ANGELICI DOCTORIS SANCTI THOMAE AQUINATIS
PRIMA PARS
QUAESTIO XXIII
De praedestinatione
in octo articulos divisa
Post considerationem divinae providentiae, agendum est de praedestinatione et de libro vitae.
Et circa praedestinationem quaeruntur octo.
Utrum homines praedestinentur a Deo
1. Dicit enim Damascenus, in II libro: Oportet cognoscere quod omnia quidem praecognoscit Deus, non autem omnia praedeterminat. Praecognoscit enim ea quae in nobis sunt; non autem praedeterminat ea. Sed merita et demerita humana sunt in nobis, inquantum sumus nostrorum actuum domini per liberum arbitrium. Ea ergo quae pertinent ad meritum vel demeritum non praedestinantur a Deo. Et sic hominum praedestinatio tollitur.
2. Praeterea, omnes creaturae ordinantur ad suos fines per divinam providentiam, ut supra dictum est. Sed aliae creaturae non dicuntur praedestinari a Deo. Ergo nec homines.
3. Praeterea, angeli sunt capaces beatitudinis, sicut et homines. Sed angelis non competit praedestinari, ut videtur, cum in eis nunquam fuerit miseria; praedestinatio autem est propositum miserendi, ut dicit Augustinus. Ergo homines non praedestinantur.
4. Praeterea, beneficia hominibus a Deo collata, per Spiritum Sanctum viris sanctis revelantur, secundum illud Apostoli, I Cor. 2,12: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Si ergo homines praedestinarentur a Deo, cum praedestinatio sit Dei beneficium, esset praedestinatis nota sua praedestinatio. Quod patet esse falsum.
Sed contra est quod dicitur Rom. 8,30: quos praedestinavit, hos et vocavit.
Respondeo dicendum quod Deo conveniens est homines praedestinare. Omnia enim divinae providentiae subiacent, ut supra ostensum est. Ad providentiam autem pertinet res in finem ordinare, ut dictum est. Finis autem ad quem res creatae ordinantur a Deo, est duplex. Unus, qui excedit proportionem naturae creatae et facultatem: et hic finis est vita aeterna, quae in divina visione consistit, quae est supra naturam cuiuslibet creaturae, ut supra habitum est. Alius autem finis est naturae creatae proportionatus, quem scilicet res creata potest attingere secundum virtutem suae naturae. Ad illud autem ad quod non potest aliquid virtute suae naturae pervenire, oportet quod ab alio transmittatur: sicut sagitta a sagittante mittitur ad signum. Unde, proprie loquendo, rationalis creatura, quae est capax vitae aeternae, perducitur in ipsam quasi a Deo transmissa. Cuius quidem transmissionis ratio in Deo praeexistit; sicut et in eo est ratio ordinis omnium in finem, quam diximus esse providentiam. Ratio autem alicuius fiendi in mente actoris existens, est quaedam praeexistentia rei fiendae in eo. Unde ratio praedictae transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae, praedestinatio nominatur: nam destinare est mittere. Et sic patet quod praedestinatio, quantum ad obiecta, est quaedam pars providentiae.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus nominat praedeterminationem impositionem necessitatis; sicut est in rebus naturalibus, quae sunt praedeterminatae ad unum. Quod patet ex eo quod subdit: non enim vult malitiam, neque compellit virtutem. Unde praedestinatio non excluditur.
Ad secundum dicendum quod creaturae irrationales non sunt capaces illius finis qui facultatem humanae naturae excedit. Unde non proprie dicuntur praedestinari: etsi aliquando abusive praedestinatio nominetur respectu cuiuscumque alterius finis.
Ad tertium dicendum quod praedestinari convenit angelis, sicut et hominibus, licet nunquam fuerint miseri. Nam motus non accipit speciem a termino a quo, sed a termino ad quem: nihil enim refert, quantum ad rationem dealbationis, utrum ille qui dealbatur, fuerit niger aut pallidus vel rubeus. Et similiter nihil refert ad rationem praedestinationis, utrum aliquis praedestinetur in vitam aeternam a statu miseriae, vel non. Quamvis dici possit quod omnis collatio boni supra debitum eius cui confertur, ad misericordiam pertineat, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum quod, etiam si aliquibus ex speciali privilegio sua praedestinatio reveletur, non tamen convenit ut reveletur omnibus: quia sic illi qui non sunt praedestinati, desperarent; et securitas in praedestinatis negligentiam pareret.
Utrum praedestinatio aliquid ponat in praedestinato
1. Omnis enim actio ex se passionem infert. Si ergo praedestinatio actio est in Deo, oportet quod praedestinatio passio sit in praedestinatis.
2. Praeterea, Origenes dicit, super illud Rom. 1,4, Qui praedestinatus est etc.: praedestinatio est eius qui non est, sed destinatio eius est qui est. Sed Augustinus dicit, in libro De praedestinatione sanctorum: Quid est praedestinatio, nisi destinatio alicuius? Ergo praedestinatio non est nisi alicuius existentis. Et ita ponit aliquid in praedestinato.
3. Praeterea, praeparatio est aliquid in praeparato. Sed praedestinatio est praeparatio beneficiorum Dei, ut dicit Augustinus, in libro De praedest. sanct. Ergo praedestinatio est aliquid in praedestinatis.
4. Praeterea, temporale non ponitur in definitione aeterni. Sed gratia, quae est aliquid temporale, ponitur in definitione praedestinationis: nam praedestinatio dicitur esse praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. Ergo praedestinatio non est aliquid aeternum. Et ita oportet quod non sit in Deo, sed in praedestinatis: nam quidquid est in Deo, est aeternum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, quod praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei. Sed praescientia non est in praescitis, sed in praesciente. Ergo nec praedestinatio est in praedestinatis, sed in praedestinante.
Respondeo dicendum quod praedestinatio non est aliquid in praedestinatis, sed in praedestinante tantum. Dictum est enim quod praedestinatio est quaedam pars providentiae. Providentia autem non est in rebus provisis; sed est quaedam ratio in intellectu provisoris, ut supra dictum est. Sed executio providentiae, quae gubernatio dicitur, passive quidem est in gubernatis; active autem est in gubernante. Unde manifestum est quod praedestinatio est quaedam ratio ordinis aliquorum in salutem aeternam, in mente divina existens. Executio autem huius ordinis est passive quidem in praedestinatis; active autem est in Deo. Est autem executio praedestinationis vocatio et magnificatio, secundum illud Apostoli, ad Rom. 8,30: quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et magnificavit.
Ad primum ergo dicendum quod actiones in exteriorem materiam transeuntes, inferunt ex se passionem, ut calefactio et secatio: non autem actiones in agente manentes, ut sunt intelligere et velle, ut supra dictum est. Et talis actio est praedestinatio. Unde praedestinatio non ponit aliquid in praedestinato. Sed executio eius, quae transit in exteriores res, ponit in eis aliquem effectum.
Ad secundum dicendum quod destinatio aliquando sumitur pro reali missione alicuius ad aliquem terminum: et sic destinatio non est nisi eius quod est. Alio modo sumitur destinatio pro missione quam aliquis mente concipit, secundum quod dicimur destinare, quod mente firmiter proponimus: et hoc secundo modo dicitur II Mach. 6,20, quod Eleazarus destinavit non admittere illicita propter vitae amorem. Et sic destinatio potest esse eius quod non est. Tamen praedestinatio, ratione antecessionis quam importat, potest esse eius quod non est, qualitercumque destinatio sumatur.
Ad tertium dicendum quod duplex est praeparatio. Quaedam patientis, ut patiatur: et haec praeparatio est in praeparato. Quaedam alia est agentis, ut agat: et haec est in agente. Et talis praeparatio est praedestinatio; prout aliquod agens per intellectum dicitur se praeparare ad agendum, inquantum praeconcipit rationem operis fiendi. Et sic Deus ab aeterno praeparavit praedestinando, concipiens rationem ordinis aliquorum in salutem.
Ad quartum dicendum quod gratia non ponitur in definitione praedestinationis, quasi aliquid existens de essentia eius: sed inquantum praedestinatio importat respectum ad gratiam, ut causae ad effectum, et actus ad obiectum. Unde non sequitur quod praedestinatio sit aliquid temporale.
Utrum Deus aliquem hominem reprobet
1. Nullus enim reprobat quem diligit. Sed Deus omnem hominem diligit, secundum illud Sap. 11,25: Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Ergo Deus nullum hominem reprobat.
2. Praeterea, si Deus aliquem hominem reprobat, oportet quod sic se habeat reprobatio ad reprobatos, sicut praedestinatio ad praedestinatos. Sed praedestinatio est causa salutis praedestinatorum. Ergo reprobatio erit causa perditionis reproborum. Hoc autem est falsum: dicitur enim Osee 13,9: perditio tua, Israel, ex te est; tantummodo ex me auxilium tuum. Non ergo Deus aliquem reprobat.
3. Praeterea, nulli debet imputari quod vitare non potest. Sed si Deus aliquem reprobat, non potest vitare quin ipse pereat: dicitur enim Eccle. 7,14: considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ipse despexerit. Ergo non esset hominibus imputandum quod pereunt. Hoc autem est falsum. Non ergo Deus aliquem reprobat.
Sed contra est quod dicitur Mal. 1,2-3: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
Respondeo dicendum quod Deus aliquos reprobat. Dictum enim est supra quod praedestinatio est
pars providentiae. Ad providentiam autem pertinet permittere aliquem defectum in rebus quae
providentiae subduntur, ut supra dictum est. Unde, cum per divinam providentiam homines in
vitam aeternam ordinentur, pertinet etiam ad divinam providentiam, ut permittat aliquos ab
isto fine deficere. Et hoc dicitur reprobare.
Sic igitur, sicut praedestinatio est pars providentiae respectu eorum qui divinitus ordinantur
in aeternam salutem; ita reprobatio est pars providentiae respectu illorum qui ab hoc fine
decidunt. Unde reprobatio non nominat praescientiam tantum: sed aliquid addit secundum
rationem, sicut et providentia, ut supra dictum est. Sicut enim praedestinatio includit
voluntatem conferendi gratiam et gloriam, ita reprobatio includit voluntatem permittendi
aliquem cadere in culpam, et inferendi damnationis poenam pro culpa.
Ad primum ergo dicendum quod Deus omnes homines diligit, et etiam omnes creaturas, inquantum omnibus vult aliquod bonum: non tamen quodcumque bonum vult omnibus. Inquantum igitur quibusdam non vult hoc bonum quod est vita aeterna, dicitur eos habere odio, vel reprobare.
Ad secundum dicendum quod aliter se habet reprobatio in causando, quam praedestinatio. Nam praedestinatio est causa et eius quod expectatur in futura vita a praedestinatis, scilicet gloriae; et eius quod percipitur in praesenti, sciicet gratiae. Reprobatio vero non est causa eius quod est in praesenti, scilicet culpae; sed est causa derelictionis a Deo. Est tamen causa eius quod redditur in futuro, scilicet poenae aeternae. Sed culpa provenit ex libero arbitrio eius qui reprobatur et a gratia deseritur. Et secundum hoc verificatur dictum prophetae, scilicet: perditio tua, Israel, ex te.
Ad tertium dicendum quod reprobatio Dei non subtrahit aliquid de potentia reprobati. Unde, cum dicitur quod reprobatus non potest gratiam adipisci, non est hoc intelligendum secundum impossibilitatem absolutam, sed secundum impossibilitatem conditionatam: sicut supra dictum est quod praedestinatum necesse est salvari, necessitate conditionata, quae non tollit libertatem arbitrii. Unde, licet aliquis non possit gratiam adipisci qui reprobatur a Deo, tamen quod in hoc peccatum vel illud labatur, ex eius libero arbitrio contingit. Unde et merito sibi imputatur in culpam.
Utrum praedestinati eligantur a Deo
1. Dicit enim Dionysius, 4 cap. De div. nom., quod, sicut sol corporeus non eligendo omnibus corporibus lumen immittit, ita et Deus suam bonitatem. Sed bonitas divina communicatur praecipue aliquibus secundum participationem gratiae et gloriae. Ergo Deus absque electione gratiam et gloriam communicat. Quod ad praedestinationem pertinet.
2. Praeterea, electio est eorum quae sunt. Sed praedestinatio ab aeterno est etiam eorum quae non sunt. Ergo praedestinantur aliqui absque electione.
3. Praeterea, electio quandam discretionem importat. Sed Deus vult omnes homines salvos fieri, ut dicitur I Tim. 2,4. Ergo praedestinatio, quae praeordinat homines in salutem, est absque electione.
Sed contra est quod dicitur Eph. 1,4: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.
Respondeo dicendum quod praedestinatio, secundum rationem, praesupponit electionem; et
electio dilectionem. Cuius ratio est, quia praedestinatio, ut dictum est, est pars providentiae.
Providentia autem, sicut et prudentia, est ratio in intellectu existens, praeceptiva ordinationis
aliquorum in finem, ut supra dictum est. Non autem praecipitur aliquid ordinandum in finem,
nisi praeexistente voluntate finis. Unde praedestinatio aliquorum in salutem aeternam,
praesupponit, secundum rationem, quod Deus illorum velit salutem. Ad quod pertinet electio et
dilectio. Dilectio quidem, inquantum vult eis hoc bonum salutis aeternae: nam diligere est velle
alicui bonum, ut supra dictum est. Electio autem, inquantum hoc bonum aliquibus prae aliis
vult, cum quosdam reprobet, ut supra dictum est.
Electio tamen et dilectio aliter ordinantur in nobis et in Deo: eo quod in nobis voluntas diligendo
non causat bonum; sed ex bono praeexistente incitamur ad diligendum. Et ideo eligimus aliquem,
quem diligamus: et sic electio dilectionem praecedit in nobis. In Deo autem est e converso. Nam
voluntas eius, qua vult bonum alicui diligendo, est causa quod illud bonum ab eo prae aliis
habeatur. Et sic patet quod dilectio praesupponitur electioni, secundum rationem; et electio
praedestinationi. Unde omnes praedestinati sunt electi et dilecti.
Ad primum ergo dicendum quod, si consideretur communicatio bonitatis divinae in communi, absque electione bonitatem suam communicat; inquantum scilicet nihil est, quod non participet aliquid de bonitate eius, ut supra dictum est. Sed si consideretur communicatio istius vel illius boni, non absque electione tribuit: quia quaedam bona dat aliquibus, quae non dat aliis. Et sic in collatione gratiae et gloriae attenditur electio.
Ad secundum dicendum quod, quando voluntas eligentis provocatur ad eligendum a bono in re praeexistente, tunc oportet quod electio sit eorum quae sunt; sicut accidit in electione nostra. Sed in Deo est aliter, ut dictum est. Et ideo, sicut dicit Augustinus: eliguntur a Deo qui non sunt, neque tamen errat qui eligit.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Deus vult omnes homines salvos fieri antecedenter, quod non est simpliciter velle, sed secundum quid: non autem consequenter, quod est simpliciter velle.
Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
1. Dicit enim Apostolus, Rom. 8,29: quos praescivit, hos et praedestinavit. Et Glossa Ambrosii, super illud Rom. 9,15, miserebor cui miserebor etc., dicit: misericordiam illi dabo, quem praescio toto corde reversurum ad me. Ergo videtur quod praescientia meritorum sit causa praedestinationis.
2. Praeterea, praedestinatio divina includit divinam voluntatem, quae irrationabilis esse non potest: cum praedestinatio sit propositum miserendi, ut Augustinus dicit. Sed nulla alia ratio potest esse praedestinationis nisi praescientia meritorum. Ergo praescientia meritorum est causa vel ratio praedestinationis.
3. Praeterea, non est iniquitas apud Deum, ut dicitur Rom. 9,14. Iniquum autem esse videtur, ut aequalibus inaequalia dentur. Omnes autem homines sunt aequales et secundum naturam, et secundum peccatum originale: attenditur autem in eis inaequalitas secundum merita vel demerita propriorum actuum. Non igitur inaequalia praeparat Deus hominibus, praedestinando et reprobando, nisi propter differentium meritorum praescientiam.
Sed contra est quod dicit Apostolus, ad Tim. 3,5: non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Sicut autem salvos nos fecit, ita et praedestinavit nos salvos fieri. Non ergo praescientia meritorum est causa vel ratio praedestinationis.
Respondeo dicendum quod, cum praedestinatio includat voluntatem, ut supra dictum est, sic
inquirenda est ratio praedestinationis, sicut inquiritur ratio divinae voluntatis. Dictum est
autem supra quod non est assignare causam divinae voluntatis ex parte actus volendi; sed potest
assignari ratio ex parte volitorum, inquantum scilicet Deus vult esse aliquid propter aliud.
Nullus ergo fuit ita insanae mentis, qui diceret merita esse causam divinae praedestinationis, ex
parte actus praedestinantis. Sed hoc sub quaestione vertitur, utrum ex parte effectus,
praedestinatio habeat aliquam causam. Et hoc est quaerere, utrum Deus praeordinaverit se
daturum effectum praedestinationis alicui, propter merita aliqua.
Fuerunt igitur quidam, qui dixerunt quod effectus praedestinationis praeordinatur alicui
propter merita praeexistentia in alia vita. Et haec fuit positio Origenis, qui posuit animas
humanas ab initio creatas, et secundum diversitatem suorum operum, diversos status eas
sortiri in hoc mundo corporibus unitas. Sed hanc opinionem excludit Apostolus, Rom. 9,11-13,
dicens: cum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni vel mali, non ex operibus, sed ex
vocante dictum est, quia maior serviet minori.
Fuerunt ergo alii, qui dixerunt quod merita praeexistentia in hac vita sunt ratio et causa
effectus praedestinationis. Posuerunt enim Pelagiani quod initium benefaciendi sit ex nobis,
consummatio autem a Deo. Et sic, ex hoc contingit quod alicui datur praedestinationis effectus,
et non alteri, quia unus initium dedit se praeparando, et non alius. Sed contra hoc est quod dicit
Apostolus, II Cor. 3,5, quod non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis.
Nullum autem anterius principium inveniri potest quam cogitatio. Unde non potest dici quod
aliquod in nobis initium existat, quod sit ratio effectus praedestinationis.
Unde fuerunt alii, qui dixerunt quod merita sequentia praedestinationis effectum, sunt ratio
praedestinationis: ut intelligatur quod ideo Deus dat gratiam alicui, et praeordinavit se ei
daturum, quia praescivit eum bene usurum gratia; sicut si rex det alicui militi equum, quem
scit eo bene usurum. Sed isti videntur distinxisse inter id quod est ex gratia, et id quod est ex
libero arbitrio, quasi non possit esse idem ex utroque. Manifestum est autem quod id quod est
gratiae, est praedestinationis effectus: et hoc non potest poni ut ratio praedestinationis, cum hoc
sub praedestinatione concludatur. Si igitur aliquid aliud ex parte nostra sit ratio
praedestinationis, hoc erit praeter effectum praedestinationis. Non est autem distinctum quod
est ex libero arbitrio, et ex praedestinatione; sicut nec est distinctum quod est ex causa secunda,
et causa prima: divina enim providentia producit effectus per operationes causarum
secundarum, ut supra dictum est. Unde et id quod est per liberum arbitrium, est ex
praedestinatione.
Dicendum est ergo quod effectum praedestinationis considerare possumus dupliciter. Uno modo,
in particulari. Et sic nihil prohibet aliquem effectum praedestinationis esse causam et
rationem alterius: posteriorem quidem prioris, secundum rationem causae finalis priorem vero
posterioris, secundum rationem causae meritoriae, quae reducitur ad dispositionem materiae.
Sicut si dicamus quod Deus praeordinavit se daturum alicui gloriam ex meritis; et quod
praeordinavit se daturum alicui gratiam, ut mereretur gloriam. Alio modo potest considerari
praedestinationis effectus in communi. Et sic impossibile est quod totus praedestinationis
effectus in communi habeat aliquam causam ex parte nostra. Quia quidquid est in homine
ordinans ipsum in salutem, comprehenditur totum sub effectu praedestinationis, etiam ipsa
praeparatio ad gratiam: neque enim hoc fit nisi per auxilium divinum, secundum illud Thren.
ult., 21: converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Habet tamen hoc modo praedestinatio, ex
parte effectus, pro ratione divinam bonitatem; ad quam totus effectus praedestinationis
ordinatur ut in finem, et ex qua procedit sicut ex principio primo movente.
Ad primum ergo dicendum quod usus gratiae praescitus, non est ratio collationis gratiae, nisi secundum rationem causae finalis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod praedestinatio habet rationem ex parte effectus, in communi, ipsam divinam bonitatem. In particulari autem, unus effectus est ratio alterius, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod ex ipsa bonitate divina ratio sumi potest praedestinationis aliquorum,
et reprobationis aliorum. Sic enim Deus dicitur omnia propter suam bonitatem fecisse, ut in
rebus divina bonitas repraesentetur. Necesse est autem quod divina bonitas, quae in se est una
et simplex, multiformiter repraesentetur in rebus; propter hoc quod res creatae ad
simplicitatem divinam attingere non possunt. Et inde est quod ad completionem universi
requiruntur diversi gradus rerum, quarum quaedam altum, et quaedam infimum locum teneant
in universo. Et ut multiformitas graduum conservetur in rebus, Deus permittit aliqua mala
fieri, ne multa bona impediantur, ut supra dictum est.
Sic igitur consideremus totum genus humanum, sicut totam rerum universitatem. Voluit igitur
Deus in hominibus, quantum ad aliquos, quos praedestinat, suam repraesentare bonitatem per
modum misericordiae, parcendo; et quantum ad aliquos, quos reprobat, per modum iustitiae,
puniendo. Et haec est ratio quare Deus quosdam eligit, et quosdam reprobat. Et hanc causam
assignat Apostolus, ad Rom. 9,22-23, dicens: volens Deus ostendere iram (idest vindictam
iustitiae), et notam facere potentiam suam, sustinuit (idest permisit) in multa patientia, vasa
irae apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae
praeparavit in gloriam. Et II Tim. 2,20 dicit: in magna autem domo non solum sunt vasa aurea
et argentea, sed etiam lignea et fictilia; et quaedam quidem in honorem, quaedam in contumeliam.
Sed quare hos elegit in gloriam, et illos reprobavit, non habet rationem nisi divinam
voluntatem. Unde Augustinus dicit, Super Ioannem: quare hunc trahat et illum non trahat, noli
velle diiudicare, si non vis errare. Sicut etiam in rebus naturalibus potest assignari ratio, cum
prima materia tota sit in se uniformis, quare una pars eius est sub forma ignis, et alia sub
forma terrae, a Deo in principio condita: ut scilicet sit diversitas specierum in rebus
naturalibus. Sed quare haec pars materiae est sub ista forma, et illa sub alia, dependet ex
simplici divina voluntate. Sicut ex simplici voluntate artificis dependet, quod ille lapis est in
ista parte parietis, et illa in alia: quamvis ratio artis habeat quod aliqui sint in hac, et aliqui
sint in illa.
Neque tamen propter hoc est iniquitas apud Deum, si inaequalia non inaequalibus praeparat. Hoc
enim esset contra iustitiae rationem, si praedestinationis effectus ex debito redderetur, et non
daretur ex gratia. In his enim quae ex gratia dantur, potest aliquis pro libito suo dare cui vult,
plus vel minus, dummodo nulli subtrahat debitum, absque praeiudicio iustitiae. Et hoc est quod
dicit Paterfamilias, Mt. 20,14-15: tolle quod tuum est et vade. An non licet mihi quod volo,
facere?
Utrum praedestinatio sit certa
1. Quia super illuc Apoc. 3,11, tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam, dicit Augustinus, quod alius non est accepturus, nisi iste perdiderit. Potest ergo et acquiri et perdi corona, quae est praedestinationis effectus. Non est igitur praedestinatio certa.
2. Praeterea, posito possibili, nullum sequitur impossibile. Possibile est autem aliquem praedestinatum, ut Petrum, peccare, et tunc occidi. Hoc autem posito, sequitur praedestinationis effectum frustrari. Hoc igitur non est impossibile. Non ergo est praedestinatio certa.
3. Praeterea, quidquid Deus potuit, potest. Sed potuit non praedestinare quem praedestinavit. Ergo nunc potest non praedestinare. Ergo praedestinatio non est certa.
Sed contra est quod super illud Rom. 8,29, quos praescivit, et praedestinavit, etc., dicit Glossa: Praedestinatio est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, qua certissime liberantur quicumque liberantur.
Respondeo dicendum quod praedestinatio certissime et infallibiliter consequitur suum effectum:
nec tamen imponit necessitatem, ut scilicet effectus eius ex necessitate proveniant. Dictum est
enim supra, quod praedestinatio est pars providentiae. Sed non omnia quae providentiae
subduntur, necessaria sunt: sed quaedam contingenter eveniunt, secundum conditionem
causarum proximarum, quas ad tales effectus divina providentia ordinavit. Et tamen
providentiae ordo est infallibilis, ut supra ostensum est. Sic igitur et ordo praedestinationis est
certus; et tamen libertas arbitrii non tollitur, ex qua contingenter provenit praedestinationis
effectus.
Ad hoc etiam consideranda sunt quae supra dicta sunt de divina scientia et de divina voluntate,
quae contingentiam a rebus non tollunt, licet certissima et infallibilia sint.
Ad primum ergo dicendum quod corona dicitur esse alicuius, dupliciter. Uno modo, ex praedestinatione divina: et sic nullus coronam suam amittit. Alio modo, ex merito gratiae: quod enim meremur, quodammodo nostrum est. Et sic suam coronam aliquis amittere potest per peccatum mortale sequens. Alius autem illam coronam amissam accipit, inquantum loco eius subrogatur. Non enim permittit Deus aliquos cadere, quin alios erigat, secundum illud Iob 34,24: conterei multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Sic enim in locum angelorum cadentium substituti sunt homines; et in locum Iudaeorum, Gentiles. Substitutus autem in statum gratiae, etiam quantum ad hoc coronam cadentis accipit, quod de bonis quae alius fecit, in aeterna vita gaudebit, in qua unusquisque gaudebit de bonis tam a se quam ab aliis factis.
Ad secundum dicendum quod, licet sit possibile eum qui est praedestinatus, mori in peccato mortali, secundum se consideratum; tamen hoc est impossibile, posito (prout scilicet ponitur) eum esse praedestinatum. Unde non sequitur quod praedestinatio falli possit.
Ad tertium dicendum quod, cum praedestinatio includat divinam voluntatem, sicut supra dictum est quod Deum velle aliquid creatum est necessarium ex suppositione, propter immutabilitatem divinae voluntatis, non tamen absolute; ita dicendum est hic de praedestinatione. Unde non oportet dicere quod Deus possit non praedestinare quem praedestinavit, in sensu composito accipiendo; licet absolute considerando, Deus possit praedestinare vel non praedestinare. Sed ex hoc non tollitur praedestinationis certitudo.
Utrum numerus praedestinatorum sit certus
1. Numerus enim cui potest fieri additio, non est certus. Sed numero praedestinatorum potest fieri additio, ut videtur: dicitur enim Deut. 1,11: Dominus Deus noster addat ad hunc numerum multa millia; Glossa: idest definitum apud Deum, qui novit qui sunt eius. Ergo numerus praedestinatorum non est certus.
2. Praeterea, non potest assignari ratio quare magis in hoc numero quam in alio, Deus homines praeordinet ad salutem. Sed nihil a Deo sine ratione disponitur. Ergo non est certus numerus salvandorum praeordinatus a Deo.
3. Praeterea, operatio Dei est perfectior quam operatio naturae. Sed in operibus naturae bonum invenitur ut in pluribus, defectus autem et malum ut in paucioribus. Si igitur a Deo institueretur numerus salvandorum, plures essent salvandi quam damnandi. Cuius contrarium ostenditur Mt. 7,13-14, ubi dicitur: lata et spatiosa est via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam: angusta est porta, et arcta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Non ergo est praeordinatus a Deo numerus salvandorum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro De correptione et gratia: Certus est praedestinatorum numerus, qui neque augeri potest, neque minui.
Respondeo dicendum quod numerus praedestinatorum est certus. Sed quidam dixerunt eum esse
certum formaliter, sed non materialiter: ut puta si diceremus certum esse quod centum vel
mille salventur, non autem quod hi vel illi. Sed hoc tollit certitudinem praedestinationis, de qua
iam diximus. Et ideo oportet dicere quod numerus praedestinatorum sit certus Deo non solum
formaliter, sed etiam materialiter.
Sed advertendum est quod numerus praedestinatorum certus Deo dicitur, non solum ratione
cognitionis, quia scilicet scit quot sunt salvandi (sic enim Deo certus est etiam numerus
guttarum pluviae, et arenae maris); sed ratione electionis et definitionis cuiusdam.
Ad cuius evidentiam, est sciendum quod omne agens intendit facere aliquid finitum, ut ex
supradictis de infinito apparet. Quicumque autem intendit aliquam determinatam mensuram in
suo effectu, excogitat aliquem numerum in partibus essentialibus eius, quae per se requiruntur
ad perfectionem totius. Non enim per se eligit aliquem numerum in his quae non principaliter
requiruntur, sed solum propter aliud: sed in tanto numero accipit huiusmodi, inquantum sunt
necessaria propter aliud. Sicut aedificator excogitat determinatam mensuram domus, et etiam
determinatum numerum mansionum quas vult facere in domo, et determinatum numerum
mensurarum parietis vel tecti: non autem eligit determinatum numerum lapidum, sed accipit
tot, quot sufficiunt ad explendam tantam mensuram parietis.
Sic igitur considerandum est in Deo, respectu totius universitatis, quae est eius effectus.
Praeordinavit enim in qua mensura deberet esse totum universum, et quis numerus esset
conveniens essentialibus partibus universi, quae scilicet habent aliquo modo ordinem ad
perpetuitatem; quot scilicet sphaerae, quot stellae, quot elementa, quot species rerum.
Individua vero corruptibilia non ordinantur ad bonum universi quasi principaliter, sed quasi
secundario, inquantum in eis salvatur bonum speciei. Unde, licet Deus sciat numerum omnium
individuorum, non tamen numerus vel boum vel culicum, vel aliorum huiusmodi, est per se
praeordinatus a Deo, sed tot ex huiusmodi divina providentia produxit, quot sufficiunt ad
specierum conservationem.
Inter omnes autem creaturas, principalius ordinantur ad bonum universi creaturae rationales,
quae, inquantum huiusmodi, incorruptibiles sunt; et potissime illae quae beatitudinem
consequuntur, quae immediatius attingunt ultimum finem. Unde certus est Deo numerus
praedestinatorum, non solum per modum cognitionis, sed etiam per modum cuiusdam
principalis praefinitionis. Non sic autem omnino est de numero reproborum; qui videntur esse
praeordinati a Deo in bonum electorum, quibus omnia cooperantur in bonum.
De numero autem omnium praedestinatorum hominum, quis sit, dicunt quidam quod tot ex
hominibus salvabuntur, quot angeli ceciderunt. Quidam vero, quod tot salvabuntur, quot angeli
remanserunt. Quidam vero, quod tot ex hominibus salvabuntur, quot angeli ceciderunt, et
insuper tot, quot fuerunt angeli creati. Sed melius dicitur quod soli Deo est cognitus numerus
electorum in superna felicitate locandus.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Deuteronomii est intelligendum de illis qui sunt praenotati a Deo respectu praesentis iustitiae. Horum enim numerus et augetur et minuitur: et non numerus praedestinatorum.
Ad secundum dicendum quod ratio quantitatis alicuius partis, accipienda est ex proportione illius partis ad totum. Sic enim est apud Deum ratio quare tot stellas fecerit, vel tot rerum species, et quare tot praedestinavit, ex proportione partium principalium ad bonum universi.
Ad tertium dicendum quod bonum proportionatum communi statui naturae, accidit ut in pluribus; et defectus ab hoc bono, ut in paucioribus. Sed bonum quod excedit communem statum naturae, invenitur ut in paucioribus; et defectus ab hoc bono, ut in pluribus. Sicut patet quod plures homines sunt qui habent sufficientem scientiam ad regimen vitae suae, pauciores autem qui hac scientia carent, qui moriones vel stulti dicuntur: sed paucissimi sunt, respectu aliorum, qui attingunt ad habendam profundam scientiam intelligibilium rerum. Cum igitur beatitudo aeterna, in visione Dei consistens, excedat communem statum naturae, et praecipue secundum quod est gratia destituta per corruptionem originalis peccati, pauciores sunt qui salvantur. Et in hoc etiam maxime misericordia Dei apparet, quod aliquos in illam salutem erigit, a qua plurimi deficiunt secundum communem cursum et inclinationem naturae.
Utrum praedestinatio possit iuvari precibus sanctorum
1. Nullum enim aeternum praeceditur ab aliquo temporali: et per consequens non potest temporale iuvare ad hoc quod aliquod aeternum sit. Sed praedestinatio est aeterna. Cum igitur preces sanctorum sint temporales, non possunt iuvare ad hoc quod aliquis praedestinetur. Non ergo praedestinatio iuvatur precibus sanctorum.
2. Praeterea, sicut nihil indiget consilio nisi propter defectum cognitionis, ita nihil indiget auxilio nisi propter defectum virtutis. Sed neutrum horum competit Deo praedestinanti: unde dicitur Rom. 11,34: Quis adiuvit Spiritum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Ergo praedestinatio non iuvatur precibus sanctorum.
3. Praeterea, eiusdem est adiuvari et impediri. Sed praedestinatio non potest aliquo impediri. Ergo non potest aliquo iuvari.
Sed contra est quod dicitur Gen. 25,21, quod Isaac rogavit Deum pro Rebecca uxore sua, et dedit conceptum Rebeccae. Ex illo autem conceptu natus est Iacob, qui praedestinatus fuit. Non autem fuisset impleta praedestinatio, si natus non fuisset. Ergo praedestinatio iuvatur precibus sanctorum.
Respondeo dicendum quod circa hanc quaestionem diversi errores fuerunt. Quidam enim,
attendentes certitudinem divinae praedestinationis, dixerunt superfluas esse orationes, vel
quidquid aliud fiat ad salutem aeternam consequendam: quia his factis vel non factis,
praedestinati consequuntur, reprobati non consequuntur. Sed contra hoc sunt omnes
admonitiones sacrae Scripturae, exhortantes ad orationem, et ad alia bona opera.
Alii vero dixerunt quod per orationes mutatur divina praedestinatio. Et haec dicitur fuisse
opinio Aegyptiorum, qui ponebant ordinationem divinam, quam fatum appellabant, aliquibus
sacrificiis et orationibus impediri posse. Sed contra hoc etiam est auctoritas sacrae Scripturae.
Dicitur enim I Reg. 15,29: Porro triumphator in Israel non parcet, neque poenitudine flectetur.
Et Rom. 11,29, dicitur quod sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio.
Et ideo aliter dicendum, quod in praedestinatione duo sunt consideranda: scilicet ipsa
praeordinatio divina, et effectus eius. Quantum igitur ad primum, nullo modo praedestinatio
iuvatur precibus sanctorum: non enim precibus sanctorum fit, quod aliquis praedestinetur a
Deo. Quantum vero ad secundum, dicitur praedestinatio iuvari precibus sanctorum, et aliis
bonis operibus; quia providentia, cuius praedestinatio est pars, non subtrahit causas secundas,
sed sic providet effectus, ut etiam ordo causarum secundarum subiaceat providentiae. Sicut
igitur sic providentur naturales effectus, ut etiam causae naturales ad illos naturales effectus
ordinentur, sine quibus illi effectus non provenirent; ita praedestinatur a Deo salus alicuius, ut
etiam sub ordine praedestinationis cadat quidquid hominem promovet in salutem, vel orationes
propriae vel aliorum, vel alia bona, vel quidquid huiusmodi, sine quibus aliquis salutem non
consequitur. Unde praedestinatis conandum est ad bene operandum et orandum, quia per
huiusmodi praedestinationis effectus certitudinaliter impletur. Propter quod dicitur II Petr.
1,10: satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa ostendit quod praedestinatio non iuvatur precibus sanctorum, quantum ad ipsam praeordinationem.
Ad secundum dicendum quod aliquis dicitur adiuvari per alium, dupliciter. Uno modo, inquantum ab eo accipit virtutem: et sic adiuvari infirmi est, unde Deo non competit. Et sic intelligitur illud: Quis adiuvit spiritum Domini? Alio modo dicitur quis adiuvari per aliquem, per quem exequitur suam operationem, sicut dominus per ministrum. Et hoc modo Deus adiuvatur per nos, inquantum exequimur suam ordinationem, secundum illud I ad Cor. 3,9: Dei enim adiutores sumus. Neque hoc est propter defectum divinae virtutis: sed quia utitur causis mediis, ut ordinis pulchritudo servetur in rebus, et ut etiam creaturis dignitatem causalitatis communicet.
Ad tertium dicendum quod secundae causae non possunt egredi ordinem causae primae universalis, ut supra dictum est; sed ipsum exequuntur. Et ideo praedestinatio per creaturas potest adiuvari, sed non impediri.
St. Thomas Aquinas | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |