AUGUSTINI DE CIVITATE DEI LIBER XXII

[I] Sicut in proximo libro superiore promisimus, iste huius totius operis ultimus disputationem de ciuitatis Dei aeterna beatitudine continebit, quae non propter aetatis per multa saecula longitudinem tamen quandocumque finiendam aeternitatis nomen accepit, sed quem ad modum scriptum est in euangelio, regno eius non erit finis; nec ita ut aliis moriendo decedentibus, aliis succedentibus oriendo species in ea perpetuitatis appareat, sicut in arbore, quae perenni fronde uestitur, eadem uidetur uiriditas permanere, dum labentibus et cadentibus foliis subinde alia, quae nascuntur, faciem conseruant opacitatis; sed omnes in ea ciues inmortales erunt, adipiscentibus et hominibus, quod numquam sancti angeli perdiderunt. Faciet hoc Deus omnipotentissimus eius conditor. Promisit enim nec mentiri potest, et quibus fidem hinc quoque faceret, multa sua et non promissa et promissa iam fecit.

Ipse est enim, qui in principio condidit mundum, plenum bonis omnibus uisibilibus atque intellegibilibus rebus, in quo nihil melius instituit quam spiritus, quibus intellegentiam dedit et suae contemplationis habiles capacesque sui praestitit atque una societate deuinxit, quam sanctam et supernam dicimus ciuitatem, in qua res, qua sustententur beatique sint, Deus ipse illis est, tamquam uita uictusque communis; qui liberum arbitrium eidem intellectuali naturae tribuit tale, ut, si uellet, desereret Deum, beatitudinem scilicet suam, miseria continuo secutura; qui, cum praesciret angelos quosdam per elationem, qua ipsi sibi ad beatam uitam sufficere uellent, tanti boni desertores futuros, non eis ademit hanc potestatem, potentius et melius esse iudicans etiam de malis bene facere quam mala esse non sinere (quae omnino nulla essent, nisi natura mutabilis, quamuis bona et a summo Deo atque incommutabili bono, qui bona omnia condidit, instituta, peccando ea sibi ipsa fecisset; quo etiam peccato suo teste conuincitur bonam conditam se esse naturam; nisi enim magnum et ipsa, licet non aequale Conditori, bonum esset, profecto desertio Dei tamquam luminis sui malum eius esse non posset; nam sicut caecitas oculi uitium est et idem ipsum indicat ad lumen uidendum esse oculum creatum ac per hoc etiam ipso uitio suo excellentius ostenditur ceteris membris membrum capax luminis — non enim alia causa esset uitium eius carere lumine —: ita natura, quae fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso uitio, quo ideo misera est quia non fruitur Deo); qui casum angelorum uoluntarium iustissima poena sempiternae infelicitatis obstrinxit atque in eo summo bono permanentibus ceteris, ut de sua sine fine permansione certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis dedit; qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed caelo dignum, si suo cohaereret auctori, miseria similiter, si eum desereret, secutura, qualis naturae huius modi conueniret (quem similiter cum praeuaricatione legis Dei per Dei desertionem peccaturum esse praesciret, nec illi ademit liberi arbitrii potestatem, simul praeuidens, quid boni de malo eius esset ipse facturus); qui de mortali progenie merito iusteque damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde suppleat et instauret partem, quae lapsa est angelorum, ac sic illa dilecta et superna ciuitas non fraudetur suorum numero ciuium, quin etiam fortassis et uberiore laetetur.

[II] Multa enim fiunt quidem a malis contra uoluntatem Dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant omnia, quae uoluntati eius uidentur aduersa. Ac per hoc cum Deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit. Dicitur etiam uoluntas Dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: Deus enim est, qui operatur in uobis et uelle, sicut iustitia Dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit. Sic et lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines erant, quibus ait Iesus: In lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: Lex Dei eius in corde eius. Secundum hanc uoluntatem, quam Deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur, quod non ipse uult, sed suos id uolentes facit; sicut dicitur cognouisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. Neque enim dicente apostolo: Nunc autem cognoscentes Deum, immo cognoti a Deo, fas est ut credamus, quod eos tunc cognouerit Deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. De his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum. Secundum hanc ergo uoluntatem, qua Deum uelle dicimus quod alios efficit uelle, a quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit. Multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta uoluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto Spiritu suo fecerit. Ac per hoc, quando secundum Deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere: "Vult Deus et non facit"; ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. Secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia, sed etiam futura iam fecit. Verum antequam ueniat tempus, quo uoluit ut fieret, quod ante tempora uniuersa praesciuit atque disposuit, dicimus: "Fiet quando Deus uoluerit"; si autem non solum tempus quo futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: "Fiet, si Deus uoluerit"; non quia Deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit; sed quia id, quod ex aeternitate in eius inmutabili praeparatum est uoluntate, tunc erit.

[III] Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo uidemus impleri quod promisit Abrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes: ita quod eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per prophetam: Resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: Erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum, nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exultationem inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exultationem et populum meum laetitiam; et exultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus. et per alium prophetam quod praenuntiauit dicens eidem prophetae: In tempore illo saluabitur populus tuus omnis quo inuentus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae puluere (siue, ut quidam interpretati sunt, aggere) exurgent, hi in uitam aeternam et hi in opprobrium et in confusionem aeternam . et alio loco per eundem prophetam: Accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque on saeculum et usque in saeculum saeculorum; et paulo post: Regnum, inquit, eius regnum sempiternum; et alia quae ad hoc pertinentia in libro uicensimo posui, siue quae non posui et tamen in e.isdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli non putabant esse uentura. Idem quippe Deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit, quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum.

[IV] Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit, acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de re publica libro a Cicerone commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos asseueraret: "Quorum non corpora, inquit, sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret." Haec est magna ratio sapientium, quorum Dominus nouit cogitationes, quoniam uanae sunt. Si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo uinciretur? Et tamen plena est terra uegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi modo conexa et implicita. Cur ergo eodem uolente Deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? An terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem atque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et uiuat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? Sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus quo id fieri uoluit, qui hoc, quod uidendo iam uiluit, multo mirabilius quam illud, quod ab istis non creditur, fecit. Cur enim non uehementius admiramur incorporeos animos, caelesti corpore potiores, terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamuis caelestibus, tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando adhuc uidimus? Nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo attexere quam licet diuersa, quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare.

[V] Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit [V] Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit mtem turbidus, fumeus, corruptibilis atque corruptor. Nec tamen corrumpit montes, in quibus iugiter aestuat, cauernasque terrarum. Verum esto, sit illi iste dissimilis, ut terrenis habitationibus congruat: cur ergo nolunt, ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam caelo conuenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis his conuenit terris? Nihil igitur afferunt ex ponderibus atque ordine elementorum, unde omnipotenti Deo, quominus faciat corpora nostra talia, ut etiam in caelo possint habitare, praescribant.

[XII] Sed scrupulosissime quaerere et fidem, qua credimus resurrecturam carnem, ita quaerendo adsolent inridere: utrum fetus abortiui resurgant; et quoniam Dominus ait: Amen, dico uobis, capillus capitis uestri non peribit, utrum statura et robur aequalia futura sint omnibus an diuersae corporum quantitates. Si enim aequalitas erit corporum, unde habebunt quod hic non habuerunt in mole corporis illi abortiui, si resurgent et ipsi? Aut si non resurgent, quia nec nati sunt, sed effusi, eandem quaestionem de paruulis uersant, unde illis mensura corporis, quam nunc defuisse uidemus, accedat, cum in hac aetate moriuntur. Neque enim dicturi sumus eos non resurrecturos, qui non solum generationis, uerum etiam regenerationis capaces sunt. Deinde interrogant, quem modum ipsa aequalitas habitura sit. Si enim tam magni et tam longi erunt omnes, quam fuerunt quicumque hic fuerunt maximi atque longissimi, non solum de paruulis, sed de plurimis quaerunt, unde illis accessurum sit, quod hic defuit, si hoc quisque recipiat, quod hic habuit; si autem, quod ait apostolus, occursuros nos omnes in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et illud alterum: Quos praedestinauit conformes <fieri> imaginis filii sui, sic intellegendum est, ut statura et modus corporis Christi omnium, qui in regno eius erunt, humanorum corporum sit futurus: "Multis erit, inquiunt, de magnitudine et longitudine detrahendum corporis; et ubi iam erit: capillus capitis uestri non peribit, si de ipsa corporis quantitate tam multum peribit?" Quamuis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quidquid tondentibus decidit. Quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? Nam hoc et de unguibus uidetur necessario secuturum, ut redeat tam multum quod corporis curatura desecuit. Et ubi erit decus, quod certe maius, quam in ista esse corruptione potuit, in illa iam inmortalitate esse debebit? Si autem non redibit, ergo peribit. Quo modo igitur, inquiunt, capillus capitis non peribit? De macie quoque uel pinguedine similiter disputant. Nam si aequales omnes erunt, non utique alii macri, alii pingues erunt. Accedet ergo aliis aliquid, aliis minuetur; ac per hoc non, quod erat, recipiendum, sed alicubi addendum est, quod non fuit, et alicubi perdendum, quod fuit.

De ipsis etiam corruptionibus et dilapsionibus corporum mortuorum, cum aliud uertatur in puluerem, in auras aliud exhaletur, sint quos bestiae, sint quos ignis absumit, naufragio uel quibuscumque aquis ita quidam pereant, ut eorum carnes in umorem putredo dissoluat, non mediocriter permouentur atque omnia ista recolligi in carnem et redintegrari posse non credunt. Consectantur etiam quasque foeditates et uitia, siue accidant siue nascantur, ubi et monstrosos partus cum horrore atque inrisione commemorant, et requirunt, quaenam cuiusque deformitatis resurrectio sit futura. Si enim nihil tale redire in corpus hominis dixerimus, responsionem nostram de locis uulnerum, cum quibus Dominum Christum resurrexisse praedicamus, se confutaturos esse praesumunt. Sed inter haec omnia quaestio difficillima illa proponitur, in cuius carnem reditura sit caro, qua corpus alterius uescentis humana uiscera fame compellente nutritur. In carnem quippe conuersa est eius, qui talibus uixit alimentis, et ea, quae macies ostenderat, detrimenta suppleuit. Vtrum ergo illi redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis inludant ac sic animae humanae aut alternantes, sicut Plato, ueras infelicitates falsasque promittant beatitudines aut post multas itidem per diuersa corpora reuolutiones aliquando tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias et ad eas numquam redire fateantur; non tamen corpus habendo inmortale, sed corpus omne fugiendo.

[XIII] Ad haec ergo, quae ab eorum parte contraria me digerente mihi uidentur opposita, misericordia Dei meis nisibus opem ferente respondeam. Abortiuos fetus, qui, cum iam uixissent in utero, ibi sunt mortui, resurrecturos ut adfirmare, ita negare non audeo; quamuis non uideam quo modo ad eos non pertineat resurrectio mortuorum, si non eximuntur de numero mortuorum. Aut enim non omnes mortui resurgent et erunt aliquae humanae animae si ne corporibus in aeternum, quae corpora humana, quamuis intra uiscera materna, gestarunt; aut si omnes animae humanae recipient resurgentia sua corpora, quae habuerunt, ubicumque uiuentia et morientia reliquerunt, non inuenio quem ad modum dicam ad resurrectionem non pertinere mortuorum quoscumque mortuos etiam in uteris matrum. Sed utrumlibet de his quisque sentiat, quod de iam natis infantibus dixerimus, hoc etiam de illis intellegendum est, si resurgent.

[XIV] Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui, sed quod eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illi Dei opere miro atque celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini, qua ait: Capillus capitis uestri non peribit, dictum est non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est adfuturum esse quod defuit. Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis; perfecto quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit, statura iam longior esse non possit. Hunc perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur atque nascantur; sed habent in ratione, non mole; sicut ipsa membra omnia iam sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes ac si quid eius modi. In qua ratione uniuscuiusque materiae indita corporali iam quodam modo, ut ita dicam, liciatum uidetur esse, quod nondum est, immo quod latet, sed accessu temporis erit uel potius apparebit. In hac ergo infans iam breuis aut longus est, qui breuis longusue futurus est. Secundum hanc rationem profecto in resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus, quia, etsi aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad giganteas magnitudines peruenirent, ne illi, qui maximi fuerunt, minus haberent aliquid in statura, quod eis contra sententiam Christi periret, qui dixit nec capillum capitis esse periturum, Creatori utique, qui creauit cuncta de nihilo, quo modo deesse posset unde adderet quod addendum esse mirus artifex nosset?

[XV] Sed utique Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. Si autem dixerimus ad dominici corporis modum etiam quorumque maiora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentute, etiamsi senex est mortuus, uel fuerat habiturus, si est ante defunctus, atque illud, quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est, ut illi capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus (circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem; quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis); et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae, sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

[XVI] Illud etiam, quod ait praedestinatos conformes <fieri> imaginis filii Dei, potest et secundum interiorem hominem intellegi (unde nobis alio loco dicit: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur Dei filio); potest et sic accipi, ut, quem ad modum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur inmortalitate conformes; quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. Si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihil oberit, etiamsi erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. Vnde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.

[XVII] Nonnulli propter hoc, quod dictum est: Donec occurramus omnes <in unitatem fidei,> in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: Conformes imaginis filii Dei, nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam Deus solum uirum fecit ex limo, feminam ex uiro. Sed mihi melius sapere uidentur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam priusquam peccassent, nudi erant, et non confundebantur uir et femina. Corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. Non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu inmunis erit; erunt tamen membra feminea, non adcommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberauit a corruptione quod fecit. Vt enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est atque inde sanguis et aqua defluxit; quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. Nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur "formauit" aut "finxit", sed: Aedificauit eam in mulierem; unde et apostolus aedificationem dicit corporis Christi, quod est ecclesia. Creatura est ergo Dei femina sicut uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; ut autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. Qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. Denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: Erratis, inquit, nescientes scripturas, neque uirtutem Dei; et cum locus esset, ut diceret: "De qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, sed dixit: In resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli Dei in caelo,. aequales utique angelis inmortalitate ac felicitate, non carne; sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt. Nuptias ergo Dominus futuras esse negauit in resurrectione, non feminas, et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmauit dicendo: Non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxores ducent, quod ad uiros. Erunt ergo, quae uel nubere hic solent, uel ducere uxores; sed ibi non facient.

[XVIII] Proinde quod ait apostolus, occursuros nos omnes in uirum perfectum, totius ipsius circumstantiam lectionis considerare debemus, quae ita se habet: Qui descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, quosdam autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,. ut ultra non simus paruuli iactati et circumlati omni uento doctrinae, in inlusione hominum, in astutia ad machinationem erroris, ueritatem autem facientes in caritate augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus,. ex quo totum corpus conexum et compactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate. Ecce qui est uir perfectus, caput et corpus, quod constat omnibus membris, quae suo tempore complebuntur, cotidie tamen eidem corpori accedunt, dum aedificatur ecclesia, cui dicitur: Vos autem estis corpus Christi et membra, et alibi: Pro corpore, inquit, eius quod est ecclesia, itemque alibi: Vnus panis, unum corpus multi sumus. De cuius corporis aedificatione et. hic dictum est: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi ac deinde subiectum unde nunc agimus: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et cetera; donec eadem mensura in quo corpore intellegenda esset, ostenderet dicens: Augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus conexum et compactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem on mensuram uniuscuiusque partis. Sicut ergo est mensura uniuscuiusque partis, ita totius corporis, quod omnibus suis partibus constat, est utique mensura plenitudinis, de qua dictum est: In mensuram aetatis plenitudinis Christi. Quam plenitudinem etiam illo commemorauit loco, ubi ait de Christo: Et ipsum dedit caput super omnia ecclesiae, quae est corpus eius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus impletur. Verum si hoc ad resurrectionis formam, in qua erit unusquisque, referendum esset, quid nos impediret nominato uiro intellegere et feminam, ut uirum pro homine positum acciperemus? sicut in eo quod dictum est: Beatus uir qui timet Dominum, utique ibi sunt et feminae, quae timent Dominum.

[XIX] Quid iam respondeam de capillis atque unguibus? Semel quippe intellecto ita nihil periturum esse de corpore, ut deforme nihil sit in corpore, simul intellegitur ea, quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, non locis in quibus membrorum forma turpetur. Velut si de limo uas fieret, quod rursus in eundem limum redactum totum de toto iterum fieret, non esset necesse ut illa pars limi, quae in ansa fuerat, ad ansam rediret, aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum,.dum tamen totum reuerteretur in totum, id est, totus ille limus in totum uas nulla sui perdita parte remearet. Quapropter si capilli totiens tonsi unguesue desecti ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt; nec tamen cuique resurgenti peribunt, quia in eandem carnem, ut quemcumque ibi locum corporis teneant, seruata partium congruentia materiae mutabilitate uertentur. Quamuis quod ait Dominus: Capillus capitis uestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum dictum multo aptius possit intellegi; unde et alibi dicit: Capilli capitis uestri numerati sunt <omnes> Neque hoc ideo dixerim, quod aliquid existimem corpori cuique periturum, quod naturaliter inerat; sed quod deforme natum fuerat (non utique ob aliud, nisi ut hinc quoque ostenderetur, quam sit poenalis condicio ista mortalium), sic esse rediturum, ut seruata integritate substantiae deformitas pereat. Si enim statuam potest artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, conflare et pulcherrimam reddere, ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa figura priore indecenter extabat nec parilitate partium congruebat, non de toto, unde fecerat, amputare atque separare, sed ita conspergere uniuerso atque miscere, ut nec foeditatem faciat nec minuat quantitatem: quid de omnipotenti artifice sentiendum est? Ergone non poterit quasque deformitates humanorum corporum, non modo usitatas, uerum etiam raras atque monstrosas, quae huic miserae uitae congruunt, abhorrent autem ab illa futura felicitate sanctorum, sic auferre ac perdere, ut, quascumque earum faciunt etsi naturalia, tamen indecora excrementa substantiae corporalis, nulla eius deminutione tolluntur?

Ac per hoc non est macris pinguibusque metuendum, ne ibi etiam tales sint, quales si possent nec hic esse uoluissent. Omnis enim corporis pulchritudo est partium congruentia cum quadam coloris suauitate. Vbi autem non est partium congruentia, aut ideo quid offendit quia prauum est, aut ideo quia parum, aut ideo quia nimium. Proinde nulla erit deformitas, quam facit incongruentia partium, ubi et quae praua sunt corrigentur, et quod minus est quam decet, unde Creator nouit, inde supplebitur, et quod plus est quam decet, materiae seruata integritate detrahetur. Coloris porro suauitas quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui! Quae claritas in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est. Non enim eam ferret humanus atque infirmus aspectus, quando ille a suis ita deberet adtendi, ut posset agnosci. Quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet suorum uulnerum cicatrices, ut etiam cibum potumque sumeret, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate. Cum autem aliquid non uidetur, quamuis adsit, a quibus alia, quae pariter adsunt, uidentur, sicut illam claritatem dicimus adfuisse non uisam, a quibus alia uidebantur: *a)orasi/ Graece dicitur, quod nostri interpretes Latine dicere non ualentes in libro geneseos caecitatem interpretati sunt. Hanc enim sunt passi Sodomitae, quando quaerebant ostium iusti uiri nec poterant inuenire. Quae si fuisset caecitas, qua fit ut nihil possit uideri, non ostium qua ingrederentur, sed duces itineris a quibus inde abducerentur, inquirerent.

Nescio quo autem modo sic afficimur amore martyrum beatorum, ut uelimus in illo regno in eorum corporibus uidere uulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse uidebimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam, quamuis in corpore, non corporis, sed uirtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: Capillus capitis uestri non peribit. Sed si hoc decebit in illo nouo saeculo, ut indicia gloriosorum uulnerum in illa inmortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, percussa uel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. Quamuis itaque omnia quae acciderunt corpori uitia tunc non erunt, non sunt tamen deputanda uel appellanda uitia uirtutis indicia.

[XX] Absit autem, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non possit omnipotentia Creatoris omnia reuocare, quae uel bestiae uel ignis absumpsit, uel in puluerem cineremue conlapsum uel in umorem solutum uel in auras est exhalatum. Absit ut sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid subtractum sensibus nostris, ut omnium Creatoris aut cognitionem lateat aut effugiat potestatem. Deum certe uolens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: "Mens quaedam est, inquit, soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et mouens ipsaque praedita motu sempiterno." Hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum. Vt igitur secundum ipsos loquar, quo modo aliquid uel latet omnia sentientem uel inreuocabiliter fugit omnia mouentem?

Vnde iam etiam quaestio illa soluenda est, quae difficilior uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius fit uiuentis caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. Si enim quispiam confectus fame atque compulsus uescatur cadaueribus hominum, quod malum aliquotiens accidisse et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt: num quisquam ueridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde in eius carnem mutatum atque conuersum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta suppleta sint? Iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. Quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum, unde diximus omnipotentem Deum posse reuocare, quod fugit. Reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit. Ab illo quippe altero tamquam mutuo sumpta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumpta est. Sua uero illi, quem fames exinanierat, ab eo, qui potest etiam exhalata reuocare, reddetur. Quamuis etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde uellet, eam repararet Omnipotens. Sed propter sententiam Veritatis, qua dictum est: Capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes fame depastas atque consumptas perire potuisse.

Quibus omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat perficiendae siue perfectae cuiusque indita corpori ratio iuuentutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore seruato. Quod decus ut seruetur, si aliquid demptum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret. Aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis .et promissionis filii aequales erunt angelis Dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate.

[XXI] Restituetur ergo quidquid de corporibus uiuis uel post mortem de cadaueribus periit, et simul cum eo, quod in sepulcris remansit, in spiritalis corporis nouitatem ex animalis corporis uetustate mutatum resurget incorruptione atque inmortalitate uestitum. Sed etsi uel casu aliquo graui uel inimicorum inmanitate totum penitus conteratur in puluerem atque in auras uel in aquas dispersum, quantum fieri potest, nusquam esse sinatur omnino: nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae Creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. Erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus, non caro. Cuius rei habemus experimentum in nostrae poenae deformitate. Non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum carnales erant, quibus ait apostolus: Non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et homo spiritalis sic in hac uita dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et uideat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit autem etiam corpore spiritalis, cum eadem caro sic resurrexerit, ut fiat quod scriptum est: Seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale. Quae sit autem et quam magna spiritalis corporis gratia, quoniam nondum uenit in experimentum, uereor ne temerarium sit omne, quod de illa profertur, eloquium. Verum tamen quia spei nostrae gaudium propter Dei laudem non est tacendum et de intimis ardentis sancti amoris medullis dictum est: Domine, dilexi decorem domus tuae; de donis eius, quae in hac aerumnosissima uita bonis malisque largitur, ipso adiuuante coniciamus; ut possumus, quantum sit illud, quod nondum experti utique digne eloqui non ualemus. Omitto enim, quando fecit hominem rectum — omitto uitam illam duorum coniugum in paradisi fecunditate felicem, quoniam tam breuis fuit, ut ad nascentium sensum nec ipsa peruenerit: in hac, quam nouimus, in qua adhuc sumus, cuius temptationes, immo quam totam temptationem, quamdiu in ea sumus, quantumlibet proficiamus, perpeti non desinimus, quae sint indicia circa genus humanum bonitatis Dei, quis poterit explicare?

[XXII] Nam quod ad primam originem pertinet, omnem mortalium progeniem fuisse damnatam, haec ipsa uita, si uita dicenda est, tot et tantis malis plena testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo liberari sine labore dolore timore non possit? Quid amor ipse tot rerum uanarum atque noxiarum et ex hoc mordaces curae, perturbationes, maerores, formidines, insana gaudia, discordiae, lites, bella, insidiae, iracundiae, inimicitiae, fallacia, adulatio, fraus, furtum, rapina, perfidia, superbia, ambitio, inuidentia, homicidia, parricidia, crudelitas, saeuitia, nequitia, luxuria, petulantia, inpudentia, inpudicitia, fornicationes, adulteria, incesta et contra naturam utriusque sexus tot stupra atque inmunditiae, quas turpe est etiam dicere, sacrilegia, haereses, blasphemiae, periuria, oppressiones innocentium, calumniae, circumuentiones, praeuaricationes, falsa testimonia, iniqua iudicia, uiolentiae, latrocinia et quidquid talium malorum in mentem non uenit et tamen de uita ista hominum non recedit? Verum haec hominum sunt malorum, ab illa tamen erroris et peruersi amoris radice uenientia, cum qua omnis filius Adam nascitur. Nam quis ignorat cum quanta ignorantia ueritatis, quae iam in infantibus manifesta est, et cum quanta abundantia uanae cupiditatis, quae in pueris incipit apparere, homo ueniat in hanc uitam, ita ut, si dimittatur uiuere ut uelit et facere quidquid uelit, in haec facinora et flagitia, quae commemoraui et quae commemorare non potui, uel cuncta uel multa perueniat?

Sed diuina gubernatione non omni modo deserente damnatos et Deo non continente in ira sua miserationes suas in ipsis sensibus generis humani prohibitio et eruditio contra istas, cum quibus nascimur, tenebras uigilant et contra hos impetus opponuntur, plenae tamen etiam ipsae laborum et dolorum. Quid enim sibi uolunt multimodae formidines, quae cohibendis paruulorum uanitatibus adhibentur? Quid paedagogi, quid magistri, quid ferulae, quid lora, quid uirgae, quid disciplina illa, qua scriptura sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat indomitus domarique iam durus aut uix possit aut fortasse nec possit? Quid agitur his poenis omnibus, nisi ut debelletur inperitia et praua cupiditas infrenetur, cum quibus malis in hoc saeculum uenimus? Quid est enim, quod cum labore meminimus, sine labore obliuiscimur; cum labore discimus, sine labore nescimus; cum labore strenui, sine labore inertes sumus? Nonne hinc apparet, in quid uelut pondere suo procliuis et prona sit uitiosa natura et quanta ope, ut hinc liberetur, indigeat? Desidia segnitia, pigritia neglegentia uitia sunt utique quibus labor fugitur, cum labor ipse, etiam qui est utilis, poena sit.

Sed praeter pueriles poenas, sine quibus disci non potest quod maiores uolunt, qui uix aliquid utiliter uolunt, quot et quantis poenis genus agitetur humanum, quae non ad malitiam nequitiamque iniquorum, sed ad condicionem pertinent miseriamque communem, quis ullo sermone digerit? quis ulla cogitatione conprehendit? Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus, a deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis! quando quidem ab eis et depraedatio et captiuitas, et uincla et carceres, et exilia et cruciatus, et amputatio membrorum et priuatio sensuum, et oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid? ab innumeris casibus quae forinsecus corpori formidantur, aestibus et frigoribus, tempestatibus imbribus adluuionibus, coruscatione tonitru, grandine fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum, a tot uenenis fruticum aquarum, aurarum bestiarum, a ferarum uel tantummodo molestis uel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam uehementius et amarius quam leones draconesque metuatur faciatque hominem, quem forte adtaminauerit, contagione pestifera ita rabiosum, ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur! Quae mala patiuntur nauigantes! quae terrena itinera gradientes! Quis ambulat ubicumque non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit et ex illo uulnere finiuit hanc uitam. Quid uidetur sedente securius? De sella, in qua sedebat, cecidit Heli sacerdos et mortuus est. Agricolae, immo uero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra uel a perniciosis animalibus casus metuunt agrorum fructibus! Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi. Sed quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum frumentorum fluuius inprouisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit? quando quidem, ne quis fideret, etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic uexant, ut in eis maxime Deo ista sinente monstretur huius uitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. Iam uero de ipso corpore tot existunt morborum mala, ut nec libris medicorum cuncta conprehensa sint; in quorum pluribus ac paene omnibus etiam ipsa adiumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a poenarum exitio poenali eruantur auxilio. Nonne ad hoc perduxit sitientes homines ardor inmanis, ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent? nonne ad hoc fames, ut a carnibus hominum se abstinere non possent nec inuentos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent? Ipse postremo somnus, qui proprie quietis nomen accepit, quis uerbis explicet, saepe somniorum uisis quam sit inquietus et quam magnis, licet falsarum rerum, terroribus, quas ita exhibet et quodam modo exprimit, ut a ueris eas discernere nequeamus, animam miseram sensusque perturbet? Qua falsitate uisorum etiam uigilantes in quibusdam morbis et uenenis miserabilius agitantur; quamuis multimoda uarietate fallaciae homines etiam sanos maligni daemones nonnumquam decipiant talibus uisis, ut, etiamsi eos per haec ad sua traducere non potuerint, sensus tamen eorum solo appetitu qualitercumque persuadendae falsitatis inludant.

Ab huius tam miserae quasi quibusdam inferis uitae non liberat nisi gratia Saluatoris Christi, Dei ac Domini nostri (hoc enim nomen est ipse Iesus; interpretatur quippe Saluator), maxime ne post hanc miserior ac sempiterna suscipiat, non uita, sed mors. Nam in ista quamuis sint per sancta et sanctos curationum magna solacia, tamen ideo non semper etiam ipsa beneficia tribuuntur petentibus, ne propter hoc religio quaeratur, quae propter aliam magis uitam, ubi mala non erunt omnino ulla, quaerenda est; et ad hoc meliores quosque in his malis adiuuat gratia, ut quanto fideliore, tanto fortiore corde tolerentur. Ad quam rem etiam philosophiam prodesse dicunt docti huius saeculi, quam dii quibusdam paucis, ait Tullius, ueram dederunt; nec hominibus, inquit, ab his aut datum est donum maius aut potuit ullum dari. Vsque adeo et ipsi, contra quos agimus, quoquo modo compulsi sunt in habenda non quacumque, sed uera philosophia diuinam gratiam confiteri. Porro si paucis diuinitus datum est uerae philosophiae contra miserias huius uitae unicum auxilium, satis et hinc apparet humanum genus ad luendas miseriarum poenas esse damnatum. Sicut autem hoc, ut fatentur, nullum diuinum maius est donum, sic a nullo deo dari credendum est, nisi ab illo, quo et ipsi qui multos deos colunt nullum dicunt esse maiorem.

[XXIII] Praeter haec autem mala huius uitae bonis malisque communia habent in ea iusti etiam proprios quosdam labores suos, quibus aduersus uitia militant et in talium proeliorum temptationibus periculisque uersantur. Aliquando enim concitatius, aliquando remissius, non tamen desinit caro concupiscere aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus, omnem malam concupiscentiam consumendo, sed eam nobis, quantum diuinitus adiuti possumus, non ei consentiendo subdamus, uigiliis continuis excubantes, ne opinio ueri similis fallat, ne decipiat sermo uersutus, ne se tenebrae alicuius erroris offundant, ne quod bonum est malum aut quod malum est bonum esse credatur, ne ab his quae agenda sunt metus reuocet, ne in ea quae agenda non sunt cupido praecipitet, ne super iracundiam sol occidat, ne inimicitiae prouocent ad retributionem mali pro malo, ne absorbeat inhonesta uel inmoderata tristitia, ne inpertiendorum beneficiorum ingerat mens ingrata torporem, ne maledicis rumoribus bona conscientia fatigetur, ne temeraria (de alio) suspicio <nos> nostra decipiat, ne aliena de nobis falsa nos frangat, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, ne membra nostra exhibeantur iniquitatis arma peccato, ne oculus sequatur concupiscentiam, ne uindicandi cupiditas uincat, ne in eo quod male delectat uel uisio uel cogitatio remoretur, ne inprobum aut indecens uerbum libenter audiatur, ne fiat quod non licet etiamsi libet, ne in hoc bello laborum periculorumque plenissimo uel de uiribus nostris speretur facienda uictoria uel uiribus nostris facta tribuatur, sed eius gratiae, de quo ait apostolus: Gratias autem Deo, qui dat nobis uictoriam per Dominum nostrum Iesum Christum; qui et alio loco: In his, inquit, omnibus superuincimus per eum qui dilexit nos — sciamus tamen, quantalibet uirtute proeliandi uitiis repugnemus uel etiam uitia superemus et subiugemus, quamdiu sumus in hoc corpore, nobis deesse non posse unde dicamus Deo: Dimitte nobis debita nostra. In illo autem regno, ubi semper cum corporibus inmortalibus erimus, nec proelia nobis erunt ulla nec debita; quae nusquam et numquam essent, si natura nostra, sicut recta creata est, permaneret. Ac per hoc etiam noster iste conflictus, in quo periclitamur et de quo nos uictoria nouissima cupimus liberari, ad uitae huius mala pertinet, quam tot tantorumque testimonio malorum probamus esse damnatam.

[XXIV] Iam nunc considerandum est, hanc ipsam miseriam generis humani, in qua laudatur iustitia punientis, qualibus et quam multis impleuerit bonis eiusdem bonitas cuncta quae creauit administrantis. Primum benedictionem illam, quam protulerat ante peccatum dicens: Crescite et multiplicamini et implete terram, nec post peccatum uoluit inhibere mansitque in stirpe damnata donata fecunditas; nec illam uim mirabilem seminum, immo etiam mirabiliorem qua efficiuntur et semina, inditam corporibus humanis et quodam modo intextam peccati uitium potuit auferre, quo nobis inpacta est etiam necessitas mortis; sed utrumque simul currit isto quasi fluuio atque torrente generis humani, malum quod a parente trahitur, et bonum quod a creante tribuitur. In originali malo duo sunt, peccatum atque supplicium; in originali bono alia duo, propagatio et conformatio. Sed quantum ad praesentem pertinet intentionem nostram, de malis, quorum unum de nostra uenit audacia, id est peccatum, alterum .de iudicio Dei, id est supplicium, iam satis diximus. Nunc de bonis Dei, quae ipsi quoque uitiatae damnataeque naturae contulit siue usque nunc confert, dicere institui. Neque enim damnando aut totum abstulit quod dederat, alioquin nec esset omnino; aut eam remouit a sua potestate, etiam cum diabolo poenaliter subdidit, cum nec ipsum diabolum a suo alienarit imperio; quando quidem, ut ipsius quoque diaboli natura subsistat, ille facit qui summe est et facit esse quidquid aliquo modo est.

Duorum igitur illorum, quae diximus bona etiam in naturam peccato uitiatam supplicioque damnatam de bonitatis eius quodam ueluti fonte manare, propagationem in primis mundi operibus benedictione largitus est, a quibus operibus die septimo requieuit; conformatio uero in illo eius est opere, quo usque nunc operatur. Efficacem quippe potentiam suam si rebus subtrahat, nec progredi poterunt et suis dimensis motibus peragere tempora nec prorsus in eo quod creatae sunt aliquatenus permanebunt. Sic ergo creauit hominem Deus, ut ei adderet fertilitatem quandam, qua homines alios propageret, congenerans eis etiam ipsam propagandi possibilitatem, non necessitatem: quibus tamen uoluit hominibus abstulit eam Deus, et steriles fuerunt; non tamen generi humano abstulit semel datam primis duobus coniugibus benedictione generali. Haec ergo propagatio quamuis peccato non fuerit ablata, non tamen etiam ipsa talis est, qualis fuisset, si nemo peccasset. Ex quo enim homo in honore positus, postea quam deliquit, comparatus est pecoribus, similiter generat; non in eo tamen penitus extincta est quaedam uelut scintilla rationis, in qua factus est ad imaginem Dei. Huic autem propagationi si conformatio non adhiberetur, nec ipsa in sui generis formas modosque procederet. Si enim non concubuissent homines et nihilo minus Deus uellet implere terras hominibus: quo modo creauit unum sine commixtione maris et feminae, sic posset omnes; concumbentes uero nisi illo creante generantes esse non possunt. Sicut ergo ait apostolus de institutione spiritali, qua homo ad pietatem iustitiamque formatur: Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus: ita etiam hic dici potest: "Nec qui concumbit nec qui seminat, est aliquid, sed qui format Deus; nec mater, quae conceptum portat et partum nutrit, est aliquid, sed qui incrementum dat Deus." Ipse namque operatione, qua usque nunc operatur, facit ut numeros suos explicent semina et a quibusdam latentibus atque inuisibilibus inuolucris in formas uisibiles huius quod aspicimus decoris euoluant; ipse incorpoream corporeamque naturam, illam praepositam, istam subiectam, miris modis copulans et conectens animantem facit. Quod opus eius tam magnum et mirabile est, ut non solum in homine, quod est animal rationale et ex hoc cunctis terrenis animantibus excellentius atque praestantius, sed in qualibet minutissima muscula bene consideranti stuporem mentis ingerat laudemque pariat Creatoris.

Ipse itaque animae humanae mentem dedit, ubi ratio et intellegentia in infante sopita est quodam modo, quasi nulla sit, excitanda scilicet atque exerenda aetatis accessu, qua sit scientiae capax atque doctrinae et habilis perceptioni ueritatis et amoris boni; qua capacitate hauriat sapientiam uirtutibusque sit praedita, quibus prudenter, fortiter, temperanter et iuste aduersus errores et cetera ingenerata uitia dimicet eaque nullius rei desiderio nisi boni illius summi atque inmutabilis uincat. Quod etsi non faciat, ipsa talium bonorum capacitas in natura rationali diuinitus instituta quantum sit boni, quam mirabile. Omnipotentis opus, quis competenter effatur aut cogitat? Praeter enim artes bene uiuendi et ad inmortalem perueniendi felicitatem, quae uirtutes uocantur et sola Dei gratia, quae in Christo est, filiis promissionis regnique donantur, nonne humano ingenio tot tantaeque artes sunt inuentae et exercitae, partim necessariae partim uoluptariae, ut tam excellens uis mentis atque rationis in his etiam rebus, quas superfluas, immo et periculosas perniciosasque appetit, quantum bonum habeat in natura, unde ista potuit uel inuenire uel discere uel exercere, testetur? Vestimentorum et aedificiorum ad opera quam mirabilia, quam stupenda industria humana peruenerit; quo in agricultura, quo in nauigatione profecerit; quae in fabricatione quorumque uasorum uel etiam statuarum et picturarum uarietate excogitauerit et impleuerit; quae in theatris mirabilia spectantibus, audientibus incredibilia facienda et exhibenda molita sit; in capiendis occidendis domandis inrationabilibus animantibus quae et quanta reppererit; aduersus ipsos homines tot genera uenenorum, tot armorum, tot machinamentorum, et pro salute mortali tuenda atque reparanda quot medicamenta atque adiumenta conprehenderit; pro uoluptate faucium quot condimenta et gulae inritamenta reppererit; ad indicandas et suadendas cogitationes quam multitudinem uarietatemque signorum, ubi praecipuum locum uerba et litterae tenent; ad delectandos animos quos elocutionis ornatus, quam diuersorum carminum copiam; ad mulcendas aures quot organa musica, quos cantilenae modos excogitauerit; quantam peritiam dimensionum atque numerorum, meatusque et ordines siderum quanta sagacitate conprehenderit; quam multa rerum mundanarum cognitione se impleuerit, quis possit eloqui, maxime si uelimus non aceruatim cuncta congerere, sed in singulis inmorari? In ipsis postremo erroribus et falsitatibus defendendis quam magna claruerint ingenia philosophorum atque haereticorum, quis aestimare sufficiat? Loquimur enim nunc de natura mentis humanae, qua ista uita mortalis ornatur, non de fide atque itinere ueritatis, qua illa inmortalis adquiritur. Huius tantae naturae conditor cum sit utique Deus uerus et summus, ipso cuncta quae fecit administrante et summam potestatem summamque habente iustitiam numquam profecto in has miserias decidisset atque ex his praeter eos solos qui liberabuntur in aeternas esset itura, nisi nimis grande peccatum in homine primo, de quo ceteri exorti sunt, praecessisset.

Iam uero in ipso corpore, quamuis nobis sit cum beluis mortalitate commune multisque earum reperiatur infirmius, quanta Dei bonitas, quanta prouidentia tanti Creatoris apparet! Nonne ita sunt in eo loca sensuum et cetera membra disposita speciesque ipsa ac figura et statura totius corporis ita modificata, ut ad ministerium animae rationalis se indicet factum? Non enim ut animalia rationis expertia prona esse uidemus in terram, ita creatus est homo; sed erecta in caelum corporis forma admonet eum quae sursum sunt sapere. Porro mira mobilitas, quae linguae ac manibus adtributa est, ad loquendum et scribendum apta atque conueniens et ad opera artium plurimarum officiorumque complenda, nonne satis ostendit, quali animae ut seruiret tale sit corpus adiunctum? quamquam et detractis necessitatibus operandi ita omnium partium congruentia numerosa sit et pulchra sibi parilitate respondeat, ut nescias utrum in eo condendo maior sit utilitatis habita ratio quam decoris. Certe enim nihil uidemus creatum in corpore utilitatis causa, quod non habeat etiam decoris locum. Plus autem nobis id appareret, si numeros mensurarum, quibus inter se cuncta conexa sunt et coaptata, nossemus; quos forsitan data opera in his, quae foris eminent, humana posset uestigare sollertia; quae uero tecta sunt atque a nostris remota conspectibus, sicuti est tanta perplexitas uenarum atque neruorum et uiscerum, secreta uitalium, inuenire nullus potest. Quia etsi medicorum diligentia nonnulla crudelis, quos anatomicos appellant, laniauit corpora mortuorum siue etiam inter manus secantis perscrutantisque morientium atque in carnibus humanis satis inhumane abdita cuncta rimata est, ut quid et quo modo quibus locis curandum esset addisceret: numeros tamen de quibus loquor, quibus coaptatio, quae *a(rmoni/a Graece dicitur, tamquam cuiusdam organi, extrinsecus atque intrinsecus totius corporis constat, quid dicam, nemo ualuit inuenire, quos nemo ausus est quaerere? qui si noti esse potuissent, in interioribus quoque uisceribus, quae nullum ostentant decus, ita delectaret pulchritudo rationis, ut omni formae apparenti, quae oculis placet, ipsius mentis, quae oculis utitur, praeferretur arbitrio. Sunt uero quaedam ita posita in corpore, ut tantummodo decorem habeant, non et usum; sicut habet pectus uirile mamillas, sicut facies barbam, quam non esse munimento, sed uirili ornamento indicant purae facies feminarum, quas utique infirmiores muniri tutius conueniret. Si ergo nullum membrum, in his quidem conspicuis (unde ambigit nemo), quod ita sit alicui operi accommodatum, ut non etiam sit decorum; sunt autem nonnulla, quorum solum decus et nullus est usus: puto facile intellegi in conditione corporis dignitatem necessitati fuisse praelatam. Transitura est quippe necessitas tempusque uenturum, quando sola inuicem pulchritudine sine ulla libidine perfruamur; quod maxime ad laudem referendum est Conditoris, cui dicitur in psalmo: Confessionem et decorem induisti.

Iam cetera pulchritudo et utilitas creaturae, quae homini, licet in istos labores miseriasque proiecto atque damnato, spectanda atque sumenda diuina largitate concessa est, quo sermone terminari potest? in caeli et terrae et maris multimoda et uaria pulchritudine, in ipsius lucis tanta copia tamque mirabili specie, in sole ac luna et sideribus, in opacitatibus nemorum, in coloribus et odoribus florum, in diuersitate ac multitudine uolucrum garrularum atque pictarum, in multiformi specie tot tantarumque animantium, quarum illae plus habent admirationis, quae molis minimum (plus enim formicularum et apicularum opera stupemus quam inmensa corpora ballaenarum), in ipsius quoque maris tam grandi spectaculo, cum sese diuersis coloribus uelut uestibus induit et aliquando uiride atque hoc multis modis, aliquando purpureum, aliquando caeruleum est. Quam porro delectabiliter spectatur etiam quandocumque turbatur, et fit inde maior suauitas, quia sic demulcet intuentem, ut non iactet et quatiat nauigantem! Quid ciborum usquequaque copia contra famem? quid saporum diuersitas contra fastidium, naturae diffusa diuitiis, non coquorum arte ac labore quaesita? quid in tam multis rebus tuendae aut recipiendae salutis auxilia! Quam grata uicissitudo diei alternantis et noctis! Aurarum quam blanda temperies! In fruticibus et pecoribus indumentorum conficiendorum quanta materies! Omnia commemorare quis possit? Haec autem sola, quae a me uelut in quendam sunt aggerem coartata, si uellem uelut conligata inuolucra soluere atque discutere, quanta mihi mora esset in singulis, quibus plurima continentur! Et haec omnia miserorum sunt damnatorumque solacia, non praemia beatorum. Quae igitur illa sunt, si tot et talia ac tanta sunt ista? Quid d a bit eis quos praedestinauit ad uitam, qui haec dedit etiam eis quos praedestinauit ad mortem? Quae bona in illa beata uita faciet eo, sumere, pro quibus in hac misera unigenitum suum filium uoluit usque ad mortem mala tanta perferre? Vnde apostolus de ipsis in illud regnum praedestinatis loquens: Qui proprio, inquit, filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quo modo non et cum illo omnia nobis donabit? Cum haec promissio complebitur, quid erimus! quales erimus! Quae bona in illo regno accepturi sumus, quando quidem Christo moriente pro nobis tale iam pignus accepimus! Qualis erit spiritus hominis nullum omnino habens uitium, nec sub quo iaceat, nec cui cedat, nec contra quod saltem laudabiliter dimicet, pacatissima uirtute perfectus! Rerum ibi omnium quanta, quam speciosa, quam certa scientia, sine errore aliquo uel labore, ubi Dei sapientia de ipso suo fonte potabitur, cum summa felicitate, sine ulla difficultate! Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit! Non enim animale, sed spiritale erit,habens quidem carnis,sed sine ulla carnali corruptione substantiam.

[XXV] Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles: de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. Sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. Hoc enim credidit mundus, quod praedixit Deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem mundus fuerat crediturus. Neque enim Petri maleficiis ea cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. Ille est enim Deus, quem (sicut iam dixi aliquotiens, nec commonere me piget) confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum probare cupiente ipsa numina perhorrescunt; quem sic laudauit, ut eum et Deum patrem et regem uocaret. Absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quo modo uolunt hi, qui hoc cum mundo non crediderunt, quod mundum crediturum esse praedixit. Cur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt? Si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta, iniuriam faciant illi Deo, qui tam magnum perhibent testimonium: tantam prorsus ei uel etiam grauiorem faciunt iniuriam, si aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudauit, ipse promisit, ipse compleuit. Vtrum enim non potest facere ut resurgat caro et uiuat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum Deo? Sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus. Si uolunt inuenire quod omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. Credamus ergo quod potest non credendo quod non potest. Non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se facturum esse promisit, et sic credant, sicuti credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit. Hoc autem malum esse unde demonstrant? Non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. De ordine elementorum iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi comparanda est inmortalitati, in libro tertio decimo satis, ut opinor, ostendimus. Legant superiora operis huius, qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt.

[XXVI] Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum. Nihil ergo prode est, quia incorruptibile diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. Sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputaui; uerum hic unum inde tantum commemorabo. Emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos; quibus tamen Deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, inmortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio praeualente, promisit. Vbi etiam illud euertit quod dicunt, quoniam est inpossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. Apertissime quippe iuxta eundem philosophum, ubi diis a se factis promisit Deus non factus inmortalitatem, quod inpossibile est se dixit esse facturum. Sic enim eum locutum narrat Plato: "Quoniam estis orti, inquit, inmortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora quam consifium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa quibus estis conligati." Si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique dubitant diis factis ab illo Deo qui eos fecit secundum Platonem quod est inpossibile fuisse promissum. Qui enim dicit: "Vos quidem inmortales esse non potestis, sed mea uoluntate inmortales eritis," quid aliud dicit quam "id quod fieri non potest me faciente tamen eritis"? Ille igitur carnem incorruptibilem, inmortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod inpossibile est se facturum esse promisit. Quid adhuc, quod promisit Deus, quod Deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse inpossibile clamant, quando quidem nos Deum, qui etiam secundum Platonem facit inpossibilia, id facturum esse clamamus? Non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. Et in quo conuenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt? Sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi ait:

Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti;

sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non habebunt, cum corpora, in quae reuerti cupiunt, secum habebunt et sic habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus uel ad exiguum quamlibet tempus ulla morte deponant.

[XXVII] Singuli quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse Christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. Ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum tempus, tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad Patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram. Ac per hoc, quod uerum uidit Plato, si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod uerum uidit Porphyrius, dedisset Platoni, numquam redituras ad miserias corruptibils corporis animas sanctas; ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent: puto quod uiderent esse iam consequens, ut et redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in quibus beate atque inmortaliter uiuerent. Quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt; secundum Porphyrium ad mala mundi huius sanctae animae non redibunt. Dicat itaque cum Platone Porphyrius: "Redibunt ad corpora"; dicat Plato cum Porphyrio: "Non redibunt ad mala": et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. Haec itaque non erunt nisi illa quae promittit Deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne uicturas. Hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut, qui faterentur ad inmortalia corpora redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus Deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt. [XXVIII] Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae ueraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse. Quod quidem sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id uerum esse adfirmet dicere uoluisse. Inducit enim hominem reuixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse inuicem in quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse uicturos, atque ita esse factum, donec postea morerentur. Sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse nouimus et huic quidem redditos uitae, sed non eo modo ut non morerentur ulterius. Mirabilius autem quiddam Marcus Varro ponit in libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putaui uerba ipsa ponenda. "Genethliaci quidam scripserunt, inquit, esse in renascendis hominibus quam appellant *paliggenesi/an Graeci; hac scripserunt confici in annis num ero quadringentis quadraginta, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem." Iste Varro quidem siue illi genethliaci nescio qui (non enim nomina eorum prodidit, quorum commemorauit sententiam) aliquid dixerunt, quod licet falsum sit (cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae), tamen multa illius inpossibilitatis, qua contra nos isti garriunt, argumenta conuellit et destruit. Qui enim hoc sentiunt siue senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut dilapsa cadauera in auras in puluerem, in cinerem in umores, in corpora uescentium bestiarum uel ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant, quod fuerunt. Quapropter Plato et Porphyrius, uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat Christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo malo in aeternum feliciter uiuant, adsumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione soluetur.

[XXIX] Nunc iam quid acturi sint in corporibus inmortalibus atque spiritalibus sancti, non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter iam uiuente, quantum Dominus dignatur adiuuare uideamus. Et illa quidem actio uel potius quies atque otium quale futurum sit, si uerum uelim dicere, nescio. Non enim hoc umquam per sensus corporis uidi. Si autem mente, id est intellegentia, uidisse me dicam, quantum est aut quid est nostra intellegentia ad illam excellentiam? Ibi est enim pax Dei, quae, sicut dicit apostolus, superat omnem intellectum; quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum? non enim et Dei. Si ergo sancti in Dei pace uicturi sunt, profecto in ea pace uicturi sunt, quae superat omnem intellectum. Quoniam nostrum quidem superat, non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse uideatur, qui ait omnem intellectum: secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem Dei, qua Deus ipse pacatus est, sicut Deus nouit, non eam nos sic possumus nosse nec ulli angeli. Superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. Sed quia et nos pro modo nostro.pacis eius participes facti scimus summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet prouectu mentis excellant. Considerandum est enim quantus uir dicebat: Ex parte scimus et ex parte prophetamus, donec ueniat quod perfectum est; et: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Sic iam uident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum et accepto spiritus pignore translati ad regnum Christi ad eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus, Dei ciuitas ipsa communis. Sic sunt ergo angeli nostri qui sunt angeli Dei, quem ad modum Christus Dei Christus est noster. Dei sunt, ia Deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos ciues nos habere coeperunt. Dixit autem Dominus Iesus: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Dico enim uobis, quia angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei, qui in caelis est. Sicut ergo illi uident, ita et nos uisuri sumus; sed nondum ita uidemus. Propter quod ait apostolus, quod paulo ante dixi: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Praemium itaque fidei nobis uisio ista seruatur, de qua et Iohannes apostolus loquens: Cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. Facies autem Dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus. Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod iam uideo, sed dico quod credo, secundum illud quod in psalmo lego: Credidi, propter quod <et> locutus sum. uico itaque: Visuri sunt Deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc uidemus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae sunt in ea, non parua quaestio est. Durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum uolent; durius autem, quod ibi Deum, quisquis oculos clauserit, non uidebit. Si enim propheta Helisaeus puerum suum Giezi absens corpore uidit accipientem munera, quae dedit ei Naeman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate liberauerat, quod seruus nequam domino suo non uidente latenter se fecisse putauerat: quanto magis in illo corpore spiritali uidebunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, uerum etiam unde sunt corpore absentes! Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens apostolus: Ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. Deinde ut quo modo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec uita, non qualiumcumque hominum, uerum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem, inquit, paruulus, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Si ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi uitae, quasi paruuli ad iuuenem, uidit tamen Helisaeus accipientem munera seruum suum, ubi ipse non erat: itane cum uenerit quod perfectum est nec iam corpus corruptibile adgrauabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea, quae uidenda sunt, oculis corporeis, quibus Helisaeus absens ad seruum suum uidendum non indiguit, indigebunt? Nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi uerba prophetae: Nonne cor meum iit tecum, quando conuersus est uir de curru in obuiam tibi et accepisti pecuniam? et cetera; sicut autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: Nonne cor meum, inquit, in praesenti erat, quando reuersus est homo de curru suo in occursum tui? Corde suo ergo se dixit hoc uidisse propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante diuinitus. Sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus! Habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt, uteturque illis spiritus per spiritale corpus. Neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit ut uideret absentem, non eis usus est ad uidenda praesentia; quae tamen spiritu uidere posset, etiamsi illos clauderet, sicut uidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa uita Deum clausis oculis non uisuros, quem spiritu semper uidebunt.

Sed utrum uidebunt et per oculos corporis cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique ipsi oculi etiam spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos Deus uideri non poterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus Deum et in caelo esse et in terra (ipse quippe ait per prophetam: Caelum et terram ego impleo), aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt uidere quam corpora), sed ut uideant et incorporalia. Et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore ocmis sancti uiri Iob, quando ait ad Deum: In obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet te. propterea despexi memet ipsum et distabui et existimaui me terram et cinerem; quamuis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait apostolus: Inluminatos oculos habere cordis uestri. Ipsis autem uideri Deum, cum uidebitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit, quod ait Deus ille magister: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum uidebunt. Sed utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus.

Illud enim quod scriptum est: Et uidebit omnis caro salutare Dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit: "Et uidebit omnis homo Christum Dei", qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur, quando uiuos et mortuos iudicabit. Quod autem ipse sit salutare Dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed euidentius uenerandi illius senis Simeonis uerba declarant, qui, cum infantem Christum accepisset in manus suas: Nunc, inquit, dimittis, Domine, seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Illud etiam, quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex Hebraeo sunt, inuenitur: Et in carne mea uideba Deum, resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetauit, non tamen dixit: "Per carnem me m." Quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intellegi, qui per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi: In carne mea uidebo Deum, ac si dixisset: "In carne mea ero, cum uidebo Deum." Et illud, quod ait apostolus: Faciem ad faciem, non cogit ut Deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos uisuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione uidebimus. Nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolus: Nos autem reuelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur, de gloria in gloriam, tamquam a Domini spiritu; nec aliter intellegimus et quod in psalmo canitur: Accedite ad eum et inluminamini, et facies uestrae non erubescent. Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus (de re quippe inexperta loquimur), ubi aliqua, quae aliter intellegi nequeat, diuinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: Cogitationes mortalium timidae et incertae prouidentiae nostrae.

Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse uideri Deum. Sed istam ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. Quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire? Numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere? Deinde quod de propheta Helisaeo paulo ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? Quando enim seruus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen propheta non per corpus, sed per spiritum uidit. Sicut ergo constat corpora uideri spiritu, quid si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? Spiritus enim est Deus. Deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit in corpore et haec terrena membra uegetat facitoque uiuentia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. Nam unde uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non possumus? Vitas autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus.

Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos uisuros mundana tunc corpora caeli noui et terrae nouae, ut Deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia gubernantem per corpora quae gestabimus et quae conspiciemus, quaqua uersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate uideamus, non sicut nunc inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate <et> ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. Sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exerentes uiuimus, mox ut aspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quaecumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. Aut ergo sic per illos oculos uidebitur Deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis siue scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel inpossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua atque in omni, quae tunc fuerit, creatura, uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. Tunc enim implebitur, quod apostolus, cum dixissa: Nolite ante tempus iudicare quicquam, mox addidit: Donec ueniat Dominus, et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo.

[XXX] Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, uacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! Nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. Admoneor etiam sancto cantico, ubi lego uel audio: Beati, qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Omnia membra et uiscera incorruptibilis corporis, quae nunc uidemus per usus necessitatis uarios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena certa, secura sempiterna felicitas, proficient laudibus Dei. Omnes quippe illi, de quibus iam sum locutus, qui nunc latent, harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta d(positi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles uidebuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. Qui motus illic talium corporum sint futuri, temere definire non audeo, quod excogitare non ualeo; tamen et motus et status, sicut ipsa species, decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit non erit. Certe ubi uolet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec uolet aliquid spiritus, quod nec spiritum posset decere nec corpus. Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; uerus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; uera pax, ubi nihil aduersi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. Praemium uirtutis erit ipse, qui uirtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. Quid est enim aliuds quod per prophetam dixit: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: "Ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, et uita et salus et uictus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona"? Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait apostolus: Vt sit Deus omnia in omnibus. Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine uidebitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa uita aeterna, communis.

Ceterum qui futuri sint pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? Quod tamen futuri sint, non est ambigendum. Atque id etiam beata illa ciuitas magnum in se bonum uidebit, quod nulli superiori ullus inferior inuidebit, sicut nunc non inuident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamuis sit pacatissimo concordiae uinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore uult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius corporis pacata compago. Sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne uelit amplius.

Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt. Magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. Nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primo creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem nouissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit; uerum hoc quoque Dei munere, non suae possibilitate naturae. Aliud est enim esse Deum, aliud participem Dei. Deus natura peccare non potest: particeps uero Dei ab illo accepit, ut peccare non possit. Seruandi autem gradus erant diuini muneris, ut primum daretur liberum arbitrium, quo non peccare homo posset, nouissimum, quo peccare non posset, atque illud ad comparandum meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret. Sed quia peccauit ista natura cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. Sicut enim prima inmortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, nouissimum non posse peccare. Sic enim erit inamissibilis uoluntas pietatis et aequitatis, quo modo est felicitatis. Nam utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, uoluntatem uero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. Certe Deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est?

Erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata: quantum ergo adtinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum; quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere corporis morbos nouit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. Vt ergo scientiae malorum duae sunt; una, qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus inhaerent (aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam uitam): ita et obliuiones malorum duae sunt. Aliter ea namque obliuiscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. Secundum hanc obliuionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. Ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quo modo, sicut ait psalmus, misericordias Domini in aeternum cantabunt? Quo cantico in gloriam gratiae Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto illi iucundius ciuitati. Ibi perficietur: Vacate et uidete quoniam ego sum Deus; quod erit uere maximum sabbatum non habens uesperam, quod commendauit Dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: Et requieuit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et benedixit Deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in eo requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit Deus facere. Dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque refecti. Ibi uacantes uidebimus quoniam ipse est Deus; quod nobis nos ipsi esse uoluimus, quando ab illo cecidimus, audientes a seductore: Eritis sicut dii et recedentes a uero Deo, quo faciente dii essemus eius participatione, non desertione. Quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? A quo refecti et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum, uidentes quia ipse est Deus, quo pleni erimus quando ipse erit omnia in omnibus. Nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse, non nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum inputantur; quia si nobis ea tribuerimus, seruilia erunt, cum de sabbato dicatur: Omne opus seruile non facietis; propter quod et per Hiezechielem prophetam dicitur: Et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego Dominus, quo sanctifico eos. Hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte uacabimus, et perfecte uidebimus quia ipse est Deus.

Ipse etiam numerus aetatum, ueluti dierum, si secundum eos articulos temporis computetur, qui scripturis uidentur expressi, iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus inuenitur; ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe habere reperiuntur. Hinc iam, sicut Matthaeus euangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsequuntur aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem natiuitatem. Fiunt itaque omnes quinque. Sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: Non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Post hanc tamquam in die septimo requiescet Deus, cum eundem diem septimum, quod nos erimus, in se ipso Deo faciet requiescere. De istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare; haec tamen septima erit sabbatum nostrum, cuius finis non erit uespera, sed dominicus dies uelut octauus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus, uerum etiam corporis requiem praefigurans. Ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum, cuius nullus est finis? Videor mihi debitum ingentis huius operis adiuuante Domino reddidisse. Quibus parum uel quibus nimium est, mihi ignoscant; quibus autem satis est, non mihi, sed Deo mecum gratias congratulantes agant. Amen. Amen.

In hoc codice continentur libri sancti Augustini de ciuitate Dei contra paganos numero XXII. a primo libro usque ad V, disputatio contra eos qui propter bona uitae huius deos colendos putant. A libro VI usque ad X, disputatio aduersus eos qui cultum deorum propter uitam, quae post mortem futura est, seruandum existimant, simul et aduersum excellentissimos phylosophorum qui apud illos clari sunt et qui nobiscum multa sentiunt de animae immortalitate et quod Deus uerus mundum condiderit et de prouidentia eius qua uniuersa quae condidit regit. a libro X usque ad XXII refutatis impiis contradictionibus disputatur et astruitur ciuitas Dei ueraque pietas et Dei cultus in quo ueraciter sempiterna beatitudo promittitur.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page