JOSEPHUS ADDISON
PRAEFATIO



Alterum habes, erudite lector, Musarum Anglicarum volumen: sed illud et genuinum et authorum permissu impressum. Londinensi editori hanc laudem concedimus, ut poetarum famae dispendio sibi quaestum faciat; illis parum invidentes, qui opera adeo mutila et furtiva typis mandarunt, ut deformes partus aut non agnoverint ipsi parentes, aut agnitis erubuerint. Ista vero expolita jam et absoluta tabi non displicere confidemus, quae inchoata tantum et inculta humaniter acceperis.

Fatendum est tamen opus hoc minus esse perfectum, quod nullis Cantabrigiensium exornetur carminibus. Illud vero infortunium nimiae potius ipsorum modestiae tribuendum est, quam nostris votis, qui praestantissima illorum poemata non semel frustra expectavimus. Eorum sane haud pauca summa cum voluptate legimus, quibus denuo recudendis praelum Sheldonianum (si ita visum fuisset auctoribus) non sine honore inservisset. Noluimus tamen alicujus scripta sese inscio in lucem immittere, ne invitis videremur donare famam, et nostro exemplo approbare, quod in Poetico Wellingtoni Examine redarguimus.

Nobis interim ignoscat academia Oxoniensis, si quorundam carmina rejecerimus, ut tertio volumini sua etiam superessent ornamenta. De autoribus nostris multa praefari supervacaneum ducimus. Defunctorum gloria supra invidiam posita est; quam a viventibus amoliri versus nequeunt vel accuratissimmi. Tecum modo cogites, quam castigata Whitfeldi poemata ipso superstite in publicum prodiissent, quae posthuma licet, et ab adolescente conscripta, tam eximie elucescunt.

Nullarum denique partium studio addicti delectum hunc confecimus: de carminis elegantia, potius quam argumento soliciti. Facile autem advertes, illum plura excitasse poetarum ingenia, qui ampliorum praebuit poetis materiem. Nec istud tibi ingratum fore speramus Gulielmum nostrum tot laudis suae praecones habuisse; nisi forsan aegre tuleris vatem tantae virtuti celebrandae non inveniri parem.



HONORATISSIMO VIRO CAROLO MONTAGU
ARMIGERO, SCHACCARII CANCELLARIO, AERARII PRAEFECTO, REGI A SECRETORIBUS CONSILIIS, &c.

Cum tanta auribus tuis obstrepat vatum neqissimorum turba, nihil est cur queraris aliquid inusitatum tibi contigisse, ubi praeclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum conspexeris. Quantum virtute bellica praestent Britanni, recens ex rebus gestis testatur gloria; quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi. Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laeteremur tot perditissimis poetis tam misere decantata. At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt; nisi quod inter ipsos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas. Nec quidem unquam adduci possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab istis conatibus caeteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.

Humanitatis tuae cultor devotissimus,

JOSEPHUS ADDISON
Addison Neo-LatinThe Latin Library The Classics Page