Deinde quaeritur de opere sextae diei. Et videtur quod inconvenienter describatur.
1. Sicut enim aves et pisces habent viventem animam, ita etiam et animalia terrestria; non
autem terrestria animalia sunt ipsa anima vivens. Ergo inconvenienter dicitur: Producat terra
animam viventem; sed debuit dici: Producat terra quadrupedia animae viventis.
2. Praeterea, genus non debet dividi contra speciem. Sed iumenta et bestiae sub quadrupedibus
computantur. Inconvenienter ergo quadrupedia connumerantur iumentis et bestiis.
3. Praeterea, sicut animalia sunt in determinato genere et specie, ita et homo. Sed in factione
hominis non fit mentio de suo genere vel specie. Ergo nec in productione aliorum animalium
debuit fieri mentio de genere vel specie, cum dicitur, in genere suo, vel specie sua.
4. Praeterea, animalia terrestria magis sunt similia homini, qui a Deo dicitur benedici, quam
aves et pisces. Cum igitur aves et pisces dicantur benedici, multo fortius hoc dici debuit de aliis
animalibus.
5. Praeterea, quaedam animalia generantur ex putrefactione, quae est corruptio quaedam.
Corruptio autem non convenit primae institutioni rerum. Non ergo animalia debuerunt in prima
rerum institutione produci.
6. Praeterea, quaedam animalia sunt venenosa et homini noxia. Nihil autem debuit esse homini
nocivum ante peccatum. Ergo huiusmodi animalia vel omnino fieri a Deo non debuerunt, qui est
bonorum auctor: vel non debuerunt fieri ante peccatum.
In contrarium sufficit auctoritas Scripturae [Gen. 1,24 sqq.].
Respondeo dicendum quod, sicut in die quinto ornatur medium corpus, et respondet secunda diei,
ita in sexto die ornatur ultimum corpus, scilicet terra, per productionem animalium
terrestrium, et respondet tertiae diei. Unde utrobique fit mentio de terra. Et hic etiam,
secundum Augustinum, animalia terrestria producuntur potentialiter; secundum vero alios
sanctos, in actu.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Basilius dicit, diversus gradus vitae qui in diversis
viventibus invenitur, ex modo loquendi Scripturae colligi potest. Plantae enim habent
imperfectissimam vitam et occultam. Unde in earum productione nulla mentio fit de vita, sed
solum de generatione: quia secundum hanc solum invenitur actus vitae in eis; nutritiva enim et
augmentativa generativae deserviunt, ut infra dicetur. Inter animalia vero, perfectiora sunt,
communiter loquendo, terrestria avibus et piscibus: non quod pisces memoria careant, ut
Basilius dicit; et Augustinus improbat, sed propter distinctionem membrorum, et perfectionem
generationis (quantum autem ad aliquas sagacitates, etiam aliqua animalia imperfecta magis
vigent, ut apes et formicae). Et ideo pisces vocat, non animam viventem, sed reptile animae
viventis: sed terrena animalia vocat animam viventem, propter perfectionem vitae in eis: ac si
pisces sint corpora habentia aliquid animae, terrestria vero animalia, propter perfectionem
vitae, sint quasi animae dominantes corporibus. Perfectissimus autem gradus vitae est in
homine. Et ideo vitam hominis non dicit produci a terra vel aqua, sicut ceterorum animalium,
sed a Deo.
Ad secundum dicendum quod per iumenta, vel pecora, intelliguntur animalia domestica, quae
homini serviunt qualitercumque. Per bestias autem intelliguntur animalia saeva, ut ursi et
leones. Per reptilia vero, animalia quae vel non habent pedes quibus eleventur a terra, ut
serpentes; vel habent breves, quibus parum elevantur, ut lacertae et tortucae et huiusmodi. Sed
quia sunt quaedam animalia quae sub nullo horum comprehenduntur, ut cervi et caprae, ut etiam
ista comprehenderentur, addidit quadrupedia. Vel quadrupedia praemisit quasi genus, et alia
subiunxit quasi species: sunt enim etiam quaedam reptilia quadrupedia, ut lacertae et tortucae.
Ad tertium dicendum quod in aliis animalibus et plantis mentionem fecit de genere et specie, ut
designaret generationes similium ex similibus. In homine autem non fuit necessarium ut hoc
diceretur: quia quod praemissum fuit de aliis, etiam de homine intelligi potest. Vel quia animalia
et plantae producuntur secundum genus et speciem suam, quasi longe a similitudine divina
remota: homo autem dicitur formatus ad imaginem et similitudinem Dei.
Ad quartum dicendum quod benedictio Dei dat virtutem multiplicandi per generationem. Et ideo
quod positum est in avibus et piscibus, quae primo occurrunt, non fuit necessarium repeti in
terrenis animalibus, sed intelligitur. In hominibus autem iteratur benedictio, quia in eis est
quaedam specialis multiplicationis ratio, propter complendum numerum electorum: et ne
quisquam diceret in officio gignendi filios ullum esse peccatum. Plantae vero nullum habent
propagandae prolis affectum, ac sine nullo sensu generant: unde indignae iudicatae sunt
benedictionis verbis.
Ad quintum dicendum quod, cum generatio unius sit corruptio alterius, quod ex corruptione
ignobiliorum generentur nobiliora, non repugnat primae rerum institutioni. Unde animalia
quae generantur ex corruptione rerum inanimatarum vel plantarum, potuerunt tunc generari.
Non autem quae generantur ex corruptione animalium, tunc potuerunt produci, nisi
potentialiter tantum.
Ad sextum dicendum quod, sicut Augustinus dicit in I Super Gen. contra Manichaeos, si in
alicuius opificis officinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta quorum causas
ignorat: et si multum est insipiens, superflua putat. Iam vero si in fornacem incautus ceciderit,
aut ferramento aliquo acuto se vulneraverit, noxia existimat ibi esse multa: quorum usum quia
novit artifex, insipientiam eius irridet. Sic in hoc mundo quidam audent multa reprehendere,
quorum causas non vident: multa enim, etsi domui nostrae non sunt necessaria, eis tamen
completur universitatis integritas. Homo autem ante peccatum ordinate fuisset usus rebus
mundi. Unde animalia venenosa ei noxia non fuissent.