ANGELICI DOCTORIS SANCTI THOMAE AQUINATIS
PRIMA PARS
QUAESTIO LXX
De opere ornatus, quantum ad quartam diem
in tres articulos divisa
Consequenter considerandum est de opere ornatus. Et primo, de singulis diebus secundum se;
secundo, de omnibus sex diebus in communi. Circa primum ergo, considerandum est primo de
opere quartae diei; secundo, de opere quintae; tertio, de opere sextae; quarto, de iis quae
pertinent ad septimum diem.
Circa primum quaeruntur tria.
1. Luminaria enim sunt corpora incorruptibilia naturaliter. Ergo eorum materia non potest esse absque formis eorum. Sed eorum materia producta est in opere creationis, ante omnem diem. Ergo et eorum formae. Non ergo sunt facta quarta die.
2. Praeterea, luminaria sunt quasi vasa luminis. Sed lux est facta prima die. Ergo luminaria fieri debuerunt prima die, et non quarta.
3. Praeterea, sicut plantae fixae sunt in terra, ita luminaria fixa sunt in firmamento: unde Scriptura dicit quod posuit ea in firmamento. Sed productio plantarum simul describitur cum formatione terrae, cui inhaerent. Ergo et productio luminarium simul debuit poni, secunda die, cum productione firmamenti.
4. Praeterea, sol et luna et alia luminaria sunt causae plantarum. Sed naturali ordine causa praecedit effectum. Ergo luminaria non debuerunt fieri quarta die, sed tertia vel ante.
5. Praeterea, multae stellae, secundum astrologos, sunt luna maiores. Non ergo tantum sol et luna debuerunt poni duo magna luminaria.
Sed in contrarium sufficit auctoritas Scripturae [Gen. 1,14 sqq.].
Respondeo dicendum quod in recapitulatione divinorum operum, Scriptura sic dicit [Ibid. 2,1]:
Igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum. In quibus verbis triplex opus
intelligi potest: scilicet opus creationis, per quod caelum et terra producta leguntur, sed
informia. Et opus distinctionis, per quod caelum et terra sunt perfecta: sive per formas
substantiales attributas materiae omnino informi, ut Augustinus vult, sive quantum ad
convenientem decorem et ordinem, ut alii sancti dicunt. Et his duobus operibus additur ornatus.
Et differt ornatus a perfectione. Nam perfectio caeli et terrae ad ea pertinere videtur quae caelo
et terrae sunt intrinseca: ornatus vero ad ea quae sunt a caelo et terra distincta. Sicut homo
perficitur per proprias partes et formas, ornatur autem per vestimenta, vel aliquid huiusmodi.
Distinctio autem aliquorum maxime manifestatur per motum localem, quo ab invicem
separantur. Et ideo ad opus ornatus pertinet productio illarum rerum quae habent motum in
caelo et in terra.
Sicut autem supra dictum est, de tribus fit mentio in creatione, scilicet de caelo et aqua et terra.
Et haec tria etiam formantur per opus distinctionis tribus diebus: primo die, caelum; secundo
die distinguuntur aquae; tertio die fit distinctio in terra maris et aridae. Et similiter in opere
ornatus, primo die, qui est quartus, producuntur luminaria, quae moventur in caelo, ad
ornatum ipsius. Secundo die, qui est quintus, aves et pisces, ad ornatum medii elementi: quia
habent motum in aere et aqua, quae pro uno accipiuntur. Tertio die, qui est sextus, producuntur
animalia quae habent motum in terra, ad ornatum ipsius.
Sed sciendum est quod in productione luminarium non discordat Augustinus ab aliis sanctis.
Dicit enim luminaria esse facta in actu, non in virtute tantum: non enim habet firmamentum
virtutem productivam luminarium, sicut habet terra virtutem productivam plantarum. Unde
Scriptura non dicit: Producat firmamentum luminaria; sicut dicit: Germinet terra herbam
virentem.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Augustinum, nulla difficultas ex hoc oritur. Non enim ponit successionem temporis in istis operibus: et ideo non oportet dicere quod materia luminarium fuerit sub alia forma. Secundum etiam eos qui ponunt caelestia corpora ex natura quatuor elementorum, nulla difficultas accidit: quia potest dici quod sunt formata ex praeiacenti materia, sicut animalia et plantae. Sed secundum eos qui ponunt corpora caelestia esse alterius naturae ab elementis et incorruptibilia per naturam, oportet dicere quod substantia luminarium a principio fuit creata; sed prius erat informis, et nunc formatur; non quidem forma substantiali, sed per collationem determinatae virtutis. Ideo tamen non fit mentio a principio de eis, sed solum quarta die, ut Chrysostomus dicit, ut per hoc removeat populum ab idololatria, ostendens luminaria non esse deos, ex quo nec a principio fuerunt.
Ad secundum dicendum quod, secundum Augustinum, nulla sequitur difficultas: quia lux de qua prima die facta est mentio, fuit lux spiritualis; nunc autem fit lux corporalis. Si autem lux primo die facta intelligitur lux corporalis, oportet dicere quod lux primo die fuit producta secundum communem lucis naturam: quarto autem die attributa est luminaribus determinata virtus ad determinatos effectus; secundum quod videmus alios effectus habere radium solis, et alios radium lunae, et sic de aliis. Et propter hanc determinationem virtutis, dicit Dionysius, 4 cap. De div. nom., quod lumen solis, quod primo erat informe, quarto die formatum est.
Ad tertium dicendum quod, secundum Ptolomaeum, luminaria non sunt fixa in sphaeris, sed
habent motum tum seorsum a motu sphaerarum. Unde Chrysostomus dicit quod non ideo dicitur
quod posuit ea in firmamento, quia ibi sint fixa; sed quia iusserit ut ibi essent; sicut posuit
hominem in paradiso, ut ibi esset. Sed secundum opinionem Aristotelis, stellae fixae sunt in
orbibus, et non moventur nisi motu orbium, secundum rei veritatem. Tamen motus luminarium
sensu percipitur: non autem motus sphaerarum. Moyses autem, rudi populo condescendens,
secutus est quae sensibiliter apparent, ut dictum est.
Si autem sit aliud firmamentum quod factum est secunda die, ab eo in quo posita sunt sidera,
secundum distinctionem naturae, licet sensus non discernat, quem Moyses sequitur, ut dictum
est; cessat obiectio. Nam firmamentum factum est secunda die, quantum ad inferiorem partem.
In firmamento autem posita sunt sidera quarta die, quantum ad superiorem partem; ut totum
pro uno accipiatur, secundum quod sensui apparet.
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit Basilius, praemittitur productio plantarum luminaribus, ad excludendam idololatriam. Qui enim credunt luminaria esse deos, dicunt quod primordialem originem habent plantae a luminaribus. Quamvis, ut Chrysostomus dicit, sicut agricola cooperatur ad productionem plantarum, ita etiam et luminaria per suos motus.
Ad quintum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, dicuntur duo luminaria magna non tam quantitate, quam efficacia et virtute. Quia etsi aliae stellae sint maiores quantitate quam luna, tamen effectus lunae magis sentitur in istis inferioribus. Et etiam secundum sensum maior apparet.
1. Dicitur enim Ier. 10,2: A signis caeli nolite metuere, quae gentes timent. Non ergo luminaria in signa facta sunt.
2. Praeterea, signum contra causam dividitur. Sed luminaria sunt causa eorum quae hic aguntur. Ergo non sunt signa.
3. Praeterea, distinctio temporum et dierum incoepit a primo die. Non ergo facta sunt luminaria in tempora et dies et annos, idest in horum distinctionem.
4. Praeterea, nihil fit propter vilius se: quia finis est melior iis quae sunt ad finem. Sed luminaria sunt meliora quam terra. Non ergo facta sunt ut illuminent terram.
5. Praeterea, luna non praeest nocti quando est prima. Probabile autem est quod luna facta fuerit prima: sic enim homines incipiunt computare. Ergo luna non est facta ut praesit nocti.
In contrarium sufficit auctoritas Scripturae [Gen. 1,14 sqq.].
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est supra, creatura aliqua corporalis potest dici esse
facta vel propter actum proprium, vel propter aliam creaturam, vel propter totum universum,
vel propter gloriam Dei. Sed Moyses, ut populum ab idololatria revocaret, illam solam causam
tetigit, secundum quod sunt facta ad utilitatem hominum. Unde dicitur Deut. 4,19: Ne forte,
elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus adores
ea et colas, quae creavit Dominus Deus in ministerium cunctis gentibus.
Hoc autem ministerium explicat in principio Genesis per tria. Primo enim provenit utilitas
hominibus ex luminaribus quantum ad visum, qui est directivus in operibus, et maxime utilis
ad cognoscendas res. Et quantum ad hoc, dicit: ut luceant in firmamento, et illuminent terram.
Secundo, quantum ad vicissitudines temporum, quibus et fastidium tollitur et valetudo
conservatur, et necessaria victui oriuntur; quae non essent, si semper esset aut aestas aut
hiems. Et quantum ad hoc, dicit: ut sint in tempora et dies et annos. Tertio, quantum ad
opportunitatem negotiorum et operum, inquantum ex luminaribus caeli accipitur significatio
pluviosi temporis vel sereni, quae sunt apta diversis negotiis. Et quantum ad hoc dicit: ut sint in
signa.
Ad primum ergo dicendum quod luminaria sunt in signa corporalium transmutationum: non autem eorum quae dependent ex libero arbitrio.
Ad secundum dicendum quod per causam sensibilem quandoque ducimur in cognitionem effectus occulti, sicut et e converso. Unde nihil prohibet causam sensibilem esse signum. Ideo tamen potius dicit signa quam causas, ut occasionem idololatriae tolleret.
Ad tertium dicendum quod in prima die facta est communis distinctio temporis per diem et noctem, secundum motum diurnum, qui est communis totius caeli; qui potest intelligi incoepisse primo die. Sed speciales distinctiones dierum et temporum, secundum quod dies est calidior die, et tempus tempore, et annus anno, fiunt secundum speciales motus stellarum; qui possunt intelligi quarto die incoepisse.
Ad quartum dicendum quod in illuminatione terrae intelligitur utilitas hominis, qui secundum animam praefertur corporibus luminarium. Nihil tamen prohibet dici quod dignior creatura facta est propter inferiorem, non secundum quod in se consideratur, sed secundum quod ordinatur ad integritatem universi.
Ad quintum dicendum quod luna, quando est perfecta, oritur vespere et occidit mane, et sic praeest nocti. Et satis probabile est quod luna fuerit facta plena; sicut et herbae factae sunt in sua perfectione, facientes semen, et similiter animalia et homo. Licet enim naturali processu ab imperfecto ad perfectum deveniatur, simpliciter tamen perfectum prius est imperfecto. Augustinus tamen hoc non asserit, quia dicit non esse inconveniens quod Deus imperfecta fecerit, quae postmodum ipse perfecit.
1. Superius enim corpus nobilioribus ornamentis ornari debet. Sed ea quae pertinent ad ornatum inferiorum corporum, sunt animata; scilicet pisces, aves et terrestria animalia. Ergo et luminaria, quae pertinent ad ornatum caeli.
2. Praeterea, nobilioris corporis nobilior est forma. Sed sol et luna et alia luminaria sunt nobiliora quam corpora plantarum et animalium. Ergo habent nobiliorem formam. Nobilissima autem forma est anima, quae est principium vitae: quia, ut Augustinus dicit in libro De vera relig., qualibet substantia vivens naturae ordine praefertur substantiae non viventi. Ergo luminaria caeli sunt animata.
3. Praeterea, causa nobilior est effectu. Sed sol et luna et alia luminaria sunt causa vitae: ut patet maxime in animalibus ex putrefactione generatis, quae virtute solis et stellarum vitam consequuntur. Ergo multo magis corpora caelestia vivunt et sunt animata.
4. Praeterea, motus caeli et caelestium corporum sunt naturales, ut patet in I De caelo. Motus autem naturalis est a principio intrinseco. Cum igitur principium motus caelestium corporum sit aliqua substantia apprehensiva, quae movetur sicut desiderans a desiderato, ut dicitur in XII Metaphys.; videtur quod principium apprehendens sit principium intrinsecum corporibus caelestibus. Ergo sunt animata.
5. Praeterea, primum mobile est caelum. In genere autem mobilium, primum est movens seipsum, ut probatur in VIII Physic.: quia quod est per se, prius est eo quod est per aliud. Sola autem animata movent seipsa, ut in eodem libro ostenditur. Ergo corpora caelestia sunt animata.
Sed contra est quod Damascenus dicit in libro II: Nullus animatos caelos vel luminaria aestimet; inanimati enim sunt et insensibiles.
Respondeo dicendum quod circa istam quaestionem apud philosophos fuit diversa opinio.
Anaxagoras enim, ut Augustinus refert lib. XVIII De civ. Dei, factus est reus apud Athenienses,
quia dixit solem esse lapidem ardentem, negans utique ipsum esse deum, vel aliquid animatum.
Platonici vero posuerunt corpora caelestia animata. Similiter etiam apud Doctores fidei, fuit
circa hoc diversa opinio. Origenes enim posuit corpora caelestia animata. Hieronymus etiam
idem sentire videtur, exponens illud Eccle. 1,6: Lustrans universa, per circuitum pergit
spiritus. Basilius vero, et Damascenus, asserunt corpora caelestia non esse animata. Augustinus
vero sub dubio dereliquit, in neutram partem declinans, ut patet in II Supra Gen. ad litt.; et in
Enchirid., ubi etiam dicit quod, si sunt animata caelestia corpora, pertinent ad societatem
angelorum eorum animae.
In hac autem opinionum diversitate, ut veritas aliquatenus innotescat, considerandum est quod
unio animae et corporis non est propter corpus sed propter animam: non enim forma est
propter materiam, sed e converso. Natura autem et virtus animae deprehenditur ex eius
operatione, quae etiam quodammodo est finis eius. Invenitur autem corpus necessarium ad
aliquam operationem animae, quae mediante corpore exercetur; sicut patet in operibus animae
sensitivae et nutritivae. Unde necesse est tales animas unitas esse corporibus propter suas
operationes. Est autem aliqua operatio animae, quae non exercetur corpore mediante, sed tamen
ex corpore aliquod adminiculum tali operationi exhibetur; sicut per corpus exhibentur animae
humanae phantasmata, quibus indiget ad intelligendum. Unde etiam talem animam necesse est
corpori uniri propter suam operationem, licet contingat ipsam separari.
Manifestum est autem quod anima caelestis corporis non potest habere operationes nutritivae
animae, quae sunt nutrire, augere et generare: huiusmodi enim operationes non competunt
corpori incorruptibili per naturam. Similiter etiam nec operationes animae sensitivae corpori
caelesti conveniunt: quia omnes sensus fundantur super tactum, qui est apprehensivus
qualitatum elementarium. Omnia etiam organa potentiarum sensitivarum requirunt
determinatam proportionem secundum commixtionem aliquam elementorum, a quorum natura
corpora caelestia ponuntur remota.
Relinquitur ergo quod de operationibus animae nulla potest competere animae caelesti nisi duae,
intelligere et movere: nam appetere consequitur sensum et intellectum, et cum utroque
ordinatur. Intellectualis autem operatio, cum non exerceatur per corpus, non indiget corpore
nisi inquantum ei per sensus ministrantur phantasmata. Operationes autem sensitivae animae
corporibus caelestibus non conveniunt, ut dictum est. Sic igitur propter operationem
intellectualem, anima caelesti corpori non uniretur.
Relinquitur ergo quod propter soIam motionem. Ad hoc autem quod moveat, non oportet quod
uniatur ei ut forma; sed per contactum virtutis, sicut motor unitur mobili. Unde Aristoteles,
libro VIII Physic., postquam ostendit quod primum movens seipsum componitur ex duabus
partibus, quarum una est movens et alia mota; assignans quomodo hae duae partes uniantur,
dicit quod per contactum vel duorum ad invicem, si utrumque sit corpus, vel unius ad alterum et
non e converso, si unum sit corpus et aliud non corpus. Platonici etiam animas corporibus uniri
non ponebant nisi per contactum virtutis, sicut motor mobili. Et sic per hoc quod Plato ponit
corpora caelestia animata, nihil aliud datur intelligi, quam quod substantiae spirituales
uniuntur corporibus caelestibus ut motores mobilibus.
Quod autem corpora caelestia moveantur ab aliqua substantia apprehendente, et non solum a
natura, sicut gravia et levia, patet ex hoc, quod natura non movet nisi ad unum, quo habito
quiescit: quod in motu corporum caelestium non apparet. Unde relinquitur quod moventur ab
aliqua substantia apprehendente. Augustinus etiam dicit, III De Trin., corpora omnia
administrari a Deo per spiritum vitae.
Sic igitur patet quod corpora caelestia non sunt animata eo modo quo plantae et animalia, sed
aequivoce. Unde inter ponentes ea esse aminata, et ponentes ea inanimata, parva vel nulla
differentia invenitur in re, sed in voce tantum.
Ad primum ergo dicendum quod ad ornatum pertinent aliqua secundum proprium motum. Et quantum ad hoc, luminaria caeli conveniunt cum aliis quae ad ornatum pertinent: quia moventur a substantia vivente.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliquid esse nobilius simpliciter, quod tamen non est nobilius quantum ad aliquid. Forma ergo caelestis corporis, etsi non sit simpliciter nobilior anima animalis, est tamen nobilior quantum ad rationem formae: perficit enim totaliter suam materiam, ut non sit in potentia ad aliam formam; quod anima non facit. Quantum etiam ad motum, moventur corpora caelestia a nobilioribus motoribus.
Ad tertium dicendum quod corpus caeleste, cum sit movens motum, habet rationem instrumenti, quod agit in virtute principalis agentis. Et ideo ex virtute sui motoris, qui est substantia vivens, potest causare vitam.
Ad quartum dicendum quod motus corporis caelestis est naturalis, non propter principium activum, sed propter principium passivum: quia scilicet habet in sua natura aptitudinem ut tali motu ab intellectu moveatur.
Ad quintum dicendum quod caelum dicitur movere seipsum, inquantum componitur ex motore et mobili, non sicut ex forma et materia, sed secundum contactum virtutis, ut dictum est. Et hoc etiam modo potest dici quod eius motor est principium intrinsecum: ut sic etiam motus caeli possit dici naturalis ex parte principii activi; sicut motus voluntarius dicitur esse naturalis animali inquantum est animal, ut dicitur in VIII Physic.
St. Thomas Aquinas | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |