ARNULF OF LISIEUX
DE NATIVITATE DOMINI

Semper ab aeterno nascens ex tempore nasci
     Sustinet humana conditione Deus:
Virgineumque uterum virtus sacra patris obumbrat,
      Qua verbum fieret conciliante caro.
Conformi soboles patrem matremque figura
     Exprimit, et speciem reddit utrique suam.
Sic ejus species speciem est imita[ta] paternam,
     Ut sit eo viso visus et ipse pater.
Virgineoque sibi fabricans de corpore corpus
     Humanam ex homine contrahit effigiem.
Exhibet una duas species persona, Deusque
     Factus homo proprium servat utrique genus:
Servat enim propriam naturae simplicitatem
     Hic in carne Deus, cum Deitate caro.
Non commiscentur, nec enim confusa resolvit
     Vel carnem Deitas, vel caro mi[x]ta Deum.
Regnat in assumpta Deitatis gloria carne,
     Nec majestatem carnea vela gravant.
Virgineaque fide veterem purgante reatum
     Numinis adventu est sanctificata caro.
Credit et exhibuit mundam devotio matrem,
     Magnificatque Deum, magnificata Deo.
Virginis integritas salvo fecunda pudore
     Concipit, atque virum parturit absque viro.
Nec reserat partus signati claustra pudoris
     Absque viro genitus, editus absque via.
Ergo alterna novum foedus commercia miscent,
     Et vetus in pacem vertitur ira novam.
Humanis siquidem blando divina favore
     Occurrunt stabili conciliata fide.
Servus adoptatur, redit exsul, carcere clausus
     Exit, et ejecto porta negata patet.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page