ANGELICI DOCTORIS SANCTI THOMAE AQUINATIS
PRIMA PARS
QUAESTIO XL
De personis in comparatione ad relationes sive proprietates
in quatuor articulos divisa
Deinde quaeritur de Personis in comparatione ad relationes sive proprietates.
Et quaeruntur quatuor.
1. Quaecumque enim sunt idem, multiplicato uno eorum, multiplicatur et aliud. Sed contingit in una persona esse plures relationes, sicut in persona Patris est paternitas et communis spiratio: et iterum unam relationem in duabus personis esse, sicut communis spiratio est in Patre et Filio. Ergo relatio non est idem quod persona.
2. Praeterea, nihil est in seipso, secundum Philosophum, in IV Physic. Sed relatio est in persona. Nec potest dici quod ratione identitatis: quia sic esset etiam in essentia. Ergo relatio sive proprietas et persona non sunt idem in divinis.
3. Praeterea, quaecumque sunt idem, ita se habent, quod quidquid praedicatur de uno, praedicatur et de alio. Non autem quidquid praedicatur de persona, praedicatur de proprietate. Dicimus enim quod Pater generat, sed non dicimus quod paternitas sit generans. Ergo proprietas non est idem quod persona in divinis.
Sed contra, in divinis non differt quod est et quo est, ut habetur a Boetio in libro De hebd. Sed Pater paternitate est Pater. Ergo Pater idem est quod paternitas. Et eadem ratione aliae proprietates idem sunt cum personis.
Respondeo dicendum quod circa hoc aliquid diversimode opinati sunt. Quidam enim dixerunt
proprietates neque esse personas, neque in personis. Qui fuerunt moti ex modo significandi
relationum, quae quidem non significant ut in aliquo, sed magis ut ad aliquid. Unde dixerunt
relationes esse assistentes, sicut supra expositum est. Sed quia relatio, secundum quod est
quaedam res in divinis, est ipsa essentia; essentia autem idem est quod persona, ut ex dictis
patet; oportet quod relatio sit idem quod persona.
Hanc igitur identitatem alii considerantes, dixerunt proprietates quidem esse personas, non
autem in personis: quia non ponebant proprietates in divinis nisi secundum modum loquendi, ut
supra dictum est. Necesse est autem ponere proprietates in divinis, ut supra ostendimus. Quae
quidem significantur in abstracto, ut quaedam formae personarum. Unde, cum de ratione formae
sit, quod sit in eo cuius est forma, oportet dicere proprietates esse in personis, et eas tamen
esse personas; sicut essentiam esse in Deo dicimus, quae tamen est Deus.
Ad primum ergo dicendum quod persona et proprietas sunt idem re, differunt tamen secundum rationem. Unde non oportet quod, multiplicato uno, multiplicetur reliquum. Considerandum tamen est quod, propter divinam simplicitatem, consideratur duplex realis identitas in divinis eorum quae differunt in rebus creatis. Quia enim divina simplicitas excludit compositionem formae et materiae, sequitur quod in divinis idem est abstractum et concretum, ut deitas et Deus. Quia vero divina simplicitas excludit compositionem subiecti et accidentis, sequitur quod quidquid attribuitur Deo, est eius essentia: et propter hoc sapientia et virtus idem sunt in Deo, quia ambo sunt in divina essentia. Et secundum hanc duplicem rationem identitatis, proprietas in divinis est idem cum persona. Nam proprietates personales sunt idem cum personis, ea ratione qua abstractum est idem cum concreto. Sunt enim ipsae personae subsistentes; ut paternitas est ipse Pater, et filiatio Filius, et processio Spiritus Sanctus. Proprietates autem non personales sunt idem cum personis secundum aliam rationem identitatis, qua omne illud quod attribuitur Deo, est eius essentia. Sic igitur communis spiratio est idem cum persona Patris et cum persona Filii, non quod sit una persona per se subsistens; sed, sicut una essentia est in duabus personis, ita et una proprietas, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod proprietates dicuntur esse in essentia, per modum identitatis tantum. In personis autem dicuntur esse per modum identitatis, non quidem secundum rem tantum, sed quantum ad modum significandi, sicut forma in supposito. Et ideo proprietates determinant et distinguunt personas, non autem essentiam.
Ad tertium dicendum quod participia et verba notionalia significant actus notionales. Actus autem suppositorum sunt. Proprietates autem non significantur ut supposita, sed ut formae suppositorum. Et ideo modus significandi repugnat, ut participia et verba notionalia de proprietatibus praedicentur.
1. Simplicia enim seipsis distinguuntur. Sed personae divinae sunt maxime simplices. Ergo distinguuntur seipsis, et non relationibus.
2. Praeterea, nulla forma distinguitur nisi secundum suum genus: non enim album a nigro distinguitur nisi secundum qualitatem. Sed hypostasis significat individuum in genere substantiae. Non ergo relationibus hypostases distingui possint.
3. Praeterea, absolutum est prius quam relativum. Sed prima distinctio est distinctio divinarum personarum. Ergo divinae personae non distinguuntur relationibus.
4. Praeterea, id quod praesupponit distinctionem, non potest esse primum distinctionis principium. Sed relatio praesupponit distinctionem, cum in eius definitione ponatur: esse enim relativi est ad aliud se habere. Ergo primum principium distinctivum in divinis non potest esse relatio.
Sed contra est quod Boetius dicit, in libro De Trin., quod sola relatio multiplicat Trinitatem divinarum Personarum.
Respondeo dicendum quod in quibuscumque pluribus invenitur aliquid commune, oportet
quaerere aliquid distinctivum. Unde, cum tres personae conveniant secundum essentiae
unitatem, necesse est quaerere aliquid quo distinguantur, ad hoc quod plures sint. Inveniuntur
autem in divinis personis duo secundum quae differunt: scilicet origo, et relatio. Quae quidem
quamvis re non differant, differunt tamen secundum modum significandi: nam origo significatur
per modum actus, ut generatio; relatio vero per modum formae, ut paternitas.
Quidam igitur, attendentes quod relatio consequitur actum, dixerunt quod hypostases in divinis
distinguuntur per originem; ut dicamus quod Pater distinguitur a Filio, inquantum ille generat,
et hic est genitus. Relationes autem sive proprietates manifestant consequenter hypostasum
sive personarum distinctiones: sicut et in creaturis proprietates manifestant distinctiones
individuorum, quae fiunt per materialia principia.
Sed hoc non potest stare, propter duo. Primo quidem, quia ad hoc quod aliqua duo distincta
intelligantur, necesse est eorum distinctionem intelligi per aliquid intrinsecum utrique; sicut
in rebus creatis vel per materiam, vel per formam. Origo autem alicuius rei non significatur
ut aliquid intrinsecum, sed ut via quaedam a re vel ad rem: sicut generatio significatur ut via
quaedam ad rem genitam, et ut progrediens a generante. Unde non potest esse quod res genita et
generans distinguantur sola generatione: sed oportet intelligere tam in generante quam in genito
ea quibus ab invicem distinguuntur. In persona autem divina non est aliud intelligere nisi
essentiam et relationem sive proprietatem. Unde, cum in essentia conveniant, relinquitur quod
per relationes personae ab invicem distinguantur. Secundo, quia distinctio in divinis personis
non est sic intelligenda, quasi aliquid commune dividatur, quia essentia communis remanet
indivisa: sed oportet quod ipsa distinguentia constituant res distinctas. Sic autem relationes vel
proprietates distinguunt vel constituunt hypostases vel personas, inquantum sunt ipsae
personae subsistentes, sicut paternitas est Pater, et filiatio est Filius, eo quod in divinis non
differt abstractum et concretum. Sed contra rationem originis est, quod constituat hypostasim
vel personam. Quia origo active significata, significatur ut progrediens a persona subsistente:
unde praesupponit eam. Origo autem passive significata, ut nativitas, significatur ut via ad
personam subsistentem; et nondum ut eam constituens.
Unde melius dicitur quod personae seu hypostases distinguantur relationibus, quam per
originem. Licet enim distinguantur utroque modo, tamen prius et principalius per relationes,
secundum modum intelligendi. Unde hoc nomen Pater non solum significat proprietatem, sed
etiam hypostasim: sed hoc nomen Genitor, vel Generans, significat tantum proprietatem. Quia
hoc nomen Pater significat relationem, quae est distinctiva et constitutiva hypostasis: hoc autem
nomen Generans, vel Genitus, significat originem, quae non est distinctiva et constitutiva
hypostasis.
Ad primum ergo dicendum quod personae sunt ipsae relationes subsistentes. Unde non repugnat simplicitati divinarum personarum, quod relationibus distinguantur.
Ad secundum dicendum quod personae divinae non distinguuntur in esse in quo subsistunt, neque in aliquo absoluto: sed solum secundum id quod ad aliquid dicuntur. Unde ad earum distinctionem sufficit relatio.
Ad tertium dicendum quod quanto distinctio prior est, tanto propinquior est unitati. Et ideo debet esse minima. Et ideo distinctio personarum non debet esse nisi per id quod minimum distinguit, scilicet per relationem.
Ad quartum dicendum quod relatio praesupponit distinctionem suppositorum, quando est accidens: sed si relatio sit subsistens, non praesupponit, sed secum fert distinctionem. Cum enim dicitur quod relativi esse est ad aliud se habere, per ly aliud intelligitur correlativum, quod non est prius, sed simul natura.
1. Id enim ad quod aliquid se habet ex additione, potest intelligi remoto eo quod sibi additur: sicut homo se habet ad animal ex additione, et potest intelligi animal remoto rationali. Sed persona se habet ex additione ad hypostasim: est enim persona hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Ergo, remota proprietate personali a persona, intelligitur hypostasis.
2. Praeterea, Pater non ab eodem habet quod sit Pater, et quod sit aliquis. Cum enim paternitate sit Pater, si paternitate esset aliquis, sequeretur quod Filius, in quo non est paternitas, non esset aliquis. Remota ergo per intellectum paternitate a Patre, adhuc remanet quod sit aliquis; quod est esse hypostasim. Ergo, remota proprietate a persona, remanet hypostasis.
3. Praeterea, Augustinus dicit, V De Trin.: Non hoc est dicere ingenitum, quod est dicere Patrem: quia etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet eum dicere ingenitum. Sed si Filium non genuisset, non inesset ei paternitas. Ergo, remota paternitate, adhuc remanet hypostasis Patris ut ingenita.
Sed contra est quod Hilarius dicit, IV De Trin.: Nihil habet Filius nisi natum. Nativitate autem est Filius. Ergo, remota filiatione, non remanet hypostasis Filii. Et eadem ratio est de aliis personis.
Respondeo dicendum quod duplex fit abstractio per intellectum. Una quidem, secundum quod
universale abstrahitur a particulari, ut animal ab homine. Alia vero, secundum quod forma
abstrahitur a materia; sicut forma circuli abstrahitur per intellectum ab omni materia
sensibili. Inter has autem abstractiones haec est differentia, quod in abstractione quae fit
secundum universale et particulare, non remanet id a quo fit abstractio: remota enim ab homine
differentia rationali, non remanet in intellectu homo, sed solum animal. In abstractione vero
quae attenditur secundum formam et materiam, utrumque manet in intellectu: abstrahendo enim
formam circuli ab aere, remanet seorsum in intellectu nostro et intellectus circuli et
intellectus aeris.
Quamvis autem in divinis non sit universale neque particulare, nec forma et materia, secundum
rem; tamen, secundum modum significandi, invenitur aliqua similitudo horum in divinis;
secundum quem modum Damascenus dicit quod commune est substantia, particulare vero
hypostasis. Si igitur loquamur de abstractione quae fit secundum universale et particulare,
remotis proprietatibus, remanet in intellectu essentia communis, non autem hypostasis Patris,
quae est quasi particulare. Si vero loquamur secundum modum abstractionis formae a materia,
remotis proprietatibus non personalibus, remanet intellectus hypostasum et personarum;
sicut, remoto per intellectum a Patre quod sit ingenitus vel spirans, remanet hypostasis vel
persona Patris. Sed remota proprietate personali per intellectum, tollitur intellectus
hypostasis. Non enim proprietates personales sic intelliguntur advenire hypostasibus divinis,
sicut forma subiecto praeexistenti: sed ferunt secum sua supposita, inquantum sunt ipsae
personae subsistentes, sicut paternitas est ipse Pater: hypostasis enim significat aliquid
distinctum in divinis, cum hypostasis sit substantia individua. Cum igitur relatio sit quae
distinguit hypostases et constituit eas, ut dictum est, relinquitur quod, relationibus
personalibus remotis per intellectum, non remaneant hypostases.
Sed, sicut dictum est, aliqui dicunt quod hypostases in divinis non distinguuntur per relationes,
sed per solam originem; ut intelligatur Pater esse hypostasis quaedam per hoc, quod non est ab
alio; Filius autem per hoc, quod est ab alio per generationem. Sed relationes advenientes quasi
proprietates ad dignitatem pertinentes, constituunt rationem personae: unde et personalitates
dicuntur. Unde, remotis huiusmodi relationibus per intellectum remanent quidem hypostases,
sed non personae.
Sed hoc non potest esse, propter duo. Primo, quia relationes distinguunt et constituunt
hypostases, ut ostensum est. Secundo, quia omnis hypostasis naturae rationalis est persona, ut
patet per definitionem Boetii, dicentis quod persona est rationalis naturae individua substantia.
Unde, ad hoc quod esset hypostasis et non persona, oporteret abstrahi ex parte naturae
rationalitatem; non autem ex parte personae proprietatem.
Ad primum ergo dicendum quod persona non addit supra hypostasim proprietatem distinguentem absolute, sed proprietatem distinguentem ad dignitatem pertinentem: totum enim hoc est accipiendum loco unius differentiae. Ad dignitatem autem pertinet proprietas distinguens, secundum quod intelligitur subsistens in natura rationali. Unde, remota proprietate distinguente a persona, non remanet hypostasis: sed remaneret, si tolleretur rationalitas naturae. Tam enim persona quam hypostasis est substantia individua: unde in divinis de ratione utriusque est relatio distinguens.
Ad secundum dicendum quod paternitate Pater non solum est Pater, sed est persona, et est quis sive hypostasis. Nec tamen sequitur quod Filius non sit quis sive hypostasis; sicut non sequitur quod non sit persona.
Ad tertium dicendum quod intentio Augustini non fuit dicere quod hypostasis Patris remaneat ingenita, remota paternitate, quasi innascibilitas constituat et distinguat hypostasim Patris: hoc enim esse non potest, cum ingenitum nihil ponat, sed negative dicatur, ut ipsemet dicit. Sed loquitur in communi, quia non omne ingenitum est Pater. Remota ergo paternitate, non remanet in divinis hypostasis Patris, ut distinguitur ab aliis personis; sed ut distinguitur a creaturis, sicut Iudaei intelligunt.
1. Dicit enim Magister, 27 dist. I Sent., quod semper Pater est, quia genuit semper Filium. Et ita videtur quod generatio, secundum intellectum, praecedat paternitatem.
2. Praeterea, omnis relatio praesupponit, in intellectu, id supra quod fundatur; sicut aequalitas quantitatem. Sed paternitas est relatio fundata super actione quae est generatio. Ergo paternitas praesupponit generationem.
3. Praeterea, sicut se habet generatio activa ad paternitatem, ita se habet nativitas ad filiationem. Sed filiatio praesupponit nativitatem: ideo enim Filius est, quia natus est. Ergo et paternitas praesupponit generationem.
Sed contra, generatio est operatio personae Patris. Sed paternitas constituit personam Patris. Ergo prius est, secundum intellectum, paternitas quam generatio.
Respondeo dicendum quod, secundum illos qui dicunt quod proprietates non distinguunt et
constituunt hypostases, sed manifestant hypostases distinctas et constitutas, absolute dicendum
est quod relationes, secundum modum intelligendi, consequuntur actus notionales; ut dici possit
simpliciter quod quia generat, est Pater.
Sed supponendo quod relationes distinguant et constituant hypostases in divinis, oportet
distinctione uti. Quia origo significatur in divinis active et passive: active quidem, sicut
generatio attribuitur Patri, et spiratio, sumpta pro actu notionali, attribuitur Patri et Filio;
passive autem, sicut nativitas attribuitur Filio, et processio Spiritui Sancto. Origines enim
passive significatae, simpliciter praecedunt, secundum intellectum, proprietates personarum
procedentium, etiam personales: quia origo passive significata, significatur ut via ad personam
proprietate constitutam. Similiter et origo active significata, prior est, secundum intellectum,
quam relatio personae originantis quae non est personalis: sicut actus notionalis spirationis,
secundum intellectum, praecedit propietatem relativam innominatam communem Patri et Filio.
Sed proprietas personalis Patris potest considerari dupliciter. Uno modo, ut est relatio: et sic
iterum, secundum intellectum, praesupponit actum notionalem; quia relatio, inquantum
huiusmodi, fundatur super actum. Alio modo, secundum quod est constitutiva personae: et sic
oportet quod praeintelligatur relatio actui notionali, sicut persona agens praeintelligitur
actioni.
Ad primum ergo dicendum quod, cum Magister dicit quod quia generat, est Pater, accipit nomen Patris secundum quod designat relationem tantum: non autem secundum quod significat personam subsistentem. Sic enim oporteret e converso dicere quod quia Pater est, generat.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de paternitate, secundum quod est relatio: et non secundum quod est constitutiva personae.
Ad tertium dicendum quod nativitas est via ad personam Filii: et ideo, secundum intellectum, praecedit filiationem, etiam secundum quod est constitutiva personae Filii. Sed generatio activa significatur ut progrediens a persona Patris: et ideo praesupponit proprietatem personalem Patris.
St. Thomas Aquinas | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |