SUMMMA THEOLOGICAE

ANGELICI DOCTORIS SANCTI THOMAE AQUINATIS

PRIMA PARS

QUAESTIO LXI

De productione angelorum in esse naturae

in quatuor articulos divisa



Post ea quae praemissa sunt de natura angelorum, et cognitione et voluntate eorum, restat considerandum de eorum creatione, sive universaliter de eorum exordio. Et haec consideratio est tripartita. Nam primo considerabimus quomodo producti sunt in esse naturae; secundo, quomodo perfecti sunt in gratia vel gloria; tertio, quomodo aliqui ex eis facti sunt mali.
Circa primum quaeruntur quatuor.

Primo: utrum angelus habeat causam sui esse.
Secundo: utrum angelus sit ab aeterno.
Tertio: utrum angelus sit creatus ante corporalem creaturam.
Quarto: utrum angeli fuerint creati in caelo empyreo.
ARTICULUS 1

Utrum angeli habeant causam sui esse

Ad primum sic proceditur. Videtur quod angeli non habeant causam sui esse.

1. De his enim quae sunt a Deo creata, agitur Genesis 1. Sed nulla mentio fit ibi de angelis. Ergo angeli non sunt creati a Deo.

2. Praeterea, Philosophus dicit, in VIII Metaphys., quod si aliqua substantia sit forma sine materia, statim per seipsam est ens et unum, et non habet causam quae faciat eam ens et unum. Sed angeli sunt formae immateriales, ut supra ostensum est. Ergo non habent causam sui esse.

3. Praeterea, omne quod fit aliquo agente, per hoc quod fit, accipit formam ab eo. Sed angeli, cum sint formae, non accipiunt formam ab aliquo agente. Ergo angeli non habent causam agentem.

Sed contra est quod dicitur in Psalmo 148,2: Laudate eum, omnes angeli eius. Et postea subdit: Quoniam ipse dixit, et facta sunt.

Respondeo dicendum quod necesse est dicere et angelos, et omne id quod praeter Deum est, a Deo factum esse. Solus enim Deus est suum esse: in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius, ut ex superioribus patet. Et ex hoc manifestum est quod solus Deus est ens per suam essentiam: omnia vero alia sunt entia per participationem. Omne autem quod est per participationem, causatur ab eo quod est per essentiam: sicut omne ignitum causatur ab igne. Unde necesse est angelos a Deo creatos esse.

Ad primum ergo dicendum quod Augustinus dicit, in XI De civ. Dei, quod angeli non sunt praetermissi in illa prima rerum creatione, sed significantur nomine caeli, aut etiam lucis. Ideo autem vel praetermissi sunt, vel nominibus rerum corporalium significati, quia Moyses rudi populo loquebatur, qui nondum capere poterat incorpoream naturam; et si eis fuisset expressum aliquas res esse super omnem naturam corpoream, fuisset eis occasio idololatriae, ad quam proni erant, et a qua Moyses eos praecipue revocare intendebat.

Ad secundum dicendum quod substantiae quae sunt formae subsistentes, non habent causam aliquam formalem sui esse et suae unitatis, nec causam agentem per transmutationem materiae de potentia in actum: sed habent causam producentem totam substantiam.

Et per hoc patet solutio ad tertium.

ARTICULUS 2

Utrum angelus sit productus a Deo ab aeterno

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod angelus sit productus a Deo ab aeterno.

1. Deus enim est causa angeli per suum esse: non enim agit per aliquid additum suae essentiae. Sed esse eius est aeternum. Ergo ab aeterno angelos produxit.

2. Praeterea, omne quod quandoque est et quandoque non est, subiacet tempori. Sed angelus est supra tempus, ut dicitur in libro De causis. Ergo angelus non quandoque est, et quandoque non est, sed semper.

3. Praeterea, Augustinus probat incorruptibilitatem animae per hoc, quod per intellectum est capax veritatis. Sed sicut veritas est incorruptibilis, ita est aeterna. Ergo natura intellectualis et animae et angeli, non solum est incorruptibilis, sed etiam aeterna.

Sed contra est quod dicitur Prov. 8,22, ex persona Sapientiae genitae: Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Sed angeli sunt facti a Deo, ut ostensum est. Ergo angeli aliquando non fuerunt.

Respondeo dicendum quod solus Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, est ab aeterno. Hoc enim fides catholica indubitanter tenet; et omne contrarium est sicut haereticum refutandum. Sic enim Deus creaturas produxit, quod eas ex nihilo fecit, idest postquam nihil fuerat.

Ad primum ergo dicendum quod esse Dei est ipsum eius velle. Per hoc ergo quod Deus produxit angelos et alias creaturas per suum esse, non excluditur quin eas produxerit per suam voluntatem. Voluntas autem Dei non de necessitate se habet ad productionem creaturarum, ut supra dictum est. Et ideo produxit et quae voluit, et quando voluit.

Ad secundum dicendum quod angelus est supra tempus quod est numerus motus caeli: quia est supra omnem motum corporalis naturae. Non tamen est supra tempus quod est numerus successionis esse eius post non esse: et etiam quod est numerus successionis quae est in operationibus eius. Unde Augustinus dicit, VIII Super Gen. ad litt., quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus.

Ad tertium dicendum quod angeli et animae intellectivae, ex hoc ipso quod habent naturam per quam sunt capaces veritatis, sunt incorruptibiles. Sed hanc naturam non habuerunt ab aeterno; sed data fuit eis a Deo quando ipse voluit. Unde non sequitur quod angeli sint ab aeterno.

ARTICULUS 3

Utrum angeli sint creati ante mundum corporeum

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod angeli fuerint creati ante mundum corporeum.

1. Dicit enim Hieronymus, Super Epistolam ad Titum: Sex millia nondum nostri temporis complentur annorum; et quanta tempora, quantasque saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli, throni, dominationes, ceterique ordines Deo servierunt? Damascenus etiam dicit, in II libro: Quidam dicunt quod ante omnem creationem geniti sunt angeli; ut Theologus dicit Gregorius: 'Primum quidem excogitavit angelicas virtutes et caelestes, et excogitatio opus eius fuit.'

2. Praeterea, angelica natura est media inter naturam divinam et naturam corpoream. Sed natura divina est ab aeterno, natura autem corporea ex tempore. Ergo natura angelica facta est ante creationem temporis, et post aeternitatem.

3. Praeterea, plus distat natura angelica a natura corporali, quam una natura corporalis ab alia. Sed una natura corporalis fuit facta ante aliam: unde et sex dies productionis rerum in principio Genesis describuntur. Ergo multo magis natura angelica facta est ante omnem naturam corporalem.

Sed contra est quod dicitur Gen. 1,1: In principio creavit Deus caelum et terram. Non autem hoc esset verum, si aliquid creasset antea. Ergo angeli non sunt ante naturam corpoream creati.

Respondeo dicendum quod circa hoc invenitur duplex sanctorum doctorum sententia: illa tamen probabilior videtur, quod angeli simul cum creatura corporea sunt creati. Angeli enim sunt quaedam pars universi: non enim constituunt per se unum universum, sed tam ipsi quam creatura corporea in constitutionem unius universi conveniunt. Quod apparet ex ordine unius creaturae ad aliam: ordo enim rerum ad invicem est bonum universi. Nulla autem pars perfecta est a suo toto separata. Non est igitur probabile ut Deus, cuius perfecta sunt opera, ut dicitur Deut. 32,4, creaturam angelicam seorsum ante alias creaturas creavit. Quamvis contrarium non sit reputandum erroneum; praecipue propter sententiam Gregorii Nazianzeni; cuius tanta est in doctrina christiana auctoritas, ut nullus unquam eius dictis calumniam inferre praesumpserit, sicut nec Athanasii documentis, ut Hieronymus dicit.

Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus loquitur secundum sententiam doctorum graecorum, qui omnes hoc concorditer sentiunt, quod angeli sunt ante mundum corporeum creati.

Ad secundum dicendum quod Deus non est aliqua pars universi, sed est supra totum universum, praehabens in se eminentiori modo totam universi perfectionem. Angelus autem est pars universi. Unde non est eadem ratio.

Ad tertium dicendum quod creaturae corporeae omnes sunt unum in materia: sed angeli non conveniunt in materia cum creatura corporea. Unde, creata materia corporalis creaturae, omnia quodammodo sunt creata: non autem, creatis angelis, esset ipsum universum creatum.
Si vero contrarium teneatur quod dicitur Gen. 1: In principio creavit Deus caelum et terram, exponendum est, in principio, idest in Filio, vel in principio temporis: non autem in principio, idest ante quod nihil, nisi dicatur ante quod nihil in genere corporalium creaturarum.

ARTICULUS 4

Utrum angeli sint creati in caelo empyreo

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod angeli non sint creati in caelo empyreo.

1. Angeli enim sunt substantiae incorporeae. Sed substantia incorporea non dependet a corpore secundum suum esse, et per consequens neque secundum suum fieri. Ergo angeli non sunt creati in loco corporeo.

2. Praeterea, Augustinus dicit, III Super Gen. ad litt., quod angeli fuerunt creati in superiori parte aeris. Non ergo in caelo empyreo.

3. Praeterea, caelum empyreum dicitur esse caelum supremum. Si igitur angeli creati fuissent in caelo empyreo, non convenisset eis in superius caelum ascendere. Quod est contra id quod ex persona angeli peccantis dicitur Isaiae 14,13: Ascendam in caelum.

Sed contra est quod Strabus dicit, super illud: In principio creavit Deus caelum et terram [Gen. 1,1]: Caelum non visibile firmamentum hic appellat, sed empyreum, idest igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim factum, angelis est repletum.

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ex creaturis corporalibus et spiritualibus unum universum constituitur. Unde sic creatae sunt spirituales creaturae, quod ad creaturam corporalem aliquem ordinem habent, et toti creaturae corporali praesident. Unde conveniens fuit quod angeli in supremo corpore crearentur, tanquam toti naturae corporeae praesidentes; sive id dicatur caelum empyreum, sive qualitercumque nominetur. Unde Isidorus dicit quod supremum caelum est caelum angelorum, super illud Deut. 10,14: Domini Dei tui est caelum, et caelum caeli.

Ad primum ergo dicendum quod angeli non sunt creati in loco corporeo, quasi dependentes a corpore secundum suum esse vel secundum suum fieri: potuisset enim Deus angelis ante totam creaturam corporalem creasse, ut multi sancti doctores tenent. Sed facti sunt in loco corporeo, ad ostendendum ordinem eorum ad naturam corpoream, et quod sua virtute corpora contingunt.

Ad secundum dicendum quod Augustinus forte per supremam partem aeris intelligit supremam partem caeli, cum quo aer quandam convenientiam habet propter suam subtilitatem et diaphaneitatem. Vel loquitur non de omnibus angelis, sed de illis qui peccaverunt, qui secundum quosdam fuerunt de inferioribus ordinibus. Nihil autem prohibet dicere quod superiores angeli, habentes virtutem elevatam et universalem supra omnia corpora, sint in supremo creaturae corporeae creati; alii vero, habentes virtutes magis particulares, sint creati in inferioribus corporibus.

Ad tertium dicendum quod loquitur ibi non de caelo aliquo corporeo, sed de caelo sanctae Trinitatis, in quod angelus peccans ascendere voluit, dum voluit aliquo modo Deo aequiparari, ut infra patebit.

St. Thomas Aquinas Christian Latin The Latin Library The Classics Page