INCERTI AUCTORIS DE RAMIS CADUNT FOLIA
(13th century)

De ramis cadunt folia,
nam viror totus periit,
iam calor liquit omnia
et abiit;
nam signa coeli ultima
sol petiit.

Iam nocet frigus teneris,
et avis bruma leditur,
et philomena ceteris
conqueritur,
quod illis ignis etheris
adimitur.

Nec lympha caret alveus,
nec prata virent herbida,
sol nostra fugit aureus
confinia;
est inde dies niveus,
nox frigida.

Modo frigescit quidquid est,
sed solus ego caleo;
immo sic mihi cordi est
quod ardeo;
hic ignis tamen virgo est,
qua langueo.

Nutritur ignis osculo
et leni tactu virginis;
in suo lucet oculo
lux luminis,
nec est in toto seculo
plus numinis.

Ignis grecus extinguitur
cum vino iam acerrimo;
sed iste non extinguitur
miserrimo:
immo fomento alitur
uberrimo.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page