ANGELICI DOCTORIS SANCTI THOMAE AQUINATIS
PRIMA PARS
QUAESTIO LXV
De opere creationis creaturae corporalis
Post considerationem spiritualis creaturae, considerandum est de creatura corporali. In cuius
productione tria opera Scriptura commemorat: scilicet opus creationis, cum dicitur: In
principio creavit Deus caelum et terram, etc.; opus distinctionis, cum dicitur: Divisit lucem a
tenebris, et aquas quae sunt supra firmamentum, ab aquis quae sunt sub firmamento; et opus
ornatus, cum dicitur: Fiant luminaria in firmamento, etc. Primo ergo considerandum est de
opere creationis; secundo, de opere distinctionis; tertio, de opere ornatus.
Circa primum quaeruntur quatuor.
St. Thomas Aquinas | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |