizata in nomine Christi, et hii qui crucifixerunt Christum. ergo inde erant oues, et multae oues. sed non solae. habebat dominus alias de gentibus. ipsi duo populi tamquam de diuerso uenientes etiam duobus parietibus significantur. uenit enim ecclesia Iudaeorum de circumcisione. uenit ecclesia gentium de praeputio. de diuerso uenientes in domino coniuncti sunt. ideo dominus dictus est lapis angularis. dicit enim psalmus: [lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli]. dicit et apostolus: [ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu]. ubi est angulus, duo parietes copulantur; in angulo duo parietes nisi de diuerso non conueniunt; nam si ex una parte ueniunt, angulum non faciunt. duo ergo haedi, ipsi sunt duo populi, ipsa sunt duo ouilia, ipsi sunt duo parietes, ipsi sunt duo caeci, qui sedebant in uia, ipsae sunt duae naues, in quas leuati sunt pisces. multis in locis scripturarum intelleguntur duo populi, sed unum sunt in Iacob. quare haedi, dicet aliquis? haedi nostis quia peccatores sunt, nam ad sinistram erunt haedi, et ad dexteram agni. sed qui perseuerauerint haedi, ipsi erunt ad sinistram. nam nisi prius haedi essent, non diceret dominus: [non ueni uocare iustos, sed peccatores]. quando enim dominus conuersabatur cum peccatoribus et manducabat cum publicanis, Iudaei quasi agni, id est, quasi iusti, et per superbiam magis hirci, obiecerunt domino tamquam crimen, immo discipulis eius dixerunt: [quare magister uester cum publicanis et peccatoribus manducat]? respondens dominus, quomodo se defendit? [non est opus], inquit, [sanis medicus, sed male habentibus: non ueni uocare iustos, sed peccatores]. uocat ergo haedos, sed ut non perseuerent haedi. occidit enim illos Iacob et praeparauit inde epulas patri suo, id est, ad intellegentiam spiritalem, quae in illa benedictione habebat intellegi, quamuis figurabatur in filio maiore. ad hoc occisi sunt haedi, et manducati sunt, et traiecti in corpus unum. sic occiduntur peccata in peccatoribus, et transeunt interfecti in corpus unum ecclesiae, cuius ecclesiae figuram gerebat Petrus, quando ei dictum est: [macta et manduca]. ergo ille agrestis, iste in domo, mansuetus; ille maior, iste minor; ad illum uidebantur respicere benedictiones, ad istum perueniebant. respiciebant ad illum, quia promissa carnalia promittebantur Iudaeis; ad istum perueniebant, quia spiritaliter intellegenda erant, et accipienda Christianis. ad istum benedictio non perueniret, nisi portaret peccata, quae ipse iam non faciebat. intellegat itaque sanctitas uestra quomodo sint portanda peccata. sunt enim qui portare sibi uidentur peccata, et tacent peccatoribus. iam ista simulatio detestanda est. porta peccatorem, non ut ames peccatum in illo, sed ut persequaris peccatum propter illum. dilige peccatorem, non in quantum peccator est, sed in quantum homo est. quomodo si diligis aegrum, persequeris febrem; nam si parcis febri, non diligis aegrum. dic ergo quod uerum est fratri tuo, noli tacere. quid enim aliud agimus, quam dicere uobis quod uerum est? noli mendaciter: aperta ueritate dic quod uerum est, sed donec corrigatur, portetur. diuersis temporibus fieri potuerunt occisio haedorum et portatio pellium; rem tamen significant, quae uno tempore fieri potest. simul enim et arguit iustus peccatores, quod est haedos occidere, et peccata eorum misericorditer tolerat, quod est pelles portare. quantum in ipso fuit, occidit haedos, occidit peccatores. sed portabat aliena peccata, et portabat cum tolerantia. meruit benedici, quia [caritas omnia tolerat]. ipsa caritas erat in matre, et figuram caritatis ipsius gerebat mater. quae figura omnium sanctorum erat, figuram caritatis gerebat, quia sancti non sunt nisi qui habuerint caritatem. quid enim proderit, [si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam ? factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. et si sciero omnia sacramenta, et omnem prophetiam, et tradam corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest]. qualis est ergo caritas, quae sola multum prodest, sine qua cetera nihil prosunt! ergo ipsa caritas dat consilium, et obedit filius caritatis. quale consilium dat? ut accipiat ille pelles haedinas et accedat at patrem. maiorem quaerit pater, et minorem benedicit. uetus testamentum Iudaeos intuetur per litteram, et per spiritalem eius intellegentiam Christiani in illo benedicuntur. intendat sanctitas uestra magnum mysterium, magnum sacramentum. dicit Isaac, [uenit frater tuus cum dolo], de homine sine dolo. sine dubio Isaac ille, ut erat spiritu prophetico, nouerat quod agebatur, et ipse figurate agebat. omnia ponit in magna altitudine sacramentorum. nam si nesciret quid ageret, irasceretur fallenti se filio. uenit maior et dicit: [ecce pater, manduca; sicut iussisti mihi, feci]. dicit ille: [quis es tu? respondit, ego sum filius tuus maior Esau. et quis est], inquit, [ille, a quo iam manducaui, et benedixi eum, et benedictus erit]? irasci uidebatur. expectabat ab ore ipsius Esau maledictionem aliquam in fratrem. cum expectat ille maledictionem, confirmauit iste benedictionem. o irasci, o indignari! sed nouerat mysterium. et caligo oculorum eius corporeorum significabat caliginem mentis Iudaeorum. oculi autem cordis eius uidebant altitudinem mysteriorum. [et uenit], inquit, [frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem. dicebamus uidere quid est [cum dolo]. dolus hic non est dolus. quomodo dolus non est dolus? quomodo petra non est petra. quomodo dicitur mare et non est mare, quia aliud significat: sic dicitur terra et non est terra, quia aliud significat. sic dicitur petra et non est petra, quia aliud significat. sic dicitur mons et non est mons. sic dicitur leo de tribu Iuda dominus Iesus Christus et non est leo dominus Iesus Christus. sic dicitur agnus et non est agnus. sic dicitur pecus et non est pecus. sic dicitur uitulus et aliud est. sic dicitur dolus et non est dolus. quare ergo dicitur dolus, quaeramus. quare dicta sint illa omnia, quaeramus. quare dictus est leo? propter fortitudinem. quare dictus est petra? propter firmitatem. quare dictus est agnus? propter innocentiam. quare dictus est uitulus? propter uictimam. quare dictus mons? propter magnitudinem. quare manna? propter dulcedinem. quare ergo dolus? iam quid sit dolus uideamus, et inuenimus quare dictus sit dolus. nouimus enim quid sit petra; et tamen dicitur de homine absurdo et duro petra, et de homine robusto et immobili dicitur petra. et ad laudem inde duxisti firmitatem, et ad uituperationem duritiam. nouimus in petra firmitatem, et accepimus Christum petram: [petra autem erat Christus]. in leone fortitudinem nouimus, et tamen leo etiam diabolus nominatus est. in dolo quid nouimus, ut accipiamus et dolum in figura, quemadmodum accipitur et mons, quemadmodum accipitur leo, quemadmodum accipitur agnus, quemadmodum accipitur petra, et cetera? dolus ergo quid est? dolus est, quando aliud agitur et aliud simulatur. quando itaque aliud est in intentione, aliud in factis, dolus dicitur. dolus ergo in proprietate reprehensibilis, quomodo petra in proprietate. qui dixerit petram in proprietate fuisse Christum blasphemat, quomodo uitulum qui dixerit in proprietate Christum blasphemat. uitulus in proprietate pecus est, in figura uictima. in proprietate lapis terra obdurata est, in figura firmitas. dolus in proprietate fraus, in figura ipsa figura. omnis enim figurata et allegorica lectio uel locutio aliud uidetur sonare carnaliter, aliud insinuare spiritaliter. hanc ergo figuram doli nomine appellauit. quid est ergo, [uenit cum dolo, et abstulit benedictionem tuam]? quia ergo figuratum erat quod agebatur, ideo dictum est: [uenit cum dolo]. nam ille doloso homini benedictionem non confirmaret, cui debebatur iusta maledictio. non ergo erat uerus ille dolus, maxime quia non est mentitus dicendo [ego sum filius tuus maior Esau]. iam enim pactus erat ille cum fratre suo, et uendiderat primogenita sua. hoc se dixit habere patri quod emerat a fratre; quod ille perdiderat in istum transierat. non enim primogeniti honor exclusus erat de domo Isaac. primogeniti honor ibi erat. in illo non erat, qui eum uendiderat. ubi erat, si non in minore erat? ideo sciens hoc in misterio Isaac, confirmauit benedictionem et dicit filio: [quid tibi facturus sum]? et ille: [benedic et me pater: non enim una tibi est benedictio]. Isaac autem sciebat unam. quare unam? aderit spiritus ut edicam et intellegatis. uideamus ipsas benedictiones, qualem benedictionem accepit Iacob, et qualem benedictionem accepit Esau. ipse Isaac ad Iacob: [tu es filius meus Esau? respondit : ego]. et dixit: [appone mihi, et manducabo de uenatione tua, fili, et benedicat te anima mea, antequam moriar; sed admoue mihi osculum]. illum non est osculatus. a pace coepit huius benedictio. quare osculo confirmauit pacem? quia et ille propter pacem portabat aliena peccata. [et accessit, et osculatus est eum. et odoratus est odorem uestis eius]. stolam enim habebat fratris sui. id est, dignitatem primogenitorum quam ille perdiderat, iste habebat. in illo iam bene olebat, quod ille male perdiderat. [odoratus est odorem uestis eius, et benedixit eum, et dixit: ecce odor filii mei, tamquam odor agri pleni quem benedixit dominus]. odorem uestimenti accepit, et dixit odorem agri. intellege Christum in misterio interiore, et intellege uestem Christi ecclesiam. intellegat sanctitas uestra. multis enim modis significatur una res. id est, ecclesiam quam significant illi duo haedi, ipsam significat uestis ista, quia una res multis modis significatur, quae nihil horum est per euidentiam, omnia per figuram. agnus non potest esse leo; leo non potest esse agnus. dominus autem noster Iesus Christus et leo potuit esse, et agnus. sed quia nec leo nec agnus per euidentiam, et leo et agnus per figuram. sic haedi non possunt esse uestis, et uestis non potest esse haedi. ecclesia uero, quia nec haedi nec uestis per euidentiam et haedi et uestis est per figuram. et quidquid aliud dici potest. [odoratus est uestimenta eius, et dixit: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit dominus]. ager iste, ecclesia est. probemus, quia ager est ecclesia. audi apostolum dicentem fidelibus: [dei agricultura, dei aedificatio estis]. non solum ager est ecclesia, sed et agricola deus. audi ipsum dominum: [ego sum uitis, uos sarmenta, et pater meus agricola est]. in hoc ergo agro laborans operarius, et sperans mercedem sempiternam, ipse apostolus nihil sibi arrogat, nisi quantum decet operarium. [ego], inquit [plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus]. quomodo seruauit humilitatem, ut ad Iacob pertineret, ut ad ipsum agrum id est ecclesiam, ne amitteret stolam, cuius odor erat sicut odor agri pleni, et transiret ad superbiam Esau, carnaliter intellegens et typho plenus! olet ergo ager de ueste filii. sed non ager ille ex se aliquid est. ideo adiecit: [quem benedixit dominus. et dabit tibi dominus de rore caeli de sursum, et ab ubertate terrae, et multitudinem frumenti et uini. et seruient tibi gentes, et eris dominus fratris tui, et adorabunt te filii patris tui. qui maledixerit te, maledictus erit, et qui benedixerit te, benedictus erit]. haec benedictio Iacob. si non benediceretur et Esau, nulla esset quaestio. benedicitur et ipse, sed non ipsa benedictione, nec tamen ab hac penitus aliena. audiamus ergo quomodo benedicitur Esau, et uideamus quid intersit inter spiritales ecclesiae filios, et carnales; inter eos qui tolerant aliena peccata, et eos qui portant sua; inter eos qui semper spiritaliter uiuunt, et eos qui semper carnalibus gaudiis delectantur. respondens autem Isaac, dixit ad Esau: [quis ergo uenatus est mihi uenationem, et intulit mihi? benedictus sit. factum est autem, ut audiuit Esau uerba Isaac patris sui, exclamauit uoce magna et dixit: benedic et me pater. et dixit illi: uenit frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem tuam]. [et dixit Esau: iuste uocatum est nomen eius Iacob]. supplantatio enim uocatur Iacob. et ne ipsa supplantatio inanis est, quia in figura accipitur quomodo dolus. non enim iam erat tanta malitia in fratre, ut uellet supplantare fratrem suum. tunc enim dictus est supplantator, quando manu fratris sui nascentis pedem tenuit: tunc supplantator est dictus. supplantatio autem carnalium, uita spiritalium est. omnes enim carnales, cum in ecclesia inuident spiritalibus, supplantantur, et fiunt peiores. audi apostolum hoc ipsum dicentem, maxime quia ibi commemorauit odorem, quem hic expressit Isaac, dicens: [ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit dominus]. ait ergo apostolus: [Christi bonus odor sumus in omni loco], et dicit: [aliis quidem odor uitae, in uitam; aliis odor mortis, in mortem. et ad haec quis idoneus]? id est, ut intellegat, quomodo odor mortis sumus in mortem hominum, nulla nostra culpa. ambulant etenim uias suas spiritales, nihil aliud norunt quam bene uiuere. et qui innocenter uiuentibus inuident, faciunt peccata grauia, unde illos puniat deus. et fit eis ille odor in mortem, qui odor est aliis ad uitam. nam ipse dominus prius factus est odor bonus ad uitam credentibus, et odor malus ad mortem persequentibus. quia enim multi illi crediderant, inuiderunt Iudaei, et fecerunt tantum scelus occidendo innocentem, sanctum sanctorum. quod si non facerent, ad mortem eis non ualeret bonus odor Christi. ergo supplantatus est Esau in benedictione patris. respondit autem Isaac, et dixit ad illum: [dominum illum tuum feci]. non enim aliud potuit accipere Esau quod dictum est: [et omnes fratres eius seruient illi; tibi autem quid faciam, fili? et dixit Esau ad patrem suum: benedic tamen et me. cum strangulatus esset Isaac]: id est, cum coactus esset. magna res, magnum sacramentum: utinam capiamus! coactus benedicit, et tamen benedicit. et quod benedicit uerum est, sed tamen coactus benedicit. quid sit hoc, attendite. uideamus ipsam benedictionem, et intellegamus quid sit coactus benedicere. respondit autem Isaac—pater sane Esau non est osculatus—et ait illi: [ecce a fertilitate terrae erit habitatio tua, et a rore caeli desuper]. dixit hoc et illi: [ab ubertate terrae, et a rore caeli]: hoc ergo commune est Iacob et Esau. quid est proprium Iacob? [seruient tibi gentes]. quid est proprium Iacob? [omnes fratres tui tibi seruient, et qui te benedixerit benedictus erit, et qui te maledixerit maledictus erit]. habet et iste nescio quid proprium, quod non dictum est Iacob: [et in gladio uiues, et fratri tuo seruies]. sed ne tolleret liberum arbitrium,—iam hinc et hesterno diximus—adiecit: [erit autem, cum deposueris et solueris iugum de collo tuo]. quid est: [erit autem, cum deposueris et solueris iugum de collo tuo? liberum tibi est, si uolueris, conuerti; non quasi duo eritis, sed unus Iacob. omnes enim qui conuertuntur ab Esau, ad Iacob pertinent. similitudo unum facit, dissimilitudo facit diuersitatem. quid ergo? [a rore caeli, et a fertilitate terrae], ambo habent. [seruiant tibi gentes et fratres tui et filii patris tui], solus Iacob habet. [in gladio] autem [tuo uiues], solus Esau. quiddam commune habent, quaedam singuli. sunt mali in ecclesia pertinentes ad Esau, quia et ipsi filii Rebeccae, filii matris ecclesiae, de utero ipsius nati, et pilosi in peccatis carnalibus perseuerantes, de illius tamen utero nati. habent ergo a rore caeli et a fertilitate terrae: a rore caeli omnes scripturas, omnem sermonem diuinum; a fertilitate uero terrae, omnia uisibilia sacramenta: uisibile enim sacramentum ad terram pertinet. haec omnia communia habent in ecclesia et boni et mali. nam et ipsi habent et participant sacramentis, et—quod norunt fideles—a tritico et uino. et habent de rore caeli, quia super omnes descendit sermo dei de caelo. uenit sermo dei, et irrigat. sed qui irriget, et quod irriget, attende. nam et illos irrigat et illos, id est malos et bonos. sed illi mali bonam pluuiam in radicem spinarum conuertunt; illi autem boni ad fructum bonum pluuiam trahunt. nam simul pluit dominus super segetem et super spinas: sed segeti pluit ad horreum, spinis ad ignem; et tamen una est pluuia. sic uerbum dei omnes compluit. uideat quisque qualem radicem habeat; uideat quisque quo trahat pluuiam bonam. si eam trahit ut generet spinas, numquid ideo pluuia dei accusanda est? antequam ueniat ad radicem, dulcis est pluuia illa. dulce est uerbum dei, donec ueniat ad cor malum, et conuertat ad fraudem suam pluuiam dei, conuertat ad ypocrisi, conuertat ad radices malarum concupiscentiarum, ad peruersitates et deprauationes suas. incipit quidem generare spinas, sed de pluuia bona: habet enim a rore caeli. et quoniam non excluduntur omnes mali a sacramentis dei, habet et ab ubertate terrae, quod norunt illi qui iam uoluerunt esse participes misteriorum fidelium. cum ad ambos pertineant ista, non tamen pertinent omnes gentes nisi ad spiritales, quia ipsi pertinent ad ecclesiam, quae impleuit totum orbem terrarum. attendite fratres, et discernite quantum potestis, uel quantum uobis dominus dat. omnis spiritalis uidet quia ecclesia per totum orbem terrarum est una, uera, catholica. et nihil sibi arrogat, et tolerat peccata hominum, quos non potest purgare de area dominica, antequam ueniat ille ultimus uentilator, qui falli non potest, ut purget aream suam et frumentum mittat in horreum, paleas autem det ad comburendum. quia ipse habet excludere paleam et segregare a frumento, et praeparare horreum tritico, paleis ignem. itaque quia nouit, tolerat peccatores in fine separandos. per omnes gentes peccatores et omnes carnales mixti sunt spiritalibus, et seruiunt eis. spiritales autem non seruiunt, quia de illis proficiunt, cum ipsi deficiunt. attendite fratres mei. dicam, si possum, et non timeam. non tacebo. urgeor enim ut dicam. et si mihi forte aliqui succensuerint, sed dent ueniam. timeo enim, ut dixi. timori dent ueniam. Christus neminem timuit. nos autem Christum timendo non parcimus, ne nobis, dum tales nolumus contristare, ille non parcat. quid uelim dicere dignamini audire, et intentissime aduertere. acceperunt ambo a rore caeli et ab ubertate terrae Iacob et Esau. ambo illud habent quod iam diximus, quod nouimus, quod nostis. sed ut seruiant ei gentes, non accepit nisi Iacob, quia carnales in ecclesia per totum orbem terrarum non seruiunt nisi spiritalibus. quare? quia de illis proficiunt spiritales. nam ideo carnales homines serui dicuntur. et si quod nolunt faciunt, prodest tamen spiritalibus mala conuersatio carnalium, quia et ex eadem conuersatione proficiunt, et per tolerantiam coronantur. intendat sanctitas uestra quod dicimus. illi autem Esau non sunt datae gentes, quia omnes carnales qui sunt in ecclesia, aut diuisi sunt aut faciles sunt ad diuisionem. ecce pars Donati inde facta est, inde est, de ipsis carnalibus carnaliter sentientibus. carnales erant, sed quia quaesierunt honorem suum, uel patientiam perdiderunt, inuenerunt aditum, et diuisi sunt. amauerunt honorem suum, multum ei tribuerunt, typho superbiae tumuerunt, non habuerunt tolerantiam, id est, non habuerunt caritatem. scriptum est enim: [caritas omnia tolerat, omnia sustinet. non aemulatur, non inflatur, non agit perperam]. itaque quidquid aliud haberent, quia illud non habebant per quod prodest quidquid habetur, diuiserunt se. et quotquot haereses uel praecisiones et schismata facta sunt, per hos carnales facta sunt. aut enim carnaliter senserunt, et fecerunt sibi imagines fantasmatum suorum, et errauerunt, et reprehendit eos fides catholica; et cum arguerentur, exclusi sunt foras pondere suo. aut inuenientes sibi lites et simultates cum hominibus, diuiserunt se. qui se ergo diuiserunt, nisi ad quos pertinet gladius ille de quo dictum est: [in gladio tuo uiues]? non quia gladius non accipitur in bono. nam quemadmodum dicta sunt illa superiora, id est quomodo accipitur lapis ille et ad firmitatem propter Christum, et ad reprehensionem propter stultum; quomodo leo dictus est Christus propter aliud, et leo dictus est diabolus propter aliud: sic accipitur gladius aliquando in bono, aliquando in malo. sed hic non sine causa non datus est Iacob, sed datus est Esau, nisi aliquid mysterii significatur in malo. quomodo et ipsa seruitus non est aliena a mysterio; id est, quod dictum est: [seruies fratri tuo], nam et hoc in magno mysterio dictum est. ergo, fratres, qui se diuidunt, ipsi habent gladium diuisionis, et in gladio suo moriuntur, et in gladio suo uiuunt. sed quia uerum dixerat dominus: [qui gladio percutit, gladio morietur], uidete illos, fratres mei, qui se ab unitate praeciderunt, in quo frustra praecisi sunt. nostis autem quot partes fecit pars Donati, nec arbitror latere sanctitatem uestram, quia qui gladio percutit, gladio perit. dictum est illi: [in gladio tuo uiues]. sic et illi qui non recesserunt ab ecclesia, et tales sunt quales si foris essent. qui enim amant honores suos in ecclesia, omnino tales sunt qui amant in ecclesia commoda sua saecularia. et ipsi palea sunt. sed uentus deest, ideo non uolant de area. hoc est quod dico breuiter, tentatio deest, nam uolarent de area. denique quando contra illos aliquid egerit ecclesia, quomodo facile se praecidunt! quomodo facile extra colligunt, et tamen nolunt dimittere principatus suos! quomodo pro ipso principatu mori uolunt! quomodo tenere uolunt sub se plebes, et non dimittere plebes unitati Christi! quomodo uolunt facere oues suas, quas suo sanguine non emerunt, et ideo uiles habent, quia non emerunt! quid opus est hinc diutius disputare? attendite illos per uniuersam ecclesiam, uidete tales, et eos qui intus sunt, et eos qui inuenta occasione de area uolauerunt et uolunt secum trahere grana. sed grana uera et plena tolerant paleam et manent in area usque in finem, quo usque ueniat ultimus uentilator: sicut ille cum pellibus haedinis tolerauit aliena peccata, et meruit accipere benedictionem paternam. quare autem [suggillatus] benedixit Isaac? iam enim necessitate, iam coactus pater eius dixit illi: [ecce ab ubertate terrae erit tibi habitatio et a rore caeli]. et ne ideo te putes bonum : [in gladio tuo uiues, et fratri tuo seruies]. sed ne de te desperes, quia potes te corrigere: [erit autem, cum deposueris et solueris iugum de collo tuo]. ecce ab ubertate terrae et a rore caeli accipiet. sed Isaac suggillatus proicit illi benedictionem, non dat. nonne fit modo in ecclesia malis hominibus qui uolunt perturbare ecclesiam, ut tolerentur ad necessitatem ipsius pacis, ut admittantur, ut habeant sacramenta communia? et aliquando scitur quia mali sunt, et conuinci forte non possunt. ut emendentur et degradentur, ut excludantur, ut excommunicentur, non possunt conuinci. si institerit aliquis, aliquando itur in disruptiones ecclesiae. cogitur gubernator ecclesiae tamquam dicere: ecce ab ubertate terrae erit tibi et a rore caeli; utere sacramentis; tibi manducas iudicium, tibi bibis iudicium: [qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit]. nosti quia admitteris ex necessitate pacis ecclesiae, non habes in corde nisi perturbationes et diuisiones. ideo in gladio tuo uiues. nam in eo quod accipis a rore caeli et ab ubertate terrae, non ibi uiues. non enim hoc te delectat, aut suauis est tibi dominus. si enim hoc te delectaret, et suauis tibi esset dominus, imitareris humilitatem domini, non superbiam diaboli. quamuis ergo accipiat mysterium humilitatis domini a rore caeli et ab ubertate terrae, non tamen deponit superbiam diaboli cui nihil faciam qui semper seditionibus et dissensionibus gaudet. quamuis tibi sit ista communio a rore caeli et ab ubertate terrae, tamen in gladio tuo uiuis, et de seditionibus et dissensionibus aut gaudes aut terreris. muta ergo te, et tolle iugum a collo tuo. haec uobis, fratres, pro magnitudine mysteriorum forte pauca, pro tempore tamen et pro uiribus nostris et pro uestris multa dicta sunt. et si forte enucleatius haec quaestio discussa non est, partim tamen magna mysteria, quae postea si tractentur, inueniuntur. date ueniam et angustiae temporis et uiribus nostris et capacitati uestrae. uultis plus capere, crescite; uultis crescere, bene uiuite. qui enim non uult bene uiuere, non uult crescere. has uobis epulas exhibuerit sanctus dominus deus noster per natalicia martyris sui Vincenti. nomen uictoriae est. amate autem, ut uincatis. non enim deest persecutio. diabolus persecutor est, numquam deficit occasio coronae. tantum miles Christi intellegat pugnam, et sciat quem uincat. numquid quia non te urget hostis manifestus corporis, non te urget persecutor occultus illecebris carnis? quanta suggerit mala, quanta per cupiditatem, quanta per timorem! quibus illecebris persuadet ut eas ad sortilogos, ad mathematicos, quando dolet caput. qui dimittunt deum et eunt ad ligamenta diabolica uicti sunt a diabolo. contra si cui suggestum fuerit, secundum corpus fortasse efficere remedia diaboli unde alius sanatus esse dicitur, quia accepto ab illo sacrificio suo deserit persequi corpus quia cor obtinuit; ergo cuicumque suggesta fuerint ista remedia scelerata et dixerit: moriar potius quam talibus remediis utar; si uult deus, flagellat et liberat me; si nouit quia necessarium est, liberet me; si autem scit quia debeo exire de hac uita, siue contrister, siue laeter, sequar uoluntatem domini; ecce enim post paruum tempus qua fronte exiturus sum ad dominum; non enim hoc mihi praestant remedia diaboli quod praestat deus, uitam aeternam, quare damno animam meam, emo paucos dies corpori meo? qui haec dicit et non it nec applicat cor suum ut faciat mala remedia, utique uincit. unam rem dixi exempli gratia. uidetis certe iam quanta diabolus suggerit. sed ubi est? uides illum certe languere, uides anhelantem in lecto, uides uix mouentem membra, uix mouentem linguam: lassus iste diabolum uincit. multi coronati sunt in amphitheatro pugnantes ad bestias. multi in lecto uincentes diabolum coronantur. hac uidentur non se mouere posse, et intus in corde tantas uires habent, tantam pugnam exercent! sed ubi est occulta pugna, ibi est occulta uictoria. quare ista diximus, fratres? ut quando celebratis natalitia martyrum, imitemini martyres, nec putetis ideo uobis deesse posse occasiones coronae, quia modo desunt tales persecutiones. nec modo enim desunt quotidie persecutiones a diabolo, siue per suggestionem, siue per molestias aliquas corporis. tu tantum scito te habere imperatorem, qui iam praecessit in caelum. dedit tibi uiam qua sequaris, tene te ad illum. noli, cum uiceris, per superbiam tibi tribuere, quasi de uiribus tuis luctatus fueris. sed praesume de eo qui dedit uires ut uinceres, quia ipse uicit saeculum. et semper coronaris et martyr hinc exies, si omnes tentationes diaboli superaueris.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page