Consequenter considerandum est de principio durationis rerum creatarum.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo: utrum creaturae semper fuerint.
Secundo: utrum eas incoepisse sit articulus fidei.
Tertio: quomodo Dens dicatur in principio caelum et terram creasse.
ARTICULUS 1
Utrum universitas creaturarum semper fuerit
Ad primum sic proceditur. Videtur quod universitas creaturarum, quae mundi nomine
nuncupatur, non incoeperit, sed fuerit ab aeterno.
1. Omne enim quod incoepit esse, antequam fuerit possibile fuit ipsum esse: alioquin impossibile
fuisse ipsum fieri. Si ergo mundus incoepit esse, antequam inciperet, possibile fuit ipsum esse.
Sed quod possibile est esse, est materia, quae est in potentia ad esse, quod est per formam, et ad
non esse, quod est per privationem. Si ergo mundus incoepit esse, ante mundum fuit materia. Sed
non potest esse materia sine forma: materia autem mundi cum forma, est mundus. Fuit ergo
mundus antequam esse inciperet: quod est impossibile.
2. Praeterea, nihil quod habet virtutem ut sit semper, quandoque est et quandoque non est: quia
ad quantum se extendit virtus alicuius rei, tandiu est. Sed omne incorruptibile habet virtutem
ut sit semper: non enim virtutem habet ad determinatum durationis tempus. Nullum ergo
incorruptibile quandoque est et quandoque non est. Sed omne quod incipit esse, quandoque est et
quandoque non est. Nullum ergo incorruptibile incipit esse. Sed multa sunt in mundo
incorruptibilia, ut corpora caelestia et omnes substantiae intellectuales. Ergo mundus non
incoepit esse.
3. Praeterea, nullum ingenitum incoepit esse. Sed Philosophus probat in I Physic., quod materia
est ingenita; et in I De caelo et mundo, quod caelum est ingenitum. Non ergo universitas rerum
incoepit esse.
4. Praeterea, vacuum est ubi non est corpus, sed possibile est esse. Sed si mundus incoepit esse,
ubi nunc est corpus mundi, prius non fuit aliquod corpus: et tamen poterat ibi esse, alioquin
nunc ibi non esset. Ergo ante mundum fuit vacuum: quod est impossibile.
5. Praeterea, nihil de novo incipit moveri, nisi per hoc quod movens vel mobile aliter se habet
nunc quam prius. Sed quod aliter se habet nunc quam prius, movetur. Ergo ante omnem motum
de novo incipientem, fuit aliquis motus. Motus ergo semper fuit. Ergo et mobile: quia motus non
est nisi in mobili.
6. Praeterea, omne movens aut est naturale, aut est voluntarium. Sed neutrum incipit movere,
nisi aliquo motu praeexistente. Natura enim semper eodem modo operatur. Unde, nisi praecedat
aliqua immutatio vel in natura moventis vel in mobili, non incipiet a movente naturali esse
motus, qui non fuit prius. Voluntas autem absque sui immutatione retardat facere quod proponit:
sed hoc non est nisi per aliquam immutationem quam imaginatur, ad minus ex parte ipsius
temporis. Sicut qui vult facere domum cras, et non hodie, expectat aliquid futurum cras, quod
hodie non est; et ad minus expectat quod dies hodiernus transeat, et crastinus adveniat; quod sine
mutatione non est, quia tempus est numerus motus. Relinquitur ergo quod ante omnem motum de
novo incipientem, fuit alius motus. Et sic idem quod prius.
7. Praeterea, quidquid est semper in principio et semper in fine, nec incipere nec desinere
potest: quia quod incipit, non est in suo fine; quod autem desinit, non est in suo principio. Sed
tempus semper est in suo principio et fine: quia nihil est temporis nisi nunc, quod est finis
praeteriti, et principium futuri. Ergo tempus nec incipere nec desinere potest. Et per
consequens nec motus, cuius numerus tempus est.
8. Praeterea, Deus aut est prior mundo natura tantum, aut duratione. Si natura tantum, ergo,
cum Deus sit ab aeterno, et mundus est ab aeterno. Si autem est prior duratione; prius autem et
posterius in duratione constituunt tempus: ergo ante mundum fuit tempus; quod est impossibile.
9. Praeterea, posita causa sufficienti, ponitur effectus: causa enim ad quam non sequitur
effectus, est causa imperfecta, indigens alio ad hoc quod effectus sequatur. Sed Deus est
sufficiens causa mundi: et finalis, ratione suae bonitatis; et exemplaris, ratione suae sapientiae;
et effectiva, ratione suae potentiae; ut ex superioribus patet. Cum ergo Deus sit ab aeterno, et
mundus fuit ab aeterno.
10. Praeterea, cuius actio est aeterna, et effectus aeternus. Sed actio Dei est eius substantia,
quae est aeterna. Ergo et mundus est aeternus.
Sed contra est quod dicitur Io.17,5: Clarifica me, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui
priusquam mundus fieret, et Prov. 8,22: Dominus possedit me in initio viarum suarum,
antequam quidquam faceret a principio.
Respondeo dicendum nihil praeter Deum ab aeterno fuisse. Et hoc quidem ponere non est
impossibile. Ostensum est enim supra quod voluntas Dei est causa rerum. Sic ergo aliqua necesse
est esse, sicut necesse est Deum velle illa: cum necessitas effectus ex necessitate causae
dependeat, ut dicitur in V Metaphys. Ostensum est autem supra quod, absolute loquendo, non est
necesse Deum velle aliquid nisi seipsum. Non est ergo necessarium Deum velle quod mundus
fuerit semper. Sed eatenus mundus est, quatenus Deus vult illum esse: cum esse mundi ex
voluntate Dei dependeat sicut ex sua causa. Non est igitur necessarium mundum semper esse.
Unde nec demonstrative probari potest.
Nec rationes quas ad hoc Aristoteles inducit, sunt demonstrativae simpliciter, sed secundum
quid: scilicet ad contradicendum rationibus antiquorum, ponentium mundum incipere secundum
quosdam modos in veritate impossibiles. Et hoc apparet ex tribus. Primo quidem, quia tam in
VIII Physic. quam in I De caelo, praemittit quasdam opiniones, ut Anaxagorae et Empedoclis et
Platonis, contra quos rationes contradictorias inducit. Secundo, quia, ubicumque de hac materia
loquitur, inducit testimonia antiquorum: quod non est demonstratoris, sed probabiliter
persuadentis. Tertio, quia expresse dicit in I lib. Topic., quod quaedam sunt problemata
dialectica, de quibus rationes non habemus, ut utrum mundus sit aeternus.
Ad primum ergo dicendum quod, antequam mundus esset, possibile fuit mundum esse, non
quidem secundum potentiam passivam, quae est materia; sed secundum potentiam activam Dei. Et
etiam secundum quod dicitur aliquid absolute possibile, non secundum aliquam potentiam, sed ex
sola habitudine terminorum, qui sibi non repugnant; secundum quod possibile opponitur
impossibili, ut patet per Philosophum, in V Metaphys.
Ad secundum dicendum quod illud quod habet virtutem ut sit semper, ex quo habet illam
virtutem, non quandoque est et quandoque non est: sed antequam haberet illam virtutem, non
fuit. Unde haec ratio, quae ponitur ab Aristotele in I De caelo, non concludit simpliciter quod
incorruptibilia non incoeperunt esse: sed quod non incoeperunt esse per modum naturalem, quo
generabilia et corruptibilia incipiunt esse.
Ad tertium dicendum quod Aristoteles, in I Physic., probat materiam esse ingenitam, per hoc
quod non habet subiectum de quo sit. In I autem De caelo et mundo, probat caelum ingenitum,
quia non habet contrarium ex quo generetur. Unde patet quod per utrumque non concluditur nisi
quod materia et caelum non incoeperunt per generationem, ut quidam ponebant, praecipue de
caelo. Nos autem dicimus quod materia et caelum producta sunt in esse per creationem, ut ex
dictis patet.
Ad quartum dicendum quod ad rationem vacui non sufficit in quo nihil est: sed requiritur quod sit
spatium capax corporis, in quo non sit corpus, ut patet per Aristotelem, in IV Physic. Nos autem
dicimus non fuisse locum aut spatium ante mundum.
Ad quintum dicendum quod primus motor semper eodem modo se habuit: primum autem mobile
non semper eodem modo se habuit, quia incoepit esse, cum prius non fuisset. Sed hoc non fuit
per mutationem, sed per creationem, quae non est mutatio, ut supra dictum est. Unde patet quod
haec ratio, quam ponit Aristoteles in VIII Physic., procedit contra eos qui ponebant mobilia
aeterna, sed motum non aeternum; ut patet ex opinionibus Anaxagorae et Empedoclis. Nos autem
ponimus, ex quo mobilia incoeperunt, semper fuisse motum.
Ad sextum dicendum quod primum agens est agens voluntarium. Et quamvis habuit voluntatem
aeternam producendi aliquem effectum, non tamen produxit aeternum effectum. Nec est necesse
quod praesupponatur aliqua mutatio, nec etiam propter imaginationem temporis. Aliter enim est
intelligendum de agente particulari, quod praesupponit aliquid, et causat alternum; et aliter de
agente universali, quod producit totum. Sicut agens particulare producit formam, et
praesupponit materiam: unde oportet quod formam inducat secundum proportionem ad debitam
materiam. Unde rationabiliter in ipso consideratur quod inducit formam in talem materiam et
non in aliam, ex differentia materiae ad materiam. Sed hoc non rationabiliter consideratur in
Deo, qui simul producit formam et materiam: sed consideratur rationabiliter in eo, quod ipse
producit materiam congruam formae et fini. Agens autem particulare praesupponit tempus,
sicut et materiam. Unde rationabiliter consideratur in eo, quod agit in tempore posteriori et non
in priori, secundum imaginationem successionis temporis post tempus. Sed in agente
universali, quod producit rem et tempus, non est considerare quod agat nunc et non prius,
secundum imaginationem temporis post tempus, quasi tempus praesupponatur eius actioni: sed
considerandum est in eo, quod dedit effectui suo tempus quantum voluit, et secundum quod
conveniens fuit ad suam potentiam demonstrandam. Manifestius enim mundus ducit in
cognitionem divinae potentiae creantis, si mundus non semper fuit, quam si semper fuisset:
omne enim quod non semper fuit, manifestum est habere causam; sed non ita manifestum est de
eo quod semper fuit.
Ad septimum dicendum quod, sicut dicitur in IV Physic., prius et posterius est in tempore,
secundum quod prius et posterius est in motu. Unde principium et finis accipienda sunt in
tempore, sicut et in motu. Supposita autem aeternitate motus, necesse est quod quodlibet
momentum in motu acceptum sit principium et terminus motus: quod non oportet, si motus
incipiat. Et eadem ratio est de nunc temporis. Et sic patet quod ratio illa instantis nunc, quod
semper sit principium et finis temporis, praesupponit aeternitatem temporis et motus. Unde
Aristoteles hanc rationem inducit, in VIII Physic., contra eos qui ponebant aeternitatem
temporis, sed negabant aeternitatem motus.
Ad octavum dicendum quod Deus est prior mundo duratione. Sed ly prius non designat
prioritatem temporis, sed aeternitatis. Vel dicendum quod designat aeternitatem temporis
imaginati, et non realiter existentis. Sicut, cum dicitur, supra caelum nihil est, ly supra
designat locum imaginatum tantum, secundum quod possibile est imaginari dimensionibus
caelestis corporis dimensiones alias superaddi.
Ad nonum dicendum quod, sicut effectus sequitur a causa agente naturaliter secundum modum
suae formae, ita sequitur ab agente per voluntatem secundum formam ab eo praeconceptam et
definitam, ut ex superioribus patet. Licet igitur Deus ab aeterno fuerit sufficiens causa mundi,
non tamen oportet quod ponatur mundus ab eo productus, nisi secundum quod est in
praedefinitione suae voluntatis; ut scilicet habeat esse post non esse, ut manifestius declaret
suum Auctorem.
Ad decimum dicendum quod, posita actione, sequitur effectus secundum exigentiam formae quae
est principium actionis. In agentibus autem per voluntatem, quod conceptum est et
praedefinitum, accipitur ut forma quae est principium actionis. Ex actione igitur Dei aeterna
non sequitur effectus aeternus: sed qualem Deus voluit, ut scilicet haberet esse post non esse.
ARTICULUS 2
Utrum mundum incoepisse sit articulus fidei
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mundum incoepisse non sit articulus fidei, sed
conclusio demonstrabilis.
1. Omne enim factum habet principium suae durationis. Sed demonstrative probari potest quod
Deus sit causa effectiva mundi: et hoc etiam probabiliores philosophi posuerunt. Ergo
demonstrative probari potest quod mundus incoeperit.
2. Praeterea, si necesse est dicere quod mundus factus est a Deo, aut ergo ex nihilo, aut ex
aliquo. Sed non ex aliquo: quia sic materia mundi praecessisset mundum: contra quod procedunt
rationes Aristotelis ponentis caelum ingenitum. Ergo oportet dicere quod mundus sit factus ex
nihilo. Et sic habet esse post non esse. Ergo oportet quod esse incoeperit.
3. Praeterea, omne quod operatur per intellectum, a quodam principio operatur, ut patet in
omnibus artificibus. Sed Deus est agens per intellectum. Ergo a quodam principio operatur.
Mundus igitur, qui est eius effectus, non fuit semper.
4. Praeterea, manifeste apparet artes aliquas, et habitationes regionum, ex determinatis
temporibus incoepisse. Sed hoc non esset, si mundus semper fuisset. Mundum igitur non semper
fuisse manifestum est.
5. Praeterea, certum est nihil Deo aequari posse. Sed si mundus semper fuisset, aequipararetur
Deo in duratione. Ergo certum est non semper mundum fuisse.
6. Praeterea, si mundus semper fuit, infiniti dies praecesserunt diem istum. Sed infinita non
est pertransire. Ergo nunquam fuisset perventum ad hunc diem: quod est manifeste falsum.
7. Praeterea, si mundus fuit aeternus, et generatio fuit ab aeterno. Ergo unus homo genitus est
ab alio in infinitum. Sed pater est causa efficiens filii, ut dicitur in II Physic. Ergo in causis
efficientibus est procedere in infinitum: quod improbatur in II Metaphys.
8. Praeterea, si mundus et generatio semper fuit, infiniti homines praecesserunt. Sed anima
hominis est immortalis. Ergo infinitae animae humanae nunc essent actu: quod est impossibile.
Ergo ex necessitate sciri potest quod mundus incoeperit; et non sola fide tenetur.
Sed contra, fidei articuli demonstrative probari non possunt: quia fides de non apparentibus est,
ut dicitur ad Heb. 11,1. Sed Deum esse Creatorem mundi, sic quod mundus incoeperit esse, est
articulus fidei: dicimus enim: Credo in unum Deum etc. Et iterum, Gregorius dicit, in Homil. I
in Ezech., quod Moyses prophetizavit de praeterito, dicens: In principio creavit Deus caelum et
terram; in quo novitas mundi traditur. Ergo novitas mundi habetur tantum per revelationem. Et
ideo non potest probari demonstrative.
Respondeo dicendum quod mundum non semper fuisse, sola fide tenetur, et demonstrative
probari non potest: sicut et supra de mysterio Trinitatis dictum est. Et huius ratio est, quia
novitas mundi non potest demonstrationem recipere ex parte ipsius mundi. Demonstrationis
enim principium est quod quid est. Unumquodque autem, secundum rationem suae speciei,
abstrahit ab hic et nunc, propter quod dicitur quod universalia sunt ubique et semper. Unde
demonstrari non potest quod homo, aut caelum, aut lapis non semper fuit. Similiter etiam neque
ex parte causae agentis, quae agit per voluntatem. Voluntas enim Dei ratione investigari non
potest, nisi circa ea quae absolute necesse est Deum velle: talia autem non sunt quae circa
creaturas vult, ut dictum est.
Potest autem voluntas divina homini manifestari per revelationem, cui fides innititur. Unde
mundum incoepisse est credibile, non autem demonstrabile vel scibile. Et hoc utile est ut
consideretur, ne forte aliquis, quod fidei est demonstrare praesumens, rationes non necessarias
inducat, quae praebeant materiam irridendi infidelibus, existimantibus nos propter huiusmodi
rationes credere quae fidei sunt.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, XI De civ. Dei, philosophorum ponentium
aeternitatem mundi, duplex fuit opinio. Quidam enim posuerunt quod substantia mundi non sit a
Deo. Et horum est intollerabilis error; et ideo ex necessitate refellitur. Quidam autem sic
posuerunt mundum aeternum, quod tamen mundum a Deo factum dixerunt. Non enim mundum
temporis volunt habere, sed suae creationis initium, ut quodam modo vix intelligibili semper
sit factus. Id autem quomodo intelligant, invenerunt, ut idem dicit in X De civ. Dei. Sicut enim,
inquiunt, si pes ex aeternitate semper fuisset in pulvere, semper subesset vestigium, quod a
calcante factum nemo dubitaret; sic et mundus semper fuit, semper existente qui fecit. Et ad hoc
intelligendum, considerandum est quod causa efficiens quae agit per motum, de necessitate
praecedit tempore suum effectum: quia effectus non est nisi in termino actionis, agens autem
omne oportet esse principium actionis. Sed si actio sit instantanea, et non successiva, non est
necessarium faciens esse prius facto duratione; sicut patet in illuminatione. Unde dicunt quod
non sequitur ex necessitate, si Deus est causa activa mundi, quod sit prior mundo duratione: quia
creatio, qua mundum produxit, non est mutatio successiva, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod illi qui ponerent mundum aeternum, dicerent mundum factum a Deo
ex nihilo, non quod factus sit post nihilum, secundum quod nos intelligimus per nomen
creationis; sed quia non est factus de aliquo. Et sic etiam non recusant aliqui eorum creationis
nomen, ut patet ex Avicenna in sua Metaphysica.
Ad tertium dicendum quod illa est ratio Anaxagorae, quae ponitur in III Physic. Sed non de
necessitate concludit, nisi de intellectu qui deliberando investigat quid agendum sit, quod est
simile motui. Talis autem est intellectus humanus, sed non divinus, ut supra patet.
Ad quartum dicendum quod ponentes aeternitatem mundi, ponunt aliquam regionem infinities
esse mutatam de inhabitabili in habitabilem, et e converso. Et similiter ponunt quod artes,
propter diversas corruptiones et accidentia, infinities fuerunt inventae, et iterum corruptae.
Unde Aristoteles dicit, in libro Meteor., quod ridiculum est ex huiusmodi particularibus
mutationibus opinionem accipere de novitate mundi totius.
Ad quintum dicendum quod, etsi mundus semper fuisset, non tamen parificaretur Deo in
aeternitate, ut dicit Boetius, in fine De consol.: quia esse divinum est esse totum simul, absque
successione; non autem sic est de mundo.
Ad sextum dicendum quod transitus semper intelligitur a termino in terminum. Quaecumque
autem praeterita dies signetur, ab illa usque ad istam sunt finiti dies, qui pertransiri poterunt.
Obiectio autem procedit ac si, positis extremis, sint media infinita.
Ad septimum dicendum quod in causis efficientibus impossibile est procedere in infinitum per
se; ut puta si causae quae per se requiruntur ad aliquem effectum, multiplicarentur in
infinitum; sicut si lapis moveretur a baculo, et baculus a manu, et hoc in infinitum. Sed per
accidens in infinitum procedere in causis agentibus non reputatur impossibile; ut puta si omnes
causae quae in infinitum multiplicantur, non teneant ordinem nisi unius causae, sed earum
multiplicatio sit per accidens; sicut artifex agit multis martellis per accidens, quia unus post
unum frangitur. Accidit ergo huic martello, quod agat post actionem alterius martelli. Et
similiter accidit huic homini, inquantum generat, quod sit generatus ab alio: generat enim
inquantum homo, et non inquantum est filius alterius hominis; omnes enim homines generantes
habent gradum in causis efficientibus, scilicet gradum particularis generantis. Unde non est
impossibile quod homo generetur ab homine in infinitum. Esset autem impossibile, si generatio
huius hominis dependeret ab hoc homine, et a corpore elementari, et a sole, et sic in infinitum.
Ad octavum dicendum quod hanc rationem ponentes aeternitatem mundi multipliciter effugiunt.
Quidam enim non reputant impossibile esse infinitas animas actu; ut patet in Metaphys.
Algazelis; dicentis hoc esse infinitum per accidens. Sed hoc improbatum est superius. Quidam
vero dicunt animam corrumpi cum corpore. Quidam vero quod ex omnibus animabus remanet
una tantum. Alii vero, ut Augustinus dicit, posuerunt propter hoc circuitum animarum; ut
scilicet animae separatae a corporibus, post determinata temporum curricula, iterum redirent
ad corpora. De quibus omnibus in sequentibus est agendum. Considerandum tamen quod haec ratio
particularis est. Unde posset dicere aliquis quod mundus fuit aeternus, vel saltem aliqua
creatura, ut angelus; non autem homo. Nos autem intendimus universaliter, an aliqua creatura
fuerit ab aeterno.
ARTICULUS 3
Utrum creatio rerum fuerit in principio temporis
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod creatio rerum non fuit in principio temporis.
1. Quod enim non est in tempore, non est in aliquo temporis. Sed creatio rerum non fuit in
tempore: per creationem enim rerum substantia in esse producta est; tempus autem non
mensurat substantiam rerum, et praecipue incorporalium. Ergo creatio non fuit in principio
temporis.
2. Praeterea, Philosophus probat quod omne quod fit, fiebat: et sic omne fieri habet prius et
posterius. In principio autem temporis, cum sit indivisibile, non est prius et posterius. Ergo,
cum creari sit quoddam fieri, videtur quod res non sint creatae in principio temporis.
3. Praeterea, ipsum etiam tempus creatum est. Sed non potest creari in principio temporis:
cum tempus sit divisibile, principium autem temporis indivisibile. Non ergo creatio rerum fuit
in principio temporis.
Sed contra est quod Gen. 1,1 dicitur: In principio creavit Deus caelum et terram.
Respondeo dicendum quod illud verbum Gen. 1, In principio creavit Deus caelum et terram,
tripliciter exponitur, ad excludendum tres errores. Quidam enim posuerunt mundum semper
fuisse, et tempus non habere principium. Et ad hoc excludendum, exponitur: in principio,
scilicet temporis. Quidam vero posuerunt duo esse creationis principia, unum bonorum, aliud
malorum. Et ad hoc excludendum, exponitur: in principio, idest in Filio. Sicut enim principium
effectivum appropriatur Patri, propter potentiam, ita principium exemplare appropriatur
Filio, propter sapientiam: ut sicut dicitur, omnia in sapientia fecisti, ita intelligatur Deum
omnia fecisse in principio, idest in Filio; secundum illud Apostoli ad Col. 1,16: In ipso, scilicet
Filio, condita sunt universa. Alii vero dixerunt corporalia esse creata a Deo mediantibus
creaturis spiritualibus. Et ad hoc excludendum, exponitur: In principio creavit Deus caelum et
terram, idest ante omnia. Quatuor enim ponuntur simul creata, scilicet caelum empyreum,
materia corporalis (quae nomine terrae intelligitur), tempus, et natura angelica.
Ad primum ergo dicendum quod non dicuntur in principio temporis res esse creatae, quasi
principium temporis sit creationis mensura: sed quia simul cum tempore caelum et terra creata
sunt.
Ad secundum dicendum quod verbum illud Philosophi intelligitur de fieri quod est per motum vel
quod est terminus motus. Quia cum in quolibet motu sit accipere prius et posterius, ante
quodcumque signum in motu signato, dum scilicet aliquid est in moveri et fieri, est accipere
prius, et etiam aliquid post ipsum: quia quod est in principio motus, vel in termino, non est in
moveri. Creatio autem neque est motus neque terminus motus, ut supra dictum est. Unde sic
aliquid creatur, quod non prius creabatur.
Ad tertium dicendum quod nihil fit nisi secundum quod est. Nihil autem est temporis nisi nunc.
Unde non potest fieri nisi secundum aliquod nunc: non quia in ipso primo nunc sit tempus, sed
quia ab eo incipit tempus.