QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS
(c. 9 B.C. - c. A.D. 76)

ORATIONUM CICERONIS QUINQUE ENARRATIO

I. IN SENATU CONTRA L. PISONEM

Haec oratio dicta est Cn. Pompeio Magno II M. Crasso II coss. ante paucos dies quam Cn. Pompeius ludos faceret, quibus theatrum a se factum dedicavit. Hoc intellegi ex ipsius Ciceronis verbis potest quae in hac oratione posuit. dixit enim sic: "Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimi ludi ... quidem posuit hanc inter eas orationes quas dixit Cicero L. Domitio Appio Claudio coss. ultimam. Sed ut ego ab eo dissentiam facit primum quod Piso reversus est ex provincia Pompeio et Crasso consulibus, Gabinius Domitio et Appio: hanc autem orationem dictam ante Gabini reditum ex ipsa manifestum est. Deinde magis quidem naturale est ut Piso recenti reditu invectus sit in Ciceronem responderitque insectationi eius qua revocatus erat ex provincia quam post anni intervallum. Apparet autem Ciceronem respondisse Pisoni. In summa, cum dicat in ipsa oratione Cicero instare magnificentissimos apparatissimosque ludos, non video quo modo hoc magis Domitio et Appio coss. dictum sit, quibus consulibus nulli notabiliores (p.2) ludi fuerunt, quam Pompeio et Crasso, quo anno Pompeius exquisitissimis magnificentissimisque omnis generis ludis theatrum dedicavit.

Argumentum orationis huius breve admodum est. Nam cum revocati essent ex provinciis Piso et Gabinius sententia Ciceronis quam dixerat de provinciis consularibus Lentulo et Philippo consulibus, reversus in civitatem Piso de insectatione Ciceronis in senatu conquestus est et in eum invectus, fiducia maxime Caesaris generi qui tum Gallias obtinebat. Pisoni Cicero respondit hac oratione.

Enarratio

Circa vers. a primo ***

Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.

Tametsi haec oratio sic inscribitur: "In L. Pisonem"; tamen non puto vos ignorare hunc Pisonem ex ea familia esse quae Frugi appellata sit: et ideo dicit aspernari eum moribus nomen.

Circa vers. LXXX

Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet: neque enim hoc mea natura fert, nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.

Magnopere me haesitare confiteor quid sit quae re Cicero (3) Placentiam muni cipium esse dicat. Video enim in annalibus eorum qui Punicum bellum secundum scripserunt tradi Placentiam coloniam deductam pridie Kal. Iun. primo anno eius belli, P. Cornelio Scipione, patre Africani prioris, Ti.Sempronio Longo coss. Neque illud dici potest, sic eam coloniam esse deductam quemadmodum post plures aetates Cn. Pompeius Strabo, pater Cn. Pompei Magni, Transpadanas colonias deduxerit. Pompeius enim non novis colonis eas constituit sed veteribus incolis manentibus ius dedit Latii, ut possent habere ius quod ceterae Latinae coloniae, id est ut petendo magistratus civitatem Romanam adipiscerentur. Placentiam autem sex milia hominum novi coloni deducti sunt, in quibus equites ducenti. Deducendi fuit causa ut opponerentur Gallis qui eam partem Italiae tenebant. Deduxerunt IIIviri P. Cornelius Asina, P. Papirius Maso, Cn. Cornelius Scipio. Eamque coloniam LIII deductam esse invenimus: deducta est autem Latina. Duo porro genera earum coloniarum quae a populo Romano deductae sunt fuerunt, ut Quiritium aliae, aliae Latinorum essent. De se autem optime meritos Placentinos ait, quod illi quoque honoratissima decreta erga Ciceronem fecerunt certaveruntque in ea re cum tota Italia, cum de reditu eius actum est.(4)

Paulo post

De avo Pisonis materno:

Hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset paucis post annis in eam civitatem nam tum erat ascendit. Prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est.

Hoc quod dicit civitatem fuisse Placentiam, ab eadem persuasione ponit municipium fuisse. Avum autem maternum Pisonis primo Gallum fuisse ideo ait quod venisse eum in Italiam dicit trans Alpis, dein Gallicanum, quod in Italia consederit, Placentinum denique, postquam adscitus sit a Placentinis. Sed Pisonis avus multo post ea tempora fuit quibus Placentia colonia est deducta.

Circa vers. a primo ***

Lautiorem pater tuus socerum quam C. Piso in illo luctu meo. Ei enim filiam meam collocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem.

(5) Quis fuerit socer Pisonis patris ipse supra dixit his verbis: Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare, eique filiam collocavit. Calventium aiunt eum appellatum.

Ipsius Pisonis contra quem haec oratio est socerum Rutilium Nudum Fenestella tradit. Cicero filiam post mortem Pisonis generi P. Lentulo collocavit, apud quem illa ex partu decessit.

Cir.ver. a primo CCLXX

[§ 4] Ego in C. Rabirio perduellionis reo XXXX annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi.

Possit aliquis credere errare Ciceronem, quod dicat quadraginta annis factum esse ut ex S.C. arma adversus L. Appuleium Saturninum tribunum plebis sumerentur. C. enim Mario L. Valerio coss. id senatum decrevisse, qui coss. annis ante consulatum Ciceronis XXXVII fuerint. Sed hic non subtilis computatio annorum facta est verum summatim (6) tempus comprehensum est, ut proinde debeamus accipere ac si dixerit: prope XXXX annis. Haec consuetudo in ipsis orationibus est: itaque Cicero in ea quoque quam habuit in Catilinam in senatu, ait octavus decimus dies esset postea quam factum est senatus consultum ut viderent consules ne quid res publica detrimenti caperet, dixit vicesimum diem habere se S.C. tamquam in vagina reconditum.

Cir. vers. a primo CCC

[§ 6] Ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno plebis prohibe rer quae constitueram, cum is mihi tantum modo iurare permitteret, sine ulla dubitatione iuravi rem p. atque hanc urbem mea unius opera esse salvam.

Diximus iam antea a Q. Metello Nepote tr. pl. Ciceronem consulatu abeuntem prohibitum esse contionari de rebus quas in eo magistratu gessit.

Cir. ver. a primo CCCXX

Dicit de ludia Compitaliciis:

[§ 8] Quos Q. Metellus facio iniuriam fortissimo (7) viro mortuo, qui illum cuius paucos pares haec civitas tulit cum hac importuna belua conferam , sed ille designatus consul, cum quidem tr. pl. suo auxilio magistros ludos contra S.C. facere iussisset, privatus fieri vetuit. Tu cum in Kal. Ian. Compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam ante praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum volitare passus es.

L. Iulio C. Marcio consulibus quos et ipse Cicero supra memoravit senatus consulto collegia sublata sunt quae adversus rem publicam videbantur esse constituta. Solebant autem magistri collegiorum ludos facere, sicut magistri vicorum faciebant, Compitalicios praetextati, qui ludi sublatis collegiis discussi sunt. Post VI deinde annos quam sublata erant P. Clodius tr.pl. lege lata restituit collegia. Invidiam ergo et crimen restitutorum confert in Pisonem, quod, cum consul esset, passus sit ante quam lex ferretur facere Kal.Ianuar. praetextatum ludos Sex. Clodium. Is fuit familiarissimus Clodii et operarum Clodianarum dux, quo auctore postea illato ab eis corpore Clodii curia cum eo incensa est. Quos ludos tunc quoque fieri prohibere temptavit L. Ninnius tr.pl. Ante biennium autem quam restituerentur collegia, Q. Metellus Celer consul designatus magistros vicorum ludos Compitalicios facere prohibuerat, ut Cicero tradit, quamvis auctore tribuno plebis fierent ludi; cuius tribuni nomen adhuc non inveni.

(8) Paulo post

[§ 9] Ergo his fundamentis positis consulatus tui, triduo post, inspectante te et tacente, a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque oti; collegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam ex omni faece urbis ac servitio concitata. Ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est.

Diximus L. Pisone A. Gabinio coss. P. Clodium tr.pl. quattuor leges perniciosas populo Romano tulisse: annonariam, de qua Cicero mentionem hoc loco non facit fuit enim summe popularis ut frumentum populo quod antea senis aeris trientibus in singulos modios dabatur gratis daretur: alteram ne quis per eos dies quibus cum populo agi liceret de caelo servaret; propter quam rogationem ait legem Aeliam et Fufiam, propugnacula et muros tranquillitatis atque otii, eversam esse; obnuntiatio enim qua perniciosis legibus resistebatur, quam Aelia lex confirmaverat, erat sublata : tertiam de collegiis restituendis novisque instituendis, quae ait ex servitiorum faece constituta: quartam ne quem censores in senatu legendo praeterirent, neve qua ignominia afficerent, nisi qui apud eos accusatus et utriusque censoris sententia damnatus esset.

Haec ergo (9) eius lege censuram, quae magistra pudoris et modestiae est, sublatam ait.

Paulo post

[§ 11] Persequere continentis his funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe duxit.

Profecto intellegitis P. Clodium significari.

Cir. ver. a primo DC

Dicit de Castoris templo:

[§ 23] Id autem templum sublato aditu, revolsis gradibus, a coniuratorum reliquiis atque a Catilinae praevaricatore quondam, tum ultore, armis teneretur.

Catilinam lege repetundarum absolutum esse accusante P. Clodio iam supra dictum est.

Statim

Cum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur.

L. Lamiam a Gabinio consule edicto relegatum esse iam diximus.

(10) Cir. ver. a primo DCXX

[§ 24] Seplasia me hercule, te ut primum aspexit, Campanum consulem repu diavit.

Dictum est in dissuasione legis agrariae apud populum plateam esse Capuae quae Seplasia appellatur, in qua unguentarii negotiari sint soliti. Ergo eos quoque qui in ea platea negotiarentur dicit invitos Pisonem vidisse, cum Capuam consul venit, quod eos a quibus ipse expulsus erat adiuvisset.

Cir. ver. a primo DCXL

[§ 26] Ecquod in hac urbe maius umquam incendium fuit cui non consul subveniret? At tu illo ipso tempore apud socrum tuam cuius domum ad meam exhauriendam patefeceras sedebas.

Post profectionem ex urbe Ciceronis bona eius P. Clodius publicavit; postquam direpta sunt omnia quae aut in domo aut in villis fuerunt, et ex eis ad ipsos consules lata complura, domus direpta primum, deinde inflammata ac diruta est. Socrus Pisonis quae fuerit invenire non potui, videlicet quod auctores rerum non perinde in domibus ac familiis feminarum, nisi illustrium, ac virorum nomina tradiderunt.

(11) Paulo post

[§ 27] Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, e miserrimis naturae sordibus cum experrecta tandem virtus celeriter et verum amicum et optime meritum civem et suum pristinum morem requisivit.

Profecto Cn. Pompeium significari intellegitis.

Cir. ver. a primo DCCC

[§ 35] De me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem a quo non fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul.

Frater ille inimici mei, id est P. Clodi Ap. Claudius, sicut iam saepe significavi, tum fuit praetor. Duos tribunos de quibus ipsis quoque iam diximus, quos de lapide emptos ait, quia mercede id faciebant, Sex.Atilium Serranum et Q. Numerium significat.

Cir. medium

[§§ 38. 39] Appellatus est hic volturius illius provinciae, si dis placet, imperator. Ne tum quidem, Paule noster, tabellas cum laurea Romam mittere audebas?

(12) Confido vos intellegere L. Paulum hunc significari qui fuit pater naturalis Africani posterioris, de Macedoniaque ultimum et Perse rege triumphavit. Macedoniam autem Piso in quem haec oratio est obtinuit; propter quod Paulum eum appellat, irridens eum quod ibi rem non prospere gessit.

Cir. medium

[§ 44] M. Marcellus qui ter consul fuit summa virtute, pietate, gloria militari, periit in mari: qui tamen ob virtutem in gloria et laude vivit.

Fortasse quaeratis quem dicat Marcellum. Fuit autem nepos M. Marcelli eius qui bello Punico secundo Syracusas vicit et quinque consulatus adeptus est. Hic autem Marcellus de quo Cicero dicit naufragio ad ipsam Africam periit paulo ante coeptum bellum Punicum tertium. Idem cum statuas sibi ac patri itemque avo poneret in monumentis avi sui ad Honoris et Virtutis, decore subscripsit: III MARCELLI NOVIES COSS. Fuit enim ipse ter consul, avus quin quies, pater semel: itaque neque mentitus est et apud imperitiores patris sui splendorem auxit.

Cir. ver. a nov. DCCCC

[§ 52] Me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expulerats, quam incenderas, (13) pontifices, consules, patres conscripti conlocarunt, mihique, quod antea nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt.

Hoc Cicero oratorio more, non historico, videtur posuisse: nam multis aetatibus ante Ciceronem nulli id contigisse verum est, nemini vero umquam antea videamus ne parum caute dicat.

Antiquis enim temporibus pluribus idem contigit; nam M. Valerio Maximo, ut Antias tradidit, inter alios honores domus quoque publice aedificata est in Palatio, cuius exitus quo magis insignis esset in publicum versus declinaretur, hoc est, extra privatum aperiretur. Varronem autem tradere M. Valerio, quia Sabinos vicerat, aedes in Palatio tributas, Iulius Hyginus dicit in libro piore de viris claris, et P. Valerio Volesi filio Publicolae aedium publice locum sub Veliis, ubi nunc aedis Victoriae est, populum ex lege quam ipse tulerat concessisse. Tradunt et Antiochi regis filio obsidi domum publice aedificatam, inter quos Atticus in annali: quae postea dicitur Lucili poetae fuisse. Varro quoque in libro III de vita populi Romani, quo loco refert quam gratus fuerit erga bene meritos, dicit Mutinae, quod in Sicilia cum equitatu suo transierat ad nos, civitatem Romae datam aedesque et pecuniam ex aerario.

Videamus tamen num ideo Cicero dicat sibi, quod antea nulli, domum pecunia publica ex aerario aedificatam, quia illis aut locus publice datus sit, aut domus quae non fuerant eorum propter illos publico sumptu aedificatae: Ciceroni domus quae (14) fuerat ipsius et diruta atque incensa erat et consecrata publico sumptu aedificata sit: quod novum et huic primo et adhuc etiam soli contigit.

Cir. ver. a novis. DCCCXX

[§ 58] O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum qui triumpharunt!

Diximus hanc orationem esse dictam Cn. Pompeio Magno II M. Crasso II coss. Pompeii pater bello Italico de Picentibus, M. Crassi pater P. Crassus ante bellum Italicum de Hispanis triumphavit.

Cir. ver. a nov. DCLX

[§ 62] Eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit. Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem collega, alteri mors peremit.

Credo vos quaerere et quis hic Cotta et quis ille collega Crassi fuerit. Fuit autem C. Cotta orator ille compar P. Sulpici qui est in dialogis Ciceronis de Oratore scriptis. Cum decretus ille esset triumphus, mortuus est ante diem triumphi, cum cicatrix vulneris eius quod ante plures annos in proelio acceperat rescissa esset repente. L. autem Crasso collega fuit Q. Scaevola pontifex qui, cum animadverteret (15) Crasso propter summam eius in re publica poten tiam ac dignitatem senatum in decernendo triumpho gratificari, non dubitavit rei publicae magis quam collegae habere rationem ac ne fieret S.C. intercessit. Idem provinciam, cuius cupiditate plerique etiam boni viri deliquerant, deposuerat ne sumptui esset oratio .

Statim

[§ 62] Inrisa est a te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi a qua te longe dixisti abhorrere: qui etiam si minus magnum bellum gesserat, istum honorem omittendum non putavit. Tu eruditior quam Piso.

Quis hic M. Piso fuerit credo vos ignorare. Fuit autem, ut puto iam nos dixisse, Pupius Piso eisdem temporibus quibus Cicero, sed tanto aetate maior ut adulescentulum Ciceronem pater ad eum deduceret, quod in eo et antiquae vitae similitudo et multae erant litterae: orator quoque melior quam frequentior habitus est. Biennio tamen serius quam Cicero consul fuit; triumphavit procos. de Hispania Q. Hortensio Q. Metello Cretico coss. ante Ciceronis consulatum.

Paulo post

[§ 65] Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non (16) modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari.

Cn. Pompeii ludos significat quibus theatrum a se factum dedicavit, quibus ludis elephantorum pugnam primus omnium dedit in Circo.

Ver. a novis. DLX

[§ 68] Est quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam sic enim cognovi humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum.

Philodemus significat qui fuit Epicureus illa aetate nobilissimus, cuius et poemata sunt lasciva.

Cir. ver. a novis. CCCXX

[§ 82] Quamquam, quod ad me attinet,

numquam istam imminuam curam infitiando tibi.

Prope notius est quam ut indicandum sit hunc versum esse L. Acci poetae et dici a Thyeste Atreo.

Cir. ver. a novis. CC

[§ 89] Quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias socios stipendiarios que misisti.

Manifestum est P. Clodium significari.

(17) Cir. ver. a novis. CXX

[§ 94] Ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri?

Legem iudiciariam ante aliquot annos quibus temporibus accusatus est Verres a Cicerone tulit L. Aurelius Cotta praetor, qua communicata sunt iudicia senatui et equitibus Romanis et tribunis aerariis. Rursus deinde Pompeius in consulatu secundo quo haec oratio dicta est promulgavit ut amplissimo ex censu ex centuriis aliter atque antea lecti iudices, aeque tamen ex illis tribus ordinibus, res iudicarent.

Cir. ver. a novis. LXXXX

[§ 95] L. Opimius eiectus patria est qui et post praeturam et consul maximis periculis rem publicam liberarat. Non in eo cui facta iniuria est sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit.

Notum est Opimium in praetura Fregellas cepisse, quo facto visus est ceteros quoque nominis Latini socios male animatos repressisse, eundemque in consulatu Fulvium Flaccum consularem et C. Gracchum tribunicium oppressisse, ob quam invidiam postea iudicio circumventus est et in exsilium actus.

II. PRO M. SCAURO

(18) Hanc quoque orationem eisdem consulibus dixit quibus pro Vatinio, L. Domitio Ahenobarbo et Appio Claudio Pulchro coss.

Summus iudicii dies fuit a. d. IIII Nonas Septemb.

Argumentum hoc est

M. Scaurus M. Scauri filius qui princeps senatus fuit vitricum habuit Sullam: quo victore et munifico in socios victoriae ita abstinents fuit ut nihil neque donari sibi voluerit, neque ab hasta emerit. Aedilitatem summa magnificentia gessit, adeo ut in eius impensas opes suas absumpserit magnumque aes alienum contraxerit.

Ex praetura provinciam Sardiniam obtinuit, in qua neque satis abstinenter se gessisse existimatus est et valde arroganter: quod genus morum in eo paternum videbatur, cum cetera industria nequaquam esset par. Erat tamen aliquando inter patronos causarum et, postquam ex provincia redierat, dixerat pro C. Catone, isque erat absolutus a. d. IIII Nona Quint. Ipse cum ad consulatus petitionem a. d. III Kal. Quint. Romam redisset, querentibus de eo Sardis, a P. Valerio Triario, adulescente parato ad dicendum et notae industriae (19) filio eius qui in Sardiania contra M. Lepidum arma tulerat et post in Asia legatus Pontoque L. Luculli fuerat, cum is bellum contra Mithridatem gereret postulatus est apud M. Catonem praetorem repetundarum, ut in Actis scriptum est, pridie Nonas Quintil. post diem tertium quam C. Cato erat absolutus.

Subscripserunt Triario in Scaurum L. Marius L. f., M. et Q. Pacuvii fratres cognomine Claudi. Qui inquisitionis in Sardiniam itemque in Corsicam insulas dies tricenos acceperunt neque profecti sunt ad inquirendum: cuius rei hanc causam reddebant, quod interea comitia consularia futura essent; timere ergo se ne Scaurus ea pecunia quam a sociis abstulisset emeret consulatum et, sicut pater eius fecisset, ante quam de eo iudicari posset, magistratum iniret ac rursus ante alias provincias spoliaret quam rationem prioris administrationis redderet. Scaurus summam fiduciam in paterni nominis dignitate, magnam in necessitudine Cn. Pompeii Magni reponebat. Habebat enim filium liberorum Cn. Pompeii fratrem: nam Tertiam, Scaevolae filiam, dimissam a Pompeio in matrimonium duxerat. M. Catonem autem qui id iudicium, ut diximus, exercebat metuebat admodum propter amicitiam quae erat illi cum Triario: nam Flaminia, Triarii mater, et ipse Triarius sororem Catonis Serviliam, quae mater M. Bruti fuit, familiariter diligebat; ea porro apud Catonem maternam obtinebat auctoritatem. Sed in eo iudicio neque Pompeius propensum adiutorium praebuit videbatur enim apud animum (20) eius non minus offensionis contraxisse, quod iudicium eius in Muciam crimine impudicitiae ab eo dimissam levius fecisse existimaretur, cum eam ipse probasset, quam gratiae adquisisse necessitudinis iure, quod ex eadem uterque liberos haberet neque Cato ab aequitate ea quae et vitam eius et magistratum illum decebat quoquam deflexit. Post diem autem quartum quam postulatus erat Scaurus Faustus Sulla tum quaestor, filius Sullae Felicis, frater ex eadem matre Scauri servis eius vulneratis prosiluit ex lectica et questus est propter interemptum esse se a competitoribus Scauri et ambulare cum CCC armatis seque, si necesse esset, vim vi repulsurum.

Defenderunt Scaurum sex patroni, cum ad id tempus raro quisquam pluribus quam quattuor uteretur: at post bella civilia ante legem Iuliam ad duodenos patronos est perventum. Fuerunt autem hi sex: P. Clodius Pulcher, M. Marcellus, M. Calidius, M. Cicero, M. Messala Niger, Q. Hortensius. Ipse quoque Scaurus dixit pro se ac magnopere iudices movit et squalore et lacrimis et aedilitatis effusae memoria ac favore populari ac praecipue paternae auctoritatis recordatione.

Enarratio

Circa ver. a prim. XXXX

[I.§1] Cum enumerat iudicia quae pater Scauri expertus est:

(21) Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio tribuno plebis.

Cn. Domitius qui consul fuit cum C. Cassio, cum esset tribunus plebis, iratus Scauro quod eum in augurum collegium non cooptaverat, diem ei dixit apud populum et multam irrogavit, quod eius opera sacra populi Romani deminuta esse diceret. Crimini dabat sacra publica populi Romani deum Penatium quae Lavini fierent opera eius minus recte casteque fieri. Quo crimine absolutus est Scaurus quidem, sed ita ut a tribus tribubus damnaretur, a XXXII absolveretur, et in his pauca puncta inter damnationem et absolutionem interessent.

Ibidem

[§ 2] Reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret illa.

Q. Servilius Caepio Scaurum ob legationis Asiaticae invidiam et adversus leges pecuniarum captarum reum fecit repetundarum lege quam tulit Servilius Glaucia.

Scaurus tanta fuit continentia animi et magnitudine ut Caepionem contra reum detulerit et breviore die inquisitionis accepta effecerit ut ille prior causam diceret; M. quoque Drusum tribunum plebis cohortatus sit ut iudicia commutaret.

(22) Ibidem

[§ 3] Ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen vocatus: vexatus a Q. Vario tribuno plebis est.

Non multo ante, Italico bello exorto, cum ob sociis negatam civitatem nobilitas in invidia esset, Q. Varius tr.pl. legem tulit ut quaereretur de iis quorum ope consiliove socii contra populum Romanum arma sumpsissent. Tum Q. Caepio vetus inimicus Scauri sperans se invenisse occasionem opprimendi eius egit ut Q. Varius tribunus plebis belli concitati crimine adesse apud se Scaurum iuberet anno LXXII. Ille per viatorem arcessitus, cum iam ex morbo male solveretur, dissuadentibus amicis ne se in illa valetudine et aetate invidiae populi obiceret, innixus nobilissimis iuvenibus processit in forum, deinde accepto respondendi loco dixit:

"Q. Varius Hispanus M. Scaurum principem senatus socios in arma ait convocasse; M. Scaurus princeps senatus negat; testis nemo est: utri vos, Quirites, convenit credere?

Qua voce ita omnium commutavit animos ut ab ipso etiam tribuno dimitteretur.

Dicit iterum de patre M. Scauri:

[§ 4] Non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. Primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit posse virtute me sine praesidio fortunae quo contendissem labore et constantia pervenire.

(23) Possit aliquis quaerere cur hoc dixerit Cicero, cum Scaurus patricius fuerit: quae generis claritas etiam inertes homines ad summos honores provexit. Verum Scaurus ita fuit patricius ut tribus supra eum aetatibus iacuerit domus eius fortuna. Nam neque pater neque avus neque etiam proavus ut puto, propter tenues opes et nullam vitae industriam honores adepti sunt. Itaque Scauro aeque ac novo homini laborandum fuit.

[§ 5] Si, me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem quem unum ex omni memoria sceleratissimum et audacissimum fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum hospiti aut convivae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres neque iratus fuisset.

L. hic Tubulus praetorius fuit aetate patrum Ciceronis. Is propter multa flagitia cum de exsilio arcessitus esset ut in carcere necaretur, venenum bibit.

Circa tertiam partem a primo

[II § 1] Illa audivimus: hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Crassum, ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse.

Hic Crassus fuit pater Crassi eius qui aemulus potentiae Cn. Pompeii fuit. Periit autem in dominatione L. Cinnae, cum ille et alios principes optimatum et collegam suum Cn. Octavium occidit.

(24) [Statim

[§ 2] Ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M´. Aquilius potuit imitari.

Haec verba quibus Cicero nunc utitur, ac neque, eam videntur habere naturam ut semel poni non soleant; quia est coniunctio disiunctiva et semper postulat ut rursus inferatur neque, ut cum dicimus neque hoc neque illud. Quo autem casu acciderit quave ratione ut hoc loco Cicero hoc verbo ita usus sit, praesertim cum adiecerit illam appositionem, ut non intulerit postea alterum, neque perspicere potui et attendendum esse valde puto: moveor enim merita viri auctoritate. Neque ignoro aliquando hoc verbum neque vel semel poni, ut in eadem hac oratione ante ipse Cicero posuit: Sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me novum disputatur sed quaesitum ab aliis est. Sed hoc loco et sine praepositione illius verbi videmus esse positum, et tamen quasi secundum aliquid inferri. Nam cum dixerit neque hoc a me novum disputatur, infert sed quaesitum ab aliis est.]

Paulo post

[§ 2] Quid vero alterum Crassum temporibus isdem num aut clarissimi viri Iulii aut summo ingenio praeditus M. Antonius potuit imitari?

(25) Hic alter Crassus idem est de quo supra diximus. Alterum autem eum appellat, quia ante mentionem fecit P. Crassi qui fuit pontifex maximus et bello Aristonici in Asia dedit operam ut occideretur. Iulios autem cum dicit, duos Caesares fratres C. et L. significat: ex quibus Lucius et consul et censor fuit, Gaius aedilicius quidem occisus est, sed tantum in civitate potuit ut causa belli civilis contentio eius cum Sulpicio tr. fuerit. Nam et sperabat et id agebat Caesar ut omissa praetura consul fieret: cui cum primis temporibus iure Sulpicius resisteret, postea nimia contentione ad ferrum et ad arma processit. Idem inter primos temporis sui oratores et tragicus poeta bonus admodum habitus est; huius sunt enim tragoediae quae inscribuntur Iuli. Et hi autem Iulii et Antonius a satellitibus Mari sunt occisi, cum Crassus, ut supra diximus, eundem casum sua manu praevenisset.

Cir. medium

[§ 33 sQ. ] Neque vero haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humani tate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi fratris sui competitorem fore putasset. Qui sive patricius sive plebeius esset nondum enim certum constitutum erat cum illo sibi contentionem fore putabat.

Fuerunt enim duae familiae Claudiae: earum quae Marcellorum (26) appellata est plebeia, quae Pulchrorum patricia. Sed hoc loco urbane Cicero lusit in C. Claudium, cum quo in gratiam non redierat. Nam quia is P. Clodi erat frater qui ex patricia in plebeiam familiam transierat per summam infamiam, eum quoque dubitare adhuc dixit.

Post duas partes orationis

Dicit dein de Scauro quem defendit:

[§ 45] Nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus qui cum Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignaverat: eas sibi inimicitias non susceptas sed relictas et cetera.

Ne forte erretis et eundem hunc Cn. Dolabellam putetis esse in quem C. Caesaris orationes legitis, scire vos oportet duos eodem eo tempore fuisse ewt praenomine et nomine et cognomine Dolabellas. Horum igitur alterum Caesar accusavit nec damnavit; alterum M. Scaurus et accusavit et damnavit.

Post tres partes a primo

Quo loco defendit, quod tam magnificam domum Scaurus habet:

[§ 45] Praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis.

(27) Demonstrasse vobis memini me hanc domum in ea parte Palatii esse quae, cum ab Sacra via descenderis et per proximum vicum qui est a sinistra parte prodieris, posita est. Possidet eam nunc Largus Caecina qui consul fuit cum Claudio. In huius domus atrio fuerunt quattuor columnae marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia theatri Marcelli dicuntur. Usus erat iis aedilis ut ipse quoque significat in ornatu theatri quod ad tempus perquam amplae magnitudinis fecerat.

Ver. a nov. ***

[§ 45] Haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur?

Avum hunc Scauri maternum significat L. Matellum pontificem maximum, quem postea nominat quoque. Nam paternus avus proavusque Scauri humiles atque obscuri fuerunt.

Ver. a. novis. CLX

[§ 46] Undique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens verum etiam oculi inciderunt. Curia illa vos de gravissimo (28) principatu patris fortissimoque testatur; L. ipse Metellus, avus huius, sanctis simos deos illo constituisse templo videtur in vestro conspectu, iudices, ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur.

Castoris et Pollucis templum Metellus quem nominat refecerat.

Laudaverunt Scaurum consulares novem, L. Piso, L. Volcacius, Q. Metellus Nepos, M. Perpenna, L. Philippus, M. Cicero, Q. Hortensius, P. Servilius Isauricus pater, Cn. Pompeius Magnus. Horum magna pars per tabellas laudaverunt quia aberant: inter quos Pompeius quoque; nam quod erat pro cos. extra urbem morabatur. Unus praeterea adulescens laudavit, frater eius, Faustus Cornelius Sullae filius. Is in laudatione multa humiliter et cum lacrimis locutus non minus audientes permovit quam Scaurus ipse permoverat. Ad genua iudicum, cum sententiae ferrentur, bifariam se diviserunt qui pro eo rogabant: ab uno latere Scaurus ipse et M´.Glabrio, sororis filius, et L. Paulus et P. Lentulus, Lentuli Nigri flaminis filius, et L. Aemilius Buca filius et C. Memmius, Fausta natus, supplicaverunt; ex altera parte Sulla Faustus, frater Scauri, et T.Annius Milo, cui Fausta ante paucos menses nupserat dimissa a Memmio, et C. Peducaeus et C. Cato et M. Laenas Curtianus.

Sententiae tulerunt senatores duo et XX, equites tres et XX, tribuni aerarii XXV: ex quibus damnaverunt senatores IIII, equites II, tribuni II.

(29) Cato praetor, Cicero cum vellet de accusatoribus in consilium mittere multique e populo manus in accusatores intenderent, cessit imperitae multitudini ac postero die in consilium de calumnia accusatorum misit. P. Triarius nullam gravem sententiam habuit; subscriptores eius M. et Q. Pacuvii fratres denas et L. Marius tres graves habuerunt.

Cato praetor iudicium, quia aestate agebatur, sine tunica exercuit campestri sub toga cinctus. In forum quoque sic descendebat iusque dicebat, idque repetierat ex vetere consuetudine secundum quam et Romuli et Tati statuae in Capitolio et in rostris Camilli fuerunt togatae sine tunicis.

III. PRO MILONE

(30) Orationem hanc dixit Cn. Pompeio III cos. a. d. VII Id. April. Quod iudicium cum ageretur, exercitum in foro et in omnibus templis quae circum forum sunt collocatum a Cn. Pompeio fuisse non tantum ex oratione et annalibus, sed etiam ex libro apparet qui Ciceronis nomine inscribitur de optimo genere oratorum.

Argumentum hoc est

T.Annius Milo et P. Plautius Hypsaeus et Q. Metellus Scipio consulatum petierunt non solum largitione palam profusa sed etiam factionibus armatorum succincti.

Miloni et Clodio summae erant inimicitiae, quod et Milo Ciceronis erat amicissimus in reducendoque eo enixe operam tr.pl. dederat, et P. Clodius restituto quoque Ciceroni erat infectissimus ideoque summe studebat Hypsaeo et Scipioni contra Milonem.

Ac saepe inter se Milo et Clodius cum suis factionibus Romae depugnaverant: et erant uterque audacia pares, sed Milo pro melioribus partibus stabat. Praeterea in eundem annum consulatum Milo, Clodius praeturam petebat, quam debilem futuram consule Milone intellegebat.

Deinde cum diu tracta essent comitia consularia perficique ob eas ipsas perditas candidatorem (31) contentiones non possent, et ob id mense Ianuario nulli dum neque consules neque praetores essent trahereturque dies eodem quo antea modo cum Milo quam primum comitia confici vellet confideretque cum bonorum studiis, quod obsistebat Clodio, tum etiam populo propter effusas largitiones impensasque ludorum scaenicorum ac gladiatorii muneris maximas, in quas tria patrimonia effudisse eum Cicero significat; competitores eius trahere vellent, ideoque Pompeius gener Scipionis et T.Munatius tribunus plebis referri ad senatum de patriciis convocandis qui interregem proderent non essent passi, cum interregem prodere stata res esset : a. d. XIII Kal. Febr. Acta etenim magis sequenda et ipsam orationem, quae Actis congruit, puto quam Fenestellam qui a. d. XIIII Kal. Febr. tradit Milo Lanuvium, ex quo erat municipio et ubi tum dictator, profectus est ad flaminem prodendum postera die.

Occurrit ei circa horam nonam Clodius paulo ultra Bovillas, rediens ab Aricia, prope eum locum in quo Bonae Deae sacellum est; erat autem allocutus decuriones Aricinorum. Vehebatur Clodius equo; servi XXX fere expediti, ut illo tempore mos erat iter facientibus, gladiis cincti sequebantur. Erant cum Clodio praeterea tres comites eius, ex quibus eques Romanus unus C. Causinius Schola, duo de plebe noti homines P. Pomponius, C. Clodius. Milo raeda vehe batur cum uxore Fausta, filia L. Sullae dictatoris, et M. Fufio familiari suo. Sequebatur eos (32) magnum servorum agmen, inter quos gladiatores quoque erant, ex quibus duo noti Eudamus et Biria. Ii in ultimo agmine tardius euntes cum servis P. Clodi rixam commiserunt. Ad quem tumultum cum respexisset Clodius minitabundus, umerum eius Biria rumpia traiecit. Inde cum orta esset pugna, plures Miloniani accurrerunt. Clodius vulneratus in tabernam proximam in Bovillano delatus est.

Milo ut cognovit vulneratum Clodium, cum sibi periculosius illud etiam vivo eo futurum intellegeret, occiso autem magnum solacium esset habiturus, etiam si subeunda esset poena, exturbari taberna iussit. Fuit antesignanus servorum eius M. Saufeius. Atque ita Clodius latens extractus est multisque vulneribus confectus. Cadaver eius in via relictum, quia servi Clodi aut occisi erant aut graviter saucii latebant, Sex.Taedius senator, qui forte ex rure in urbem revertebatur, sustulit et lectica sua Romam ferri iussit; ipse rursus eodem unde erat egressus se recepit.

Perlatum est corpus Clodi ante primam noctis horam, infimaeque plebis et servorum maxima multitudo magno luctu corpus in atrio domus positum circumstetit. Augebat autem facti invidiam uxor Clodi Fulvia quae cum effusa lamentatione vulnera eius ostendebat. Maior postera die luce prima multitudo eiusdem generis confluxit, compluresque noti homines visi sunt. Erat domus Clodi ante paucos menses empta de M. Scauro in Palatio: eodem T.Munatius Plancus, frater L. Planci oratoris, et Q. Pompeius Rufus, Sullae dictatoris ex filia nepos, tribuni (33) plebis accurrerunt: eisque hortantibus vulgus imperitum corpus nudum ac calcatum, sicut in lecto erat positum, ut vulnera videri possent in forum detulit et in rostris posuit.

Ibi pro contione Plancus et Pompeius qui competitoribus Milonis studebant invidiam Miloni fecerunt. Populus duce Sex.Clodio scriba corpus P. Clodi in curiam intulit cremavitque subselliis et tribunalibus et mensis et codicibus librariorum; quo igne et ipsa quoque curia flagravit, et item Porcia basilica quae erat ei iuncta ambusta est.

Domus quoque M. Lepidi interregis is enim magistratus curulis erat creatus et absentis Milonis eadem illa Clodiana multitudo oppugnavit, sed inde sagittis repulsa est. Tum fasces ex luco Libitinae raptos attulit ad domum Scipionis et Hypsaei, deinde ad hortos Cn. Pompeii, clamitans eum modo consulem, modo dictatorem.

Incendium curiae maiorem aliquanto indignationem civitatis moverat quam interfectio Clodi. Itaque Milo, quem opinio fuerat ivisse in voluntarium exsilium, invidia adversariorum recreatus nocte ea redierat Romam qua incensa erat curia. Petebatque nihil deterritus consulatum; aperte quoque tributim in singulos milia assium dederat. Contionem ei post aliquot dies dedit M. Caelius tribunus plebis ac Cicero ipse etiam causam egit ad populum. Dicebant uterque Miloni a Clodio factas esse insidias.

Fiebant interea alii ex aliis interreges, quia comitia consularia (34) propter eosdem candidatorum tumultus et easdem manus armatas haberi non poterant.

Itaque primo factum erat S.C. ut interrex et tribuni plebis et Cn. Pompeius, qui pro cos. ad urbem erat, viderent ne quid detrimenti res publica caperet, dilectus autem Pompeius tota Italia haberet. Qui cum summa celeritate praesidium comparasset, postulaverunt apud eum familiam Milonis, item Faustae uxoris eius exhibendam duo adulescentuli qui Appii Claudii ambo appellabantur; qui filii erant C. Claudi, qui frater fuerat Clodi, et ob id illi patrui sui mortem velut auctore patre persequebantur.

Easdem Faustae et Milonis familias postulaverunt duo Valerii, Nepos et Leo, L. Herennius Balbus P. Clodi quoque familiam et comitum eius postulavit; eodem tempore Caelius familiam Hypsaei et Q. Pompeii postulavit.

Adfuerunt Miloni Q. Hortensius, M. Cicero, M. Marcellus, M. Calidius, M. Cato, Faustus Sulla. Verba pauca Q. Hortensius dixit, liberos esse eos qui pro servis postularentur; nam post recentem caedem manu miserat eos Milo sub hoc titulo quod caput suum ulti essent. Haec agebantur mense intercalari.

Post diem tricesimum fere quam erat Clodius occisus Q. Metellus Scipio in senatu contra Q. Caepionem conquestus est de hac caede P. Clodi.

Falsum esse dixit, quod Milo sic se defenderet, sed Clodium Aricinos decuriones alloquendi gratia abisse profectum cum sex ac XX servis; Milonem subito post horam (35) quartam, senatu misso, cum servis amplius CCC armatis obviam ei contendisse et supra Bovillae inoponantem in itinere aggressum. Ibi P. Clodium tribus vulneribus acceptis Bovillas perlatum; tabernam in quam perfugerat expugnatam a Milone; semianimen Clodium extractum in via Appia occisum esse anulumque eius ei morienti extractum. Deinde Milonem, cum sciret in Albano parvolum filium Clodi esse, venisse ad villam et, cum puer ante subtractus esset, ex servo Halicore quaestionem ita habuisse ut eum articulatim consecaret; vilicum et duos praeterea servos iugulasse. Ex servis Clodi qui dominum defenderant undecim esse interfectos, Milonis duos solos saucios factos esse; ob quae Milonem postero die XII servos qui maxime operam navassent manu misisse populoque tributim singula milia aeris ad defendendos de se rumores dedisse. Milo misisse ad Cn. Pompeium dicebatur qui Hypsaeo summe studebat, quod fuerat eius quaestor, desistere se petitione consulatus, si ita ei videretur; Pompeius respondisse nemini se neque petendi neque desistendi auctorem esse, neque populi Romani potestatem aut consilio aut sententia interpellaturum. Deinde per C. Lucilium, qui propter M. Ciceronis familiaritatem amicus erat Miloni, egisse quoque dicebatur ne se de hac re consulendo invidia oneraret.

Inter haec cum crebresceret rumor Cn. Pompeium cerari dictatorem oportere neque aliter mala civitatis sedari posse, (36) visum est optimatibus tutius esse eum consulem sine collega creari, et cum tractata ea res esset in senatu, facto in M. Bibuli sententiam S.C. Pompeius ab interrege Servio Sulpicio V Kal. Mart. mense intercalario consul creatus est statimque consulatum iniit.

Deinde post diem tertium de legibus novis ferendis rettulit: duas ex S.C. promulgavit, alteram de vi qua nominatim caedem in Appia via factam et incendium curiae et domus M. Lepidi interregis oppugnatam comprehendit, alteram de ambitu: poena graviore et forma iudiciorum breviore. Utraque enim lex prius testes dari, deinde uno die atque eodem et ab accusatore et a reo perorari iubebat, ita ut duae horae accusatori, tres reo darentur.

His legibus obsistere M. Caelius tr.pl. studiosissimus Milonis conatus est, quod et privilegium diceret in Milonem ferri et iudicia praecipitari. Et cum pertinacius leges Caelius vituperaret, eo processit irae Pompeius ut diceret, si coactus esset, armis se rem publicam defensurum. Timebat autem Pompeius Milonem seu timere se simulabat: plerumque non domi suae des in hortis manebat, idque ipsum in superioribus circa quos etiam magna manus militum excubabat. Senatum quoque semel repente dimiserat Pompeius, quod diceret timere se adventum Milonis.

Dein proximo senatu P. Cornificius ferrum Milonem intra tunicam habere ad femur alligatum dixerat; postulaverat ut femur nudaret, et ille sine mora tunicam levarat: tum M. Cicero exclamaverat omnia illi similia crimina esse quae in Milonem dicerentur alia.

(37) Deinde T.Munatius Plancus tribunus plebis produxerat in contionem M. Ae milium Philemonem, notum hominem, libertum M. Lepidi. Is se dicebat pariterque secum quattuor liberos homines iter facientes supervenisse cum Clodius occideretur, et ob id proclamassent, abreptos et perductos per duos menses in villa Milonis praeclusos fuisse; eaque res seu vera seu falsa magnam invidiam Miloni contraxerat. Idem quoque Munatius et Pompeius tribuni plebis in rostra produxerant triumvirum capitalem, eumque interrogaverant an Galatam Milonis servum caedes facientem deprehendisset. Ille dormientem in taberna pro fugitivo prehensum et ad se perductumn esse responderat. Denuntiaverant tamen triumviro, ne servum remitteret: sed postera die Caelius tribunus plebis et Manilius Cumanus collega eius ereptum e domo triumviri servum Miloni reddiderant. Haec, etsi nullam de his criminibus mentionem fecit Cicero, tamen, quia ita compereram, putavi exponenda. Inter primos et Q. Pompeius et C. Sallustius et T.Munatius Plancus tribuni plebis inimicissimas contiones de Milone habebant, invidiosas etiam de Cicerone, quod Milonem tanto studio defenderet. Eratque maxima pars multitudini infensa non solum Miloni sed etiam propter invisum patrocinium Ciceroni. Postea Pompeius et Sallustius in suspicione fuerunt redisse in gratiam cum Milone ac Cicerone; Plancus autem infestissime perstitit, atque in Ciceronem (38) quoque multitudinem instigavit. Pompeio autem suspectum faciebat Milonem, ad perniciem eius comparari vim vociferatus: Pompeiusque ob ea saepius querebatur sibi quoque fieri insidias et id palam, ac maiore manu se armabat. Dicturum quoque diem Ciceroni Plancus ostendebat postea, ante Q. Pompeius idem meditatus erat. Tanta tamen con stantia ac fides fuit Ciceronis ut non populi a se alienatione, non Cn. Pompeii suspicionibus, non periculo futurum ut sibi dies ad populum diceretur, non armis quae palam in Milonem sumpta erant deterreri potuerit a defensione eius: cum posset omne periculum suum et offensionem inimicae multitudinis declinare, redimere autem Cn. Pompeii animum, si paulum ex studio defensionis remisisset.

Perlata deinde lege Pompei, in qua id quoque scriptum erat ut quaesitor suffragio populi ex iis qui consules fuerant crearetur, statim comitia habita, creatusque est L. Domitius Ahenobarbus quaesitor. Album quoque iudicum qui de ea re iudicarent Pompeius tale proposuit ut numquam neque clariores viros neque sanctiores propositos esse constaret. Post quod statim nova lege Milo postulatus est a duobus Appiis Claudiis adulescentibus iisdem a quibus antea familia eius fuerat postulata; itemque de ambitu ab iisdem Appiis, et praeterea a C. Ateio et L. Cornificio; de sodaliciiis etiam (39) a P. Fulvio Nerato. Postulatus autem erat et de sodaliciis et de ambitu ea spe, quod primum iudicium de vi futurum apparebat, quo eum damnatum iri confidebant nec postea responsurum.

Divinatio de ambitu accusatorum facta est quaesitore A. Torquato, atque ambo quaesitores, Torquatus et Domitius, prid. Non. April. reum adesse iusserunt. Quo die Milo ad Domiti tribunal venit, ad Torquati amicos misit; ibi postulante pro eo M. Marcello obtinuit ne prius causam de ambitu diceret quam de vi iudicium esset perfectum.

Apud Domitium autem quaesitorem maior Appius postulavit a Milone servos exhiberi numero IIII et L, et cum ille negaret eos qui nominabantur in sua potestate esse, Domitius ex sententia iudicum pronuntiavit ut ex servorum suorum numero accusator quot vellet ederet.

Citati deinde testes secundum legem quae, ut supra diximus, iubebat ut prius quam causa ageretur testes per triduum audirentur, dicta eorum iudices consignarent, quarta die adesse omnes iuberentur ac coram accusatore ac reo pilae in quibus nomina iudicum inscripta essent aequarentur; dein rurusus postera die sortitio iudicum fieret unius et LXXX: qui numerus cum sorte obtigisset, ipsi protinus sessum irent; tum ad dicendum accusator duas horas, reus tres haberet, resque eodem die illo iudicaretur; prius autem quam sententiae ferrentur, quinos ex singulis ordinibus accusator, totidem reus reiceret, ita ut numerus iudicum relinqueretur qui sententias ferrent quinquaginta et unus.

(40) Primo die datus erat in Milonem testis C. Causinius Schola, qui se cum P. Clodio fuisse, cum is occisus esset, dixit, atrocitatemque rei factae quam maxime potuit auxit. Quem cum interrogare M. Marcellus coepisset, tanto tumultu Clodianae multitudinis circumstantis exterritus est ut vim ultimam timens in tribunal a Domitio reciperetur. Quam ob causam Marcellus et ipse Milo a Domitio praesidium imploraverunt.

Sedebat eo tempore Cn. Pompeius ad aerarium, perturbatusque erat eodem illo clamore: itaque Domitio promisit se postero die cum praesidio descensurum, idque fecit. Qua re territi Clodiani silentio verba testium per biduum audiri passi sunt. Interrogaverunt eos M. Cicero et M. Marcellus et Milo ipse. Multi ex iis qui Bovillis habitabant testimonium dixerunt de eis quae ibi facta erant: coponem occisum, tabernam expugnatam, corpus Clodi in publicum extractum esse.

Virgines quoque Albanae dixerunt mulierem ignotam venisse ad se quae Milonis mandato votum solveret, quod Clodius occisus esset.

Ultimae testimonium dixerunt Sempronia, Tuditani filia, socrus P. Clodi, et uxor Fulvia, et fletu suo magnopere eos qui assistebant commoverunt. Dimisso circa horam decimam iudicio T.Munatius pro contione populum adhortatus est ut postero die frequens adesset et elabi Milonem non paterentur, iudiciumque et dolorem suum ostenderet euntibus ad tabellam ferendam. Postero die, qui fuit iudicii summus a. d. VII (41) Idus Aprilis, clausae fuerunt tota urbe tabernae; praesidia in foro et circa omnis fori aditus Pompeius disposuit; ipse pro aerario, ut pridie, consedit saeptus delecta manu militum. Sortitio deinde iudicum a prima die facta est: post tantum silentium toto foro fuit quantum esse in aliquo foro posset. Tum intra horam secundam accusatores coeperunt dicere Appius maior et M. Antonius et P. Valerius Nepos. Usi sunt ex lege horis duabus.

Respondit his unus M. Cicero: et cum quibusdam placuisset ita defendi crimen, interfici Clodium pro re publica fuisse quam formam M. Brutus secutus est in ea oratione quam pro Milone composuit et edidit quasi egisset Ciceroni id non placuit ut, quisquis bono publico damnari, idem etiam occidi indemnatus posset. Itaque cum insidias Milonem Clodio fecisse posuissent accusatores, quia falsum id erat nam forte illa rixa commissa fuerat Cicero apprehendit et contra Clodium Miloni fecisse insidias disputavit, eoque tota oratio eius spectavit. Sed ita constitit ut diximus, nec utrius consilio pugnatum esse eo die, verum et forte occurrisse et ea rixa servorum ad eam denique caedem perventum. Notum tamen erat utrumque mortem alteri saepe minatum esse, et sicut suspectum Milonem maior quam Clodi familia faciebat, ita expeditior et paratior ad pugnam Clodianorum quam Milonis fuerat.

Cicero cum inciperet dicere, exceptus est acclamatione Clodianorum, qui se continere ne metu quidem circumstantium (42) militum potuerunt. Itaque non ea qua solitus erat constantia dixit. Manet autem illa quoque excepta eius oratio: scripsit vero hanc quam legimus ita perfecte ut iure prima haberi possit.

Enarratio

Vers. a primo L

[§ 3] Unum genus est adversum infestumque nobis et cetera.

Ita ut in causae expositione diximus, Munatius Plancus pridie pro contione populum adhortatus erat ne pateretur elabi Milonem.

Ver. a primo CC

[§ 12] Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur.

T.Munatius Plancus et Q. Pompeius Rufus tribuni pl., de quibus in argumento huius orationis diximus, cum contra Milonem Scipioni et Hypsaeo studerent, contionati sunt eo ipso tempore plebemque in Milonem accenderunt quo propter Clodi corpus curia incensa est, nec prius destiterunt quam flamma eius incendii fugati sunt e contione. Erant enim tunc rostra non eo loco quo nunc sunt sed ad comitium, prope iuncta curiae. Ob hoc T.Munatium ambustum tribunum appellat; fuit autem paratus ad dicendum.

Paulo post

[§ 13] Cur igitur incendium curiae, oppugnationem (43) aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit?

Post biduum medium quam Clodius ocisus erat interrex primus proditus est M. Aemilius Lepidus. Non fuit autem moris ab eo qui primus interrex proditus erat comitia haberi. Sed Scipionis et Hypsaei factiones, quia recens invidia Milonis erat, cum contra ius postularent ut interrex ad comitia consulum creandorum descenderet, idque ipse non faceret, domum eius per omnes interregni dies fuerunt autem ex more quinque obsederunt. Deinde omni vi ianua expugnata et imagines maiorum deiecerunt et lectulum adversum uxoris eius Corneliae, cuius castitas pro exemplo habita est, fregerunt, iterumque telas quae ex vetere more in atrio texebantur diruerunt. Post quae supervenit Milonis manus et ipsa postulans comitia; cuius adventus fuit saluti Lepido: in se enim ipsae conversae sunt factiones inimicae, atque ita oppugnatio domus interregis omissa est.

Paulo post

[§ 14] Quod si per furiosum illum tribunum pl. senatui quod sentiebat perfice re licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. Decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est postulante nescio quo. Si reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.

Quid sit dividere sententiam ut enarrandum sit vestra aetas, filii, facit.

Cum aliquis in dicenda sententia duas pluresve res complectitur, (44) si non omnes eae probantur, postulatur ut dividatur, id est de rebus singulis referatur. Forsitan nunc hoc quoque velitis scire qui fuerit qui id postulaverit. Quod non fere adicitur: non enim ei qui hoc postulat oratione longa utendum ac ne consurgendum quidem utique est; multi enim sedentes hoc unum verbum pronuntiant Divide: quod cum auditum est, liberum est ei qui facit relationem dividere. Sed ego, ut curiosius aetati vestrae satisfaciam, Acta etiam totius illius temporis persecutus sum; in quibus cognovi pridie Kal. Mart. S.C. esse factum, P. Clodi caedem et incendium curiae et oppugnationem aedium M. Lepidi contra rem p. factam; ultra relatum in Actis illo die nihil; postero die, id est Kal.Mart., T.Munatium in contione exposuisse populo quae pridie acta erant in senatu: in qua contione haec dixit ad verbum:

Cum Hortensius dixisset ut extra ordinem quaereretur apud quaesitorem; existimaret futurum ut, cum pusillum dedisset dulcedinis, largiter acerbitatis devorarent: adverus hominem ingeniosum nostro ingenio usi sumus; invenimus Fufium, qui diceret "Divide"; reliquae parti sententiae (45) ego et Sallustius intercessimus.

Haec contio, ut puto, explicat et quid senatus decernere voluerit, et quis divisionem postulaverit, et quis intercesserit et cur. Illud vos meminisse non dubito per Q. Fufium illo quoque tempore quo de incesto P. Clodi actum est factum ne a senatu asperius decerneretur.

De L. Domitio dicit:

[§ 22] Dederas enim quam contemneres populares insanias iam ab adulescen tia documenta maxima.

Constantiam L. Domiti quam in quaestura praestitit significat. Nam eo tempore cum M. Manilius tribunus plebis subnixus libertinorum et servorum manu perditissimam legem ferret ut libertinis in omnibus tribubus suffragium esset, idque per tumultum ageret et clivum Captitolium obsideret, discusserat perruperatque coetum Domitius ita ut multi Manilianorum occiderentur. Quo facto et plebem infimam offenderat et senatus magnam gratiam inierat.

[§ 32] Itaque illud Cassianum indicium in his personis valeat.

L. Cassius fuit, sicut iam saepe diximus, summae vir severitatis. Is quotiens quaesitor iudicii alicuius esset in quo quaerebatur de homine occiso suadebat atque etiam praeibat iudicibus hoc quod Cicero nunc admonet, ut quaereretur cui bono fuisset perire eum de cuius morte quaeritur.

Ob quam severitatem, quo tempore Sex.Peducaeus tribunus plebis criminatus est L. Metellum pontificem max. totumque (46) collegium pontificum male iudicasse de incesto virginum Vestalium, quod unam modo Aemiliam damnaverat, absolverat autem duas Marciam et Liciniam, populus hunc Cassium creavit qui de eisdem virginibus quaereret. Isque et ultrasque eas et praeterea complures alias nimia etiam, ut existimatio est, asperitate usus damnavit.

[§ 33] Et aspexit me illis quidem oculis quibus tunc solebat cum omnibus omnia minabatur. Movet me quippe lumen curiae!

Hic est Sex.Clodius quem in argumento huius orationis diximus corpus Clodi in curiam intulisse et ibi cremasse eoque incenso curiam conflagrasse; ideo lumen curiae dicit.

[§ 37] Quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit? Haec intenta nobis est, huic ego obici vos pro me passus non sum, haec insidiata Pompeio est.

Haec intenta nobis est et obici vos pro me non sum passus, manifestum est pertinere ad id tempus quo post rogationem a P. Clodio in eum promulgatam urbe cessit. Qua re dicat insidiata Pompeio est fortassis quaeratis.

Pisone et Gabinio coss. pulso Cicerone in exilium, cum III Idus Sextiles Pompeius in senatum venit, dicitur servo P. Clodi sica excidisse, eaque ad Gabinium consulem delata dictum est servo imperatum a P. Clodio ut Pompeius occideretur.

Pompeius statim domum rediit et ex eo domi se tenuit. Obsessus est etiam a liberto (47) Clodi Damione, ut ex Actis eius anni cognovi, in quibus XV Kal. Sept. L. Novius tribunus plebis, collega Clodi, cum Damio adversum L. Flavium praetorem appellaret tribunos et tribuni de appellatione cognoscerent, ita sententiam dixit:

Et si ab hoc apparitore P. Clodi vulneratus sum, et hominibus armatis praesidiis dispositis a re publica remotus Cn. Pompeius obsessusque est, cum appeller, non utar eius exemplo quem vitupero et iudicium tollam,

et reliqua de intercessione.

Haec viam Appiam monumentum nominis sui nece Papiri cruentavit.

Pompeius post triumphum Mithridaticum Tigranis filium in catenis deposuerat apud Flavium senatorem: qui postea cum esset praetor eodem anno quo tribunus plebis Clodius, petiit ab eo Clodius super cenam ut Tigranem adduci iuberet ut eum videret. Adductum collocavit in convivio, dein Flavio non reddidit Tigranem: domum misit et habuit extra catenas nec repetenti Pompeio reddidit.

Postea in navem deposuit, et cum profugeret ille, tempestate delatus est Antium. Inde ut deduceretur ad se, Clodius Sex. Clodium, de quo supra diximus, misit. Qui cum reduceret, Flavius quoque re cognita ad eripiendum Tigranem profectus est. Ad quartum lapidem ab urbe pugna facta est in qua multi ex utraque ceciderunt, plures tamen ex Flavi, inter quos et M. Papirius eques Romanus, publicanus, familiaris Pompeio. Flavius sine comite Romam vix perfugit.

(48) Haec eadem longo intervallo conversa rursus est in me: nuper quidem, ut scitis, me ad Regiam paene confecit.

Quo die periculum hoc adierit, ut Clodius eum ad Regiam paene confecerit, nusquam inveni; non tamen adducor ut putem Ciceronem mentitum, praesertim cum adiciat ut scitis. Sed videtur mihi loqui de eo die quo consulibus Domitio et Messala qui praecesserant eum annum cum haec oratio dicta est inter candidatorum Hypsaei et Milonis manus in via Sacra pugnatum est, multique ex Milonianis ex improviso ceciderunt. De cuius diei periculo suo ut putem loqui eum facit et locus pugnae nam in Sacra via traditur commissa, in qua est Regia et quod adsidue simul erant cum candidatis suffragatores, Milonis Cicero, Hypsaei Clodius.

[§ 38] Potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, obpugnata domo?

L. Caecilius Rufus de quo dicitur fuit praetor P. Lentulo Spinthere Q. Metello Nepote coss., quo anno Cicero restitutus est. Is cum faceret ludos Apollinares, ita infima coacta multitudo annonae caritate tumultuata est ut omnes qui in theatro spectandi causa consederant pellerentur. De oppugnata domo nusquam adhuc legi; Pompeius tamen cum defenderet Milonem apud populum, de vi accusante Clodio, obiecit ei, ut legimus apud Tironem libertum Ciceronis in libro IIII de vita eius, oppressum L. Caecilium praetorem.

(49) Paulo post

[§ 45] At quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercen nario tribuno plebis concitata.

Hoc significat eo die quo Clodius occisus est contionatum esse mercennarium eius tribunum plebis. Sunt autem contionati eo die, ut ex Actis apparet, C. Sallustius et Q. Pompeius, utrique et inimici Milonis et satis inquieti. Sed videtur mihi Q. Pompeium significare; nam eius seditiosior fuit contio.

[§ 46] Dixit C. Causinius Schola Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse.

Hic fuit Causinius apud quem Clodius mansisse Interamnae videri volebat qua nocte deprehensus est in Caesaris domo, cum ibi in operto virgines pro populo Romano sacra facerent.

Paulo post

[§ 47] Scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. Me videlicet latronem et sicarium abiecti homines ac perditi describebant.

Q. Pompeius Rufus et C. Sallustius tribuni fuerunt quos significat. Hi enim primi de ea lege ferenda populum hortati (50) sunt et dixerunt a manu Milonis occisum esse Clodium et cetera.

[§ 49] Atqui ut illi nocturnus adventus vitandus fuit, sic Miloni, cum insi diator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum et cetera.

Via Appia est prope urbem monumentum Basili qui locus latrociniis fuit perquam infamis, quod ex aliis quoque multis intellegi potest.

[§ 55] Comites Graeculi quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca prope rabat.

Saepe obiecit Clodio Cicero socium eum coniurationis Catilinae fuisse; quam rem nunc quoque reticens ostendit. Fuerat enim opinio, ut Catilina ex urbe profugerat in castra Manli centurionis qui tum in Etruria ad Faesulas exercitum ei comparabat, Clodium subsequi eum voluisse et coepisse, tum dein mutato consilio in urbem redisse.

[§ 67] Non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei te enim appello, et ea voce ut me exaudire possis tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus.

Diximus in argumento orationis huius Cn. Pompeium simulasse timorem, seu plane timuisse Milonem, et ideo ne domi quidem suae sed in hortis superioribus ante iudicium mansisse, ita ut villam quoque praesidio militum circumdaret.

Q. Pompeius Rufus tribunus plebis, qui fuerat familiarissimus omnium P. Clodio et sectam illam sequi se (51) palam profitebatur, dixerat in contione paucis post diebus quam Clodius erat occisus.

Milo dedit quem in curia cremaretis: dabit quem in Capitolio sepeliatis.

In eadem contione idem dixerat habuit enim eam a. d. VIII Kal. Febr. cum Milo pridie, id est VIIII Kal. Febr., venire ad Pompeium in hortos eius voluisset, Pompeium ei per hominem propinquum misisse nuntium ne ad se veniret. Prius etiam quam Pompeius ter consul crearetur, tres tribuni, Q. Pompeius Rufus, C. Sallustius Crispus, T.Munatius Plancus, cum cotidianis contionibus suis magnam invidiam Miloni propter occisum Clodium excitarent, produxerant ad populum Cn. Pompeium et ab eo quaesierant num ad eum delatum esset illius quoque rei indicium, suae vitae insidiari Milonem. Responderat Pompeius: Licinium quendam de plebe sacrificulum qui solitus esset familias purgare ad se detulisse servos quosdam Milonis itemque libertos comparatos esse ad caedem suam, nomina quoque servorum edidisse; se ad Milonem misisse utrum in potestate sua haberet; a Milone responsum esse, ex iis servis quos nominasset partim neminem se umquam habuisse, partim manumisisse; dein, cum Licinium apud se haberet, Lucium quendam de plebe ad corrumpendum indicem venisse; qua re cognita in vincla eum publica esse coniectum. Decreverat enim senatus ut cum interrege et tribunis plebis Pompeius daret operam ne quid res pulica detrimenti caperet. Ob has suspiciones Pompeius in (52) superioribus hortis se continuerat; deinde ex S.C. dilectu per Italiam habito cum redissent, venientem ad se Milonem unum omnium non admiserat. Item cum senatus in porticu Pompeii haberetur ut Pompeius posset interesse, unum eum excuti prius quam in senatum intraret iusserat. Hae sunt suspiciones quas se dicit pertimescere.

[§ 71] Quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure posset? sed praesidio esse et cetera.

Idem T.Munatius Plancus, ut saepe diximus, post audita et obsignata testium verba dimissosque interim iudices vocata contione cohortatus erat populum ut clausis tabernis postero die ad iudicium adesset nec pateretur elabi Milonem.

[§ 87] Incidebantur iam domi leges quae nos servis nostris addicerent.

Significasse iam puto nos fuisse inter leges P. Clodi quas ferre proposuerat eam quoque qua libertini, qui non plus quam in IIII tribubus suffragium ferebant, possent in rusticis quoque tribubus, quae propriae ingenuorum sunt, ferre.

[§ 88] Senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat.

Significat id tempus quo P. Clodius, cum adhuc quaestor (53) designatus esset, deprehensus est, cum intrasset eo ubi sacrificium pro populo Romano fiebat. Quod factum notatum erat S.C. , decretumque ut extra ordinem de ea re iudicium fieret.

Ver. a novis. CLX

Quo loco inducit loquentem Milonem cum bonarum partium hominibus de meritis suis:

[§ 95] Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita, se fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret.

Puto iam supra esse dictum Milonem ex familia fuisse Papia, deinde adoptatum esse ab T.Annio, avo suo materno. Tertium patrimonium videtur significare matris; aliud enim quod fuerit non inveni.

Peracta utrimque causa singuli quinos accusator et reus senatores, totidem equites et tribunos aerarios reiecerunt, ita ut unus et L sententias tulerint. Senatores condemnaverunt XII, absolverunt VI; equites condemnaverunt XIII, absolverunt IIII; tribuni aerarii condemnaverunt XIII, absolverunt III.

Videbantur non ignorasse iudices inscio Milone initio vulneratum esse Clodium, sed compererant, post quam vulneratus esset, iussu Milonis occisum. Fuerunt qui crederent M. Catonis sententia eum esse absolutum; (54) nam et bene cum re publica actum esse morte P. Clodi non dissimulaverat et studebat in petitione consulatus Miloni et reo adfuerat. Nominaverat quoque eum Cicero praesentem et testatus erat audisse eum a M. Favonio ante diem tertium quam facta caedes erat, Clodium dixisse periturum esse eo triduo Milonem Sed Milonis quoque notam audaciam removeri a re publica utile visum est. Scire tamen nemo umquam potuit utram sententiam tulisset. Damnatum autem opera maxime Appi Claudi pronuntiatum est.

Milo postero die factus reus ambitus apud Manlium Torquatum absens damnatus est. Illa quoque lege accusator fuit eius Appius Claudius, et cum ei praemium lege daretur, negavit se eo uti. Subscripserunt ei in ambitus iudicio P. Valerius Leo et Cn. Domitius Cn. f.

Post paucos dies quoque Milo apud M. Favonium quaesitorem de sodaliciis damnatus est accusante P. Fulvio Nerato, cui e lege praemium datum est. Deinde apud L. Fabium quaesitorem iterum absens damnatus est de vi: accusavit L. Cornificius et Q. Patulcius.

Milo in exilium Massiliam intra paucissimos dies profectus est. Bona eius propter aeris alieni magnitudinem semuncia venierunt.

Post Milonem eadem lege Pompeia primus est accusatus (55) M. Saufeius M. f. qui dux fuerat in expugnanda taberna Bovillis et Clodio occidendo. Accusaverunt eum L. Cassius, L. Fulcinius C. f., C. Valerius; defenderunt M. Cicero, M. Caelius, obtinueruntque ut una sententia absolveretur. Condemnaverunt senatores X, absolverunt VIII; condemnaverunt equites Romani VIIII, absolverunt VIII; sed ex tribunis aerariis X absolverunt, VI damnaverunt: manifestumque odium Clodi saluti Saufeio fuit, cum eius vel peior causa quam Milonis fuisset, quod aperte dux fuerat expugnandae tabernae. Repetitus deinde post paucos dies apud C. Considium quaestiorem est lege Plautia de vi, subscriptione ea quod loca edita occupasset et cum telo fuisset; nam dux fuerat operarum Milonis. Accusaverunt C. Fidius, Cn. Aponius Cn. f., M. Seius Sex.f.; defenderunt M. Cicero, M. Terentius Varro Gibba. Absolutus est sententiis plenius quam prius: graves habuit XVIIII, absolutorias duas et XXX; sed e contrario hoc ac priore iudicio accidit: equites enim ac senatores eum absolverunt, tribuni aerarii damnaverunt.

Sex. autem Clodius quo auctore corpus Clodi in curiam illatum fuit accusantibus C. Caesennio Philone, M. Alfidio, defendente T.Flacconio, magno consensu damnatus est, (56) sententiis sex et XL; absolutorias quinque omnino habuit, duas senatorum, tres equitum.

Multi praeterea et praesentes et cum citati non respondissent damnati sunt, ex quibus maxima pars fuit Clodianorum.

IV. PRO CORNELIO DE MAIESTATE

(57) Hanc orationem dixit L. Cotta L. Torquato coss. post annum quam supe riores.

Argumentum

C. Cornelius homo non improbus vita habitus est. Fuerat quaestor Cn. Pompeii, dein tribunus plebis C. Pisone M'.Glabrione coss. biennio ante quam haec dicta sunt.

In eo magistratu ita se gessit ut iusto pertinacior videretur. Alienatus autem a senatu est ex hac causa. Rettulerat ad senatum ut, quoniam exterarum natio num legatis pecunia magna daretur usura turpiaque et famosa ex eo lucra fierent, ne quis legatis exterarum nationum pecuniam expensam ferret. Cuius relationem repudiavit senatus et decrevit satis cautum videri eo S.C. quod aliquot ante annos L. Domitio C. Caelio coss. factum erat, cum senatus ante pauculos annos ex eodem illo S.C. decrevisset ne quis Cretensibus pecuniam mutuam daret.

Cornelius ea re (58) offensus senatui questus est de ea in contione: exhauriri provincias usuris; providendum ut haberent legati unde praesenti die darent; promulgavitque legem qua auctoritatem senatus minuebat, ne quis nisi per populum legibus solveretur. Quod antiquo quoque iure erat cautum; itaque in omnibus S.C. quibus aliquem legibus solvi placebat adici erat solitum ut de ea re ad populum ferretur: sed paulatim ferri erat desitum resque iam in eam consuetudinem venerat ut postremo ne adiceretur quidem in senatus consultis de rogatione ad populum ferenda; eaque ipsa S.C. per pauculos admodum fiebant.

Indigne eam Corneli rogationem tulerant potentissimi quique ex senatu quorum gratia magnopere minuebatur; itaque P. Servilius Globulus tribunus plebis inventus erat qui C. Cornelio obsisteret. Is, ubi legis ferundae dies venit et praeco subiciente scriba verba legis recitare populo coepit, et scribam subicere et praeconem pronuntiare passus non est. Tum Cornelius ipse codicem recitavit.

Quod cum improbe fieri C. Piso consul vehementer quereretur tollique tribuniciam intercessionem diceret, gravi convicio a populo exceptus est; et cum ille eos qui sibi intentabant manus prendi a lictore iussisset, fracti eius fasces sunt lapidesque etiam ex ultima contione in consulem iacti: quo tumultu Cornelius perturbartus concilium dimisit actutum.

Auctum deinde eadem de re in senatu est magnis contentionibus. Tum Cornelius (59) ita ferre rursus coepit ne quis in senatu legibus solveretur nisi CC adfuis sent, neve quis, cum solutus esset, intercederet, cum de ea re ad populum ferretur. Haec sine tumultu res ascta est. Nemo enim negare poterat pro senatus auctoritate esse eam legem; sed tamen eam tulit invitis optimatibus, qui per paucos amicis gratificari solebant.

Aliam deinde legem Cornelius, etsi nemo repugnare ausus est, multis tamen invitis tulit, ut praetores ex edictis suis perpetuis ius dicerent: quae res studium aut gratiam ambitiosis praetoribus qui varie ius dicere assueverant sustulit.

Alias quoque complures leges Cornelius promulgavit, quibus plerisque collegae intercesserunt: per quas contentiones totius tribunatus eius tempus peractum est.

Sequenti deinde anno M'.Lepido L. Volcacio coss., quo anno praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii lege Cornelia de maiestate fecerunt. Detulit nomen Publius, subscripsit Gaius.

Et cum P. Cassius praetor decimo die, ut mos est, adesse iussisset, eoque die ipse non adfuisset seu advocatus propter publici frumenti curam seu gratificans reo, circumventi sunt ante tribunal eius accusatores a notis operarum ducibus ita ut mors intentaretur, si mox non (60) desisterent.

Quam perniciem vix effugerunt interventu consulum qui advocati reo descenderant. Et cum scalas quasdam Cominii fugissent, clausi in noctem ibi se occultaverunt, deinde per tecta vicinarum aedium profugerunt ex urbe.

Postero die, cum P. Cassius adsedisset et citati accusatores non adessent, exemptum nomen est de reis Corneli; Cominii autem magna infamia flagraverunt vendidisse silentium magna pecunia.

Sequente deinde anno L. Cotta L. Torquato coss., quo haec oratio a Cicerone praetura nuper peracta dicta est, cum primum apparuisset Manilius qui iudicium per operarum duces turbaverat, deinde quod ex S.C. ambo consules praesidebant ei iudicio, non respondisset atque esset damnatus, recreavit se Cominius, ut infamiam acceptae pecuniae tolleret, ac repetiit Cornelium lege maiestatis. Res acta est magna exspectatione. Paucos autem comites Cornelius perterritus Manili exitu in iudicium adhibuit, ut ne clamor quidem ullus ab advocatis eius oriretur.

Dixerunt in eum infesti testimonia principes civitatis qui plurimum in senatu poterant Q. Hortensius, Q. Catulus, Q. Metellus Pius, M. Lucullus, M'.Lepidus. Dixerunt autem hoc: vidisse se cum Cornelius in tribunatu codicem (61) pro rostris ipse recitaret, quod ante Cornelium nemo fecisse existimaretur. Volebant videri se iudicare eam rem magnopere ad crimen imminutae maiestatis tribuniciae pertinere; etenim prope tollebatur intercessio, si id tribunis permitteretur.

Non poterat negare id factum esse Cicero, is eo confugit ut diceret non ideo quod lectus sit codex a tribuno imminutam esse tribuniciam potestatem. Quae vero arte et scientia orationis ita ut et dignitatem clarissimorum civium contra quos dicebat non violaret, et tamen auctoritate eorum laedi reum non pateretur, quantaque moderatione rem tam difficilem aliis tractaverit lectio ipsa declarabit.

Adiumentum autem habuit quod, sicut diximus, Cornelius praeter destrictum propositum animi adversus principum voluntatem cetera vita nihil fecerat quod magnopere improbaretur; praeterea quod et ipse Globulus qui intercesserat aderat Cornelio, et quod ipsum quoque diximus quod Cornelius Pompeii Magni quaestor fuerat, apud duas decurias profuit equitum Romanorum et tribunorum aerariorum et ex tertia quoque parte senatorum apud plerosque exceptis eis qui erant familiares principum civitatis.

Res acta est magno conventu, magnaque exspectatione quis eventus iudicii futurus esset a summis viris dici testimonia et id quod ei dicerent confiteri reum animadvertebant. Exstat oratio Comini accusatoris quam sumere in manus est aliquod (62) operae pretium, non solum propter Ciceronis orationes quas pro Cornelio habemus sed etiam propter semet ipsam.

Cicero, ut ipse significat, quatriduo Cornelium defendit; quas actiones contulisse eum in duas orationes apparet. Iudicium id exercuit Q. Gallius praetor.

[In hac causa tres sunt quaestiones: prima, cum sit Cornelius reus maiestatis legis Corneliae, utrum certae aliquae res sint ea lege comprehensae quibus solis reus maiestatis teneatur, quod patronus defendit; an libera eius interpretatio iudici relicta sit, quod accusator proponit. Secunda est an quod Cornelius fecit ne ca maiestatis teneatur. Tertia an minuendae maiestatis animum habuerit.]

Enarratio

Ver. a primo circi. CLX

Postulatur apud me praetorem primum de pecuniis repetundis. Prospectat videlicet Cominius quid agatur: videt homines faeneos in medium ad temptandum periculum proiectos.

Simulacra effigie hominum ex faeno fieri solebant quibus obiectis ad spectaculum praebendum tauri irritarentur.

Quid? Metellus summa nobilitate ac virtute, cum bis iurasset, semel privatim, iterum lege, privatim (63) patris, publice legis deiectus est? ratione an vi? at utrimque omnem suspicionem animi tollit et C. Curionis virtus ac dignitas et Q. Metelli spectata adulescentia ad summam laudem omnibus rebus ornata.

Hoc exemplum affert hoc loco, quod vult probare desistere eum debere ab accusatione quamvis neque accusatus sit neque fecerit pactionem nam Metellus et postulaverat Curionem et destiterat. Confugit autem orator ad Metelli nobilitatem et ad C. Curionis industriam ut tegeret id quod illi utilius quam honestius fecerant.

Res autem tota se sic habet: in qua quidem illud primum explicandum est, de quo Metello hoc dicit. Fuerunt enim tunc plures Quinti Metelli, ex quibus duo consulares, Pius et Creticus, de quibus apparet eum non dicere, duo autem adulescentes, Nepos et Celer, ex quibus nunc Nepotem significat. Eius enim patrem Q. Metellum Nepotem, Baliarici filium, Macedonici nepotem qui consul fuit cum T.Didio, Curio is de quo loquitur accusavit: isque Metellus moriens petiit ab hoc filio suo Metello ut Curionem accusatorem suum accusaret, et id facturum esse iure iurando adegit. Metellus fecit reum Curionem; cumque interim quendam civem idem Metellus servum suum esse contendens vi arripuisset ac verberibus affecisset, Curio assertorem ei comparavit. Dein cum appareret eum exitum iudicii illius futurum ut (64) liber is iudicaretur quem Metellus verberibus affectum esse negare non poterat, inter Metellum et Curionem facta concordia est pactione ut neque arbitrium de libertate perageretur, esset tamen ille in libertate de quo agebatur, neque Metellus perstaret in accusatione Curionis: eaque pactio ab utroque servata est.

Huc ergo illud pertinet, cum iurasse dixit semel privatim iterum lege, tum scilicet cum in Curionem calumniam iuravit. Cum hoc autem Metello postea Cicero simultates gessit; evasit enim Metellus malus atque improbus civis.

Legem, inquit, de libertinorum suffragiis Cornelius C. Manilio dedit. Quid est hoc dedit? Attulit? an rogavit? an hortatus est? Attulisse ridiculum est, quasi legem aliquam aut ad scribendum difficilem aut ad excogitandum reconditam: quae lex paucis his annis non modo scripta sed etiam lata esset.

P. Sulpicium in tribunatu hanc eandem legem tulisse iam significamus. Tulit autem L. Sulla qui postea Felix appelatus est Q. Pompeio consulibus ante XXIII annos quam haec dicta sunt, cum per vim rem p. possedisset et ab initiis bonarum actionum ad perditas progressus esset: quod et initium bellorum civilium fuit, et propter quod ipse Sulpicius consulum armis iure oppressus esse visus est.

(65) In quo cum multa reprehensa sint, tum imprimis celeritas actionis.

Celeritatem actionis significat, quod Manilius, sicut iam ostendimus, post pauculos statim dies quam inierat tribunatum legem eandem Compitalibus pertulit.

Petivit tamen a me praetor maxima contentione ut causam Manili defende rem.

C. Attium Celsum significat, sicut iam ante dictum est.

Ver. a pri. DCCCL

Dicit de eodem Manili tribunatu:

Nam cum is tr.pl. duas leges in eo magistratu tulisset, unam perniciosam, alteram egregiam: quod summae rei p. nocuisset ab illo ipso tr. abiectum est, bonum autem quod summa resp. manet et in vestri ordina dis fuit.

Dictum est iam supra de his legibus, quarum una de libertinorum suffragiis, quae cum S.C. damnata esset, ab ipso quoque Manilio non ultra defensa est: altera de bello Mithridatico Cn. Pompeio extra ordinem mandando, ex qua lege tum Magnus Pompeius bellum gerebat.

(66) Dicit de disturbato iudicio Maniliano:

Aliis ille in illum furorem magnis hominibus auctoribus impulsus est qui aliquod institui exemplum disturbandorum iudiciorum reip. perniciosissimum, temporibus suis accommodatissimum, meis alienissimum rationibus cupiverunt.

L. Catilinam et Cn. Pisonem videtur significare. Fuit autem Catilina patricius et eodem illo tempore erat reus repetundarum, cum provinciam Africam obtinuisset et consulatus dandidatum se ostendisset. Accusator erat eius P. Clodius, adulescens ipse quoque perditus, qui postea cum Cicerone inimicitias gessit. Cn. quoque Piso, adulescens potens et turbulentus, familiaris erat Catilinae omniumque consiliorumque eius particeps et turbarum autor.

Ver. cir. MX

Possum dicere hominem summa prudentia spectatum, C. Cottam, de suis legibus abrogandis ipsum ad senatum rettulisse.

Hic est Cotta de quo iam saepe diximux, magnus orator habitus et compar in ea gloria P. Sulpicio et C. Caesari Videntur autem in rebus parvis fuisse leges illae, quas cum tulisset, rettulit de eis abrogandis ad senatum. Nam neque apud Sallustium neque apud Livium neque apud Fenestellam ullius alterius latae ab eo legis est mentio (67) praeter eam quam in consulatu tulit invita nobilitate magno populi studio, ut eis qui tr.pl. fuissent alios quoque magistratus capere liceret; quod lex a dictatore L. Sulla paucis ante annis lata prohibebat: neque eam Cottae legem abrogatam esse significat.

Sequitur

Possum etiam eiusdem Cottae legem de iudiciis privatis anno post quam lata sit a fratre eius abrogatam.

M. Cottam significat. Fuerunt autem fratres tres: duo hi, C. , M. , tertius L. Cotta qui lege sua iudicia inter tres ordines communicavit senatum, equites, tribunos aerarios; adeptique sunt omnes consulatum.

Statim

Legem Liciniam et Muciam de civibus redigendis video constare inter omnis, quamquam duo consules omnium quos vidimus sapientissimi tulissent, non modo inutilem sed perniciosam rei publicae fuisse.

L. Licinium Crassum oratorem et Q. Mucium Scaevolam pont. max. eundemque et oratorem et iuris consultum significat. Hi enim legem eam de qua loquitur de redigendis in suas civitates sociis in consulatu tulerunt. Nam cum (68) summa cupiditate civitatis Romanae Italici populi tenerentur et ob id magna pars eorum pro civibus Romanis se gereret, necessaria lex visa est ut in suae quisque civitatis ius redigeretur. Verum ea lege ita alienati animi sunt principum Italicorum populorum ut ea vel maxima causa belli Italici quod post triennium exortum est fuerit.

Quattuor omnino genera sunt, iudices, in quibus per senatum more maiorum statuatur aliquid de legibus. Unum est eius modi placere legem abrogari: ut Q. Caecilio M. Iunio coss. quae leges rem militarem impedirent, ut abrogarentur.

Q. Caecilius Metellus Numidicus, M. Iunius Silanus, de quibus facit mentionem, consules fuerunt bello Cimbrico quod diu prave simul et infeliciter administratum est; atque ipse quoque hic Iunius male rem adversus Cimbros gessit ac plures leges quae per eos annos quibus hec significabantur populo latae erant, quibus militiae stipendia minuebantur, abrogavit.

Alterum, quae lex lata esse dicatur, ea non videri populum teneri: ut L. Mar cio Sex.Iulio coss. de legibus Liviis.

Puto vos reminisci has esse leges Livias quas illis consulibus (69) M. Livius Drusus tribunus plebis tulerit. Qui cum senatus partes tuendas suscepisset et leges pro optimatibus tulisset, postea eo licentiae est progressus ut nullum in his morem servaret. Itaque Philippus cos. qui ei inimicus erat obtinuit a senatu ut leges eius omnes uno S.C. tollerentur. Decretum est enim contra auspicia esse latas neque eis teneri populum.

Tertium est de legum derogationibus : quo de genere persaepe S.C. fiunt, ut nuper de ipsa lege Calpurnia cui derogaretur.

Lex haec Calpurnia de ambitu erat. Tulerat eam ante biennium C. Calpurnius Piso cos., in qua praeter alias poenas pecuniaria quoque poena erat adiecta.

P. Africanus ille superior, ut dicitur, non solum a sapientissimis hominibus qui tum erant verum etiam a se ipso saepe accusatus est quod, cum consul esset cum Ti.Longo, passus esset tum primum a populari consessu senatoria subsellia separari.

Hoc factum est secundo consulatu Scipionis post septimum annum quam Carthaginiensibus bello secundo data est pax.

Factum id esse autem Antias tradidit ludis Romanis quos fecerunt aediles curules C. Atilius Serranus, L. Scribonius Libo, et id eos fecisse iussu censorum Sex.Aeli Paeti, C. Corneli Cethegi. Et videtur in hac quidem oratione hunc auctorem secutus Cicero dixisse passum esse (70) Scipionem secerni a cetero consessu spectacula senatorum. In ea autem quam post aliquot annos habuit de haruspicum responso, non passum esse Scipionem, sed ipsum auctorem fuisse dandi eum locum senatoribus videtur significare.

Verba eius haec sunt:

Nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante tem plum Matris Magnae fieri celebrarique voluerunt? quibus primum ludis ante populi consessum senatui locum P. Africanus II cos. ille maior dedit

Et collega eius Sempronio Longo hoc tributum esse senatui scribit, sed sine mentione Megalesium aediles enim eos ludos facere soliti erant votivis ludis factum tradit quos Scipio et Longus coss. fecerint.

Non praeterire autem vos volo esse oratoriae calliditatis ius ut, cum opus est, eisdem rebus ab utraque parte vel a contrariis utantur. Nam cum secundum Ciceronis opinionem auctore Scipione consule aediles secretum ante omnis locum spectandi senatoribus dederint, de eodem illo facto Scipionis in hac quidem oratione, quia causa popularis erat premebaturque senatus auctoritate atque ob id dignitatem eius ordinis quam posset maxime elevari causae expediebat, paenituisse ait Scipionem quod passus est id fieri; in ea vero de haruspicum responso, quia in senatu habebatur cuius artibus erat blandiendum, et magnopere illum laudat et non auctorem fuisse dandi nam id erat levius sed ipsum etiam dedisse dicit.

(71) Circa medium

Quo loco enumerat, cum lex feratur, quot loca intercessionis sint, ante quam qui legem fert populum iubeat discedere.

Est utique ius vetandi, cum ea feratur, quam diu ferundi transferuntur; id est lex, dum privati dicunt, dum dum sitella defertur, dum aequantur sortes, dum sortitio fit, et si qua sunt alia huius generis.

Alia populus confusus ut semper alias, ita et in contione. Id peractis, cum id solum superest, ut populus sententiam ferat, iubet eum is qui fert legem disce dere: quod verbum non hoc significat quod in communi consuetudine est, eant de eo loco ubi lex feratur, sed in suam quisque tribum discedat in qua est suffragium laturus.

Paulo post

Unum tamen quod hoc ipse tr.pl. factum est praetermittendum non videtur. Neque enim maius est legere codicem, cum intercedatur, quam sitellam ipsum coram ipso intercessore deferre, nec gravius incipere ferre quam perferre, nec vehementius ostendere se laturum invito collega quam ipsi collegae magistratum abrogare, nec criminosius tribus ad legem accipiendam quam ad collegam (72) reddendum privatum intro vocare: quae vir fortis, huius collega, A. Gabinius in re optima fecit omnia; neque cum salutem populo Romano atque omnibus gentibus finem diuturnae turpitudinis et servitutis afferret, passus est plus unius collegae sui quam universae civitatis vocem valere et voluntatem.

Manifestum est de ea lege Gabini Ciceronem nunc dicere qua Cn. Pompeio bellum adversus piratas datum est.

L. autem Trebellius est tribunus plebis quem non nominat: quo perseverante intercedere nam senatui promiserat moriturum se ante quam illa lex perferretur intro vocare tribus Gabinius coepit ut Trebellio magistratum abrogaret, sicut quondam Ti.Gracchus tribunus M. Octavio collegae suo magistratum abrogavit.

Et aliquam diu Trebellius ea re non perterritus aderat perstabatque in intercessione, quod id minari magis quam perseveraturum esse Gabinium arbitrabatur; sed post quam X et VII tribus rogationem acceperunt, ut una minus esset, et modo una supererat ut populi iussum conficeret, remisit intercessionem Trebellius: atque ita legem Gabinius de piratis persequendis pertulit.

At enim de corrigenda lege rettulerunt.

Diximus iam in principio Cornelium primo legem promulgasse ne quis per senatum lege solveretur, tum tulisse ut tum denique de ea re S.C. fieret, cum adessent in senatu non minus CC. Haec est illa quam appellat correctio.

(73) Idem nisi haec ipsa lex quam C. Cornelius tulit obstitisset, decrevissent id quod palam iam isti defensores iudiciorum propugnaverunt, senatui non placere is iudicium de Sullae bonis fieri. Quam ego causam longe aliter praetor in contione defendi, cum id dicerem quod idem iudices postea statuerunt, iudicum aequiore tempore fieri oportere.

Quia defuerat superioribus temporibus in aerario pecunia publica, multa et saepe eius rei remedia erant quaesita; in quibus hoc quoque ut pecuniae publicae quae residuae apud quemque essent exigerentur.

Id autem maxime pertinebat ad Cornelium Faustum dictatoris filium, quia Sulla per multos annos quibus exercitibus praefuerat et rem publicam tenuerat sumpserat pecunias ex vectigalibus et ex aerario populi Romani; eaque res saepe erat agitata, saepe omissa partim propter gratiam Sullanarum partium, partim quod iniquum videbatur post tot annos ut quam quis pecuniam acceperat resque redderet rationem.

Statim

Antea vero quam multarum rerum iudicia sublata sint, et quia scitis praetereo et ne quem in iudicium oratio mea revocare videatur.

Bello Italico quod fuit adulescentibus illis qui tum in re publica vigebant, cum multi Varia lege inique damnarentur, quasi id bellum illis auctoribus conflatum esset, crebraeque (74) defectiones Italicorum nuntiarentur, nanctus iustitii occasionem senatus decrevit ne iudicia, dum tumultus Italicus esset, exercerentur: quod decretum eorum in contionibus populi saepe agitatum erat. Supererat autem ex eis qui illa iudicia metuerant vigens tum maxime C. Curio, pater Curionis adulescentis eius qui bello civili Caesaris fuit partium.

Paulo post

Non Cn. Dolabella C. Volcacium, honestissimum virum, communi et cotidiano iure privasset.

Duo fuerunt eo tempore Cn. Dolabellae, quorum alterum C. Caesar accusavit, alterum M. Scaurus.

Non denique homo illorum et vita et prudentia longe dissimilis, sed tamen nimis in gratificando iure liber, L. Sisenna, bonorum Cn. Corneli possessionem ex edicto suo P. Scipioni, adulescenti summa nobilitate, eximia virtute praedito, non dedisset.

Hoc solum hic adnotandum est hunc esse L. Sisennam qui res Romanas scripsit.

Qua re cum haec populus Romanus videret et cum a tribunis plebis doceren tur, nisi poena accessisset in divisores, exstingui ambitum nullo modo posse, legem hanc Corneli flagitabat, illam quae ex (75) S.C. ferebatur repudiabat, idque iure, ut docti sumus duorum consulum designatorum calamitate

et eadem de re paulo post:

Ut spectaculum illud re et tempore salubre ac necessarium, genere et exemplo miserum ac funestum videremus.

P. Sullam et P. Autronium significat, quorum alterum L. Cotta, alterum L. Torquatus, qui cum haec Cicero dicebat coss. erant, ambitus damnarant et in eorum locum creati erant.

Quid ego nunc tibi argumentis respondeam posse fieri ut alius aliquis Cornelius sit qui habeat Philerotem servum; volgare nomen esse Philerotis, Cornelios vero ita multos ut iam etiam collegium constitutum sit?

Frequenter tum etiam coetus factiosorum hominum sine publica auctoritate malo publico fiebant: propter quod postea collegia et S.C. et pluribus legibus sunt sublata praeter pauca atque certa quae utilitas civitatis desiderasset, sicut fabrorum fictorumque.

At enim extremi ac difficillimi temporis vocem illam, C. Corneli, consulem mittere coegisti: qui rem p. salvam esse vellent, ut ad legem accipiendam adessent.

C. Piso qui consul eodem anno fuit quo Cornelius tribunus plebis erat, cum legem de ambitu ex S.C. graviorem quam fuerat antea ferret et propter multitudinem divisorum qui per vim adversabantur e foro eiectus esset, edixerat id (76) quod Cicero significat, et maiore manu stipatus ad legem perferendam descenderat.

Plebem ex Maniliana offensione victam et domitam esse dicit:

Aiunt vestros animos propter illius tribuni plebis temeritatem posse adduci ut omnino nomine illius potestatis abalienentur; qui restituerunt eam potestatem, alterum nihil unum posse contra multor, alterum longe abesse?

Manifestum puto esse vobis M. Crassum et Cn. Pompeium significari, e quibus Crassus iudex tum sedebat in Cornelium, Pompeius in Asia bellum Mithridaticum gerebat.

Tanta igitur in illis virtus fuit ut anno XVI post reges exactos propter nimiam dominationem potentium secederent, leges sacratas ipsi sibi restituerent, duo tribunos crearent, montem illum trans Anienem qui hodie Mons Sacer nominatus, in quo armati consederant, aeternae memoriae causa consecrarent. Itaque auspicato postero anno tr.pl. comitiis curiatis creati sunt.

Inducor magis librariorum hoc loco esse mendam quam ut Ciceronem parum proprio verbo usum esse credam.

Illo enim tempore de quo loquitur, quod fuit post XVI annos quam reges exacti sunt, plebs sibi leges sacratas non restituit numquam enim tribunos plebis habuerat sed tum primum eas constituit. Numerum quidem annorum post reges exactos cum id factum est diligenter posuit, isque fuit A. Verginio Tricosto L. Veturio Cicurino coss. Ceterum (77) quidam non duo tr.pl. ut Cicero dicit, sed quinque tradunt creatos tum esse singulos ex singulis classibus.

Sunt tamen qui eundem illum duorum numerum quem Cicero ponant: inter quos Tuditanus et Pomponius Atticus, Livius quoque noster. Idem hic et Tuditanus adiciunt tres praeterea ab illis duobus qui collegae essent lege creatos esse. Nomina duorum qui primi creati sunt haec traduntur: L. Sicinius L. f.Velutus, L. Albinius C. f.Paterculus.

Reliqua pars huius loci quae pertinet ad secundam constitutionem tribunorum et decemvirorum finitum imperium et breviter et aperte ab ipso dicitur. Nomina sola non adicit quis ille ex decemviris fuerit qui contra libertatem vindicias dederit, et quis ille pater contra cuius filiam id decrevit; scilicet quod notissimum est decemvirum illum Appium Claudium fuisse, patrem autem virginis L. Verginium. Unum hoc tantum modo explicandum, quo loco primum de secunda secessione plebis, dehinc concordia facta, sic dicit:

Tum interposita fide per tris legatos amplissimos viros Romam armati rever tuntur. In Aventino consederunt; inde armati in Capitolium venerunt; decem tr.pl. per pontificem, quod magistratus nullus erat, creaverunt.

Legati tres quorum nomina non ponit hi fuerunt: Sp.Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, omnes consulares; pontifex max. fuit M. Papirius.

(78) Etiam haec recentiora praetereo: Porciam principium iustissimae liberta tis; Cassiam qua lege suffragiorum ius potestasque convaluit; alteram Cassiam quae populi iudicia firmavit.

Quae sit illa lex Cassia qua suffragiorum potestas convaluit manifestum est; nam ipse quoque paulo ante dixit legem Cassium tulisse ut populus per tabellam suffragium ferret.

Altera Cassia lex quae populi iudicia firmavit quae sit potest quaeri. Est autem haec: L. Cassius L. f. Longinus tribunus plebis C. Mario C. Fravio coss. plures leges ad minuendam nobilitatis potentiam tulit, in quibus hanc etiam ut quem populus damnasset cuive imperium abrogasset in senatu ne esset. Tulerat autem eam maxime propter simultates cum Q. Servilio qui ante biennium consul fuerat et cui populus, qui male adversus Cimbros rem gesserat, imperium abrogavit.

Dicit de nobilibus:

Qui non modo cum Sulla verum etiam illo mortuo semper hoc per se summis opibus retinendum putaverunt, inimicissimi C. Cottae fuerunt, quod is consul paulum tribunis plebis non potestatis dignitatis addidit.

Hic Cotta, ut puto vos reminisci, legem tulit ut tribunis plebis liceret postea alios magistratus capere: quod lege Sullae eis erat ademptum.

Quam diu quidem hoc animo erga vos illa plebs erit quo se ostendit esse, cum legem Aureliam, cum Rosciam non modo accepit sed etiam efflagitavit.

Aurelia lege communicata esse iudicia inter senatores et equestrem ordinem et tribunos aerarios quam L. Roscius (79) Otho biennio ante confirmavit, in theatro ut equitibus Romanis XIIII ordines spectandi gratia darentur.

Memoria teneo, cum primum senatores cum equitibus Romanis lege Plotia iudicarent, hominem dis ac nobilitati perinvisum Cn. Pompeium causam lege Varia de maiestat dixisse.

M. Plautius Silvanus tribunus plebis Cn. Pompeio Strabone L. Porcio Catone coss., secundo anno belli Italici cum equester ordo in iudiciis dominaretur, legem tulit adiuvantibus nobilibus; quae lex vim eam habuit quam Cicero significat: nam ex ea lege tribus singulae ex suo numero quinos denos suffragio creabant qui eo anno iudicarent. Ex eo factum est ut senatores quoque in eo numero essent, et quidam etiam ex ipsa plebe.

PRO CORNELIO

Num in eo qui sint hi testes haesitatis? Ego vobis edam. Duo reliqui sunt de consularibus, inimici tribuniciae potestatis. Pauci praeterea adsentatores eorum atque adseculae subsequuntur.

M. Lucullum et M'.Lepidum significat. Quinque enim consulares, ut iam diximus, in Cornelium testimonium dixerunt: Q. Catulus, Q. Hortensius, Q. Metellus Pius pont.max, quos hac secunda oratione tractat, et duo qui nondum dixerant quos nunc significat Lucullus et Lepidus.

Quid? avunculus tuus clarissimus vir, clarissimo patre avo maioribus, credo, silentio, favente nobilitate, (80) nullo intercessore comparato populo Romano dedit et potentissimorum hominum conlegiis eripuit cooptandorum sacerdotum potestatem.

Hoc egere enarratione, quia hoc loco nomen non ponit quis fecerit, ei demum videri potest qui oblitus sit minus ante XX versus haec de eo ipso Ciceronem dixisse:

Sed si familiariter ex Q. Catulo sapientissimo viro atque humanissimo velim quaerere: utrius tandem tibi tribunatus minus probari potest, C. Corneli, an non dicam P. Sulpici, non L. Saturnini, non Gai Gracchi, non Tiberi, neminem quem isti seditiosum existimant nominabo, sed avunculi tui, Q. Catule, clarissimi patriaeque amantissimi viri? quid mihi tandem responsurum putatis?

Sequitur:

Quid? idem Domitius M. Silanum, consularem hominem, quem ad modum tr.pl. vexavit?

M. Silanus quinquennio ante consul fuerat quam Domitius tr.pl. esset, atque ipse quoque adversus Cimbros rem male gesserat: quam ob causam Domitius eum apud populum accusavit. Criminabatur rem cum Cimbris iniussu populi gessisse, idque principium fuisse calamitatum quas eo bello populus accepisset; ac de eo tabellam quoque eddidit. Sed plenissime Silanus absolutus est; nam duae solae tribus eum, Sergia et Quirina, damnaverunt.

(81) Haec est controversia eius modi ut mihi probetur tr.pl. Cn. Domitius, Catulo M. Terpolius.

Contemptissimum nomen electum esse ex eis qui tr.pl. fuerant post infractam tribuniciam potestatem a Sulla, ante restitutam a Cn. Pompeio apparet. Fuit autem is tr.pl. ante XII annos D.Bruto et Mam.Lepido coss.; Cn. Domitius tribunus fuerat ante II de XL annos C. Mario II C. Fimbria coss.

Magno numero sententiarum Cornelius absolutus est.

V. IN SENATU IN TOGA CANDIDA

CONTRA C. ANTONIUM ET L. CATILINAM COMPETITORES

(83) Haec oratio dicta est L. Caesare C. Figulo coss. post annum quam pro Cornelio dixerat.

Argumentum

Sex competitores in consulatus petitione Cicero habuit, duos patricios, P. Sulpicium Galbam, L. Sergium Catilinam; quattuor plebeios ex quibus duos nobiles, C. Antonium, M. Antoni oratoris filium, L. Cassium Longinum, duos qui tantum non primi ex familiis suis magistratum adepti erant, Q. Cornificium et C. Licinium Sacerdotem. Solus Cicero ex competitoribus equestri erat loco natus; atque in petitione patrem amisit.

Ceteri eius competitores modeste se gessere, visique sunt Q. Cornificius et Galba sobrii ac sancti viri, Sacerdos nulla improbitate notus; Cassius quamvis stolidus tum magis quam improbus videretur, post paucos menses in coniuratione Catilinae esse eum apparuit ac cruentissimarum sententiarum fuisse auctorem. Itaque hi quattuor prope iacebant.

Catilina autem et Antonius, (83) quamquam omnium maxime infamis eorum vita esset, tamen multum poterant. Coierant enim ambo ut Ciceronem consulatu deicerent, adiutoribus usi firmissimis M. Crasso et C. Caesare. Itaque haec oratio contra solos Catilinam et Antonium est. Causa orationis huius modi in senatu habendae Ciceroni fuit quod, cum in dies licentia ambitus augeretur propter praecipuam Catilinae et Antoni audaciam, censuerat senatus ut lex ambitus aucta etiam cum poena ferretur; eique rei Q. Mucius Orestinus tr.pl. intercesserat. Tum Cicero graviter senatu intercessionem ferente surrexit atque in coitionem Catilinae et Antoni invectus est ante dies comitiorum paucos.

Enarratio

Dico P. C. , superiore nocte cuiusdam hominis nobilis et valde in hoc largitio nis quaestu noti et cogniti domum Catilinam et Antonium cum sequestribus suis convenisse.

Aut C. Caesaris aut M. Crassi domum significat. Ei enim acerrimi ac potentissimi fuerunt Ciceronis refragatores cum petiit consulatum, quod eius in dies civilem crescere dignitatem animadvertebant: et hoc ipse Cicero in expositione consiliorum suorum significat; eius quoque coniurationis quae Cotta et Torquato coss. ante annum quam haec dicerentur facta est a Catilina et Pisone arguit M. Crassum auctorem fuisse.

Quem enim aut amicum habere potest is qui tot (84) civis tricidavit, aut clien tem qui in sua civitate cum peregrino negavit se iudicio aequo certare posse?

Dicitur Catilina, cum in Sullanis partibus fuisset, crudeliter fecisse. Nominatim etiam postea Cicero dicit quos occiderit, Q. Caecilium, M. Volumnium, L. Tanusium. M. etiam Mari Gratidiani summe popularis hominis, qui ob id bis praetor fuit, caput abscisum per urbem sua manu Catilina tulerat; quod crimen saepius ei tota oratione obicit. Fuerat vero hic Gratidianus arta necessitudine Ciceroni coniunctus.

Clientem autem negavit habere posse C. Antonium: nam is multos in Achaia spoliaverat nactus de exercitu Sullano equitum turmas. Deinde Graeci qui spoliati erant eduxerunt Antonium in ius ad M. Lucullum praetorem qui ius inter peregrinos dicebat. Egit pro Graecis C. Caesar etiam tum adulescentulus, de quo paulo ante mentionem fecimus; et cum Lucullus id quod Graeci postulabant decrevisse, appellavit tribunos Antonius iuravitque se ideo eiurare quod aequo iure uti non posset. Hunc Antonium Gellius et Lentulus censores sexennio quo haec dicerentur senatu moverunt titulosque subscripserunt, quod socios diripuerit, quod iudicium recusarit, quod propter aeris alieni magnitudinem praedia manciparit bonaque sua in potestate non habeat.

(85) Nec senatum respexit cum gravissimis vestris decretis absens notatus est.

Catilina ex praetura Africam provinciam obtinuit: quam cum graviter vexasset, legati Afri in senatu iam tum absente illo questi sunt, multaeque graves sententiae in senatu de eo dictae sunt.

In iudiciis quanta vis esset didicit cum est absolutus: si aut illud iudicium aut illa absolutio nominanda est.

Ante annum quam haec dicerentur Catilina, cum redisset ex Africa Torquato et Cotta coss., accusatus est repetundarum a P. Clodio adulescente, qui postea inimicus Ciceronis fuit.

Defensus est Catilina, ut Fenestella tradit, a M. Cicerone. Quod ego ut addubitem haec ipsa Ciceronis oratio facit, maxime quod is nullam mentionem rei habet, cum potuerit invidiam facere competitori tam turpiter adversus se coeunti: praesertim cum alterum competitorem suum Antonium in eadem hac oratione sua admoneat suo beneficio eum ex ultimo loco praeturae candidatum ad tertium pervenisse.

Nescis me praetorem primum esse factum, te concessione competitorum et collatione centuriarum et meo maxime beneficio ex postremo in tertium locum esse subiectum?

Qui igitur Antonio suffragationem suam imputandam putat, is si defendisset Catilinam, caput eius protectum a se nonne imputaret? Quod ita esse manifestum est ex eo quod statim dicit. Q. enim Mucius tr.pl. intercedebat (86) ne lex ambitus ferretur; quod facere pro Catilina videbatur.

Hunc Mucium in hac oratione Cicero appellans sic ait:

Te tamen, Q. Muci, tam male de populo Romano existimare moleste fero qui hesterno die me esse dignum consulatu negebas. Quid? p.R. minus diligenter sibi constitueret defensorem quam tu tibi? Cum tecum furti L. Calenus ageret, me potissimum fortunarum tuarum patronum esse voluisti. Cuius tute consilium in tua turpissima causa delegisti, hunc honestissimarum rerum defensorem p.R. auctore te repudiare potest? Nisi forte hoc dicturus es, quo tempore cum L. Caleno furti depectus sis, eo tempore in me tibi parum esse auxili vidisse.

Vere cum egerit Muci causam Cicero sicut Catilinae egisse eum videri vult Fenestella, cur iam quamvis male existimet de causa Muci, tamen ei exprobret patrocinium suum, non idem in Catilina faciat, si modo pro eo dixit? et cur ipsum illud iudicium saepius in infamiam vocat? quod parcius videtur fuisse facturus, si in eo iudicio fuisset patronus.

Atque ut alia omittam, hoc certe vix videtur dicturus fuisse, si illo patrono Catilina repetundarum absolutus esset:

Stupris se omnibus ac flagitiis contaminavit; caede nefaria cruentavit; diri puit socios; leges quaestiones iudicia violavit et postea:

Quid ego ut violaveris provinciam praedicem? Nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam (87) absolutus es. Mentitos esse equites Romanos, falsas fuisse tabellas honestissimae civitatis existimo, mentitum Q. Metellum Pium, mentitam Africam: vidisse puto nescio quid illos iudices qui te innocentem iudicarunt. O miser qui non sentias illo iudicio te non absolutum verum ad aliquod severius iudicium ac maius supplicium reservatum!

Verine ergo simile est haec eum Catilinae obicere, si illo defendente absolutus esset? Praeterea movet me quod, cum sint commentarii Ciceronis causarum, eius tamen defensionis nullum est commentarium aut principium.

Ita quidem iudicio absolutus est Catilina ut Clodius infamis fuerit praevaricatus esse: nam et reiectio iudicum ad arbitrium rei videbatur esse facta.

Populum vero cum inspectante populo collum secuit hominis maxime popula ris quanti faceret ostendit.

Diximus et paulo ante Mari caput Catilinam per urbem tulisse.

Me qua amentia inductus sit ut contemneret constituere non possum. Utrum aequo animo laturum putavit? At in suo familiarissimo viderat me ne aliorum quidem iniurias mediocriter posse ferre.

Manifestum est C. Verrem significari.

Alter pecore omni vendito et saltibus prope addictis pastores retinet, ex quibus ait se cum velit subito fugitivorum bellum excitaturum.

C. Antonium significat.

(88) Alter induxit eum quem potuit ut repente gladiatores populo non debitos pollicerentur; eos ipse consularis candidatus perspexit et legit et emit; id praesente populo Romano factum est.

Q. Gallium, quem postea reum ambitus defendit, significare videtur. Hic enim cum esset praeturae candidatus, quod in aedilitate quam ante annum gesserat bestias non habuerat, dedit gladiatorium munus sub titulo patri se id dare.

Quam ob rem augete etiam mercedem, si voltis, Q. Muci ut perseveret legem impedire, ut coepit senatus consultum; sed ego ea lege contentus sum qua duos consules designatos uno tempore damnari vidimus.

Legem Calpurniam significat quam C. Calpurnius Piso ante triennium de ambitu tulerat. Quod dicit autem damnatos esse designatos consules, P. Sullam et P. Autronium, de quibus iam diximus, vult intellegi.

Cognomen autem Q. Mucio tribuno quem nominat fuit Orestinus.

Atque ut istum omittam in exercitu Sullano praedonem, in introitu gladiato rem, in victoria quadrigarium.

De Antonio dici manifestum est. Dicit eum in exercitu Sullae praedonem propter equitum turmas quibus Achaiam ab eo vexatam esse significavimus; in introitu gladiatorem pertinet ad invidiam proscriptionis quae tum facta est; in victoria quadrigarium, quod cum Sulla post victoriam circenses faceret ita ut honesti homines quadrigas agitarent, fuit inter eos C. Antonius.

(89) Te vero, Catilina, consulatum sperare aut cogitare non prodigium atque portentum est? A quibus enim petis? A principibus civitatis? qui tibi, cum L. Volcacio cos. in consilio fuissent, ne petendi quidem potestatem esse voluerunt.

Paulo ante diximus Catilinam, cum de provincia Africa decederet petiturus consulatum et legati Afri questi de eo in senatu graviter essent, supervenisse. Professus deinde est Catilina petere se consulatum. L. Volcacius Tullus consul consilium publicum habuit an rationem Catilinae habere deberet, si peteret consulatum: nam quaerebatur repetundarum. Catilina ob eam causam destitit a petitione.

A senatoribus? qui te auctoritate sua spoliatum ornamentis omnibus vinctum paene Africanis oratoribus tradiderunt?

Diximus modo de hoC. Nam iudicium quoque secutum est repetundarum, quo ipse per infamiam liberatus est Catilina, sed ita ut senatorum urna damnaret, equitum et tribunorum absolveret.

Ab equestri ordine? quem trucidasti?

Equester ordo pro Cinnanis partibus contra Sullam steterat, multique pecunias abstulerant: ex quo saccularii erant appellati, atque ob eius rei invidiam post Sullanam victoriam erant interfecti.

A plebe? cui spectaculum eius modi tua crudelitas praebuit, ut te nemo sine gemitu ac recordatione luctus aspicere possit?

(90) Eiusdem illius Mari Gratidiani quod caput gestarit obicit.

Quo loco dicit Catilinam caput M. Mari gestasse:

Quod caput etiam tum plenum animae et spiritus ad Sullam usque ab Ianiculo ad aedem Apollinis manibus ipse suis detulit.

Omnia sunt manifesta. Ne tamen erretis, quod his temporibus aedes Apollinis in Palatio fuit nobilissima, admonendi estis non hanc a Cicerone significari, utpote quam post mortem etiam Ciceronis multis annis Imp.Caesar, quem nunc Divum Augustum dicimus, post Actiacam victoriam fecerit: sed illam demonstrari quae est extra portam Carmentalem inter forum holitorium et circum Flaminium. Ea enim sola tum quidem Romae Apollinis aedes.

Loquitur cum Catilina:

Quid tu potes in defensione tua dicere quod illi non dixerint? at illi multa dixerunt quae tibi dicere non licebit

et paulo post:

Denique illi negare potuerunt et negaverunt: tu tibi ne infitiandi quidem impudentiae locum reliquisti. Qua re praeclara dicentur iudicia tulisse si, qui infitiantem Luscium condemnarunt, Catilinam absolverint confitentem.

Hic quem nominat L. Luscius, notus centurio Sullanus divesque e victoria factus nam amplius centies possederat damnatus erat non multo ante quam Cicero dixit. Obiectae (91) sunt ei tres caedes proscriptorum.

Circa eosdem dies L. quoque Bellienus damnatus est quem Cicero ait avuncu lum esse Catilinae. Hic autem Lucretium Ofellam consulatum contra voluntatem Sullae ad turbandum statum civitatis petentem occiderat iussu Sullae tunc dictatoris. His ergo negat ignotum esse, cum et imperitos se homines esse et, si quem etiam interfecissent, imperatori ac dictatori paruisse dicerent, ac negare quoque possent: Catilinam vero infitiari non posse. Huius autem criminis periculum quod obicit Cicero paucos post menses Catilina subiit. Post effecta enim comitia consularia et Catilinae repulsam fecit eum reum inter sicarios L. Lucceius paratus eruditusque, qui postea consulatum quoque petiit.

Hanc tu habes dignitatem qua fretus me contemnis et despicis, an eam quam reliqua in vita es consecutus? cum ita vixisti ut non esset locus tam sanctus quo non adventus tuus, etiam cum culpa nulla subesset, crimen afferret.

Fabia virgo Vestalia causam incesti dixerat, cum ei Catilina obiceretur, eratque absoluta. Haec Fabia quia soror erat Terentiae Ciceronis, ideo sic dixit:

etiam si culpa nulla subesset.

Ita et suis perpercit et nihilo levius inimico summi opprobrii turpitudinem obiecit.

Cum deprehendebare in adulteriis, cum deprehendebas adulteros ipse, cum ex eodem stupro tibi et uxorem et filiam invenisti.

Dicitur Catilina adulterium commisisse cum ea quae ei postea socrus fuit, et ex eo natam stupro duxisse uxorem, (82) cum filia eius esset. Hoc Lucceius quoque Catilinae obicit in orationibus quas in eum scripsit. Nomina harum mulierum nondum inveni.

Quid ego ut violaveris provinciam praedicem, cuncto populo Romano clamante ac resistente? nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam absolutus es.

Dictum est iam saepius Catilinam ex praetura Africam obtinuisse et accusante eum repetundarum P. Clodio absolutum esse.

Praetereo nefarium illum conatum tuum et paene acerbum et luctuosum rei publicae diem, cum Cn. Pisone socio, ne quem alium nominem, caedem optimatum facere voluisti.

Quos non nominet intellegitis. Fuit enim opinio Catilinam et Cn. Pisonem, adulescentem perditum, coniurasse ad caedem senatus faciendam ante annum quam haec dicta sunt, Cotta et Torquato coss., eamque caedem ideo non esse factam quod prius quam parati essent coniuratis signum dedisset Catilina.

Piso autem, cum haec dicerentur, perierat, in Hispaniam missus a senatu per honorem legationis ut avus suus ablegaretur. Ibi quidem dum iniurias provincialibus facit, occisus erat, ut quidem credebant, a Cn. Pompeii clientibus Pompeio non invito.

An oblitus es te ex me, cum praeturam peteremus, petisse ut tibi primum locum concederem? Quod cum saepius ageres et impudentius a me (93) conten deres, meministi me tibi respondere impudenter te facere qui id a me peteres quod a te Boculus numquam impetrasset?

Diximus iam supra Sullae ludis quos hic propter victoriam fecerit quadrigas C. Antonium et alios quosdam nobiles homines agitasse. Praeterea Antonius redemptas habebat ab aerario vectigales quadrigas, quam redemptionem senatori habere licet per legem. Fuit autem notissimus in circo quadrigarum agitator Boculus.

Dicit de malis civibus:

Qui postea quam illo quo conati erant Hispaniensi pugiunculo nervos incide re civium Romanorum non potuerunt, duas uno tempore conantur in rem publicam sicas destringere.

Hispaniensem pugiunculum Cn. Pisonem appellat, quem in Hispania occisum esse dixi. Duas sicas Catilinam et Antonium appellari manifestum est.

Hunc vos scitote Licinium gladiatorem iam immisisse capillum Catilinae iudiC. qu Q. ve Curium hominem quaestorium.

Curius hic notissimus fuit aleator, damnatusque postea est. In hunc est hendecasyllabus Calvi elegans:

Et talos Curius pereruditus.

Huic orationi Ciceronis et Catilina et Antonius contumeliose responderunt, quod solum poterant, invecti in (94) novitatem eius. Feruntur quoque orationes nomine illorum editae, non ab ipsis scriptae sed ab Ciceronis obtrectatoribus: quas nescio an satius sit ignorare. Ceterum Cicero consul omnium consensu factus est: Antonius pauculis centuriis Catilinam superavit, cum ei propter patris nomen paulo speciosior manus suffragata esset quam Catilinae.

(Deest epilogus)

The Miscellany The Latin Library The Classics Page