ALBERT OF AIX
HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS
LIBER XII
CAPUT PRIMUM. - Qualiter rex Baldewinus super obsidione Tyri consilium inierit. [0695D]
In anno secundo postquam Sidon capta est, et Tankradus Sareptam percussit et obtinuit, rex Baldewinus convocata omni Ecclesia Jerusalem ab universis locis quae sub manu ejus erant, iniit consilium quatenus obsideret Sur, quae adhuc rebellabat et conchristianis fratribus terra marique calumnias inferebat, et a tributis et pacto recesserat in omnibus quae regi promiserat mentita. Universis vero admonitis, ac voluntariis ad hanc obsidionem inventis, dies statuta est qua convenirent, et ex decreto regis positis tentoriis moenia vallarent et coangustarent.
CAP. II. - Quod Tyrii contra regem cum principe Damascenorum foedus inierunt et pepigerunt. [0696D]
Talis autem fama ut in auribus Tyriorum insonuit, vehementer perterriti inierunt foedus cum quodam Dochino principe Damascenorum, ut tutelam et solatium ab eo consequerentur, et thesauros civitatis, et quae habebant pretiosiora in custodia et conclavi Damasci ejus consensu et licentia deportarent. Rogaverunt etiam ut eis viros sagittarios et defensores urbis in auxilium mitteret in conventione solidorum, viginti millium byzantiorum sibi suisque dare promittentes.
CAP. III. - De Reinfrido milite Christiano, cujus conductu nobiles Tyriorum a rege catenati sunt. [0697A]
Hoc itaque pacto utrinque sub fide data accepto et firmato, Tyrii cives quemdam Reinfridum nomine, virum Christianum et illustrem militem regis, mille byzantiorum praemio promisso et dato convenerunt, quatenus ejus conductu in Damascum sarcinas thesaurorum suorum pacifice transferrent, et sine impedimento cum camelis et vehiculis repedarent. Reinfridus vero vir levis et non multum pensans, si fidem erga gentiles et incredulos violaret, universa regi detulit, ac diem qua transituri erant in Damascum cum universis copiis et rebus pretiosis propalavit, asserens regem haec omnia posse capere ac retinere sine contradictione. Hoc rex audiens, [0697B] sine mora peditibus ac militibus ducentis accitis, jussit viam obsidere et caute observare per quas semitas viri Damascum cum sarcinis profecturi erant. Et ecce in silentio noctis, cum omnia solent quiescere, Tyrii cum camelis suis, incomputabili auro, argento, ostro et quibusque aliis pretiosis ornatis, conductu praefati Reinfridi viam Damasci venerunt. Cum subito regis insidiae in eos irruentes alios occiderunt, alios tenuerunt, et thesauros infinitos cum purpura pretiosa et serico varii coloris et operis rapientes, cum ipso Reinfrido, in vehiculis camelorum et mulorum abduxerunt
CAP. IV. - Quomodo princeps Damascenorum Tyriis subvenerit, et qualiter eosdem rex obsederit.
Thesauri miri et inauditi illic capti sunt, quos rex [0697C] liberali manu militibus longa nunc indigentia oppressis benigne largitus est. His ita captis, his occisis, paucis vero elapsis, Dochinus, apud quem sperabant refugium, valde molestatus, sine mora quingentos milites in sagitta et arcu peritos ad urbem Tyriorum direxit ut praevenirent regis obsidionem, et regi suisque ab urbe resistentes, in conventione solidorum civibus subvenirent. Rex itaque Baldewinus in virtute et apparatu decem millium a Jerusalem descendens in vigilia S. Andreae apostoli, civitatis moenia in arido positis castris occupavit; a mari vero in ipso urbis latere et portu navalis obsidio non magnae virtutis et armaturae fuit. Promiserat enim rex Graecorum, illic per aquas copias adfuturas; [0697D] sed hieme incumbente, minime collatae sunt.
CAP. V. - Quod rege urbem vallante, Tyrii portis egressi, sed mox mirabiliter a rege repressi, quosdam secum intrantes occiderunt.
Rex autem, postquam obsidionem firmavit et munimine valli se suumque exercitum circumfodit, ne impetus adversariorum ex improviso irrueret, aggressus vi urbem, turres et moenia omni genere bellico oppugnavit, de die in diem crebris assuitibus iteratis. Turci vero, qui in grandine sagittarum confundunt et resistunt, econtra per moenia et turres diffusi, strages et gravia vulnera Christianorum non parce multiplicabant, et ad portas et vectes ferreos concurrentium multitudinem, lapidum incessabili jactu, sulphuris quoque ac picis ferventis [0698A] effusione suffocabant. Quodam denique die post plurimos assultus et diutinos labores, dum paulisper a foris respiraret exercitus manusque contineret a belli opere, deintus vero Tyrii et eorum Turci milites silentium tenerent, sed tamen consilium iniissent quatenus in momento a portis in impetu castra regis irrumperent; mox armis resumptis, lorica et galea induti, subito quasdam portas aperientes, in multitudine gravi in apertam camporum planitiem, quam rex et exercitus nunc belli immemor habitabat, usque ad loca tentoriorum concurrere ausi sunt, plurimos sagittis transfigentes, et clamore magno et horrisono totum exercitum commoventes. Et ecce sine mora universi milites Christianorum attoniti, e cunctis castris in armis et lanceis [0698B] loricati in faciem illis advolant, et hinc et illinc plurima fortitudine contendentes; sed tandem Christiani praevalentes, Tyrios in fugam versos in portam coegerunt, sicut utrique, hi fuga veloci, hi celeri insecutione permisti, potenter urbem ingressi sunt. Turci Tyriique Gallos jam secum urbem intrasse contuentes, reversi sunt in faciem se a tergo prementium; et fortiter obsistentes ac moenia ascendentes, exercitum adhuc intrare contendentem omni armatura jaculorum reprimebant, quousque in virtute sua praevalentes portas clauserunt et circiter ducentos intra muros retinuerunt. Illic Willhelmus de Wanges, miles gloriosus et nobilis, itemque Willhelmus mirae audaciae et militaris famae cum egregiis sociis equitibus et peditibus capti, sententia [0698C] capitali perierunt; caeteri complures vinculis catenarum astricti sunt.
CAP. VI. - Tyrii duas machinas Christianorum pice et sulphure mirabiliter combusserunt.
Deinde post dies aliquot videns rex assultu et lapidum tormento se civibus et muris prorsus non nocere, duas fieri constituit machinas muros plurima altitudine supereminentes, ac componi ordine duorum coenaculorum: quarum una ex sumptu et labore Eustachii Granarii, praeclari militis et primi de domo et consilio regis, ad unguem constructa et erecta est. In hac ergo idem Eustachius cum electis manens tironibus, Tyrios mane, meridie, vespere per urbem gradientes omni genere jaculorum alios [0698D] interimebant, alios vulnerabant, per turres, moenia et omnia urbis loca speculantes. Non minus ab altera machina milites regis inibi constituti, Turcos Tyriosque impugnabant, et sic eos ab ostio progressos arcu Baleari ferientes perimebant. Tyrii quoque econtra lapides aptabant ad quassandas machinas et eas inhabitantes; sed machinae coriis taurinis, camelinis, equinis, cratibus vimineis vestitae, jactus lapidum palosque ferreos et ignitos illaesae et immobiles sustinebant. Tyrii, cernentes quia hoc modo machinis nocere nequibant, alia arte machinas atterere conati sunt. Arborem procerae altitudinis funibus erigentes, circulum quemdam amplum et spaciosum in modum coronae ex grandi ligno componentes, summitati arboris catenis ferreis affixerunt; [0699A] ac eumdem ligneum circulum in circuitu pice, sulphure, cera, adipe, permistis stuppis impinguantes, ignique aqua inexstinguibili succendentes, usque ad locum murorum, quo machina Eustachii sita erat, funibus pertraxerunt. Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt. Eodem modo et arte regis machina combusta et in nihilum redacta est. Sic machinis his pariter combustis, tamen rex in obsidione mansit imperterritus, volens urbem aut fame aut aliqua arte adhuc edomare.
CAP. VII. - Legatio Tyriorum ad principem Damascenorum, et reversio regis in Jerusalem post adventum eorum. [0699B]
Ad haec denique regis constantiam et animum immobilem Tyrii cognoscentes, direxerunt clam legationem Damascum, quatenus Dochinus magnus princeps eis subveniret, magnam illi spondentes pecuniam et jurantes se semper in ejus auxilio et obsequio permanere. Qui illico viginti millibus equitum ascitis, per montana descendit usque ad confinia Tyri, ut in crastino regem suosque in castris incurreret, et sic urbem de manu regis et ejus obsidione liberaret. Eodem vero die, quo idem Dochinus, vel Duodechinus, confinia Tyri per montana intravit, armigeri septingenti cum sexaginta probis equitibus de exercitu regis, ad quaerenda pabula [0699C] equorum egressi, irruerunt casu et ignoranter super arma et vires Turcorum: qui universi in sagitta et gladio ab hostibus perempti ac detruncati, perierunt, praeter paucos, qui vix evadentes, retulerunt quae gesta sunt. Hoc denique comperto, quod tot millia jam juxta convenissent et armigeros militesque regis peremissent, rex ex consilio optimatum suorum, qui diutina obsidione vexati erant, et rebus et cibariis exhausti, tentoria sustulit, ac die Dominica, quae est ante Dominicam Palmarum, Ptolemaidem et caeteras civitates pertransiens, ipsa sancta et celebri die Palmarum per portam, quae respicit ad montem Olivarum, per quam et Dominus Jesus asello insidens intravit, ipse cum suis et una cum quibusdam magnificis legatis Graecorum, qui ad eum [0699D] supervenerant, dum adhuc in obsidione esset, intromissus est. Egit denique illam sanctam hebdomadam sancta loca perlustrans, in oratione et eleemosynarum largitione et delictorum confessione. Diem vero sancti Paschae in omni honore et gloria propter legatos regis Graecorum jussu domini patriarchae coronatus solemniter ac regaliter celebravit.
CAP. VIII. - Qualiter rex Baldewinus Idumaeos mercatores spoliaverit, et quod Tankradus princeps Antiochiae obierit.
Celebratis itaque illic per dies octo sancti Paschae solemniis, assumptis ducentis equitibus, centum vero peditibus, ad vallem Moysi profectus est in partes Arabiae, ut praedarum aliquid abinde contraheret, [0700A] quibus inopes milites et rebus vacuatos ditaret et deficientes animaret. Legati vero regis Graecorum benigne commendati, donisque magnificis ampliati, Constantinopolim remissi sunt. Vix vero partes Arabiae intraverat, et ecce Idumaei, quos moderni vocant Bidumos, viri mercatores cum immensis copiis diversarum mercium in mulis et camelis, inter manus regis et suorum adfuerunt, qui nullatenus effugere valentes, omnibus rebus divitiarum suarum tam in auro quam in argento, gemmis pretiosis, ostro diversi generis et operis, pariterque pigmentis exspoliati sunt, pluresque capti, Jerusalem abducti in custodiam mancipati sunt, praeda vero et spolia eorum inter milites divisa sunt. Eodem anno Tankradus, qui Antiochiae praeerat, vehementi infirmitate [0700B] correptus, in Adventu Domini Jesu Christi morte occubuit, et in basilica B. Petri apostoli catholice sepultus, planctum magnum reliquit, omnibus prope positis mortem ejus audientibus.
CAP. IX. - De adventu Turcorum contra Jerusalem, et quod rex e contrario militiam adunarit.
Post mortem tam famosi et bellicosi viri Turcorumque undique fortissimi expugnatoris, mense Martio novo vere aspirante, praefatus Malducus, qui et ipse unus de praepotentibus regni Corrozan erat, ascitis fortissimis copiis Turcorum circiter triginta millia, disposuit transire usque ad Damascum, ut assumpto Dochino, qui et ipse Turcus et princeps injuste erat Damascenorum, expugnaret civitates quas rex obtinebat; deinde Jerusalem, si ejus voluntati [0700C] prospere succederet, ad debellandos et expugnandos Christianos perveniret. Divulgata autem tam famosi principis adunatione per regionem civitatis Edessae, nuntii Armenii regi Baldewino diriguntur, qui omnem rem et apparatum illius declarent, quatenus praevisis et suis convocatis, hostibus tutius et facilius ad resistendum occurreret. Rex autem, auditis nuntiorum verbis, illico aptata legatione Antiochiam ad Rotgerum, illustrissimum juvenem et militem, filium sororis Tankradi, qui et loco ejus restitutus principatum obtinebat Antiochiae, direxit, ut sine intermissione ad auxilium ejus venire operam daret in paratu armorum et copiis, sicut decretum fuerat a principio Christianos christianis [0700D] fratribus subvenire. Rotgertus sine mora, accepta regis legatione, septingentis equitibus, quingentis vero peditibus assumptis, ad ipsum regem venire disposuit; sed aliquantulum propter colligenda arma retardatus est. Turci vero viam Damascum accelerantes, ad mare Galileae castrametati sunt, et praesidium Tabariae obsidentes, hac parte fluminis Jordanis plurimum temporis egerunt, montem Thabor occupantes, et undique Christianorum habitationem delere studentes. Jam enim in calumniis et praedis et aggravatione Christianorum curriculo trium mensium potenter obsederant, omnia vastantes, nulli parcentes, nocte ac die insidiis invigilantes, milites Tabariae crebris assultibus et bello lacessentes.
CAP. X. - De mille quingentis peregrinis Christianorum, propter quos rex attrivit in pugna ducentos Turcorum. [0701A]
His diebus mille quingenti peregrini, qui Paschali solemnitate Jerusalem moram fecerant, reditum parantes, sed per regionem Sur transire metuentes, regem supplici prece convenerunt, quatenus conductum ejus trans Sur habere mererentur, ne ab inhabitatoribus urbis impugnarentur, parum resistere valentes, sicut fessi et plurima inopia gravati. Rex, videns illorum redeundi constantiam, trecentis ascitis militibus, viam cum eis usque ad montana Sur tenuit. Sed in latibulo montium paulisper remoratus, peregrinos praemisit ut sic experiri posset si qua virtus civium Sur ad insecutionem Christianorum [0701B] peregrinorum appareret. His vero praemissis, milites civitatis Sur ad quingentos egressi, peregrinos procul ab urbe transeuntes, ad trucidandum et captivandum insecuti sunt multa vociferatione et tubarum strepitu ad perterrendos illos intonantes. Verum rex, audita hac vociferatione, a latibulo et insidiis velociter exsurgens, militibus in tergo adfuit, plurimam caedem exercuit, quousque Sarraceni victi et attriti fugam arripientes, Sur viam remensi non prius portas introierunt quam ducenti ex eis capti et attriti sunt. Peregrini hac sola die via continuata, altera autem die audita Turcorum praesentia cum tot millibus, inito consilio, Ptolemaidem reversi sunt, illic cum rege moram facientes.
CAP. XI. - Rex cum Turcis congrediens, fuga dilabitur, quibusdam suorum in bello cadentibus. [0701C]
Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias. Et statim a Ptolemaide tam novis peregrinis quam caeteris ascitis, trans Jordanem castra figi statuit, ipso natali apostolorum [0701D] Petri et Pauli, eo videlicet in loco, quo hactenus Turcorum per prata amoena et voluptuosa ponebantur tentoria. Turci vero astuti hoc per latores comperto, tentoriis sublatis, in montem Thabor secesserunt, ac si regem metuentes et fugam maturantes, cum eo bellum committere non auderent. Sed vix ponebantur tentoria, et ecce Malducus Dodechinusque cum universo comitatu suorum eruperunt a montanis Thabor, ut arena maris fortiter irruentes arcu et sagitta in castra regis et suorum, gravi bello et vulnere atroci praeliantes et Christianis acies impugnantes, donec rex et tota manus suorum vim tot millium sustinere non valentes, sed fugam ineuntes, ad mille quingentos occiderunt, praeter equites, quorum triginta interempti [0702A] sunt. Cecidit illic Reinerus de Brus, miles imperterritus; Hugo, juvenis nobilis et miles illustris; aliique quorum actus et bella laude et memoria dignissima sunt.
CAP. XII. - Rex sedecim millibus congregatis, in secundo congressu Turcos a Jordane potenter effugavit.
Vix itaque rege elapso, et Turcis loca campestria victoriose obtinentibus, altera die Rotgerus, successor et haeres Antiochiae, filius sororis Tankradi, cum quadringentis equitibus et sex centis peditibus adfuit, mire molestatus de regis infortunio et suorum casu, et quia itineris tardatione hesterno praelio ei ad opem esse non potuit. Adfuit et princeps civitatis Tripolis, non minus animo consternatus, quoniam sic a [0702B] Turcis castra regis caesa sunt. Et post pauca adfuerunt plurimae acies Christianorum navigio usque ad Ptolemaidem advectae; quorum ex omni parte tam mari quam terra affluentium sedecim millia in unum collecta sunt. Rex tot millibus in brevi congregatis, Turcos adhuc trans Jordanem in sua feritate persistentes aggredi statuit ex consilio omnium qui aderant, quatenus in capite eorum, Deo auxiliante, redderet malum, quod sibi suisque et universae regioni inferre conati sunt. Verum Turci audito regis adventu et voluntate, a loco et regione Jordanis recedentes, Romaniam ingressi sunt, regis Graecorum castella et civitates plurimas obsidentes et expugnantes.
CAP. XIII. - Quomodo conjux ducis Siciliae ad thalamum regis Baldewini cum magno apparatu properavit. [0702C]
Rege dehinc cum omni manu sua ab insecutione hostium Ptolemaidem reverso, mense Augusto inchoante, pervenit ad aures regis quomodo nobilissima conjux Rotgeri ducis Siciliae, fratris Boemundi magnifici principis, post obitum et exsequias praefati mariti ad thalamum regis magnopere properaret in apparatu copioso magnarum divitiarum et plurimo militum comitatu. Fuerunt ei duae triremes, singulae cum quingentis viris bello doctissimis, cum navibus septem, auro, argento, ostro, gemmarum vestiumque pretiosarum multitudine onustis; praeter arma, loricas, gladios, galeas et clypeos auro fulgidissimos, et praeter omnem armaturam, quam ad defensionem [0702D] navium solent viri potentissimi comparare. In ipsa denique nave, in qua praedicta matrona manere decreverat, malus auro purissimo tectus, procul radios ad solis claritatem exerebat, et utraque navis cornua auro et argento fabrili opere vestita, spectaculo admirationis omnibus erant ea intuentibus. In una de septem navibus viri Sarraceni et sagittarii, viri fortissimi et claritate pretiosarum vestium fulgentes inerant, dono regi adducti, et qui nullis in regione Jerusalem sagittandi arte inferiores haberentur. Hujus itaque matronae adventu et gloria audita, rex tres naves, quas vocant galeidas fetas viris egregiis et marino certamine peritissimis, misit illi in occursum; sed ventorum turbine mari intumescente, nequaquam illi occurrere aut sociari [0703A] potuerunt. Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
CAP. XIV. - Cum quali gloria rex eamdem matronam sibi copulaverit, militibus ab ea largiter remuneratis.
Ascalonitae, viris Christianis semper infesti, mox Christianorum signis recognitis, in galeidis ferratis et armis occurrere et confligere cum eis accelerant. Sed, post plurimam contentionem, et utrinque saepius factam incursionem, una ex galeidis Ascalonitarum, quinquaginta milites continens attrita et submersa [0703B] est, caeterae expugnatae et repulsae sunt. Nec mora, Christiani ex omni parte praevalentes in victoria, et in unum coadunati, Deo prosperante, tranquillo ventorum flamine relato, et omni furore maris sedato, in virtute magna a portu et statione Ascalonis sunt egressi; sicque pacifico navigio Ptolemaidem perventum est. Nec mora, rex adventu tam gloriosae matronae cognito, cum omnibus primoribus regni sui et universis pueris domus suae, in vestitu diversi generis et pulchritudinis, in regio cultu, in equis et mulis, ostro et argento fulgentibus, in tubis et in omni dulcedine musicorum e navi egredienti adfuit. Sed et plateae mirificis et variis tapetibus stratae, vici purpureis velis adornati in honorem tam nobilissimae, et thesauris famosissimae matronae, rutilabant, [0703C] sicut decet reges in omni gloria et pompa exaltari. Cum hac itaque jucunditate et laude ea inducta, et regi stabili connubio copulata, nuptiarum magnus apparatus ornatusque factus est in regio palatio civitatis per dies aliquot; thesauri plurimi ab ea in aerarium regis translati, quibus multum rex et universi, qui bellis Turcorum arma amiserant, nunc maestimabiliter relevati et ditati sunt. His jam nuptiis finitis, et rege Jerusalem cum sponsa sua ascendere disponente, Rotgerus in Antiochiam, benigne a rege commendatus, viam insistere disposuit, cui nova regina mille marcas argenti cum ostris pretiosis, cum byzantiis quingentis, cum mulis et equis egregiis dono contulit, praeter gregarios milites, qui a longinquo regi ad opem confluxerunt, [0703D] quibus non modica praemia auri et argenti pariter collata sunt.
CAP. XV. - Ubi post reditum Christianorum Turci, devastantes terram Graecorum, urbem Stamiriam subverterunt.
Sic quibusdam ad sua redire ferventibus, quidam viam per Romaniam in arido insistentes, civitatem Stamiriam applicuerunt, qui a Graecis, viris Christianis, in omni administratione necessariorum clementer hospitio suscepti sunt. Nec mora, Turci, qui a rege ex Galilaea fugati, civitates et municipia regis Graecorum expugnata et attrita, praeda et spoliis in nihilum redegerant, ejusdem civitatis moenia aggressi, obsidionem in circuitu locaverunt, plurimam vim, minas et terrores civibus inferentes. Hinc [0704A] non post multoz dies, et post terribiles assultus, magistram portam urbis in virtute nimia assilientes, militibus Graecorum, viris effeminatis parum resistentibus, in securi et ascia januam comminuentes, defensoribus tandem fessis, unanimiter irruperunt; et in universos tam cives quam peregrinos sagitta et arcu irruentes, non modicam caedem operati plurimos abduxerunt, universaque pecunia et quae ibi pretiosa reperta sunt, ab his saevis praedonibus transportata sunt. In eadem vero civitate quidam de exercitu Christianorum hospitalitatis gratia moram facientes, ad quadraginta capti et decollati sunt; sed non sine plurima sui sanguinis ultione, quia inaestimabili virtute et bello a porta, ad quam defendendam locati erant, multis Turcis repulsis et occisis, [0704B] invicti perstiterunt, quousque ad portam quam Graeci tuebantur adversarii immissi sunt.
CAP. XVI. - De septem millibus Christianorum, qui mare transeuntes, omnes navigio perierunt.
Quidam autem circiter septem millia, reditum per viam maris continuantes, et prosperis velis ac sine turbine navigantes, in festo S. Martini ad portum et stationem insulae Cypri applicuerunt, anchoras suas in profundum jacientes, et in aridum ab ipsis navibus descendere festinantes. Nec mora, ventus fortis ac vehemens, qualis per annos plurimos non est auditus a nautis, mari incubuit, motum et fervorem intolerabilem reddidit, naves quassavit, funes navium suo impetu attrivit, anchoras a profundo sustulit, procellas sic contra naves ampliavit, ut [0704C] navis in navem discurrens sine remige mutuam dissolutionem pateretur, et sic tota illa congregatio Christianorum cum universa suppellectile misera submersione absorberetur. Nulli evaserunt praeter duas buzas, quae de numero tredecim navium erant. Crastina autem, mari a feritate sua sedato, tot millia corporum nobilium et ignobilium crebra illius inundatione in aridum sunt ejecta, ut vix trium hebdomadarum curriculo sepultura per camporum planitiem illic a fidelibus conderentur.
CAP. XVII. - Quod milites Baldewini regis navali praelio contra Babylonios gloriose decertaverint.
In anno secundo post nuptias regis Baldewini, exercitus regis Babyloniae copiosus navali adventu [0704D] usque Sur allapsus est in Assumptione B. Mariae. Ubi insidias Christianorum alii molientes, alii rerum mercationem facientes, post tertium diem Nativitatis ipsius Virginis jam mora facta, reditum paraverunt. Ptolemaidi vero appropiantes, ordinaverunt navales acies, omni armatura adversus Christianorum vires munitas: quarum duae majoris virtutis et multitudinis post tergum custodiam agentes, sed nimium rebus et hominibus occupatae, a longe plus milliari subsecutae sunt. Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica [0705A] arte vexatas captivarent. Navis vero ex duabus, quae nimis onusta erat armis et populis, effugere minime valens, plurima defensione armorum coepit resistere ab hora diei nona usque ad vesperam: Sed tandem post nimiam caedem utrinque illatam coepit viribus deficere, captaque usque ad portum civitatis Caiphas perducta est. Apud Caiphas quidam Sarraceni capti et vulnerati, custodiae mancipati relinquuntur; incolumes vero usque Ptolemaidem cum sua nave capta transmissi sunt cum pariter vulneratis Christianis quibusdam. Sed vulneratis Christianis a tribus galeidis expositis, caeteri adhuc incolumes Christiani, aliis assumptis secum sociis in duabus galeidis, navem, quae amplius rebus, militibus et armis onerata et impedita, tardior ibat, insecuti, [0705B] jam quinque galeidis valide assilientes cinxerunt. His econtra non minus valide se defendentibus, ac omni genere armorum sagittarumque jaculatione viriliter pro anima pugnantibus, postremo post nimium bellicum laborem a mane usque ad medium diem utrinque gravatis, fere gentilium navis, quae dicitur cattus, ab eorum manibus defensa et elapsa est. Quod viri et milites Ptolemaide a moenibus speculantes, et Christianorum galeidas defecisse, consilio facto, ducentos ad subveniendum illis mittere constituerunt. Et sic navis undique crebro assultu illarum sine intermissione fatigata ac superata, vespere Ptolemaidem vi perducta est. De Sur, quae Tyrus dicitur, duae galeidae illis in auxilium processerant; sed videntes Gallorum constantiam et suorum [0705C] defectionem, fugiendo in sua reversae sunt. Erant hac in nave mille viri pugnatores fortissimi, quos tota nocte ex jussu regis ad custodiendum cives multis vigiliis et armis obsederunt; et res eorum innumerabiles militibus divisae sunt. Ex Sarracenis alii decollati, alii innumerabili pretio redempti et laxati sunt.
CAP. XVIII. - Quomodo princeps Damascenorum fraude occiderit alium principem Turcorum.
Post haec anno sequenti praefatus Malducus, unus de praepotentibus Turcorum, post plurimam stragem et caedem Christianorum a partibus Romaniae in Damascum rediens, apud Turcos et omnes gentiles nomine et fama exaltatus est, eo quod prae omnibus ampliorem tyrannidem in fideles Christi exercuisset. [0705D] Unde Dochinus, princeps Damascenorum, gravi invidia et indignatione tactus, omni versutia qua novit interitum illius moliebatur; sed tamen occulte, ne odium suorum incurreret, a quibus idem Malducus propter nimiam dationem suam et militiae strenuitatem valde charus habebatur. Quapropter, dum saepe circa mortem illius dolosa machinatione satageret, nec inter plurimas versutias locus hunc perimendi daretur, tandem hanc suae fraudis reperit viam, qua virum mortificaret, nomenque ejus deleret. Quatuor enim milites ex genere Azopart donis ac magnificis promissis convenit, quatenus clam eum in armis furtivis in die solemni in secreto oratorii sui, dum in caeremoniis ritus gentilis [0706A] intentus haberetur, subito transfoderent; et sic ab eo dona recipere mererentur. Immissi igitur clam oratorio Malducum intrantem et caeremoniis secure insistentem repentino impetn invaserunt: quem acutissimo ferro pariter trans praecordia figentes, haec prorsus ignorantem exstinxerunt, fugaque elapsi sunt. Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare. Sed fraus illius post modicum apud Turcos coepit propalari; et ex eo die in odia et inimicitias illorum incidit, multas insidias [0706B] pro sua perfidia prorsus inexcusabili perpessus.
CAP. XIX. - De copioso apparatu gentilium versus Antiochiam, quem Baldewinus rex disperdidit per suam militiam.
In anno secundo post necem Malduci Burgoldus de regno Corrozan egressus, Brodoan rex Alapiae, et Cocosander de civitate Lagabria, cum quadraginta millibus Turcorum in terram Antiochiae cum apparatu magno et intolerabili armatura profecti sunt, tentoria sua locantes in campestribus civitatum Rossa, Royda et Femie, quarum suburbia tormentis lapidum atterentes et expugnantes, Femie vero nullatenus nocere valentes, totam regionem inibi praeda et igne depopulati sunt. Tommosam, Turgulant, Montfargiamque [0706C] civitates in virtute magna et manu robusta expugnantes, Willhelmum principem Christianum de Perce, horumque praesidiorum praesidem, captum et vinctum abduxerunt; caeteros in eis repertos alios capitali sententia peremerunt, alios captivatos tenuerunt. His in regionibus diebus hebdomadarum undecim consedisse perhibentur. Rex vero Baldewinus Jerusalem tunc moram faciebat. Qui invitatus ad auxilium militum Christi, cum quingentis equitibus et mille peditibus, et cum eo princeps Damasci Dochinus, nunc ipsi regi fide alligatus, in plurimo equitatu versus Antiochiam iter accelerant. Punctus, filius Bertranni de Tripla, quae est Tripolis, adfuit in eodem comitatu cum ducentis equitibus et duobus millibus peditum [0706D] usque ad civitatem Taramriam regia via profectus. Ubi Rotgerus de Antiochia et Baldevinus de Rohas cum decem millibus equitum et peditum illis occurentes, et hac in terra octo diebus moram facientes castrametati sunt. Turci regis audita praesentia et suorum copiis, versus civitatem Malatinam in montana fugam constituerunt; quia cum eo confligere diffidebant. Rex igitur, comperto recessu Turcorum, redire cum suis disponens, uxorem Tankradi, quae filia erat regis Franciae, secum duxit, quae ex regis consilio eidem Puncto copulata est, nuptiis gloriose et in omni plenitudine ac pinguedine celebratis Triplae, quae sibi haereditario jure a parentibus relicta est.
CAP. XX. - Ubi Baldewino rege redeunte Hierosolymam, Turci readunatis viribus funduntur. [0707A]
Post reversionem regis, Turci sine mora ad Gastum. Harech et Synar, civitates Gallorum in fortitudine sua reversi sunt, terram invadentes omniaque illic reperta non parce depopulantes. Rotgerus et Baldewinus hoc audientes, plurimum de reditu regis turbati sunt, eo quod procul jam abiens revocari non posset. Et ideo consilio habito, ne ei nuntios in vanum dirigerent, suos tantum ad quindecim millia collegerunt ex omni genere tam Francorum quam Armeniorum. Erant autem Turci in tres divisi societates super fluvium Farfar, qui inter duas civitates, Caesaream Stratonis et Femiam, facit alveum. Primo denique diluculo in die Exaltationis [0707B] sanctae crucis, Rotgerus et Baldewinus factis aciebus ipsos Turcos aggressi sunt: ubi, praelio commisso, quindecim millia Turcorum ceciderunt, pauci Christianorum occubuisse reperti sunt. Primo exercitu sic attrito, Rotgerus ad alterum dum tenderet vociferatione magna, universi hostes metu attoniti, fugam ineunt ad vada praedicti fluminis, et undis involuti et suffocati perierunt. Tertius dehinc exercitus hac catholicorum victoria stupefactus, dum viarum errore diffugium faceret, forte applicaverunt in regione Camollae, in valle quadam juxta castrum Malbech. Ubi Dochinus cum octo millibus occurrens graviter cum eis praeliatus est, tribus millibus illorum occisis, et mille abductis captivis. Erant enim [0707C] inter hos Turcos fugitivos multi de progenie et sanguine Malduci, qui plurimum sibi saepe adversabantur, de ejus perfidia et nece iniqua, ut propinqui illorum, in terra Corrozan apud majores et minores querimoniam facientes, et de nece propinqui ultionem exsequentes. Hac de causa Dochinus semper sollicitus et suspectus, nunc regi Baldewino et fidelibus Christianis foederatus integrius adhaerebat; Turcis usquequaque nocere non desistebat.
CAP. XXI. - Quod Baldewinus rex cum manu parva profectus sit in montem Sina.
In anno tertio postquam rex Baldewinus nuptias supra dictas regaliter celebravit, tempore autumni ducentis equitibus et quadringentis assumptis peditibus, profectus est ad montem Oreb, qui vulgo [0707D] appellatur Orel, ubi praesidium novum curriculo dierum decem et octo firmavit, ut sic potentius terram Arabum expugnaret, et non ultra mercatoribus transitus hinc et hinc daretur, nisi ex regis gratia et licentia; vel ullae insidiae aut vires inimicorum subito adessent, quin fidelibus regis in arce constitutis paterent: et sic ei regia arx impedimento esset. Sic hujus praesidii munimine undique firmato ad resistendum inimicis, rex, ut novarum rerum semper erat avidus, sexaginta equitibus illustribus secreto convocatis, viam suam aperuit versus regnum Babyloniae, si forte in captione Sarracenorum et Idumaeorum, aut invasione civitatum aliquid insigne agere valeret. Etiam deserta loca vastae solitudinis exsuperans, in abundantia escarum, quae [0708A] mulorum tergo ferebantur, ad mare Rubrum venisse perhibetur, in quo ipse et sui a caloribus, qui in terra hac gravissimi sunt, balneando recreati sunt, ac piscibus hujus maris refocillati. Ibi in monte Sina monachos Deo servientes audiens commorari, ad eos per devexa montis causa orationis et allocutionis accelerare decrevit. Sed rogatus eorum nuntiis ad se praemissis, minime ascendit, ne scilicet monachi suspecti propter catholicum regem a gentilibus de montis habitatione pellerentur. Abhinc enim usque ad Babyloniam civitatem intra cuatuor dies veniri posse referebatur.
CAP. XXII. - Rex Baldewinus suorum monitionibus a monte Sina revertitur Jerusalem providus.
Verum, quia sibi vires erant exiguae, cum quibus [0708B] usque per loca solitudinis in silentio descenderat; et quia nunc coepit propter moras aliquas plene adventus ejus propalari, datum est ei ab amicis consilium ut nequaquam ulterius viam perageret; sed quantocius Jerusalem in silentio securus repedaret. Si enim introitus aut exitus ipsius regis innotuisset, supra centum millia cujusque generis gentiles et in occursum confluentes in armis undique vias occupassent. Nunc vero suorum consiliis acquiescens et a terra egrediens in cautela qua noverat, per vallem Hebron et praesidium S. Abrahae redire disposuit. Ubi cum suis pernoctans, corpora fessa cibariis terrae illius copiose refecit. Dehinc viam quae ducit Ascalenem insistens, universam praedam, quae per campestria Ascalonis vagabatur, in pascuis contraxit camelos [0708C] ducentos, armenta boum plurima, greges ovium caprarumque: cum quibus potenter et sine persecutione Jerusalem reversus est,
CAP. XXIII. - Quomodo rex Baldewinus Ptolemaide aggravatus, per multas eleemosynas de infirmitate sit alleviatus.
Post dies aliquot Ptolemaidem descendens, mense Martio inchoante graviter coepit aegrotare, et de die in diem corporis molestia aggravari. Quare thesauros, quos habuit in vasis aureis et argenteis multisque millibus byzantiorum, pauperibus jussit partim erogari pro peccatis suis et animae suae salute; vinum, frumentum, oleum et hordeum, quod habehat in Jerusalem et aliis in locis plurimis, item pauperibus [0708D] et orphanis et viduis sine dilatione jussit distribui, vitae suae nimium incertus. Domui quidem suae partem contulit; militibus quoque domesticis et advenis, et cunctis, qui sibi in auxilio militari servierant in conventione solidorum, byzantios, aurum, argentum et ostra plurima largitus est. Omnia debita sua persolvi praecepit, et constanter admonuit ne animae suae essent impedimento. Sed, Deo volente, qui omnibus poenitentibus dat vitam et mortem transfert, huic jam nullam spem vivendi habenti, precibus et lacrymis pupillorum et viduarum sanitas redditur, et corporis sui debilitate alleviata, ex toto athleta Christi convaluit. Jam enim antea tam valida illius aegritudine divulgata, navales exercitus Babyloniorum, qui Sur applicuerant, ut [0709A] in ipsius regis morte civitates Christianorum oppugnarent, nunc illius salute et sanitatis reparatione audita, sine aliqua mora viam aquarum in regionem suam remensi, absque ullius contradictione discesserunt.
CAP. XXIV. - Qualiter eumdem regem patriarcha corripuerit, et quod ipsas illicitas nuptias repudiaverit.
Dehinc rege a languore suo relevato, Arnolfus cancellarius sepulcri Dominici, nunc antistite Gobelino mortuo, patriarcha electus et constitutus est. Deinde Romam profectus, a Paschali pontifice Romano benigne commendatus, et reversus, et de omnibus objectis excusatus, dominum regem ex admonitione et jussione ipsius apostolici coepit [0709B] arguere et monere, ut praedictam matronam, quam duxit uxorem, a thalamo suo amoveret propter adulterium, quo in prima conjuge, orta de principibus Armeniae, peccavit, eo quod legitimas nuptias adulterinis illius foedavit connubiis. Interdixit etiam illi hac de causa quod consanguinitatis ejusdem matronae, ortae de sanguine Gallorum, reus haberetur. Ex hac admonitione constituto consilio in urbem Ptolemaidem in ecclesia S. crucis, rex ab uxore sua sequestratus est, Arnolfo patriarcha hoc agente, et omni clero et ipso judicante. Illa vero tristis et dolens, ab hoc vinculo maritali synodali lege soluta, in Siciliam navigio est reversa, rex vero ab ipsa die et deinceps in observantia indictae poenitentiae persistens, mira abstinentia et castimonia ab omnibus [0709C] illicitis corpus edomuit a Deo tactus et monitus.
CAP. XXV. - Quomodo Pharamia civitas capta sit.
Post aliquantum deinde temporis, audita querimonia super omnibus adversitatibus quae ab Ascalonitis fiebant peregrinis Jerusalem venientibus aut redeuntibus, rex Baldewinus accepto consilio suorum ipsum regem Babyloniae expugnare decrevit; ut si forte terra et regnum divitiaeque illius dissiparentur, minus Ascalon superbire et rebellare valeret, quae saepius opulentia regni et copiis armorum relevari et extolli solebat. Et jam veris tempore aspirante assumptis ducentis et sedecim equitibus, quadringentis vero peditibus bellico opere doctis et [0709D] assuetis, viam insistit per loca arida et solitaria cum vehiculis cibariorum non praedam aut quidquam contingentes de universis locis Arabiae, quae illi aut familiaritate confoederata erant, aut aliquem respectum faciebant. Undecim denique diebus jam via continuata cum omni manu praedicta, aperitur ei fluvius Nilus, qui perfluit regionem terrae Aegypti: in quem descendentes, a sudore loti sunt. Inde castra moventes, die quadam feriae quintae ante mediam Quadragesimam mense Martio applicuerunt in terminos cujusdam civitatis, quae vocatur Pharamia, muris, portis et moenibus munitissima. Et haec de regno Babyloniae erat urbs speciosissima, non amplius quam trium dierum itinere a Babylonia distans. Sexta vero feria, quae proxima erat dies, ordinatis [0710A] aciebus et signis tantilli exercitus, loricis et galeis induti, aggredientes ipsam civitatem vacuam defensoribus, portas ejus patentes ingressi sunt in virtute et assultu et clamore magno: ubi necessariarum rerum copiam inauditam repererunt in vino, frumento, oleo et hordeo, in carne et piscibus, in omnibus quae vesci possunt. Auri et argenti et totius pretiosi ornatus multus erat numerus, quod ibi repertum est. Universi enim inhabitatores civitatis, repente audita fama tam proximi adventus regis, omnis defensionis et rerum suarum obliti, fugaeque tantum intenti, procul ab urbe recesserunt, solum de vita et salute curantes. Rex et sui curriculo novem dierum, itinere et inaestimabili calore torridae plagae corpora fessa et gravata recreantes, cibis et potibus [0710B] abundanter repertis, sexta feria Sabbato et ipsa Dominica quieverunt, juxta voluntatem suam omnia facientes.
CAP. XXVI. - Rex Baldewinus, capta Pharamia, usque ad mortem aegrotavit.
Dominica vero, die qua mediatur jejunium, viri sensati et de sua salute solliciti, convenerunt regem, in hunc modum loquentes: Pauci sumus, et jam civitati et regno Babyloniae virtus nostra innotuit, et haec Babylonia non amplius hinc quam via trium dierum remota esse perhibetur: ideo consilium ad invicem conferamus, ut ab hac civitate exeuntes, viam, sicut devovimus, continuemus et non moram hic faciamus. Rex itaque suorum consiliis satisfaciens, summo diluculo sociis admonitis, muros civitatis diruens, [0710C] ignes universis aedificiis turrium et aedium immisit, totis viribus ante omnes praecipue stragi illius incumbens, ne Babyloniis ultra vires et opem conferret. Hanc vero stragem, ut dictum est, dum rex prae cunctis validius ac attentius exerceret in ruina murorum, in aedificiis incendendis, ultra modum membris calore et labore vexatis, vehemente infirmitate corripitur, et magis ac magis molestia corporis coepit augeri. Jam vero tenebris relatis et prorsus sole sublato, vitam desperans, primores sui exercitus convocans, debilitatem sui corporis detexit, nec se posse mortem nunc evadere attestatur. Hac audita desperatione et desolatione regis, universi a minimo usque ad maximum coeperunt ingemiscere, fletus [0710D] nimii ac lacrymae ab oculis erumpere, et magna in cunctis facta est desolatio: nulli quippe spes aut fiducia redeundi ultra Jerusalem erat, sed arbitrabantur se hoc in exsilio capitali sententia esse perimendos.
CAP. XXVII. - Consolatio et jussio regis ad milites, habita de morte et sepultura ejus.
Ad quos corroborandos rex, licet mire aggravatus esset, ait: Quare sic, viri fortissimi et saepius in periculis probati, animus vester in mei solius imminutione disturbatur, fletus, desolatio et dolores geminantur? Non, fratres mei dilectissimi et commilitones dulcissimi, mors mei solius corda vestra sic mollescere et deficere faciat, et infirmare etiam in terra peregrina et inimicorum. Mementote in Dei nomine, quia mea [0711A] virtus unius est hominis et quia adhuc inter vos quamplurimi habeantur, quorum virtus et consilium parum aut nihil a meo distat. Et idcirco viri estote fortissimi, et in dolore mortis meae tristes nequaquam effeminari incipiatis; sed decet vos sollicitos esse quomodo caute redeatis in virtute armorum vestrorum et regnum Jerusalem retineatis, sicut a principio Deo devovistis. Et hoc dicto, summa prece et in fide atque observantia admonuit universos qui aderant, ut si obiret, nunquam corpus ejus exanime in terra hac Sarracenorum sepulcro reconderent, ne ludibrio et derisui gentibus haberetur; sed cum omni arte et labore, quo valerent, ad terram Jerusalem cadaver suum reportarent, et juxta fratrem suum Godefridum sepelirent. Hoc audientes, et vix se a fletu cohibentes, [0711B] responderunt, quod grave et importabile onus illis imponeret, cum etiam impossibile esset in diebus gravissimi et aestivi caloris aliquod cadaver reservare, tangere et portare. Ad haec rex magis instat, et admonet universos ut causa directionis suae hunc laborem non recusarent. Et post haec dicta sic precatur, dicens: Statim cum mortuus fuero, precor ut alvum meum ferro aperientes, interiora mea tollatis, corpus vero sale et aromatibus conditum corio aut tapetibus involvatis, et sic ad catholicas exsequias Jerusalem juxta sepulcrum fratris mei referatur et sepeliatur. Nec mora, Addonem cocum, qui erat de domo sua, accersitum sacramento alligavit in alvi sui sectione et viscerum ejectione. Cui et ait: Scias, me in brevi moriturum, et idcirco sicut me diligis, aut, [0711C] viventem atque incolumem dilexisti, et modo mortuo fidem serves, me ferro exentera, sale interius et exterius me apprime frica; oculos, nares, aures et os meum non parce imple, et cum caeteris me reportare non desinas: et sic desiderium meum scito te adimplere, et in hoc fidem mihi te crede servare. Et hoc disposito, feria tertia vehementius infirmitate usque ad interitum coepit torqueri in oculis suorum primatum et fidelium.
CAP. XXVIII. - Inquisitio militum, quis post eum debeat tenere coronam: et corporis ipsius reportatio in Jerusalem.
Illi vitae ejus defectionem intuentes, quia vir magnae erat sapientiae, dum adhuc incolumis esset, requirunt quem post mortem suam velit haeredem [0711D] regni Jerusalem locari aut coronari; quatenus ex ejus consilio et decreto certius et sine lite coronandus posset constitui. Qui fratri Eustachio regnum destinavit, si forte venerit; si vero aetate nequiverit, Baldewinus de Burg eligatur, aut talis, qui populum Christianum regat, ecclesias defendat, qui stabilis in fide maneat, quem nulla adversariorum virtus terreat, aut merces leviter corrumpat. Et hoc dicto, vir in terra nativitatis suae de Lotharingia ex nobili sanguine nobilissimus, rex in regno Jerusalem gloriosissimus ac victoriosissimus, Dei athleta fortissimus, spiritum vitae exhalavit, in fide Christi stabilis et in confessione Domini purgatus, Dominici corporis et sanguinis perceptione munitus. Jam sic defuncto principe clarissimo in terra barbara, egregii [0712A] principes et commilitones, equites et pedites, prae dolore in lacrymas cum magno ululatu et planctu fluxere nimias; et amplius fletum congeminassent, nisi timor esset, quem in terra undique hostili apprehenderunt in tanti principis amissione. Quapropter dissimulata illius morte et omni tristitia, sicut obnixe rogavit, sectus est alvus illius, viscera exposita et sepulta, corpus vero salsum intus et exterius, in oculis, ore, naribus et auribus aromatibus quoque ac balsamo conditum, corio consutum ac tapetibus involutum, equis impositum, ac firmiter alligatum est; ita ut nulla gentilium astutia percipi posset eum obiisse, et sic in audaciam persequendi exercitum desolatum, undique ebullientes, animarentur. Hac arte ubi corpus exanime compositum, hocque [0712B] vehiculo caute per terram peregrinam, per loca deserta et invia deductum, per regionem vallis Hebron, ubi castellum et sepultura sanctorum patriarcharum, Abraham, Isaac et Jacob usque in hodiernum diem a fidelibus honoratur, reditum fecerunt, per dies continuos a dextris et a sinistris semper custodiam armatorum equitum et peditum habentes. Dehinc cum exstincto corpore regis in campestria Ascalonis applicantes, erectis signis et cuneis ordinatis, in sola virtute militari confidentes, sine impedimento et aliquo adversariorum incursu transisse perhibentur, quousque montana Jerusalem ipso die sancto celebri Palmarum unanimiter cum regio cadavere ingressi sunt.
CAP. XXIX. - Quod regali sepulcro regem condierunt, et quod statim dominus patriarcha infirmatus obierit. [0712C]
Eadem denique die a monte Olivarum dominus Patriarcha cum clero suo post Palmarum consecrationem descenderat: cui de templo Domini et de universis ecclesiis fratres occurrentes, ad diem festum convenerunt in hymnis et laudibus in celebratione diei sancti, quo et Dominus Jesus in asello residens, civitatem sanctam Jerusalem ingredi dignatus est. Sic vero omnibus conventiculis Christianorum ad id solemne in laudibus Dei congregatis, ecce rex defunctus in medio psallentium allatus est: in cujus visione voces suppressae et laudes humiliatae sunt; fletus tam cleri quam populi plurimus auditus est. Verumtamen Palmarum expleto officio, et omnibus [0712D] per portam, quae dicitur Aurea, per quam Dominus Jesus ad passionem veniens immissus est, cum rege defuncto intromissis: decretum est communi consilio ut statim corpus exanime sepulturae traderetur, quod diu reservatum etiam fetidum diutius reservari, grave et inconveniens ab omnibus ferebatur. Nec mora, catholicis exsequiis expletis, a domino patriarcha terrae commendatus, juxta fratris uterini Godefridi sepulcrum in loco Calvariae, in vestibulo templi Dominici sepulcri mausoleo, sicut decet reges, in memoriam et honorem sui nominis, magno et mirifico opere, et marmore candido polito, inter caeteros sepultos promotus est; sicut et frater ejus Godefridus eodem mausolei honore sublimatus est. Jam sepulto tam clarissimo principe Jerusalem, Arnolfus [0713A] patriarcha venerabilis prae dolore mortis tanti regis et athletae Christi, vehementi infirmitate corripitur; et spatio trium hebdomadarum male habens vitam finivit, juxta patriarcharum sepulturam appositus.
CAP. XXX. - Quomodo, sepulto rege Baldewino, nepos illius, Baldewinus de Burg, ab omnibus in regem sit electus et unctus, Germundo novo patriarcha consecrato.
Eodem die quo rex Baldewinus humatus est, et Arnolfus patriarcha coepit aegrotare, clerus et populus tam rudis Ecclesiae tanto rege ac defensore viduatus, de regis restitutione agere coeperunt, dicentes non utile esse consilium ut rege ac defensoris solatio locus et gens diu careret, et locus et terra a nullo defensa periret. Cumque diversi diversa [0713B] dicerent, tandem omnibus acceptum fuit ut Baldewinus de Burg in throno regni Jerusalem locaretur, eo quod miles imperterritus multa pericula in praesidiis pro salute Christianorum saepe sustinuisset, et terram Rohas strenue ab omni assultu hostili defentam retinuisset. Et statim acclamatum est illum coronam regni jure recipere, et dominum patriarcham eum in regem procreare et promovere. Venerat enim idem Baldewinus ad diem festum adorare in Jerusalem, de omnibus quae acciderant nescius. Patriarcha autem adhuc vivens, licet aegrotus, videns populi devotionem et constantiam erga Baldewinum, quantulumcunque renitentem, et divitias Rohas sibi sufficere protestantem, ipse assensum benigne attribuens, [0713C] in regem et dominum Jerusalem unxit et consecravit. Unctus autem Baldewinus et consecratus in regem, et in sanctae resurrectionis die praeclara honoratus, honorifice est exaltatus in laetitia, his diebus sacris jucundatus, et justitiam Dei in omnibus devotissime operatus. Die vero statuta, sicut justum est et leges docent, universis primoribus regni in palatium Salomonis regis convocatis, singulis beneficia contulit, fidem et sacramentum ab his suscipiens, et honorifice quemque in sua remisit. Civitates vero, Neapolin, Samariam, Joppen, Caiphas, castellum S. Abrahae, Ptolemaidem, Sagittam, Tabariam et caeteras civitates et loca quae erant de regno Jerusalem suo subjecit imperio, quosdam reditus eorum suis constituens primatibus, quosdam [0713D] vero suae mensae attitulavit. Mortuo Rege Baldewino et Arnolfo patriarcha, Baldewino quoque in regem uncto, Germundus, vir bonae conversationis, ab omni clero et populo in patriarcham eligitur; et consecratus a sanctis pontificibus, cathedram episcopalem Jerusalem meruit obtinere, ad regendum populum Dei vivi, et corroborandam novam et sanctam Ecclesiam Jerusalem.
CAP. XXXI. - De quatuor millibus Idumaeorum pastorum, quos in die sancto Paschae Christiani milites, dum insequuntur, passim occiduntur.
In anno secundo regni Baldewini de Burg, novi regis Jerusalem, principis Rohas civitatis, quidam Sarraceni de regno Arabiae, quidam etiam de gente Idumaeorum, quos moderni Bidumos vocant, armenta [0714A] camerorum super triginta millia, boum centum millia, greges ovium et caprarum inaudita millia de terra et regione sua educentes, et ad pascua cogentes in latere regni Damascenorum, illuc prosecuti sunt herbarum copiam, licentia et consensu principis terrae Damasci, pro pacto byzantiorum, quod ipse dominus terrae ab eis accepturus erat. Cum tot millibus, equites et pedites supra quatuor millia ad custodiendos greges, sunt egressi de terra Aegypti et Arabiae in lancea et gladio, et omni pinguedine cibariorum necessariorum. Hi dum pacifice in latere regni Damasci super gregem suum custodiam agerent solliciti, nec quidquam metuerent fiducia Dochini principis Damasci, cujus gratia et licentia per pascua diffusi erant cum uxoribus et [0714B] pueris, sicut mos est gentilium: fama tantorum pastorum a terra longinqua huc progressorum attigit aures Gozelini de Curcenay, qui dono regis Baldewini, fratris Godefridi, terram et redditus Tabariae in beneficio obtinuit, eo quod altis parentibus ortus, filius esset amitae Baldewini de Burg facti regis Jerusalem. Hic ergo Gozelinus tam innumerabili gregum comperta multitudine in loco remoto et solitudinis, Godefrido de Burs et de terra civitatis Parisiorum, viro egregio et militi clarissimo in omni opere bellico, fratrique ejus Willhelmo indicare non distulit, et ad invadendum praedam utrosque fratres adhortatus est. Qui illius adhortationi acquiescentes, centum et sexaginta equitibus, viris bello audacissimis et praedarum avidissimis, peditibus vero sexaginta [0714C] in arcu, lancea et gladio ferocissimis, admonitis et congregatis, profecti sunt in regionem eamdem qua pastores et pastorum custodes, fortissimi milites Arabes, Aegyptii, Idumaei accubabant, et armenta cum ovibus et capris spatiose in longitudine et latudine vagabantur. Ut vero ad locum perventum est, Gozelinus cum quinquaginta equitibus in una acie a dextris attitulatus est ad subveniendum. Willhelmus totidem in suo cuneo ordinatis equitibus, galea et lorica indutis, sinistra ex parte procul positus remansit, ut vires auxiliatrices sociis bellum insistentibus conferret. Godefridus de Burs sexaginta equites in sua acie retinens, cum omni comitatu robustorum peditum in medio constitutus, [0714D] audacter pastores pastorumque magistros impetit, praedam abducere conatus, et omnibus viribus rapinae insistens, nimium processit inter manus defensorum gregis. Quatuor millia, cornibus et signis auditis, in momento adfuerunt ad excutiendos greges: qui Godefridum cum suis coronantes, graviter cum eis commiserunt, donec Godefridus et sui paucissimi tantorum vim suffere non valentes, ad quadraginta in arcu, lancea et gladio ceciderunt: viri fortissimi, et usque ad hanc diem in omnibus praeliis invictissimi; singuli reditibus terrarum et locorum possessionibus ditati, in obsequio militari et ipsi equites sub se habentes, alius viginti, alius decem, alius quinque aut duo ad minus. Octo tantum captivi abducti sunt, reliqui armis inimicorum interiorunt. [0715A] Willhelmus audita vociferatione ad invicem fortiter dimicantium, ascenso aquo suo cum suis, dum subvenire vellet angustiatis, per fruteta et loca arida errore viarum retardatur; et sic sociis in magno positis periculo nequaquam succurrere valuit. Gozelinus vero intelligens casum et interitum suorum fortium, et ipse inter manus crudelium audacter involat, nullo tamen auxilio jam occisis sociis et attritis poterat prodesse. Referuntur autem supra ducentos Sarracenorum in eodem praelio occisi esse. Pedites vero Christianorum de sexaginta vix decem per devia et opaca loca elapsi sunt. Contigerunt haec damna gravissima egregiorum militum ipso die Dominicae Resurrectionis, quando omnes viri catholici solent quiescere a laboribus et cunctis seditionibus, [0715B] vacare eleemosynis et orationibus. Existimo igitur quia hac de causa dati sunt in manibus inimicorum, quod tam sanctissima die rapinis inhiabant; et idcirco suorum auxilio per invia errantium destitutos fuisse.
CAP. XXXII. - Rex Baldewinus secundus in ultionem inimicorum militiam congregavit, quem Idumaei pecunia placant.
Tam lacrymabili strage fortissimis viris peremptis, crudelis rumor ad regem Baldewinum ab Jerusalem profectum, et Ptolemaide commorantem, transvolat de nece et infortunio nominatorum principum, quorum auxilio et consilio Ecclesia Jerusalem confortata, multum de die in diem proficiebat. Quo audito, et morte [0715C] Godefridi dilectissimi militis agnita, concussum est cor illius dolore vehementi, et vultus ejus ab omni hilaritate decidit, ac universorum corda, qui his paschalibus feriis laetitia affluebant, in luctum et gemitum per omnes vicos et plateas civitatis Ptolemaidis commutata sunt. Nec mora, universis incolis civitatis Jerusalem convocatis in ultionem confratrum occisorum, et de universis locis Christianorum habitationis rex contraxit exercitum, et usque Bethan cum sex millibus veniens, tentoria sua per campestria locari jussit. Nocte eadem coepit taedere exercitum Jerusalem et caeteros qui convenerant, viae et ultionis hujus, eo quod Damascenorum civitas nimium vicina et Turcorum armis munita erat. Interea dum sic haesitarent, Idumaei, exterriti fama [0716A] adventus novi regis diffisique de ope Turcorum et illorum fidei levitate, decreverunt regi dare quatuor millia byzantiorum pro caede suorum, ut sic ejus gratia et consensu deinceps secure et pacifice gregem suum custodiant, et nulla eis vis inferatur. Quod rex consilio suorum fieri concessit, videns populi sui proficisci nolentis constantiam. Accepta rex hac auri massa, Ptolemaidem rediit, pro anima Godefridi et pro animabus caeterorum occisorum eleemosynas fieri constituens et plurimas missarum celebrationes.
CAP. XXXIII. - De septingentis Christianis peregrinis, qui post visitationem Dominici sepulcri in redeundo occisi sunt a nequissimis Sarracenis.
Item ipso in anno secundo regis Baldewini secundi [0716B] in Sabbato sancto ejusdem resurrectionis, qua Godefridus et praedicti milites in crastino sunt ab Idumaeis trucidati, quando jugis de coelo gratia Dei ad corroborandam fidem Dominicae resurrectionis, in lampade olei in sepulcro Dominico reposita, flammam in momento suscitat ad incendendum hac nocte paschalem cereum, quidam peregrini circiter septingenti qui, adorato Domino Jesu ante sepulcrum ipsius venerabile, et qui, viso miraculo ignis coelitus accensi, in gaudio et hilari corde a Jerusalem descenderant ut fluenta Jordanis visitarent juxta ritum fidelium, ubi jam a montanis usque ad castellum Cuschet et de Burgewins processissent in solitudinis loco, ecce Sarraceni de Sur et Ascalone [0716C] adsunt, armis fortissime peregrinos incurrentes et cum eis praelia conserentes. Peregrini sicut inermes, et multis diebus via aggravati, cibis pro nomine Jesus attenuati, cito superati in fugam versi sunt: quos impii carnifices insecuti, trecentos in ore gladii peremerunt, sexaginta captivos tenuerunt. His miseriis et caedibus auditis in Jerusalem et circuitu ejus, rex et dominus patriarcha Germundus, cum omnibus viris, magnis afflicti sunt doloribus. Quare milites in ultionem fidelium interfectorum sine mora dirigunt. Sed frustra hi ad arma contendunt, viamque insistunt. Nam Sarraceni post stragem hanc fugitivi facti sunt, et in moenibus Sur et Ascalonis cum captivis Christianis, cum spoliis Christianorum immissi sunt.
Albert of Aix | Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |