ANDECAVIS ABBAS



Andecavis        abas esse dicitur
ille nomen       primi tenet hominum;
hunc fatentur    vinum vellet bibere
super omnes      Andechavis homines.
Eia eia eia laudes
Eia laudes dicamus Libero.
Iste malet       vinum omne tempore
quem nec dies    nox nec ulla preterit
quod non vino    saturatus titubet,
velut arbor      agitata flatibus
Eia eia eia laudes
Eia laudes dicamus Libero.
Iste gerit       corpus imputribile
vinum totum      conditum ut alove
et ut mire       corium conficitur
cutis eius       nunc cum vino tingitur.
Eia eia eia laudes
Eia laudes dicamus Libero.
Iste cupa        non curat de calicem
vinum bonum      bibere suaviter,
sed patellis     atque magnis cacabis          
et in eis        ultra modum grandibus.
Eia eia eia laudes
Eia laudes dicamus Libero.
Hunc perperdit   Andechavis civitas,
nullum talem     ultra sibi sociat,
qui sic semper   vinum possit sorbere;
cuius facta,     cives, vobis pingite!
Eia eia eia laudes
Eia laudes dicamus Libero.


Medieval Latin The Latin Library The Classics Homepage