ALBERT OF AIX
HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS
LIBER VI
CAPUT PRIMUM. - Prima die congressionis diversi varie affliguntur. [0539A]
Sancta autem civitate sic undique vallata, quinto die obsidionis ex consilio et jussione praedictorum principum, loricis et galeis Christiani induti facta scutorum testudine, muros et moenia sunt aggressi, viros Sarracenos fortiter bello lacessentes in jaculis saxorum, fundis et sagittis trans muros volantibus, ab intus et de foris per longum dici spatium dimicantes. Multi ex fidelibus sauciati, et lapidibus quassati attritique sunt: quidam sagittarum infixione oculos amiserunt. Sed primorum nullus, Deo donante, illa die percussus est. Christiani moleste ferentes populi contritionem, labori et bello amplius incumbebant; et muros exteriores, quos Barbicanas vocant, valide impugnantes, ferreis malleis et ligonibus [0539B] partim sciderunt. Sed tamen non multum hac die profecerunt.
CAP. II. - Consilium primorum, quomodo civitas capi possit.
Sedato tandem hoc belli turbine, videns dux et primi exercitus quod urbs armis et assultu foret insuperabilis, in castra ab assultu sunt relati, communi consilio usi, quia nisi ingeniis machinae et mangenarum urbs acquiratur, nunquam aliqua vi armorum possit superari. Quod omnibus utile visum est consilium, machinas et mangenas arietesque fabricari. Sed deficiebat materia lignorum, quorum in illis regionibus magna est penuria. Ad haec quidam frater conchristianus, natione Syrus, peregrinis locum indicat, ubi ligna ad construendas machinas [0539C] possent reperiri, videlicet in quibusdam montibus versus plagam Arabiae. Revelato autem loco lignorum, Robertus Flandrensis, Robertus Northmannorum dominus, Gerhardus quoque de Keresi, assumpta manu equitum et peditum, trans quatuor milliaria profecti sunt. Ubi ligna inventa tergis camelorum imponentes, ad sedem socierum reversi sunt sine damno.
CAP. III. - De instrumentis vincendae urbi appositis.
Crastina vero luce primum terris immissa, universi artifices operi machinae mangenarum et arietis instant, alii securibus, alii terebellis, quousque sub spatio quatuor hebdomadarum opus machinae arietis et mangenarum ad unguem perductum est ante turrim David, in aspectu omnium qui in eodem praesidio morabantur. Deinde moniti sunt juvenes, [0539D] senes, pueri, puellae ac mulieres ut convenirent in vallem Bethlehem, omnes virgulta in mulis ac asinis aut humeris suis allaturi, de quibus crates triplices contexerentur, ex quibus machina vestita Sarracenorum parvipenderet jacula. Quod et actum est: vimina et virgulta plurima allata sunt, quibus crates consertae, coriis equinis et taurinis ac camelorum [0540A] opertae sunt, ne facile hostili incendio machina cremaretur.
CAP. IV. - Quidam e populo dum victum longius quaererent, mortem incurrunt.
Interea in hac mora longae obsidionis et prolixa operosaque machinarum structura, compulit quosdam indigentia rerum necessariarum ab exercitu surgere, et victum quaerere. Sed dum casu in finitimas oras Rames, praenominatae urbis, inciderent, praedas comportarent, greges cogerent, ab insidiis Sarracenorum, qui ab Ascalone, civitate regis Babyloniae, descenderant, attriti sunt, et praeda retenta est. Giselbertus de Treva et Achar de Motinerla, fortes Christianorum duces et viri nobiles, illic post plurimum certaminis detruncati corruerunt; reliqui vero ex sociis eorum in fugam conversi, [0540B] per montana viam accelerant in Jerusalem. Ad haec Baldewinus de Burg, ad idem negotium contrahendi escas cum Thoma de Feria castro, assumpta manu equitum, progressus, obviam fugitivis et disturbatis fratribus factus est. Qui rem et casum illorum intelligens, consolatus est universos ut redirent secum in ultionem suarum calumniarum. Continuo peregrini, consolatione virorum fortium respirantes, reversi sunt unanimiter et recenter in persecutionem inimicorum, et cum eis diu praelia conserentes, hinc et hinc plures occisi ac vulnerati sunt. Baldewinus de Burg adverso telo in pectore vulneratus est.
CAP. V. - Ubi unus gentilium illustris, et duo nobiles Christianorum trucidantur.
Tandem Christiani invalescentes et Sarracenos in fugam [0540C] cogentes, quemdam eorum militem nobilissimum, virum calva fronte, statura procerum, grandaevum ac corpulentum captum tenuerunt. Quem Jerusalem abducentes, in praedicti Baldewini tentorio compedibus religaverunt: sed is nobiliter in throno Baldewini resedit, quod ostro pretiosissimo opertum erat. Videntes autem Christiani principes, quia vir prudens et nobilis et strenuus, idem foret Sarracenus, de vita et moribus ejus saepius inquirentes ac disputantes, ad Christianitatis fidem eum vocare conabantur. Sed modis omnibus huic professioni abrenuntians, ante turrim David productus, ad terrendos arcis custodes in conspectu omnium ab armigero Baldewini decollatus est. Praefati vero principes, Giselbertus et Achar, insidiis gentilium trucidati, ad locum obsidionis [0540D] in magna lamentatione referuntur: quibus Christiani sacerdotes catholicas exsequias exhibentes, in sepulcro Christianorum confratrum, quod erat extra civitatem, ossa eorum posuerunt.
CAP. VI. - Quando obsessa sit urbs, et de raritate potus.
Obsessa est autem civitas sancta, et mater nostra [0541A] Jerusalem, quam adulterini filii invaserunt, et legitimis filiis negaverunt, tertia feria in secunda hebdomada mensis Julii, qui calore et solis ardore intolerabilis habetur, et praecipue in his orientalibus plagis, ubi etiam non solum rivi deficiunt aquarum, sed et fontes vivi et modici solum trans tria milliaria reperiuntur. Hoc solis ortu flagrantissimi, hoc defectu aquarum intolerabili et ariditate inaestimabili, Christianorum populus in obsidione hac graviter vexatus est. Quorum socii ad hauriendos et investigandos fontes cum sparsim mitterentur, interdum incolumes hausto fonte redibant; interdum amputatis capitibus, insidiis gentilium periclitabantur. Aquam vero turbidam et lutulentam factam in contentione multitudinis haurientium, cum lubricis [0541B] vermibus hirudinum in follibus caprinis afferebant. De qua, quantum os cujusque a foramine angusto pellis capere poterat, licet vetus et putrida fuit, aut de foedis sumpta paludibus vel antiquis cisternis, duobus nummis vendebatur. Plurimi autem inertis vulgi, qui sitis intolerantia arctabantur, dum sic licentiam bibendi acciperent, lubricos vermes et aquatiles deglutiebant, et sic tumefacto gutture aut ventre exstinguebantur. Tantum de monte Sion rivulus perexiguus manat, cujus subterraneus ductus a palatio Salomonis est jactu sagittae, usque ad eum locum quo aedificium in modum claustri muratum et quadratum habetur: cujus in medium per noctem rivulus congregatus adunatur, de quo in die cives utuntur et animalia adaquantur.
CAP. VII. - Consilium inclusi cujusdam super negotio incepto. [0541C]
Ex hoc creberrimo haustu exercitus refocillabatur, licet hac parte in obsessa saepius cives haurientibus jacula intorquerent, et a stillicidio hoc prorsus Christianos absterrere laborarent. Uvarum copia vinique affluentia primoribus semper abundabat, et pretium habentibus; egenis vero, rebus exhaustis, etiam aquae, ut audistis, nimia erat defectio. Unde hac sitis pestilentia ingravescente, populoque catholico diu in obsidione laborante, visum est primatibus populi ex consilio episcoporum et cleri qui aderant, ut consulerent quemdam virum Dei, qui [0541D] erat in antiqua turri procerae altitudinis in monte Olivarum solitarius, quid agerent, quid primum insisterent, revelantes ei quanto desiderio ad ingrediendam urbem et sepulcrum Domini videndum aestuarent, et quanta in via pro hac fide et voto pericula sustinuissent. Vir autem Dei, audita eorum intentione et desiderio, consilium protulit, quatenus primum in afflictione jejuniorum et continuatione orationum devote insisterent; et post haec muris et Sarracenis Deo auxiliante tutius inferrent assultus.
CAP. VIII. - De indicta processione, et quae tunc gesta sint.
Jam ex viri Dei consilio ab episcopis et clero triduanum indicitur jejunium, et sexta feria processionem [0542A] universi Christiani circa urbem facientes, deinde ad montem Oliveti, venientes in loco, ubi Dominus Jesus coelos ascendit, ac deinde procedentes alio in loco, ubi discipulos suos orare docuit, in omni devotione et humilitate constiterunt. Illic in eodem loco montis Petrus Eremita et Arnulfus de Rohes castello Flandriae, clericus magnae scientiae et facundiae, ad populum sermonem facientes, plurimam discordiam, quae inter peregrinos de diversis causis excreverat, exstinxerunt. Dissensionem vero, quae inter comitem Reymundum et Tankradum diu invaluit propter conventionem solidorum, quos ei injuste comes negaverat, ex admonitione spirituali ambobus principibus compunctis, concordi amore placaverunt. Placatis autem his, et in corcordiam cum aliis multis [0542B] Christianis confratribus reductis, tota illa Christianorum processio a loco praedicti montis Oliveti descendens, ad proximum montem Sion in ecclesiam sanctae Dei Genitricis collata est. Ubi clerici albis induti, et reliquias sanctorum cum reverentia sumentes, complures idonei laici a sagittis Sarracenorum, qui in moenibus urbis observabant transeuntes, percussi sunt. Est autem civitas proxima huic ecclesiae Sion, quantum jactus habet sagittae. Hoc autem loco ad suscitandam iram Christianorum, in derisum etiam et opprobrium, cruces fixerunt, super quas aut spuebant, aut in oculis omnium mingere non abhorrebant.
CAP. IX. - Machinis muro applicitis, ingenia partium inter se confligunt. [0542C]
De hinc jejunio cum processione sancta, litania orationeque finita, coelum jam tenebris operientibus, noctis in silentio deportata est machina per partes, et universa strues mangenarum, ad ipsum locum civitatis, ubi situm est oratorium S. Stephani protomartyris versus vallem Josaphat, in die Sabbati, collocatis tabernaculis in circuitu machinae ab hac statione sublatis. Ubi machina et omnia instrumenta mangenarum et arietis ad unguem fabricata sunt. Verum ex consilio majorum instrumenta trium mangenarum ordinata eriguntur, quarum priori assultu et impetu Christiani Sarracenos cives a muris et moenibus arcentes absterrerent et muralia repentino jactu, silicis quoque tactu, perstringere [0542D] valerent. Tandem Sarraceni hoc impetu et jactu perspicientes muros graviter concuti et minui, saccos stipala paleaque refertos, ac navium funes magnae grossitudinis, strictim densatos, maris et moenibus affigentes, opposuerunt, quatenus impetum et jactum mangenarum molliter exciperent, et nequaquam muris moenibusque nocerent. Dux vero videns hoc impedimentum suis ingeniis oppositum, funibus et saccis sagittas ardentes illico ab igne eductas, baleari arcu intorsit; et sic igne infixos et aridae materiei inhaerentes, a levi aura tenuis flamma suscitabatur, quousque vires acquirens, saccos funesque consumpsit, et rursus impetus muros et moenia minuebat.
CAP. X. - Arietem muros perforantem obsessi dissipare moliuntur. [0543A]
Inter haec, ad augendam ruinam et stragem murorum allatus est praefatus aries horrendi ponderis et operis, vestitus vimineis cratibus. Qui virtute et inaestimabili virorum inundatione impulsus, Barbicanas, exteriores scilicet muros, oppositos aequato vallo urbis, a viris arietem impellentibus gravi impetu in momento comminuit atque dejecit et viam machinae ad interiores muros et antiquos aptavit, foramenque pergrande et horrendum jam ad urbem pertransiens, infregit. Hoc itaque foramen trans muros urbis defensores intuentes, nec ultra id periculum sufferre valentes, igne sulphureo pice caereoque suscitato, arietem, niomium muris vicimum, succenderunt, [0543B] ne deinceps muros ferrata fronte impelleret, aut foramen ampliaret. Tunc subito clamore Dei populus commotus, undique tentoriis et tuguriis aquam convehunt qua tandem aries ab igne restinctus est.
CAP. XI. - Qui undique machinae praesint, disponuntur.
Interea, dum aries exstinguitur, mangenarum jactus et impetus assidue muros minuebat, et custodes ac defensores a moenibus arcebat. Nec mora, inter haec, machina cum omni structura sua erecta est, parietes, coenicula, cratesque illius opertae coriis taurinis, equinis et camelinis, in quibus constituti sunt milites, qui urbem impugnarent, et resistentes facilius certamine fatigarent. A Die autem Sabbati [0543C] hujus machinae operi et compagi insudantes, usque ad quintam feriam protractum opus in vespere consummaverunt et ducem Godefridum, ejusque fratrem Eustachium, similiter fratres duos, Ludolfum et Engelbertum, ortos civitate Tornaco, ad tuendam machinam, et urbem bello concitandam ordinaverunt. Ducem ergo suosque in superiore coenaculo Ludolfum cum fratre suo, et coeteris eorum sequacibus, medio coenaculo immorari decreverunt; in inferiore vero, qui machinam trahentes urbi applicarent. In arce vero machinae ejusque coenaculis his constitutis, arietem, post deletas Barbicanas et aequatum vallum, quia tam difficile onus taedium erat amovere, ultro Christiani suo igne combusserunt, [0543D] ne tanti roboris magnitudo conductili machinae esset impedimento.
CAP. XII. - Quanta instantia cives a machinis forinsecus fatigentur.
Dehinc autem in sexta feria mane facto, Sarraceni milites, et qui urbis erant cives, machinam erectam intuentes, et in ea habitantes loricatos, stupefacti et tremefacti, mirantur tam matutinos et bello paratos milites in machina apparere; omnesque per urbem gradientes sagittis et arcu infigere, ac pugna incessabili quosque per urbem visos a machina desuper muros prominente, jaculis et saxis urgere. Unde unanimiter intra civitatem gentiles conglobati, volatili telo sagittarum nocere duci et resistere non abstinent et per moenia dispersi peregrinos laedebant. [0544A] Perigrini vero fortiter ex adverso resistebant. Ad hanc denique nimiam contritionem ab intus et extra, a machina, quae altitudine hastae fraxineae urbem et moenia superabat, viri et milites silices immanissimos contorquebant ad laedendos muros, et absterrendos cives defensione moenium, universos per urbem circumvagos in sagittis et lapide percutientes. Alii vero in latere urbis supra montem Sion, una machina comitis Reymundi milites contorquebant lapides et jacula, laedentes muros et per moenia assistentes, huicque machinae comitis frustra nocere quaerentes: quae eadem nocte et hora, qua et ducis, erecta et muris applicata est
CAP. XIII. - Ubi portae, quae Babylonicis nuntiis perviae erant, custodiae deputantur.
[0544B] Cum haec obsidio sanctae civitatis jam taedio fieret, studioseque in ejus captione modis omnibus et operibus ferverent, atque plurima de minis et virtute regis Babyloniae innotescerent, pervenit ad aures principum exercitus per delatores eosdem qui fratri Tankrado pecuniam et ornatum templi Domini ante captionem urbis propalaverunt, quod ad urbem Jerusalem per eam portam montis Oliveti et vallis Josaphat, quae inobsessa erat, assidua legatio regi Babylonico mitteretur de omnibus quae fiebant; rursusque regis nuntia et consilia per eamdem portam saepe et occulte reportarentur urbis defensoribus et Christianis leviter posse fieri magnum impedimentum. Quare habito caute super hoc consilio, principes Christianorum collocaverunt latenter insidias in [0544C] valle et exitu ejusdem montis, in silentio noctis, ante et retro munitis viarum semitis vigili custodia, ne forte aliquis ab Ascalone vel Babylonia aut ab aliqua parte regni hujus descenderet, vel a porta inobsessa solito more in legationem procederet, sed in insidias incidens, subito caperetur, nulloque diffugio ante latera occultatus, a manibus vigilantium elaberetur.
CAP. XIV. - De duobus regis Babyloniae nuntiis diverso mortis genere pereuntibus.
Sic tandem ordinatis viarum custodibus, et in loco praedicti montis Oliveti constitutis, duo Sarraceni ab Ascalone properantes, et regis Babyloniae nuntia defensoribus urbis deferentes, jam noctis [0544D] silentio incumbente, medio custodum venientes astiterunt, urbem sine aliquo obstaculo sperantes ingredi. Sed subito a militibus et custodibus portae inobsessae capti sunt et retenti: quorum alter a juvene immoderato hasta confixus, mox spiritum exhalavit; alter vero vivus et sanus in praesentiam Christianorum principum adductus est, ut ab eo minis extorquerent, aut promissione vitae, cujus rei nuntii advenissent: quatenus sic jacula praevisa minus nocere possent. Is denique multum vitae suae sollicitus et anxius, plurimum de regis Babyloniae consilio et legatione aperuit, et quomodo nunc per eos admonuisset fideles sibi milites una cum civibus, ne aliquo terrore et oppressione fatigati, deficerent, sed se invicem consolando, stabiles in defensione persisterent, [0545A] scientes quia post quindecim dies ad auxilium in virtute magna Jerusalem venire decrevisset ad exterminandos Gallos, et suos liberandos. Post hanc caeterasque relationes militibus restitutus, tormento cujusdam mangenae, ligatis manibus et pedibus est immissus, ut sic post primam et secundam inundationem trans muros jactaretur. Sed nimio ejus pondere pelis mangenae gravata, non longe miserum projecit: qui mox juxta muros corruens super asperos silices, fractis cervicibus, nervis et ossibus, in momento exstinctus fuisse refertur.
CAP. XV. - De instrumentis profanorum contra machinas fidelium.
Cives autem et milites regis Babyloniae videntes [0545B] sic legationem regis dissipatam, et audacius Christianos urbem expugnare, et quia hinc et hinc machinae nimium urbi infestae adversarentur, apposuerunt et ipsi instrumenta quatuordecim mangenarum erigere, quarum virtute et impetu assidue in machinas lapides jactarentur, quorum crebris ictibus attonitae quassarentur ac perirent, et in eis positi una earum ruina periclitarentur. Ex his vero quatuordecim mangenis novem comitis Reymundi machinae opponuntur, cum innumerabili manu et virtute civium: quarum intolerabili et crebro impetu graviter machina concussa et attrita est, ejusque compagines dissolutae. Quare universi in ea viri belligeri nimium attriti, et obstupefacti inopinato [0545C] excidio, vix a mortis elapsi sunt periculo. Unde quia tot creberrimos lapidum ictus sustinere non poterant, et machinae protectio defecerat, procul a moenibus machina reducta est, nec ultra inventus, qui hanc iterato ascenderet, ac cives impugnando lacesseret. Quinque vero residuae contra machinam ducis eriguntur, ut eam pari impetu et jactu percuterent et attererent; sed, Deo protegente, licet crebro ictu tacta et quassata ruinam minaretur, integra permansit et intacta, vimineisque cratibus protecta, miros impetus lapidum molliter exceptos fortiter tolerabat.
CAP. XVI. - De crucifixo, cui perfidorum insania nocere non potuit.
Erat crux in summitate ejusdem machinae, figuram [0545D] continens Domini Jesu auro fulgidissimam, quam iidem Sarraceni jactu mangenarum assidue moliebantur percutere; sed nulla eis feriendi facultas aut amovendi concessa est. Illis vero saepius jacturam lapidum adversus crucem hanc molientibus, lapis fortuito advolans militem quemdam, assistentem lateri duci, in caput fortiter percussit, qui, fracto cerebro et effusis cervicibus, momentaneo fine exstinctus est. Dux vero vix ab ictu tam repentino observatus, multum baleari arcu civibus mangenasque intorquentibus, insistebat; et crates a machina impetu avulsas interdum reparabat et funibus religabat.
CAP. XVII. - Item de diversis perfidorum machinis.
Sarraceni milites videntes quia impetus mangenarum [0546A] crates vimineas penetrare non poterat, interdum ollas flammivomas jactabant in crates machinam protegentes, ut prunae aut scintillae aridae materiei adhaerentes, levi aura suscitatae ampliarentur, et machina consumeretur: sed industria Gallorum artem arte praevenit. Nam coriis lubricis machinae et crates opertae flammas aut prunas injectas minime retinebant; sed subito a coriis ignis labens humique cadens deficiebat. Tandem harum quinque mangenarum assiduis ictibus dux suique gravati, applicuerunt machinam in virtute Christianorum cominus moenia et muros, ut sic tutior adversus machinas obsisteret; et mangenae, propter aedificia domorum turrium abduci in loco spatioso non valentes, minus jacerent et machinam ferire [0546B] non possent. Jam vero juxta muros abducta machina, et quinque mangenis ab illa spatiosum recessum non invenientibus, lapis intortus et in impetu emissus, nimium vicinam transvolat machinam aut interdum volatu suo deficiens, juxta muros cadens, Sarracenos opprimebat. Sarraceni tandem intelligentes quia viri imperterriti in machina starent, qui mangenarum arte non possent laedi, turrim quamdam, quae in vicino erat machinae, saccis stipula et feno vel palea impletis, item vimineis cratibus et densitate navalium funium adversus Christianorum mangenas undique tectam, munierunt, viros pugnatores in ea constituentes, qui assidue moles lapidum fundibulis aut parvis mangenellis in machinam jacerent, et ejus habitatores diversis armorum terroribus [0546C] arctarent. Sed nec sic machina ducis Godefridi cedente, nec ejus custodibus ab assultu repressis, sed amplius et saevius invalescentibus, Sarracenorum artifices aliud aptant ingenium, quo machina ejusque possessores sine recuperatione consumerentur.
CAP. XVIII- Ubi ignis aceto sopitur, et catena gentilium vi extorquetur.
Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clavis ferreis et uncis confixerunt, clavosque stuppis, pice, cera oleoque infusis et impinguatis impleverunt, et omni fomentorum ignis genere. Catenam quoque ferream et onerosam in medio robore affixerunt, ne curvis [0546D] et ferreis hamis peregrinorum leviter posset auferri et amoveri, dum ad comburendam machinam trans muros et moenia praefatum lignum jactaretur. Aptato perfectoque hujus roboris aedificio, quadam die universi cives ac milites regis Babyloniae intra urbem adunati, circa id opus conferuntur. Qui scalis, hastis et apparatibus suis grave lignum, incensum igne omni aqua inexstinguibili, trans muros in virtute magna et in momento deposuerunt, inter muros et machinam hoc jacientes, ut ab illius validissimo ardore postes, quibus tota innitebatur machina, correpti, cremarentur ruinamque in ea habitantes paterentur; nec ulla aqua tam vehemens ignis restingueretur, quousque tota machina cum praefato robore in cineres redacta corruisset. Verum [0547A] Christianis ab indigenis conchristianis res innotuit, et qualiter hic ignis, aqua inexstinguibilis, solo aceti liquore restingui valeat. Unde in utribus intra machinam acetum, ex providentia impositum super injectum et effusum est: sic grande incendium restinctum, ultra machinae nocere non potuit. Ad hujus denique roboris exstinctionem concursus peregrinorum factus est: qui catenam arripientes, totis viribus luctamen inierunt, hi exterius trahendo, hi interius retinendo. Sed Christianorum virtus, Deo favente, praevaluit; et sic Sarracenis catena erepta, a fidelibus retenta est.
CAP. XIX. - Qui sanctam civitatem obtinuerint primi.
In ejusdem vero catenae contentione ab intus et [0547B] deforis, ac quinque mangenarum defectione frustra jam deintus jactantium, dux, qui in eminentiore coenaculo arcis obtinuerat mansionem, omne genus jaculorum saxorumque in medium vulgus conglobatorum cum suis intorquebat, et stantes in muro sine intermissione a moenibus arcebat. Tres siquidem Christianorum mangenae sine requie, incessabili jactu moenia transvolabant, et custodes hinc et hinc a moenibus longo recessu absterrebant. Adhaec fratres praenominati, Ludolfus et Engelbertus, videntes Sarracenos otio torpere et manus a defensione continere, atque ex utroque latere moenium procul absistere propter mangenarum caeterorumque impetum, sine mora, sicuti muro erant [0547C] propiores, a secundo coenaculo, in quo manebant, porrectis arboribus et in moenia missis, primum in urbem cum virtute armorum descenderunt, universis murorum custodibus in fugam versis. Dux vero fraterque ejus Eustachius, hos urbem jam ingressos intelligentes, extemplo a superiore arce descendentes, mox et ipsi in moenibus consistentes ad opem illorum descenderunt. Omnis populus haec intuens, et principes jam obtinere civitatem inaestimabili clamore intonantes, scalis undique muro applicitis, ascendere et intrare festinant.
CAP. XX. - De diffugio et interitu perditorum.
Cives autem ac defensores urbis contemplantes capta moenia et muros, ac media urbe viros Christianos [0547D] sistere, totamque civitatem armis Gallorum inundare, correpti sunt formidine et mentis hebetudine; ac repente diffugium facientes, plurima multitudo spe protectionis ad palatium regis Salomonis, quod erat spatiosum atque firmissimum, fugam arripiunt. Quos Galli fortiter insecuti lanceis et gladiis, cum ipsis fugitivis pariter portas palatii ingrediuntur, et in nimia gentilium occisione perseverant. Equites vero circiter quadringenti, qui a rege Babyloniae missi, urbem assidue perlustrabant in admonitione defensionis et consolatione civium, visa angustia et fuga suorum, ad praesidium turris David veloci cursu equorum diverterunt. Sed Gallis eos gravi insecutione prementibus, vix portae immissi, equos, ante januam unanimiter descendentes, reliquerunt; [0548A] quos Christiani arripientes, cum frenis et sellis abduxerunt, habentes ea.
CAP. XXI. - Quid factum sit, per portas toto irrumpente populo.
Interea quidam peregrinorum ad portas urbis contendentes, seras et vectes ferreos avellunt, totumque vulgus ad auxilium intromittunt. Sed tanta pressura et anxietas ingredientium in porta hac fuisse perhibetur, ut etiam ipsi equi, nimia oppressione gravati, plurimos dentibus, aperto ore ad mordendum, nolente sessore, invaderent, sudore inaudito diffluentes. Quare viri circiter sedecim pedibus equorum, mulorum, hominumque conculcati et discerpti et suffocati, spiritum vitae exhalaverunt. Per foramen etiam murorum, quod aries ferra a [0548B] fronte infregerat, plurima millia virorum ac mulierum intromissa sunt. Hi omnes conglobati, in vociferatione et strepitu magno ad palatium praedictum concursum facientes, fratribus praemissis auxilium contulerunt, Sarracenos per domum, quae spatiosa erat, crudeli funere sternentes: quorum adeo sanguinis facta est effusio, ut etiam rivi per ipsa pavimenta regiae aulae defluerent, et usque ad talos fusus cruor accresceret. Sarraceni, interdum recuperato spiritu et viribus, in defensionem frustra eriguntur; sed tamen plures fidelium incautos mutua caede perfoderunt.
CAP. XXII. - De cisterna regii palatii.
In cisternam autem regiam, quae ante fores ejusdem [0548C] palatii in modum lacus amplitudinem et magnitudinem cavatione continet, testudinem fornicei operis desuper habens, marmoreis undique subnixa columnis, plures Sarracenorum per gradus, qui ad hauriendam aquam introeuntes perducunt, confugerunt: quorum alii aquis suffocati sunt, alii ab insequentibus Christianis in ipsis gradibus defensionis perempti sunt. Per ea vero foramina, quae trans testudinem ora in modum putei habebant, tam Christiani quam Sarraceni praecipiti fuga, caecoque cursu cadentes, non solum submersione perclitabantur, sed et fractis collis et cervicibus, aut ruptis visceribus exstinguebantur. Hujus quippe cisternae regiae aqua in omni obsidione urbis ad mensuram civibus indigentibus et militibus dari solebat ad [0548D] aquandos equos, greges et universa jumenta, et ad omnes usus necessarios. Ex omni stillicidio pluviarum, ab ipsius tecti palatii canalibus, templique Domini testudine, et a tectis multorum aedificiorum, confluente, haec cisterna adimpletur, per circulum anni frigidam ac salubrem aquam abunde omnibus illic urbem inhabitantibus administrans.
CAP. XXIII. - Item de generali coede civium et direptione templi Domini.
Egressi autem Christiani victores a palatio post nimiam et cruentam caedem Sarracenorum, quorum decem millia in ipso loco occiderunt, plures copias gentilium, per vicos civitatis errantes diffugio prae timore mortis, in ore gladii percusserunt. Mulieres, quae in turritis palatiis et soliis confugerant, mucrone [0549A] confoderunt; infantes, adhuc sugentes, per plantam pedis e sinu matris aut cunabulis arreptos muris vel ostiorum liminibus allidentes, fractis cervicibus, alios armis trucidabant, alios lapidibus obruebant; nulli prorsus aetati aut generi gentilium parcentes. Quicunque ergo domum aut palatium prior invadebat, cum omni suppellectile, frumento, oleo, hordeo et vino, pecunia aut veste, vel qualibet re pacifice obtinebat. Et sic possessores totius civitatis facti sunt. Intromissis vero Christianis in civitatem et longa strage in palatio et urbe saevientibus spoliis atque divitiis Sarracenorum inhiantibus, Tankradus, qui festinus in primo urbis ingressu templum praecurrit, et avulsis seris intravit, pecuniam auri et argenti incomparabilem cum robore et ope [0549B] sui satellitii a muris deauratis in circuitu, columnis et pilariis avulsit, biduo in raptione hujus thesauri a Turcis oratorio decorando collati desudans. Quem thesaurum duo Sarraceni, ab urbe in obsidione egressi, eidem Tankrado, ut gratiam et salutem vitae suae in oculis ipsius invenirent, propalasse feruntur. Post praedictum vero tempus dierum templi portas aperiens, et secum pecuniam asportans, duci Godefrido, cujus erat miles, fideliter divisit, quam vix, ut aiunt, quibus tota massa innotuit, sex cameli aut muli portare poterant.
CAP. XXIV. - Relatio de templo Domini.
Hoc Templum, quod dicitur Domini, non illud antiquum ac mirabile opus regis Salomonis intelligendum est, cum tota urbs Jerusalem a rege Nabochodonosor, [0549C] deinde a rege Antiocho ante multos annos Dominicae Incarnationis destructa fuerit, templumque Salomonis a fundamento dirutum, ornamentis et vasis sacris spoliatum sit. Rursus post incarnationem, ex praenuntiatione Domini Jesu, a principibus Romanorum, Vespasiano et Tito, funditus cum suis habitatoribus sic Jerusalem deleta est, ut secundum vocem Domini lapis super lapidem non relinqueretur. Verum templum hoc postea a modernis et Christianis cultoribus reaedificatum, plures attestantur; nempe eo loco, quo Salomon pacificus de lignis cedrinis et Pario lapide pristinum Dei tabernaculum collocavit, et in ea Sancta sanctorum. In medio autem hoc moderno tabernaculo mons lapideus, [0549D] natura fundatus, proeminet, fere in latitudine continens tertiam partem jugeri, in altitudine habens duos cubitos. Cujus in uno latere gradus collocati, ad cava loca descendentes perducunt; alio vero in latere, ut in veritate referunt, qui tunc consideraverunt, ostiolum habet lapideum, sed semper signatam. Illic ex quorumdam opinione quaedam Sancta sanctorum adhuc servari perhibentur. In media si quidem testudine ejusdem templi moderni, quod nunc mirifico opere signorum desuper murorum parietes in circuitu continet, rotundam catenam infixam esse asseverant, in qua vas aurei fulgoris et operis, ponderis vero circiter ducentarum marcarum, pendere semper solet. Quod urnam auream alii affirmant, alii sanguinem Domini, alii manna in eo abscondi [0550A] tum; et sic in varias sententias diversa opinione eriguntur.
CAP. XXV. - De oratoriis sanctae civitatis, et quam devote dux sepulcrum Domini visitaverit.
Hoc itaque vas et promunctorium, quod in medio templi proeminere praediximus, intactum a Tankrado permansit, quin Turci omni devotione utrumque venerantes, inviolatum reservabant. Unde et tabernaculum omni honore et decore thesaurizabant, soli, omnibus gentibus caeteris exclusis, in illo suarum caeremoniarum observationi vacantes. Sic vero ipsum praefatum templum ad exsequendos ritus sui erroris summa reverentia et custodia venerantes, soli etiam Dominici sepulcri templo, ejusque cultoribus Christianis parcebant, propter tributa, quae ex [0550B] oblatione fidelium as idue eis solvebantur, una cum ecclesia S. Mariae ad Latinos, quae etiam tributaria erat. In reliqua vero oratoria urbis sanctae tam Turci quam Sarraceni suam tyrannidem nimia strage exercuerunt, prorsus ab eis catholicos cultores exterminantes. Ad hoc denique templum Domini, ut praedictum est, iter suum Tankrado convertente prae avaritia sibi propalatae pecuniae; aliis vero ad praesidium turris David fugitivos velociter insequentibus, cunctisque principibus rebus et aedificiis Turcicis inhiantibus, universoque vulgo ad palatium Salomonis tendente, et caedem nimiam crudeliter in Sarracenos operante, dux Godefridus ab omni strage se abstinens, mox tribus tantum suorum secum retentis, Baldrico, Adelboldo et Stabulone, exutus [0550C] lorica, et lanea veste indutus, nudatis pedibus muros egressus, in circuitu urbis cum humilitate processit, et per eam portam quae respicit ad montem Olivarum introiens, Sepulcro Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, praesentatus est, in lacrymis, orationibus et divinis persistens laudibus, et Deo gratias agens quia videre meruit quod illi semper fuit summo desiderio.
CAP. XXVI. - Visio cujusdam de duce.
Nam pio ducis proposito impleto, somnii hujus visio completa veraciter comprobatur. Ante viae hujus initium cum saepe idem dux suspiria traheret, suique animi optio ante omnia esset visitare sanctam civitatem Jerusalem, et videre sepulcrum Domini Jesu, ac saepe privatis famulis cordis sui aperiret intentionem, [0550D] cuidam de familiaribus suis, Stabuloni videlicet, in hunc modum ostensa est visio. Videbat idem scalam auream a coelesti axe procerae longitudinis usque ad terram porrectam, quam ipse dux, nimio desiderio fervens, cum quodam poculi sui provisore, Rothardo nomine, lucernam in manu ferente, conscendere conatus est. Sed provisore jam media scala consistente, lucerna, quam gestabat in manu illius, exstinguitur, et medius gradus scalae, per quam ad supernum coeli solium scandebat, graviter laesus et attritus est. Sic provisor poculi ad inferiora reversus, prae formidine ultra ad coelestem portam cum duce pervenire non potuit ac pulsare. At Stabulo, cujus est ista visio, lucernam exstinctam reaccendens, scalam, [0551A] qua pincerna indignus attolli non meruit, fiducialiter conscendit, et lucernam ultra indeficientem ferens, cum ipso duce coeli penetravit ad aulam, ubi mensa illis parata, et omni deliciarum dulcedine cumulata reperta est. Ad hanc denique dux cum electis et ea dignis recumbens, de omni quae aderat dulcedinis suavitate partitus est.
CAP. XXVII. - Interpretatio somnii.
Quid per hanc scalam ad coeli palatium ducentem, nisi via quam dux tota mentis intentione apprehendit ad urbem Jerusalem, quae porta est coelestis patriae, significatur? Ex auro enim purissimo erat scala; quia ad hanc viam et coeli portam puro corde et perfecta humilitate veniendum. Media autem scala provisoris poculi lucerna exstinguitur, gradus laesus [0551B] deficit, ascensus negatur, quia opus et onus viae sanctae, quod bona et pura voluntate una cum duce devovit, medio labore deseruit cum plurimis, sicut audivistis. Propter diffidentiam enim et imminentes angustias a duce subtractus est Antiochiae, et sic apostata factus, ad aratrum reversus est miseriarum, nec ultra per scalam cum duce coeli introiens januam, sanctorum mensa dignus fuit participari. Stabulo vero ducis camerarius, lucernam ab ipsius manu suscipiens, reaccendit, quia voluntatem bonam viae hujus quam primum assumpsit fortiter retinuit, et inter diversas mentis vacillationes lampade benevolentiae reaccensa, reflagranti voto firmiter haesit; sicque insolubili gradu scalam cum duce superavit. Insuper illius in omni tribulatione socius [0551C] stabilis, et famulus existens fidelis Dei, eo usque in Jerusalem pervenit, et ad sepulcrum Domini, quod mensa est et desiderium totius dulcedinis sanctorum, intrare meruit et orare.
CAP. XXVIII. - De avaritia Reymundi et Tankradi, et de nece quorumdam gentilium.
Post haec duce a sanctuario Dominici sepulcri regresso in laetitia cordis et exsultatione post peractam ibi victoriam, et hospitio quiescendi causa declinato, jam toto exercitu sedato a gentilium occisione, et nocte ea oculos universorum prae labore aggravante, quia Jerusalem, civitas Dei viventis, et mater nostra, filiis restituta est in victoria magna sexta feria, in die solemni divisionis apostolorum, quae est Idus Julii, comes Reymundus avaritia corruptus, [0551D] Sarracenos milites, quos in turrim David fuga elapsos obsederat, accepta ingenti pecunia, illaesos abire permisit; omnia autem arma, escas et exuvias eorum cum eodem praesidio retinuit. Proxima ab hinc die Sabbati clarescente, quidam Sarracenorum spe vitae in summitatem tecti domus praecelsae Salomonis ab armis elapsi, circiter trecenti confugerant. Qui multa prece pro vita flagitantes, in mortis articulo positi, nullius fiducia aut promissione audebant descendere, quousque vexillum Tankradi, in signum protectionis vivendi susceperunt. Sed minime misellis profuit. Nam plurimis super hoc indignantibus, et Christianis furore commotis, ne unus quidem illorum evasit.
CAP. XXIX. - Ubi consilio majorum ira Tankradi sedatur. [0552A]
Tankradus, miles gloriosus, super hac sibi illata injuria vehementi ira succensus est, nec sine discordia et gravi ultione furor illius quievisset, nisi consilium et sententia majorum ac prudentium illius animum his mitigasset verbis: «Jerusalem civitas Dei excelsi, ut universi nostis, magna difficultate et non sine damno nostrorum recuperata, propriis filiis hodie restituta est, et liberata de manu regis Babyloniae, jugoque Turcorum. Sed modo cavendum est ne avaritia aut pigritia vel misericordia erga inimicos habita, hanc amittamus, captivis, et adhuc residuis in urbe gentilibus, parcentes. Nam si forte a rege Babyloniae in multitudine gravi occupati fuerimus, [0552B] subito ab intus et extra impugnabimur; sicque in perpetuum exsilium transportabimur. Unde primum et fidele nobis videtur consilium, quatenus universi Sarraceni et gentiles, qui captivi tenentur, pecunia redimendi aut redempti, sine dilatione in gladio corruant, ne fraude aut ingenio illorum nobis aliqua occurrant adversa.»
CAP. XXX. - Internecio superstitum gentilium.
Consilio hoc accepto, tertio die post victoriam egressa est sententia a majoribus: et ecce universi arma rapiunt, et miserabili caede in omne vulgus gentilium, quod adhuc erat residuum, exsurgunt, alios producentes e vinculis et decollantes, alios per vicos et plateas civitatis inventos trucidantes, quibus antea causa pecuniae aut humana pietate pepercerunt. [0552C] Puellas vero, mulieres, matronas nobiles et fetas cum puellis tenellis detruncabant aut lapidibus obruebant, in nullis aliquam considerantes aetatem. Econtra puellae, mulieres, matronae metu momentaneae mortis angustiatae et horrore gravissimae necis concussae, Christianos in jugulum utriusque sexus debacchantes ac saevientes, medios pro liberanda vita amplexabantur, quaedam pedibus eorum advolvebantur, de vita et salute sua illos nimium miserando fletu et ejulatu sollicitantes. Pueri vero quinquennes aut triennes matrum patrumque crudelem casum intuentes, una miserum clamorem et fletum multiplicabant. Sed frustra haec pietatis et misericordiae signa fiebant. Nam Christiani sic neci totum laxaverant animum, ut non sugens masculus aut [0552D] femina, nedum infans unius anni vivens manum percussoris evaderet. Unde plateae totius civitatis Jerusalem corporibus exstinctis virorum et mulierum lacerisque membris infantium adeo stratae et opertae fuisse referuntur, ut non solum in vicis, soliis et palatiis, sed etiam in locis desertae solitudinis copia occisorum reperiretur innumerabilis.
CAP. XXXI. - De anteriore Turcorum dominio in urbe Jerusalem.
A die autem, qua urbs sancta a Sarracenis obsessa, munita ac defensa fuit, usque ad hanc diem qua capta et victa suisque restituta est, nullus Turcorum in ea repertus est, qui paulo ante hanc vi invadentes, multo tempore obtinuerant, et gravia tributa [0553A] tam a Sarracenis quam peregrinis Christi et indigenis fidelibus exigebant. Trecenti Turci erant, qui civitatem sanctam captivaverant, longo tempore in ea dominati, plurimis in circuitu urbibus Syriae et Palaestinae regionis illis tributariis factis, quas rex Babyloniae cum Jerusalem quondam subditas et regno suo appendentes potenter obtinere solebat. Nunc, ut audistis, Christianorum exercitu in obsidione Antiochiae post captam Nicaeam ordinato, idem rex Babyloniae, audita gloria, virtute ac victoria Christianorum principum, et Turcorum humiliatione, in urbe Jerusalem, quam amiserat, trecentos Turcos in apparatu et exercitu copioso obsedit. Quos plurimo assultu et mangenarum impetu expugnatos fatigavit, multum obsistentes ac repugnantes, sed [0553B] non sine magno suorum detrimento.
CAP. XXXII. - Quomodo Turci eliminati sint, et de mendosa Babylonici regis promissione.
Erat autem Solymanus, princeps et caput horum Turcorum, miles ferocissimus, semper regi Babyloniae et ejus regno adversarius. Tandem Turci cum principe suo, videntes manum suorum exiguam pondus belli et tot millium assultus tolerare non posse, data mutuo fide et dextris de vita et salute sua, impetraverunt quatenus urbem reddentes, pacifice exirent, et conductum ipsius regis usque in Damascum haberent, in qua princeps magnificus Donimani frater dominari perhibetur, qui nunc cum praefatis Turcis ab urbe Jerusalem ejectus est. His ejectis et conductum regis usque in Damascum habentibus, [0553C] rex Jerusalem ingressus, templum Domini juxta ritum gentilium summa reverentia et humilitate subiit. Deinde templum Dominici sepulcri cum omni habitu religionis gentilis introivit, omnia pacifice perlustrans, et nullum Christianorum a fide et ordine sui ritus avertens. Dehinc reversus, civitatem fideli custodia dsposuit; turrim vero David suo satellitio munivit, palatium Salomonis et caetera regalia aedificia et defensoria suo juri mancipavit. Hac itaque civitate ejus subditione relocata post Turcorum ejectionem, nimium gavisus, sed adhuc Turcos sibi a Damasco metuens adversari, direxit legatos ad Christianorum principes, circa urbem Antiochiam residentes, referens quomodo ab urbe Jerusalem et regno suo Turcos ejecerit, et quia in omnibus eorum [0553D] voluntati de urbe sancta satisfacere voluerit, et de fide Christi Christianitatisque professione consiliis eorum acquiescere. Sed omnia mentitus et in dolo locutus est. Nam urbis introitum peregrinis negavit omni armorum defensione et militum virtute, qua poterat, donec coelestis Regis auxilio, Sarracenis, ut audistis, crudeli nece peremptis, nunc intromissi sunt.
CAP. XXXIII. - Promotio gloriosi ducis in Jerusalem.
Hac vero miseranda strage Sarracenorum completa, in proximo die Dominico fideles et primores Christianorum, inito consilio, dominium urbis et custodiam Dominici sepulcri comiti Reymundo dare [0554A] decreverunt. Quo renuente, et caeteris universis capitaneis ad id officium electis, Godefridus dux tandem, licet invitus, ad tuendum urbis principatum promovetur. Promotus ergo consilio et benevolentia omnium Christianorum, turrim David regis quam ipse Reymundus, laxatis fugae Sarracenis, invaserat, requisivit. Sed Reymundus prorsus reddere negavit, donec minis ipsius ducis et Christianorum restituere coactus est. Hujus vero ducis electio et promotio nequaquam humana voluntate facta fuisse credatur; sed totum Dei ordinatione et gratia factum, cum procul dubio ex visione cujusdam boni et veridici militis didicerimus, ante decem annos hujus viae hunc a Deo electum et constitutum ductorem, principem atque praeceptorem Christiani exercitus, [0554B] ut prae omnibus primatibus actu, victoria et consiliis beatiorem, et fide ac veritate integriorem.
CAP. XXXIV. - Somnium cujusdam militis de duce.
Quadam ergo nocte praefatus miles, Hezelo nomine, de Kinwilre villa, quae est in rubuario, cum eodem duce in silva quadam quae vocatur Kettena, venatoria arte fatigatus, facili sopore occupatus est, statimque in spiritu ad montem Sina translatus est, ubi Moyses, famulus Domini, jejunio quadraginta dierum expleto, claritatem gloriae Dei meruit videre et legem de manu Dei accipere. Super hujus denique montis cacumen videbat praedictum cum timore et mansuetudine facili ascensu attolli, et duos ei in vestibus albis et pontificali ornatu obviam festinare, dicentes: «Qui servo suo et fideli Moysi contulit [0554C] benedictionem et gratiam, ejusdem benedictionibus Dei viventis replearis, et gratiam in oculis ejus invenias; dux ac praeceptor populi sui Christiani in omni fide et veritate constitueris.» Hoc dicto, miles expergefactus a sommo, surrexit, et visio subtracta est.
CAP. XXXV. - Solutio somnii.
Quid in hac visione considerandum, nisi quod in spiritu et lenitate Moysi surgeret dux spiritualis Israel, a Deo praeordinatus et princeps populi constitutus? Unde hanc visionem et benedictionem vere et manifeste in eo adimpletam cognoscimus; quia revera, cum plurimi principes ac potentes, episcopi et comites, filiique regum, viam hanc ante illum et post eum institerint, Christianorumque exercitus [0554D] ductores fuerint, nequaquam prosperum iter fecit illis Deus, aut sui desiderii compotes facti sunt; verum a regibus et barbaris nationibus multa illis adversa, et universo illorum exercitui, illata sunt; quia non erant illi per quos salus veniret in Israel. At, duce Godefrido post universos praemissos viam insistente, desperatique exercitus duce ac principe existente, omnia adversa in prospera sunt mutata; nec fuit quod impediret viam, aut quae noceret adversitas, nec nisi in sceleratis et transgressoribus inventa fuit iniquitas; inventa vero iniquitate, ex justitia vera Dei subsecuta est ultio, qua et sanctificata est legio. Et sic filii castigati nunc fame, nunc gladio, tandem felices et mundi ab inquinamentis [0555A] cum duce et principe suo beatum desiderium explentes, urbem sanctam Jerusalem intrare meruerunt, ac Domini sepulcrum adoraverunt; moenia etiam possidentes ex Dei providentia et voluntate, hunc urbis rectorem ac populi praeceptorem gloriosissime praefecerunt.
CAP. XXXVI. - Item visio cujusdam Aquensis clerici de duce.
Praeterea revelatum est cuidam fratri catholico et canonico S. Mariae Aquisgrani, Giselberto nomine, in septimo mense discessionis ac peregrinationis ejusdem ducis, quod caput omnium et princeps futurus esset in Jerusalem a Deo praescitus et constitutus. Videbatur enim fratri adhuc somno dedito quod praefatus dux in sole potenter sedere accepisset, [0555B] et ex omni genere avium quae sub coelo sunt, in circuitu illius infinitae copiae confluxissent, quarum pars paulatim avolando minui coepit; amplior vero pars fixa et immobilis a dextris et sinistris remanebat: post haec sol a radiis suae claritatis maxima ex parte obscuratus est, sedesque ducis brevi intervallo prorsus deleta, et tota fere avium multitudo quae remanserat avolavit.
CAP. XXXVII. - Explanatio visionis.
In sole sedem dux accepit, cum in solio regni Jerusalem promoveretur, quae omnes mundi superat civitates nomine et sanctitate, sicut sol sua claritate universas coeli stellas: quam Jesus Christus, Dei vivi Filius, qui verus est sol justitiae, sua illustravit et exaltavit Deitate, quando in ea crucifixus, passus, [0555C] mortuus et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, suisque dilectoribus apparuit vivus. Congregatae sunt aves coeli circa sedentem, cum de universis regnis Christianorum parvi et magni, nobiles et ignobiles, illi associati et subditi facti sunt. Avolaverunt aves, cum plurima peregrinorum multitudo ad terram cognationis suae ex illius consensu et licentia reversa est. Sed plurimae aves fixae et immobiles permanserunt, cum multi pio amore illius innodati et familiari ejus allocutione delectati, cum eo ultra remanere decreverunt. Post haec brevi intervallo sol obscuratur, sedes ducis aufertur, cum Jerusalem post paululum temporis viduata, tam magnifico principe mortuo, multum obscurata est a [0555D] fama et gloria sua, multisque militibus et belligeris viris in illius casu attenuata.
CAP. XXXVIII. - Qualiter inventa sit portio ligni salutaris.
Horum somniorum praesignatione ex Dei ordinatione populique Christiani benevolentia, Godefrido ad principem et rectorem suorum confratrum in solio regni Jerusalem exaltato, quidam fidelissimus Christianus, urbis indigena, lege Christi pleniter instructus, crucem quamdam semiulnae auro vestitam, cui Dominici ligni particula in medio erat inserta, sed fabrilis operis expers et nuda, indicavit se abscondisse in loco humili et pulverulento desertae domus, propter metum Sarracenorum, ne in hoc turbine obsidionis inventa eadem crux auro spoliaretur, [0556A] et lignum Dominicum ab his indigne tractaretur. Hac sancta revelatione ligni Dominici universi laetati fideles qui aderant, in omni abstinentia pura et disciplina, sexta feria, quae est dies Dominicae Passionis, processione honorifica clerus et populus convenerunt ad locum, ubi absconditum fuit lignum venerabile. Quod cum timore et reverentia susceperunt, ad templum Dominici sepulcri cum omni devotione hymnorumque modulatione ferre, et ibidem collocare decreverunt.
CAP. XXXIX. - De obitu patriarchae Hierosolymitani.
Post haec placuit universo coetui fidelium, et visum est utile acceptumque coram Deo, quoniam universitas gentilium ab urbe sancta exterminata [0556B] est et sacrilegi ritus; Godefridus quoque princeps Christianorum in throno Jerusalem exaltatus ad protegendam urbem ejusque habitatores, ut pastor etiam et patriarcha restitueretur, qui gregi fidelium sanctaeque praeesset Ecclesiae. Nam viduata erat pastore suo, patriarcha, viro sanctissimo, in insula Cypro tempore obsidionis Jerusalem, ex hac luce subtracto. Migravit idem patriarcha ab Jerusalem et sepulcro Domini, audito adventu et sede Christianorum circa moenia Anthiochiae, profectus ad insulam Cyprum propter minas Turcorum et importunitatem Sarracenorum. Fuit quippe vir grandaevus et fidelis Christi servus, qui a praedicta insula plurima charitatis dona duci Godefrido caeterisque principibus misit in initio obsidionis Jerusalem, interdum fructum [0556C] arboris, qui dicitur malum granatum, interdum pretiosa poma cedrorum Libani, interdum pavones saginatos aut laudabile vinum, et quaecunque juxta possibilitatem suam consequi poterat, sperans, sub iisdem principibus adhuc sancta ecclesia restaurata, pacifice et secure ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, Flii Dei vivi servire atque praeesse. Sed recuperata a fidelibus urbe Jerusalem et sacra illius ecclesia renovata, Christianissimus patriarcha e vita discessit, sicque ecclesia suo pastore viduata remansit. Quapropter consilio inter Christianorum principes habito et saepius discusso, ut praedictum est, quis tanto viro succederet non aliquis repertus est tanto honore et divino regimine dignus. Ideoque dilatio facta est donec inveniretur [0556D] aliquis qui ad hoc pontificale officium foret idoneus: et tantum Arnolfum de Rohes, clericum mirae prudentiae et facundiae, cancellarium sanctae Ecclesiae Hierosolymitanae, procuratorem sanctarum reliquiarum et custodem eleemosynarum fidelium constituerunt.
CAP. XL. - De clericis et campanarum signis apud Dominicum sepulcrum institutis.
Promoto nunc Arnolfo ad hanc dignitatem sanctae et novae ecclesiae, donec eligeretur patriarcha Deo et populo acceptabilis, placuit summo principi Jerusalem, duci Godefrido, necnon et caeteris omnibus, ut templo Dominici sepulcri viginti fratres in Christo divini cultores officii constituerentur, qui [0557A] assiduis Domino Deo viventi in laudibus et hymnis psallerent, hostiam corporis et sanguinis Jesu Christi devote immolarent, deinde quotidianam sustentationem de oblatione fidelium constitutam susciperent. Sic divino decenter obsequio restaurato a duce catholico Christianisque principibus, campanas ex aere caeterisque metallis fieri jusserunt, quarum signum fratres dum caperent, mox ad ecclesiam laudes psalmorum missarumque vota celebraturi festinarent, et populus haec auditurus una properaret. Non enim hujuscemodi soni aut signa visa vel audita sunt ante hos dies in Jerusalem.
CAP. XLI. - Quomodo dux copiis hostium occurrerit.
Dehinc curriculo quinque hebdomadarum transacto, dux Godefridus, audita fama gentilium, munitatu [0557B] be et turri David fideli custodia, assumptis secum sociis, Roberto Flandrensi et Tankrado, profectus est in campestria Ascalonis, audire et intelligere de rebus et consiliis gentilium. Ubi fortuito sibi nuntius occurrii, referens quod Meravis, secundus a rege Babyloniae, et universa multitudo gentilium, ut arena maris innumerabilis, ex mandato regis jam ad Ascalonem navigio descenderunt, arma, escas et armenta infinita adduxerunt, omnemque belli apparatum copiosum, et quod urbem Jerusalem et exsules Christianos obsidere decreverunt. Gens enim publicanorum, et gens nigerrimae cutis de terra Aethiopiae, dicta vulgariter Azepart, et omnes barbarae nationes que erant de regno Babyloniae illic ad urbem Ascalonem conventum habere [0557C] statuerunt. Dux vero Godefridus et qui cum eo erant, Robertus Flandrensis, Tankradus et Eustachius, frater ducis, comperta fama adventantium copiarum armorumque gentilium, juxta montana quae procedunt ab Jerusalem hospitati sunt. Deinde, missa legatione comiti Reymundo Jerusalem et Roberto Northmannorum principi, omnia aperiri jubent: Quanta scilicet collectio gentilium Ascalonem occupaverit, et viam usque Jerusalem habere constituerit. Unde eosdem principes cum omni manu equitum et peditum ad resistendum infidelibus accersunt. Petrum vero Eremitam et Arnolfum, quem cancellarium ac custodem sepulcri Domini constituerant, cum ligno Domini adesse monuerunt ad Ascalonem in occursum turmis infidelium sine aliqua dilatione; [0557D] sed paucos tamen fideles in tuitione ac defensione urbis remanere decreverunt.
CAP. XLII. - Populus a praeda gentilium praemunitus abstinet.
His ita dispositis et exercitu per urbem diffuso, admoniti ex legatione ducis et comprimorum, equos et arma brevi intervallo deposita reparant et resumunt, et iter in cornibus, et tubis, et musicis, et citharis omnique voce exsultationis et laetitia per montana insistentes, duci Godefrido in terminis Ascalonis residenti conjuncti sunt, per prata et loca campestria hospitati. Solus comes Reymundus, adhuc stimulo invidiae saeviens adversus ducem Godefridum, eo quod turrim David amiserat, invitatus venire [0558A] noluit cum omni manu suorum sequacium, donec denuo a duce cunctisque principibus minis pulsatus et admonitus, tandem et consilio suorum et blanditiis fidelium virorum, exsurgens atque per montana regia via incedens, cum ingenti manu suorum duci et praedictis principibus in campestrihus associatus est. Armenta, cameli, asini, boves, bufli et omne genus domestici pecoris a Sarracenis in iisdem campestribus in multitudine gravi dolose praemissa erant et dispersa, ut populus Christianus ex concupiscentia raperet et cogeret, praedaeque animum adverteret, ut, sic rapinis impeditus, facilius ab hoste superaretur. Sed quidam nobilissimus ex Sarracenis, quondam urbis Rametis praefectus, qui pacem et foedus, superata Jerusalem, cum duce iniit, nunc [0558B] in auxilium ipsius ducis Godefridi, licet gentilis, fideli intentione adveniens, dolositatem Babyloniorum enucleat, dicens: Armenta non aliam ob causam Sarracenos, Arabes cunctosque gentiles praemisisse nisi ut peregrinos impedirent, quo magis praedae quam defensioni studerent. Hac praemonitione gentilis principis dux et universi rectores Christiani exercitus rem praecaventes, edictum in omni catholica legione statuunt, ut, quicunque de peregrinis praedam ante praelium contigerit, auribus et naribus truncatus puniatur. Juxta verbum et edictum istud omnes a vetito manus continuerunt, solum quod victui hac nocte sufficeret contraxerunt.
CAP. XLIII. - Praefecto gentili dux exponit cur populus pergat ad praelium.
[0558C] Altera autem die, prima aurora radiante, universus populus Dei vivi bello armatur, in voce exsultationis et omni dulci modulatione jucunditatis, citharis et musicis, tanquam ad convivium pergentes, laetati sanctae crucis signaculo ab Arnolfo, Petro caeterisque sacerdotibus muniti et signati, confessionis puritate confortati sunt, sub quorum anathemate rursus praeda et aliqua rapina ante agonem interdicta est. Praefectus autem civitatis Rametis videns populum in tibiis, citharis, musicarumque sonis, ac voce exsultationis jucundari et psallere, tanquam ad epulas omnium deliciarum invitati essent, admiratus est vehementer, et ducem super his sciscitatur, dicens: «Miror, et sufficienter mirari nequeo, unde populus hic in tanta laetitia in voce [0558D] exsultationis glorietur, quasi ad convivium iturus, cum hodie mors illi praesens sit, et praesens martyrium universos praestoletur, et varius sit eventus belli; atque multa nunc et intolerabilis virtus ad versariorum congregata, non procul hinc castra sua locaverit.» Ad haec dux, fide Christi plenus et spirituali responsione instructus, sciscitanti viro super his sapienter exposuit, cur in spe hodiernae mortis praesentisque praelii, ingenti gaudio dulcique melodia Christianus populus delectaretur. Dicebat enim: «Populus hic, quem vides et audis in voce exsultationis adversus inimicos properare, et praelium in nomine Domini Jesu Christi, Filii Dei vivi, committere, scito quod certus est hodie de corona regni [0559A] coelorum: et quia ad meliorem transibit vitam, in qua primum felicius incipiet vivere, si pro ejus nomine et gratia in hoc praelio mori meruerit. Ideo in gaudium et jubilationem cor nostrum erigitur; quia si forte corruerimus in manu inimicorum, potestatem habet Dominus Jesus, Deus noster, animas nostras in paradiso gloriae suae collocare. Idcirco non timemus mortem ante inimicorum impetum; quia certi sumus post temporalem mortem, de certa illius retributione. Hoc vero signum sanctae crucis quo munimur et sanctificamur, procul dubio spirituale nobis scutum est contra jacula inimicorum, et in eodem sperantes, tutius adversus pericula cuncta stare audemus. In hoc utique ligno sanctae crucis redempti sumus de manu mortis et inferni ac potestate angeli [0559B] nequam. Et in sanguine Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, ab omni inquinamento veteris erroris emundati, fiduciam habemus vitae aeternae.
CAP. XLIV. - Plebs Christianorum cruce signata in occursum pergit armatis.
Ducis responsione audita, rogatur per perennis vitae instructionem supra dictus gentilis, ut cum et ipse causa Christianissimi ducis et catholici populi contra gentem et confratres suos pugnaturus esset, eodem sanctae crucis signaculo muniatur et sanctificetur, quatenus fide et spe ejusdem sanctae crucis et crucifixi incolumis ab armis et inimicorum insidiis conservaretur. Utrum autem statim aut post bellum baptismum susceperit incertum habemus, praeter quod quidam profitentur [0559C] quod, visa virtute et victoria Christianorum, baptismi gratiam perceperit. Hujus vero sanctae crucis signaculo de manu Arnolfi universo coetu Christianorum una cum gentili principe sanctificato, ad arma sumenda, loricas induendas, acies ordinandas et vexilla in hastis extollenda omnium fit labor et intentio. Nulla armentorum et vetiti gregis fit concupiscentia, sed praemissi greges et armenta ad decipiendos fideles Christi, splendore armorum, galearum clypeorumque stupescunt, et vehementi strepitu ac clamore exercitus attoniti, admirantur. Unde erectis auribus stupefacti, et immobiles diu persistentes, tandem sociantur equitibus et peditibus, et sic armatis permisti cuneis, cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant, atque nubem pulveris [0559D] multiplicantes, Sarracenis rem ignorantibus et cum sua multitudine copiosa a longe stantibus, timorem asperserunt.
CAP. XLV. - Qualiter fuerit eorum acies ordinata.
Christianis deinde a montanis egressis et in valle ac loco campestri consistentibus, ubi Sarracenorum, Arabum, Maurorum, publicanorum tentoria fixa erant et acies ordinatae, greges et universa armenta, quae nemo dinumerare poterat, sponte segregata et directa sunt sine rectoribus et sine magistris ad locum satis vicini pascui, ac si divino nutu praemonita et jussa ultro cuneis catholicis cederent, ne forte eis impedimentum fierent, sed ut ibidem in loco pascui persistentes a Christianis post victoriam reperiri [0560A] possent. Nec mora, segregatis pecudibus et visis infidelium turmis, acies Gallorum, sicut constitutae erant, hae in fronte, hae a dextris et sinistris, aliae ad extremum pugnaturae, bello aptantur. Universi vero equites et pedites circa sua signa et vexilla catervatim conferuntur. Godefridus dux, et summus post Dominum dominatorum Jerusalem, cum duobus millibus equitum et tribus peditum in omni armatura loricarum, galearum, clypeorum, lancearum et sagittarum, portas Ascalonis obsedit, ne ulla vis inhabitantium ab urbe hac parte erumperet, Gallosque retro post terga improvisos impugnaret. Comes vero Reymundus a dextris versus poenaria spatiosa ac densissima quae extra muros erant cum ingenti manu suorum aciem suam dirigebat ut, bello ingruente, [0560B] sociis vires et opes augeret, cordaque metu fluxa ab instanti sublevaret angustia. Robertus Northmannorum princeps et Robertus Flandrensis, Oliverius de Jussi, Gerhardus de Keresi, Reynardus de Tul, densata fronte acies a sinistris contra Mauros et omne genus gentilium in campestribus moderabantur ad committendum praelium. Universi autem equites et pedites Christianorum conglobati in signis et vexillis ad resistendum illic pari animo constiterunt.
CAP. XLVI. - Post altera discrimina pars inimica diffugit.
Sic utrinque facie ad faciem obsistentibus, crudele bellum inhorruit. Nam Azopart, qui flexis genibus suo more bellum solent committere, praemissi, in fronte belli graviter sagittarum grandine Gallos impugnaverunt, [0560C] tubis et tympanistris intonantes, ut tam horribili sonitu equos et viros perterritos a bello et locis campestribus absterrerent. Habebant etiam iidem Azopart, viri horridi et teterrimi, flagella ferrea et saevissima, quibus loricas et clypeos gravi ictu penetrabant, equos in frontibus percutiebant, et sonitum terribilem per universa agmina fidelium faciebant. Gens vero Arabum, et Sarracenorum ac publicanorum nunc lanceis, nunc sagittis, nunc fundibulis et omni genere armorum in millibus suis accedentes, adversus Christianorum acies dimicabant, praelia multiplicantes et plurimum diei consummantes. Econtra Christianorum manus exigua adversus tot millia innumerabilia medio involvitur certamine, incessanter praelia conserens et hostiles [0560D] acies atterens et attenuans. Tandem bello ingravato, et gentilium cuneis Deo opitulante, contritis, totus exercitus regis Babyloniae fugam iniit; et per agrorum planitiem versus maritima dispersus, tendebat a facie caedentis et persequentis.
CAP. XLVII. - De nece et spoliis occisorum.
Godefridus dux, Reymundus comes, Eustachius, Tankradus, Cuno de Monte acuto et filius ejus Lambertus, videntes quod gentilium exercitus et eorum virtus deficiens cedebat, in impetu equorum et vehementi concursu ac clamore pedestris vulgi mediis advolant hostibus; et nimia caede inter eos saevientes, plurimum auxilii fratribus contulerunt. Arabes vero caeteraeque gentes, ut perspexerunt quod deinceps berlum sufferre non possent, dispersi [0561A] et contriti, per campos et angustas semitas fugam arripiunt. Sed undique ab insequentibus victoriosisque militibus ut miserae pecudes passim perimuntur. Horum infinita pars cum victa cederet, insecutione Christianorum oppressa, spe salutis et causa effugendi, ad naves et maritima contendit. Ubi comes Reymundus casu illis occurrit, quos crudeliter caedens et insequens, in profundum maris fugientes submergi ad tria millia crebra armorum percussione arctavit. Sarracenorum autem cohortibus sic atroci caede perterritis, et aliis ad mare fugam meditantibus, aliis ad pomaria, plurimis vero portam Ascalonis intrare quaerentibus, universi victores Christianorum diffusi sunt per tentoria gentilium, alii rapientes pretiosam purpuram, alii vestes et vasa [0561B] argentea plurimamque massam utriusque metalli pretiosioris, alii camelos, mulos, equos, dromedarios cum asinis fortissimis; et cuique praedae, sicut jejuni et longa abstinentia macerati, nunc totius beili immemores. manus suas inferebant.
CAP. XLVIII. - Populus rapinis inhians sternitur, manus continens superior efficitur.
At gentiles, quorum innumerabilis multitudo adhuc in littore maris et campestribus locis abundabat, videntes quomodo populus Galliae rapinis et praedis totus inhiabat et ab insecutione cessaverat, usquequaque relictis sociis, et signo tubarum et cornicinum readunatis viribus suorum, viros praedae intentos et belli oblitos, viriliter incurrunt, gravi strage perimentes incautos, totamque victoriam [0561C] Christianorum cruentam reddidissent, nisi dux Godefridus, princeps summus Jerusalem, qui versus montana extremas acies dirigebat, periculum illorum considerans, et quia avaritia essent caecati, sine mora in faciem inimicorum advolans, praedam prohibuisset universosque cum jurgio ad defensionem sic hortatus fuisset, dicens: «O viri rebelles et incorrigibiles, quis vos fascinavit, ut ad praedam vetitam et illicitam manus vestrae converterentur, donec inimici vestri, Deo auxiliante, in gladio corruissent! Eia, relinquite praedam, et hostibus insistite, et nolite cedere nunc insurgentibus, et amaram de vobis vindictam quaerentibus.» Dixit, et medias perrumpens acies strictis mucronibus, in manu suorum [0561D] sequentium grave hostium reddidit exterminium; et tunc universos a praeda revocatos secum accivit in opus belli repetiti. Rursus superati gentiles terga vertunt, ab armorum creberrimis ictibus ad Ascalonis urbem fugam maturantes.
CAP. XLIX. - Item de nece perditorum.
Dux vero et qui cum eo erant, fugientes persequebantur tam equites quam pedites, et nullo intervallo a tergo adversariorum abfuerunt; sed in caede gravissima persequentes, usque ad portam Ascalonis eos persecuti sunt. Fortunati qui in portam recepti sunt, aut intromitti potuerunt. Nam tanta pressura fugiendi et intrandi Sarracenis in ipsis foribus urbis fuisse refertur, ut duo millia et amplius occisorum et suffocatorum sub pedibus intrantium [0562A] hominum, equorum et mulorum in foribus et ante fores exstincta perierint. Postremi vero et in fuga tardiores, videntes hinc et hinc angustias animae suae et difficilem portarum introitum, et in hoc horrore armorum januis clausis se ab urbe exclusos, arbores palmarum, alii ramos olivarum aut ficorum conscendere properabant, ut saltem ramorum foliorumque densitate latere vel liberari possent. Sed pedites Christiani nimium propinqui, miseros in arboribus visos et patefactos subito sagitta transfigebant, et quasi aves volatili telo percussas, ab ipsis arborum ramis moribundos humi procumbere, plurimumque terrae cogebant operire.
CAP. L. - Quando praelium hoc commissum sit, et de ibidem gestis.
[0562B] Sexta feria, pridie Idus Augusti mensis, commissum est hoc praelium a viginti millibus Christianorum adversus trecenta millia gentilium, Sarracenorum, Arabum, publicanorum, Maurorum de terra Aethiopiae. Quorum triginta millia in aperta camporum planitie cecidisse nobis retulerunt, qui in eodem certamine praesentes adfuerunt, praeter duo millia suffocatorum et occisorum in porta urbis, et absque his qui, armorum pericula vitare existimantes, undis abyssi maris submersi sine numero perierunt. Nulli vero Christianorum viri nominati illic ceciderunt, praeter paucos pedestris vulgi, ut procul dubio a veridicis fratribus compertum est. Hac fuga et contritione gentilium ac Christianorum victoria, longissima hasta argento operta per totum, [0562C] quod vocant Standart, et quae regis Babyloniae exercitui signum praeferebatur, et circa quam praecipua virtus densabatur, ad quam victi et dissipati revertebantur, capta est a Roberto Northmannorum principe, et in templum Dominici sepulcri transmissa, et usque in hodiernum diem ob memoriam victoriae Christianorum attitulata est. Nunc ergo hac bellorum tempestate sedata, atque Meravi, qui secundus a rege in omni decreto et consilio habetur, cum tota gente sua triumphato, Christianis laetitia praedarum tam in tentoriis quam armentis, camelis, buflis, asinis, ovibus, hircis, bobus, cunctisque rebus tribuitur. Quibus plurimi onusti et refocillati, tota nocte gradientes, in gaudio cordis et voce exsultationis Jerusalem reversi sunt, ante sepulcrum sanctissimum [0562D] Deo laudes et gratias super omnibus referentes quae eis prospere et gloriose acciderunt.
CAP. LI. - Comes Reymundus Ascalonem et Asur contra Christianos consilio suo obfirmat.
Dux Godefridus, readunatis sociis equitum et peditum circiter duo millia, urbis Ascalonis portas in omni latere obsedit, ut cives et milites ex nova caede et recenti victoria stupefacti ac trementes civitatem redderent, ultra desperantes regis Babyloniae auxilium, cum totius regni sui virtus congregata vehementer nunc attrita fuerit et dissipata. Verum ubi aliquid noctis processit, plurimumque consilii Ascalonitae de urbis redditione et vitae intercessione iniissent, comes Reymundus, invidus omnis gloriae ducis Godefridi propter turrim David, quam amiserat, [0563A] Sarracenorum civibus occultam in hunc modum misit legationem: «Estote viri fortissimi, et minis ducis Godefridi ne terreamini, urbem in manus ejus reddentes; quia universi principes nostri reditum in terram cognationis suae post peractum bellum habere decreverunt; et exiguam manum pugnatorum hac nocte circa urbem cum illo remanere sciatis.» Hac comitis legatione et solamine cives ac milites animati, et a redditione urbis et dandis dextris aversi, orto sole, in moenibus ad defensionem constiterunt, sagittis, fundibulis, omnique armorum genere ducem cum suis ab obsidione urbis arcentes. Dux autem visa illorum audacia et repugnatione, et quia de omnibus suis non amplius quam septingenti equites secum remanserant, et quia instinctu et [0563B] suasu ejusdem comitis universi principes abierant, in littore maris viam continuantes, movit et ipse castra ab obsidione, via regia secus maritima usque ad civitatem Assur praecedentes comprimores consecutus. Illic comes Reymundus per diei unius et noctis spatium obsidionem circa civitatem Assur egerat, arbitrans ex nova caede et recenti victoria cives concussos urbem in manu ejus reddituros. Plurimas etiam minas et terrores civibus inferens, interdum vitam et salutem et omnem gratiam ab eo consequi, si redderent urbem, promittebat. Sed ducis Godefridi adventu comperto, conscius doli adversus eum quem per invidiam fecerat, cum omni comitatu suo ab obsidione Assur recessit, hortatus cives ne Godefridum expavescerent, et ne aliqua [0563C] minarum illatione aut bellico impetu urbem illi aperirent, plurimum contestans quia nullus principum qui praecesserant, illi ad auxilium rediret.
CAP. LII. - Dux et comes Reymundus pacificantur.
Taliter cives adhortatus ad impedimentum ducis, iter maturavit, et in regione, quae est inter Caesaream et urbem Caiphas, juxta fluvium quemdam dulcis aquae, Roberto Flandrensi, et aequivoco suo, Roberto Northmannorum principi, caeterisque primoribus associatus est. Godefridus dux ad Assur veniens, civitatem per diem obsedit, si forte aliquo eventu aut timore Assyriis incusso, in manu ejus traderetur. Sed Reymundi suasione et attestatione hos sicut Ascalonitas rebelles ac resistentes inveniens, tristi animo divertit ab urbe, et admonivit socios ut Reymundum [0563D] in castris impeterent, et omne nefas, quod adversus se egerat, in caput illius redderent. Qui statim loricis induti, dum vexillis erectis in castra veniunt, et in comitem animo irato tendere disposuissent, Reymundus vero pariter ex providentia armatus ad resistendum illi occurrere decrevisset, Robertus Flandrensis et caeteri viri magnifici intervenerunt, viros graviter arguerunt, quos tandem utrinque multo conatu placatos in concordia reduxerunt.
CAP. LIII. - Principibus repatriare cupientibus dux valedicit, et cives Asur duci confaederantur.
Jam Deo et Domino nostro Jesu Christo favente, his in concordiam reductis, Robertus Flandrensis, [0564A] Robertus princeps Northmannorum, Reymundus pariter de Provincia et universi principes reditus sui intentionem duci aperiunt, ac benevolum in omnibus quae habebant in animo humili et mansueto habito colloquio invenerunt. Dux vero in cunctis voluntati fratrum satisfaciens, Jerusalem remeare decrevit, eo quod potestas urbis in tuitione et defensione ipsius collata sit; et diu colla sociorum amplexans, et omnes benigne deosculans, obnixe cum lacrymis precatur eos in bono commendans ut sui memores existant, et confratres Christianos admoneant, quatenus ad Domini sepulcrum venire non dubitent, ac sibi caeterisque consociis in exsilio remanentibus, auxilio de die in diem adversus tot barbaras nationes concurrant. Viri vero et cives [0564B] Assur, audito quod dux remeabat, et cum Reymundo caeterisque in concordiam redierat, de salute urbis et pace foedus cum duce pepigerunt, obsides tributorum et civitatis constituentes illi. Ipsi pariter ab eodem duce pro stabilitate fidei et pacis Gerhardum sibi devotum militem, ortum de castello Avennis, obsidem susceperunt.
CAP. LIV. - De caeteris fidelibus repatriantibus.
Et ecce tot praeliis, tot laboribus omnibus saeculis inauditis in victoria et bono fine completis, duce quoque et universis sociis mutuo commendatis, magni et pusilli, primores et subditi, in terram nativitatis suae reditum parant a diutino exsilio, et palmas victoriae in manu sua referunt, prae nimia pietate lacrymis affluentes super fratribus in exsilio relictis. [0564C] Quibus, osculo dilectionis dato, valedicentes, viam remensi sunt per easdem civitates et montium difficultates juxta mare Palaestinum, qua et venerant in Jerusalem: ubi illis ab omnibus praedictis civilatibus, Ptolemaide, Tyro, Sidone, Triple, Baurim et reliquis civitatibus, licentia concessa est vendendi et emendi vitae necessaria. Ab omni denique impetu et insidiis a facie eorum omnes gentes urbesque earum quieverunt, pavidae et tremefactae super contritione regis Babyloniae et victoria quae ipsis fidelibus a Deo vivente collata est. Sic igitur secure et pacifice loca haec transeuntes, pauca quidem arma habentes, sed palmas in signum victoriae manibus portantes, in regionem civitatis Gybel frugibus et vineis opulentissimam declinaverunt: ubi procul a [0564D] moenibus urbis propter loca rivis et pascuis commoda, aperta camporum planitie, tabernacula extendentes, duobus diebus bonis uberrimis terrae illius delectati sunt.
CAP. LV. - Boemundus Laodiceam, Christianorum urbem, obsedit.
His itaque in locis dum moram facerent, nuntiatum est illis quomodo Boemundus, avaritia aggregandi et acquirendi insaturatus, Laodiceam, urbem et habitationem catholicorum Graecorum, longa obsidione occupasset; turresque duas civitatis, in littore maris sitas, magistras urbis a nautis tributa exigentis, jam captas invasisset auxilio et navali assultu Pisanorum et Genuensium; custodesque catholicos [0565A] alios trucidasset, alios visu excaecatos ab ipsarum arce ejecisset. Sed Pisani et Genuenses non nimium super his injuriis criminandi sunt: nam ex ore Boemundi longe aliter quam res esset intellexerunt. Unde falsa illius adhortatione ducentis navibus praedictas turres vallaverunt, et malis navium procera longitudine nubes tangentibus et sportas vimineas in summitate affixas continentibus, custodes praesidiorum graviter oppresserunt, creberrimis lapidum et sagittarum ictibus a superveniente arbore turres et viros impugnantes. Audito enim Pisanorum et Genuensium adventu, Boemundus, princeps subdolus et frater avarus, ab Antiochia sex milliaribus Laodiceae vicina illis occurrens, omne malum et grande nefas de civibus Laodiceae referebat: hos [0565B] enim noxios esse Christianorum calumniatores, ut sic omnium animos in odium civium et urbis obsidionem facilius hoc concitaret instinctu. Quare factum est ut creduli verbi illius primum turres obsidentes, custodes earum in deditionem cogerent; dehinc turribus sua arte vel vi superatis, urbem cingerent. Qui gravi et longo assultu cives vexantes, jam trans vallum murorum pontes duos potenter locaverunt, per quos usque ad moenia facilius ipsis pateret accessus, et sic urbs angustiata in brevi Boemundo redderetur. In proximo enim fuit ut civitas applicitis hujusmodi ingeniis caperetur, cives punirentur, et Boemundo omnia injuste traderentur. Injuste quidem, nam in obsidione Antiochiae eadem Laodicea navali obsidione et assultu [0565C] Winemari de Bulonia, piratarum magistri, et quorumdam Christianorum, cum praefatis turribus superata et capta est. Hi, collectione navium e diversis terris et regnis contracta, scilicet ab Antwerpia, Tyla, Frisia, Flandria, per mare Provincialibus in terra S. Aegidii, de potestate comitis Reymundi, associati, navigio in circuitu orbis terrae usque ad ipsam urbem Laodiceae appulsi sunt. Quam occupantes et expugnantes, Turcos et Sarracenos, injustos dominatores, in ea repertos gladio percusserunt, urbem vero et ejus moenia apprehendentes, comiti Reymundo cum ipsis turribus post obsidionem Antiochiae contulerunt. Winemarus, magister et ductor piratarum, post haec a Turcopolis et militibus regis Graecorum [0565D] captus et carceri deputatus est; sed ducis Godefridi interventione post plurimum temporis a carcere et vinculis eductus est. Comes vero Reymundus post captionem Antiochiae, decreto itinere suo in Jerusalem cum caeteris, imperatori Constantinopolis Laodiceam civitatem Turcis et gentibus ereptam restituit et sic fidem inviolatam illi reservavit, Juraverat enim sibi, foedusque percusserat cum eo una cum Godefrido et principibus caeteris, de cunctis urbibus, castellis et terris ad regnum ipsius pertinentibus, nihil quidquam de omnibus retinere aut mentiri. Hac de causa Boemundum principes, ab Jerusalem regressi et in terminis civitatis Gybel hospitati, comperientes Laodiceam injuste obsedisse, ac imperatori comitique Reymundo injuriam [0566A] fecisse, nuntios constituunt, qui eum amicabiliter et pacifice ex legatione et rogatu Christianorum confratrum, ab Jerusalem in victoria Dei redeuntium, compellarent, quatenus ab urbis obsidione recederet, nullamque ultra Christianis calumniam inferret.
CAP. LVI. - Episcopus Pisanus redeuntes peregrinos humiliter salutat.
Interea dum ad hoc nuntii eligerentur, episcopus Pisanorum, Dagobertus nomine, cognito adventu et reditu Christianorum peregrinorum ab Jerusalem, quorum per plurinum tempus fama nota fuit aut memoria usque ad diem hanc, assumptis aliquibus viris de comitatu suo egregiis, fratres adire et visitare contendit. Quibus inventis in regione praedicta, [0566B] nullo modo a fletu prae gaudio se continere potuit; sed in omnium majorum atque minorum colla ruens, coepit cum lacrymis universos deosculari, dicens: «Vere et absque ulla ambiguitate fateor vos filios et amicos Dei viventis, qui non solum rebus vestris, urbibus, castellis, praediis, uxoribus, filiis ac filiabus abrenuntiavistis, sed etiam animabus vestris non pepercistis, cum hanc Dei et Domini nostri Jesu Christi expeditionem, in tam longinquas et barbaras nationes facere non dubitastis; totque adversa, ut compertum habemus, pro Redemptoris nostri gratia sustinuistis. Non est auditum a Christi nativitate, ut aliquis Christianorum exercitus, per tot regna et pericula transiens, Jerusalem, in potentia et virtute, expugnatis et ejectis adulterinis filiis et [0566C] incolis, obtineret, ac loca sancta mundaret, atque in ea post victoriam ad tuendam magnificum Christianorum principem Godefridum exaltaret, sicut de gloria et virtute ejus et vestra nunc accepimus. Propter quod gavisi desiderio videndi vos, et salutandi ac colloquendi huc venire decrevimus.
CAP. LVII. - Mutua collocutio episcopi et peregrinorum.
Ad haec a fidelibus peregrinis venerabili episcopo sic responsum est: «Si Christianorum prosperitati congaudetis, et saluti arridetis, cur Christianis civibus, videlicet urbis Laodiceae injuste vim intulistis, turres eorum cepistis, custodes trucidastis, et adhuc urbem obsidione vastastis?» His auditis, episcopus [0566D] benigne et patienti animo excusavit se, ac se suosque in omnibus ignoranter deliquisse profitetur, dicens: «Mundi a sanguine hoc sumus. Nam cum rudes ac totius guerrae ignari navigio ad has partes venissemus, Boemundus ab Antiochia nobis obviam factus est, qui cives Laodiceae falsos Christianos esse asseruit; eosdem etiam semper Christianis confratibus adversari, et traditores peregrinorum apud Turcos et Sarracenos fuisse illos summopere referebat. Ad hoc ulciscendum, opem et virtutem nostram precatus est. Nos vero verbis et assertionibus illius credentes, hosque cives sceleratissimos aestimantes, vires et opem sibi ad obsidendam urbem et ejus habitatores contulimus, et obsequium nos praestare Deo in occisione illorum arbitrati sumus. Sed nunc [0567A] veritatem ex ore vestro novimus, quomodo invidia et avaritia, non Dei gratia, hos Boemundus persequitur; et nos misere decepit ad obsidendos et puniendos Christianos. Et ideo sine mora ad nostros redituri, rem aperiemus, et sic ab urbe eos et ab omni impugnatione cohibebimus.»
CAP. LVIII. - Boemundus, nolens obsidionem solvere, deseritur ab omnibus.
Hoc dicto, nuntii ab exercitu Hierosolymitarum cum Pisanorum episcopo profecti sunt. Sed Boemundum in nimia avaritiae suae pertinacia reperientes, legationem confratrum et comprimorum benigne sibi aperuerunt quatenus ab urbe Laodicea arma et vires suas amoveret, ne erga imperatorem Graecorum fidem promissam mentirentur, et reditus sui [0567B] impedimentum gravissimum in regno illius paterentur. Boemundus vero, auditis nuntiorum verbis, petitionem et admonitionem fidelium prorsus sprevit, et nunquam se recessurum a muris et moenibus Laodiceae asseruit, donec urbs et cives suae manciparentur ditioni. Nuntii autem omnia responsa et aspera verba Boemundi ejusque impatientiam ad exercitum referentes, primoribus indicant, ac iras omnium vehementer acuentes, eo animos illorum commovent, ut arma acquiri et bello aptari universi, parvi et magni, monerentur. Ad haec episcopus, Boemundi intentione et responsione cognita, in castra et classes suorum descendens, universos qui in suo erant comitatu causam edocuit et commonitionem Christiani exercitus. Sic cunctos Pisanos [0567C] et Genuenses, in Domino Deo compunctos, ab obsidione urbis et auxilio Boemundi revocavit, ne ultra ad subveniendum manum in cives mittere praesumpsissent. Boemundus ergo videns se auxilio destitutum, viresque suas nimium attenuatas, et quod fideles Christi ac principes bello et vi armorum eum amovere conspirassent, vespere coelos terrasque obumbrante, ab obsidione murorum procul cum omni manu sua secessit, et confratrum voluntati, nescio amore an timore, nolens volensque, obtemperavit.
CAP. LIX. - Armati fideles Laodiceam pervenientes, Boemundum fugisse reperiunt.
Crastina vero die per universum mundum relata, omnis multitudo peregrinorum armis et loricis induuntur; [0567D] et iter insistentes, plurimumque diei peracto, Laodiceam pervenerunt in vexillis ostreis tubarumque multitudine. Sed nullam contradictionem sibi resistentium invenientes, pacifice portas [0568A] civitatis ultro sibi a civibus patefactas introierunt in omni susceptione benigna. Boemundum enim procul abstitisse, et abhinc usque ad dimidium milliare consedisse, eis nuntiatum est. Comes ergo Reymundus cum quingentis fratribus suae societatis munitionem urbis ingressus, suum vexillum, quod erat notissimum, in eminentioris turris erexit cacumine, custodia suorum per universas Laodiceae turres locata. Caeteri vero fratres et comprimores per omnia aedificia domorum extra et infra hospitandi gratia divisi sunt. Circiter viginti millia Hierosolymitanorum erat numerus, quando ab Jerusalem reversi, Laodicea confinia intraverunt, quibus omnium rerum vitae necessariarum copia a vendentibus concessa est. Mensis enim September et Autumni [0568B] tempus erat, quando Laodiceam pervenerunt. Ubi praecipua ubertate frumenti, uvarum, musti, olei et hordei fruentes, quindecim dierum spatium laetanter peregerunt, civibus urbis et peregrinis Pisanis ac Genuensibus omnem familiaritatis et affabilitatis mutuam gratiam exhibentibus.
CAP. LX. - Boemundus Laodicensibus reconciliatur, et quibusdam aliis.
Inter haec mutuae charitatis gaudia utrinque sui recordati Christiani nominis et communiter habitae tribulationis, passionis et pristinae dilectionis, internuntios constituerunt, qui Boemundum de injustitia sua arguerent et de concordia interpellarent, quatenus compunctus fratribus reconciliari non abnueret, fratres quoque eum satisfacientem benigne in [0568C] concordiam et charitatem reciperent. Boemundus, his auditis nuntiis, compunctus super omnibus, in unitatem et dilectionem festinanter redit. Etenim statuto die in campestribus Laodiceae colloquio habito, praecipue inter duos comites Reymundum et Boemundum, dehinc inter alios pax et amicitia firmata est, et omne vetus odium penitus exclusum. Sicque triduo cum illis Boemundus moram faciens, in obsequio charitatis victoriam Jerusalem sciscitatus est: post haec Antiochiam cum suis reversus est. Robertus vero Flandrensis, Robertus pariter Northmannorum princeps, Gastus de Burdeiz, Cuno de Monte-Acuto et caeteri compares, post aliquot dies reditum navigio constituerunt ad terram nativitatis [0568D] suae. At comes Reymundus, metuens Laodiceam et Tortosam urbes, quas difficili labore subjugaverat, ex Boemundi avaritia et instabilitate amittere, cum plurima manu suorum sequacium remansit.
Albert of Aix | Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |