ANGELICI DOCTORIS SANCTI THOMAE AQUINATIS
PRIMA PARS
QUAESTIO XXXVIII
De nomine Spiritus Sancti quod est Donum
in duos articulos divisa
Consequenter quaeritur de Dono.
Et circa hoc quaeruntur duo.
ARTICULUS 1
Utrum Donum sit nomen personale
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Donum non sit nomen personale.
1. Omne enim nomen personale importat aliquam distinctionem in divinis. Sed nomen doni non importat aliquam distinctionem in divinis: dicit enim Augustinus, XV De Trin., quod Spiritus Sanctus ita datur sicut Dei donum, ut etiam seipsum det sicut Deus. Ergo donum non est nomen personale.
2. Praeterea, nullum nomen personale convenit essentiae divinae. Sed essentia divina est donum quod Pater dat Filio, ut patet per Hilarium IX De Trin. Ergo donum non est nomen personale.
3. Praeterea, secundum Damascenum, nihil est subiectum aut serviens in divinis Personis. Sed donum importat quandam subiectionem et ad eum cui datur, et ad eum a quo datur. Ergo donum non est nomen personale.
4. Praeterea, donum importat respectum ad creaturam: et ita videtur de Deo dici ex tempore. Sed nomina personalia dicuntur de Deo ab aeterno, ut Pater et Filius. Ergo donum non est nomen personale.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XV De Trin.: Sicut corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum Spiritus Sancti nihil aliud est quam Spiritus Sanctus. Sed Spiritus Sanctus est nomen personale. Ergo et Donum.
Respondeo dicendum quod in nomine doni importatur aptitudo ad hoc quod donetur. Quod autem donatur, habet habitudinem et ad id a quo datur, et ad id cui datur: non enim daretur ab aliquo nisi esset eius; et ad hoc alicui datur, ut eius sit. Persona autem divina dicitur esse alicuius, vel secundum originem, sicut Filius est Patris; vel inquantum ab aliquo habetur. Habere autem dicimur id quo libere possumus uti vel frui, ut volumus. Et per hunc modum divina Persona non potest haberi nisi a rationali creatura Deo coniuncta. Aliae autem creaturae moveri quidem possunt a divina Persona; non tamen sic quod in potestate earum sit frui divina Persona, et uti effectu eius. Ad quod quandoque pertingit rationalis creatura; ut puta cum sic fit particeps divini Verbi et procedentis Amoris, ut possit libere Deum vere cognoscere et recte amare. Unde sola creatura rationalis potest habere divinam Personam. Sed ad hoc quod sic eam habeat, non potest propria virtute pervenire: unde oportet quod hoc ei desuper detur; hoc enim dari nobis dicitur, quod aliunde habemus. Et sic divinae Personae competit dari, et esse Donum.
Ad primum ergo dicendum quod nomen Doni importat distinctionem personalem, secundum quod donum dicitur esse alicuius per originem. Et tamen Spiritus Sanctus dat seipsum, inquantum est sui ipsius, ut potens se uti, vel potius frui; sicut et homo liber dicitur esse sui ipsius. Et hoc est quod Augustinus dicit, Super Ioan.: Quid tam tuum est quam tu? Vel dicendum, et melius, quod donum oportet esse aliquo modo dantis. Sed hoc esse huius dicitur multipliciter. Uno modo, per modum identitatis, sicut dicit Augustinus Super Ioan.: et sic donum non distinguitur a dante, sed ab eo cui datur. Et sic dicitur quod Spiritus Sanctus dat se. Alio modo dicitur aliquid esse alicuius ut possessio vel servus: et sic oportet quod donum essentialiter distinguatur a dante. Et sic donum Dei est aliquid creatum. Tertio modo dicitur hoc esse huius per originem tantum: et sic Filius est Patris, et Spiritus Sanctus utriusque. Inquantum ergo donum hoc modo dicitur esse dantis, sic distinguitur a dante personaliter, et est nomen personale.
Ad secundum dicendum quod essentia dicitur esse donum Patris primo modo: quia essentia est Patris per modum identitatis.
Ad tertium dicendum quod Donum, secundum quod est nomen personale in divinis, non importat subiectionem, sed originem tantum, in comparatione ad dantem. In comparatione vero ad eum cui datur, importat liberum usum vel fruitionem, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod donum non dicitur ex eo quod actu datur:
sed inquantum habet aptitudinem ut possit dari. Unde ab aeterno divina
Persona dicitur Donum, licet ex tempore detur. Nec tamen per hoc quod importatur
respectus ad creaturam, oportet quod sit essentiale: sed quod aliquid essentiale
in suo intellectu includatur, sicut essentia includitur in intellectu personae,
ut supra dictum est.
ARTICULUS 2
Utrum Donum sit proprium nomen Spiritus Sancti
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Donum non sit proprium nomen Spiritus Sancti.
1. Donum enim dicitur ex eo quod datur. Sed, sicut dicitur Is. 9,6, Filius datus est nobis. Ergo esse Donum convenit Filio, sicut Spiritui Sancto.
2. Praeterea, omne nomen proprium alicuius. Personae significat aliquam eius proprietatem. Sed hoc nomen donum non significat proprietatem aliquam Spiritus Sancti. Ergo donum non est proprium nomen Spiritus Sancti.
3. Praeterea, Spiritus Sanctus potest dici spiritus alicuius hominis, ut supra dictum est. Sed non potest dici donum alicuius hominis: sed solum Donum Dei. Ergo donum non est proprium nomen Spiritus Sancti.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in IV De Trin.: Sicut natum esse est Filio a Patre esse, ita Spiritui Sancto Donum Dei esse est a Patre et Filio procedere. Sed Spiritus Sanctus sortitur proprium nomen inquantum procedit a Patre et Filio. Ergo et Donum est proprium nomen Spiritus Sancti.
Respondeo dicendum quod Donum, secundum quod personaliter sumitur in divinis, est proprium nomen Spiritus Sancti. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod donum proprie est datio irreddibilis, secundum Philosophum, idest quod non datur intentione retributionis: et sic importat gratuitam donationem. Ratio autem gratuitae donationis est amor: ideo enim damus gratis alicui aliquid, quia volumus ei bonum. Primum ergo quod damus ei, est amor quo volumus ei bonum. Unde manifestum est quod amor habet rationem primi doni, per quod omnia dona gratuita donantur. Unde, cum Spiritus Sanctus procedat ut Amor, sicut iam dictum est, procedit in ratione doni primi. Unde dicit Augustinus, XV De Trin., quod per Donum quod est Spiritus Sanctus, multa propria dona dividuntur membris Christi.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Filius, quia procedit per modum Verbi, quod de ratione sua habet quod sit similitudo sui principii, dicitur proprie Imago, licet etiam Spiritus Sanctus sit similis Patri; ita etiam Spiritus Sanctus, quia a Patre procedit ut Amor, dicitur proprie Donum, licet etiam Filius detur. Hoc enim ipsum quod Filius datur, est ex Patris amore, secundum illud Io. 3,16: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.
Ad secundum dicendum quod in nomine doni importatur quod sit dantis per originem. Et sic importatur proprietas originis Spiritus Sancti, quae est processio.
Ad tertium dicendum quod donum, antequam detur, est tantum dantis: sed postquam datur, est eius cui datur. Quia igitur Donum non importat dationem in actu, non potest dici quod sit donum hominis; sed Donum Dei dantis. Cum autem iam datum est, tunc hominis est vel spiritus vel datum.
St. Thomas Aquinas | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |