ANGELICI DOCTORIS SANCTI THOMAE AQUINATIS
PRIMA PARS
QUAESTIO LIX
De voluntate angelorum
in quatuor articulos divisa
Consequenter considerandum est de his quae pertinent ad voluntatem angelorum.
Et primo considerabimus de ipsa voluntate; secundo, de motu eius, qui est
amor sive dilectio.
Circa primum quaeruntur quatuor.
Utrum in angelis sit voluntas
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in angelis non sit voluntas.
1. Quia, ut dicit Philosophus, in III De anima, voluntas in ratione est. Sed in angelis non est ratio, sed aliquid superius ratione. Ergo in angelis non est voluntas, sed aliquid superius voluntate.
2. Praeterea, voluntas sub appetitu continetur, ut patet per Philosophum, in III De anima. Sed appetitus est imperfecti: est enim eius quod nondum habetur. Cum igitur in angelis, maxime in beatis, non sit aliqua imperfectio, videtur quod non sit in eis voluntas.
3. Praeterea, Philosophus dicit, in III De anima, quod voluntas est movens motum: movetur enim ab appetibili intellecto. Sed angeli sunt immobiles; cum sint incorporei. Ergo in angelis non est voluntas.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X lib. De Trin., quod imago Trinitatis invenitur in mente secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem. Imago autem Dei invenitur non solum in mente humana, sed etiam in mente angelica; cum etiam mens angelica sit capax Dei. Ergo in angelis est voluntas.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere in angelis voluntatem. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod, cum omnia procedant ex voluntate divina, omnia suo modo per appetitum inclinantur in bonum, sed diversimode. Quaedam enim inclinantur in bonum, per solam naturalem habitudinem, absque cognitione, sicut plantae et corpora inanimata. Et talis inclinatio ad bonum vocatur appetitus naturalis. Quaedam vero ad bonum inclinatur cum aliqua cognitione; non quidem sic quod cognoscant ipsam rationem boni, sed cognoscunt aliquod bonum particulare; sicut sensus, qui cognoscit dulce et album et aliquid huiusmodi. Inclinatio autem hanc cognitionem sequens, dicitur appetitus sensitivus. Quaedam vero inclinantur ad bonum cum cognitione qua cognoscunt ipsam boni rationem; quod est proprium intellectus. Et haec perfectissime inclinantur in bonum; non quidem quasi ab alio solummodo directa in bonum, sicut ea quae cognitione carent; neque in bonum particulariter tantum, sicut ea in quibus est sola sensitiva cognitio; sed quasi inclinata in ipsum universale bonum. Et haec inclinatio dicitur voluntas. Unde cum angeli per intellectum cognoscant ipsam universalem rationem boni, manifestum est quod in eis sit voluntas.
Ad primum ergo dicendum quod aliter ratio transcendit sensum, et aliter intellectus rationem. Ratio enim transcendit sensum, secundum diversitatem cognitorum: nam sensus est particularium, ratio vero universalium. Et ideo oportet quod sit alius appetitus tendens in bonum universale, qui debetur rationi; et alius tendens in bonum particulare, qui debetur sensui. Sed intellectus et ratio differunt quantum ad modum cognoscendi: quia scilicet intellectus cognoscit simplici intuitu, ratio vero discurrendo de uno in aliud. Sed tamen ratio per discursum pervenit ad cognoscendum illud, quod intellectus sine discursu cognoscit, scilicet universale. Idem est ergo obiectum quod appetitivae proponitur et ex parte rationis, et ex parte intellectus. Unde in angelis, qui sunt intellectuales tantum, non est appetitus superior voluntate.
Ad secundum dicendum quod, licet nomen appetitivae partis sit sumptum ab appetendo ea quae non habentur, tamen appetitiva pars non solum ad haec se extendit, sed etiam ad multa alia. Sicut et nomen lapidis sumptum est a laesione pedis, cum tamen lapidi non hoc solum conveniat. Similiter irascibilis potentia denominatur ab ira; cum tamen in ea sint plures aliae passiones, ut spes et audacia et huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod voluntas dicitur movens motum, secundum quod velle est motus quidam, et intelligere; cuiusmodi motum nihil prohibet in angelis esse, quia talis motus est actus perfecti, ut dicitur in III De anima.
ARTICULUS 2
Utrum in angelis voluntas differat ab intellectu et natura
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in angelis non differat voluntas ab intellectu et natura.
1. Angelus enim est simplicior quam corpus naturale. Sed corpus naturale per suam formam inclinatur in suum finem, qui est eius bonum. Ergo multo magis angelus. Forma autem angeli est vel natura ipsa in qua subsistit, vel species quae est in intellectu eius. Ergo angelus inclinatur in bonum per naturam suam, et per speciem intelligibilem. Haec autem inclinatio ad bonum pertinet ad voluntatem. Voluntas igitur angeli non est aliud quam eius natura vel intellectus.
2. Praeterea, obiectum intellectus est verum, voluntatis autem bonum. Bonum autem et verum non differunt realiter, sed secundum rationem tantum. Ergo voluntas et intellectus non differunt realiter.
3. Praeterea, distinctio communis et proprii non diversificat potentias: eadem enim potentia visiva est coloris et albedinis. Sed bonum et verum videntur se habere sicut commune et proprium: nam verum est quoddam bonum, scilicet intellectus. Ergo voluntas, cuius obiectum est bonum, non differt ab intellectu, cuius obiectum est verum.
Sed contra, voluntas in angelis est bonorum tantum. Intellectus autem est bonorum et malorum: cognoscunt enim utrumque. Ergo voluntas in angelis est aliud quam eius intellectus.
Respondeo dicendum quod voluntas in angelis est quaedam virtus vel potentia,
quae nec est ipsa eorum natura, nec eorum intellectus. Et quod non sit
eorum natura, apparet ex hoc, quod natura vel essentia alicuius rei intra
ipsam rem comprehenditur: quidquid ergo se extendit ad id quod est extra
rem, non est rei essentia. Unde videmus in corporibus naturalibus quod
inclinatio quae est ad esse rei, non est per aliquid superadditum essentiae;
sed per materiam, quae appetit esse antequam illud habeat, et per formam,
quae tenet rem in esse postquam fuerit. Sed inclinatio ad aliquid extrinsecum,
est per aliquid essentiae superadditum: sicut inclinatio ad locum est per
gravitatem vel levitatem, inclinatio autem ad faciendum sibi simile est
per qualitates activas. Voluntas autem habet inclinationem in bonum naturaliter.
Unde ibi solum est idem essentia et voluntas, ubi totaliter bonum continetur
in essentia volentis; scilicet in Deo, qui nihil vult extra se nisi ratione
suae bonitatis. Quod de nulla creatura potest dici; cum bonum infinitum
sit extra essentiam cuiuslibet creati. Unde nec voluntas angeli, nec alterius
creaturae, potest esse idem quod eius essentia.
Similiter nec potest esse idem quod intellectus angeli vel hominis.
Nam cognitio fit per hoc quod cognitum est in cognoscente: unde ea ratione
se extendit eius intellectus in id quod est extra se, secundum quod illud
quod extra ipsum est per essentiam, natum est aliquo modo in eo esse. Voluntas
vero se extendit in id quod extra se est, secundum quod quadam inclinatione
quodammodo tendit in rem exteriorem. Alterius autem virtutis est, quod
aliquid habeat in se quod est extra se, et quod ipsum tendat in rem exteriorem.
Et ideo oportet quod in qualibet creatura sit aliud intellectus et voluntas.
Non autem in Deo, qui habet et ens universale et bonum universale in seipso.
Unde tam voluntas quam intellectus est eius essentia.
Ad primum ergo dicendum quod corpus naturale per formam substantialem inclinatur in esse suum: sed in exterius inclinatur per aliquid additum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod potentiae non diversificantur secundum materialem distinctionem obiectorum, sed secundum formalem distinctionem, quae attenditur secundum rationem obiecti. Et ideo diversitas secundum rationem boni et veri, sufficit ad diversitatem intellectus et voluntatis.
Ad tertium dicendum quod, quia bonum et verum convertuntur secundum rem, inde est quod et bonum ab intellectu intelligitur sub ratione veri, et verum a voluntate appetitur sub ratione boni. Sed tamen diversitas rationum ad diversificandum potentias sufficit, ut dictum est.
ARTICULUS 3
Utrum in angelis sit liberum arbitrium
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in angelis non sit liberum arbitrium.
1. Actus enim liberi arbitrii est eligere. Sed electio non potest esse in angelis: cum electio sit appetitus praeconsiliati, consilium autem est inquisitio quaedam ut dicitur in III Ethic.; angeli autem non cognoscunt inquirendo, quia hoc pertinet ad discursum rationis. Ergo videtur quod in angelis non sit liberum arbitrium.
2. Praeterea, liberum arbitrium se habet ad utrumlibet. Sed ex parte intellectus non est aliquid se habens ad utrumlibet in angelis: quia intellectus eorum non fallitur in naturalibus intelligibilibus, ut dictum est. Ergo nec ex parte appetitus liberum arbitrium in eis esse potest.
3. Praeterea, ea quae sunt naturalia in angelis, conveniunt eis secundum magis et minus: quia in superioribus angelis natura intellectualis est perfectior quam in inferioribus. Liberum autem arbitrium non recipit magis et minus. Ergo in angelis non est liberum arbitrium.
Sed contra, libertas arbitrii ad dignitatem hominis pertinet. Sed angeli digniores sunt hominibus. Ergo libertas arbitrii, cum sit in hominibus, multo magis est in angelis.
Respondeo dicendum quod quaedam sunt quae non agunt ex aliquo arbitrio, sed quasi ab aliis acta et mota, sicut sagita a sagittante movetur ad finem. Quaedam vero agunt quodam arbitrio, sed non libero, sicut animalia irrationalia: ovis enim fugit lupum ex quodam iudicio, quo existimat eum sibi noxium; sed hoc iudicium non est sibi liberum, sed a natura inditum. Sed solum id quod habet intellectum, potest agere iudicio libero, inquantum cognoscit universalem rationem boni, ex qua potest iudicare hoc vel illud esse bonum. Unde ubicumque est intellectus, est liberum arbitrium. Et sic patet liberum arbitrium esse in angelis etiam excellentius quam in hominibus, sicut et intellectum.
Ad primum ergo dicendum quod Philosophus loquitur de electione secundum quod est hominis. Sicut autem aestimatio hominis in speculativis differt ab aestimatione angeli in hoc, quod una est absque inquisitione, alia vero per inquisitionem; ita et in operativis. Unde in angelis est electio; non tamen cum inquisitiva deliberatione consilii, sed per subitam acceptionem veritatis.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, cognitio fit per hoc quod cognita sunt in cognoscente. Ad imperfectionem autem alicuius rei pertinet, si non sit in ea id quod natum est in ea esse. Unde angelus non esset perfectus in sua natura, si intellectus eius non esset determinatus ad omnem veritatem quam naturaliter cognoscere potest. Sed actus appetitivae virtutis est per hoc quod affectus inclinatur ad rem exteriorem. Non autem dependet perfectio rei ex omni re ad quam inclinatur, sed solum ex superiori. Et ideo non pertinet ad imperfectionem angeli, si non habet voluntatem determinatam respectu eorum quae infra ipsum sunt. Pertineret autem ad imperfectionem eius, si indeterminate se haberet ad illud quod supra ipsum est.
Ad tertium dicendum quod liberum arbitrium nobiliori modo est in superioribus angelis, quam in inferioribus, sicut et iudicium intellectus. Tamen verum est quod ipsa libertas, secundum quod in ea consideratur quaedam remotio coactionis, non suscipit magis et minus: quia privationes et negationes non remittuntur nec intenduntur per se, sed solum per suam causam, vel secundum aliquam affirmationem adiunctam.
ARTICULUS 4
Utrum in angelis sit irascibilis et concupiscibilis
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in angelis sit irascibilis et concupiscibilis.
1. Dicit enim Dionysius, 4 cap. De div. nom., quod in daemonibus est furor irrationabilis et concupiscentia amens. Sed daemones eiusdem naturae sunt cum angelis: quia peccatum non mutavit in eis naturam. Ergo in angelis est irascibilis et concupiscibilis.
2. Praeterea, amor et gaudium in concupiscibili sunt; ira vero, spes et timor in irascibili. Sed haec attribuuntur angelis bonis et malis in Scripturis. Ergo in angelis est irascibilis et concupiscibilis.
3. Praeterea, virtutes quaedam dicuntur esse in irascibili et concupiscibili; sicut caritas et temperantia videntur esse in concupiscibili, spes autem et fortitudo in irascibili. Sed virtutes hae sunt in angelis. Ergo in angelis est concupiscibilis et irascibilis.
Sed contra est quod Philosophus dicit, in III De anima, quod irascibilis et concupiscibilis sunt in parte sensitiva; quae non est in angelis. Ergo in eis non est irascibilis et concupiscibilis.
Respondeo dicendum quod intellectivus appetitus non dividitur per irascibilem
et concupiscibilem, sed solum appetitus sensitivus. Cuius ratio est quia
cum potentiae non distinguantur secundum distinctionem materialem obiectorum,
sed solum secundum rationem formalem obiecti; si alicui potentiae respondeat
aliquod obiectum secundum rationem communem, non erit distinctio potentiarum
secundum diversitatem propriorum quae sub illo communi continentur. Sicut
si proprium obiectum potentiae visivae est color secundum rationem coloris,
non distinguuntur plures potentiae visivae secundum differentiam albi et
nigri: sed si proprium obiectum alicuius potentiae esset album inquantum
album, distingueretur potentia visiva albi a potentia visiva nigri.
Manifestum est autem ex dictis quod obiectum appetitus intellectivi,
qui voluntas dicitur, est bonum secundum communem boni rationem: nec potest
esse aliquis appetitus nisi boni. Unde in parte intellectiva appetitus
non dividitur secundum distinctionem aliquorum particularium bonorum; sicut
dividitur appetitus sensitivus, qui non respicit bonum secundum communem
rationem, sed quoddam particulare bonum. Unde, cum in angelis non sit nisi
appetitus intellectivus, eorum appetitus non distinguitur per irascibilem
et concupiscibilem, sed remanet indivisus; et vocatur voluntas.
Ad primum ergo dicendum quod furor et concupiscentia metaphorice dicuntur esse in daemonibus, sicut et ira quandoque Deo attribuitur, propter similitudinem effectus.
Ad secundum dicendum quod amor et gaudium, secundum quod sunt passiones, sunt in concupiscibili: sed secundum quod nominant simplicem voluntatis actum, sic sunt in intellectiva parte; prout amare est velle bonum alicui, et gaudere est quiescere voluntatem in aliquo bono habito. Et universaliter nihil horum dicitur de angelis secundum passionem, ut Augustinus dicit, IX De civ. Dei.
Ad tertium dicendum quod caritas, secundum quod est virtus, non est in concupiscibili, sed in voluntate. Nam obiectum concupiscibilis est bonum delectabile secundum sensum: huiusmodi autem non est bonum divinum, quod est obiectum caritatis. Et eadem ratione dicendum est quod spes non est in irascibili: quia obiectum irascibilis est quoddam arduum quod est sensibile, circa quod non est spes quae est virtus, sed circa arduum divinum. Temperantia autem, secundum quod est virtus humana, est circa concupiscentias delectabilium sensibilium, quae pertinent ad vim concupiscibilem. Et similiter fortitudo est circa audacias et timores quae sunt in irascibili. Et ideo temperantia, secundum quod est virtus humana, est in concupiscibili, et fortitudo in irascibili. Sed hoc modo non sunt in angelis. Non enim in eis sunt passiones concupiscentiarum, vel timoris et audaciae, quas oporteat per temperantiam et fortitudinem regulare. Sed temperantia in eis dicitur, secundum quod moderate suam voluntatem exhibent secundum regulam divinae voluntatis. Et fortitudo in eis dicitur, secundum quod voluntatem divinam firmiter exequuntur. Quod totum fit per voluntatem; et non per irascibilem et concupiscibilem.
St. Thomas Aquinas | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |